Philosophia moralis sive ethica, methodo scientifica pertractata. Pars prima quinta ... Autore Christiano L.B. de Wolfe .. Pars tertia, in qua agitur de virtutibus, quibus praxis officiorum erga Deum et omnis religio naturalis continetur

발행: 1751년

분량: 795페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

26 Pars III. cap. VIII. De

voluntatis cupiditate & noluntatis fuga vehemente stiparum s f. et I 8. a. Phil. praci. univ. di in ardorem agendi i fluere ostendimus assectus jucundos, quibus pro datis circumstantiis agentis locus est, molestos vero, qui pro iisdem obtunent, ardorem non agendi f. a 4 Phil. Proci uniν. . Quamobrem in specie ardorem precantis definimus per antimum assectibus inter precandum commotum. Distin imus itaque statum internum precantisquoad facultatem cognoscem

di a statu quoad facultatem appetendi & aversandi.

Destauran pui ad Deam precatur , animum attendat ad ea, que cogstat me precam S loquitur, necesse est, o ubi attentionem in se de*iderari non patitur,ur ad Deum. animus commovebitur assectibus confideratione illarum concitatis. Qui enim ad Deum precatur internum animae statum in invocatione Numinis ac gratiarum actione verbis exprimit Iaar. pari. I. Iur. nat. . Quamobrem necesse est, ut nobis probe conscii simus non modo verborum , quae ore proserimus, verum etiam eorum, quae iisdem significantur; ne, quando precamur, demus sine mente sonu na. Quoniam itaque anumum ad ea , quae cogitamus & loquimur, tum attendimus β. a 37. PDch. empiri ἰ si ad Deum precamur, animum a tendamus necesse est ad ea, quae cogitamus & loquimur.

quod erat sin m.

Quando ad Deum precamur, ea , quae Deum inu cantes eidemque gratias agentes cogitamus, verbis Ore prolatis significamus s. i a a a. pari. I. Juν. nat. . Enimve ro quando Deum invocamus, ut Deus bona praesentia conis servet, futura conferat, mala depellat, aut in bonum Gnem dirigat desideramus g. ia I9. pavi. r. Jur. vat. 9, & qua nodo gratias agimus, nomen divinum ce Iebrantes ob bona nobis collata, vel mala aversia ac sublata voluntatem prae-

722쪽

Celebratione Nominis divini ct oratione.

istandi ossicia debita significamus cl. Ia D. pari. I. guri nat. Quamobrem cum consideratione bonorum a Deo acceptorum & malorum a nobis depulsorum concitetur amori Laa8G atque gratitudo g. 377. pari. a. Eth. , & Praeterea conssideratione malorum depulsorum hilaritas β. 4i6. partia. Eth. , bonorum verin suturorum tam positivorum , quam privativorum, quatenus spectantur tanquam obtentu possibilia, cupiditas 3. 387. partia. Lib. , quatenus tanquam a Deo.

certo obtinenda, cum non nostro , sed Dei judicio stemus c l. 479. , fiducia g. 384. pant. a. Eth. , ut jam non inquiramus in affectus alios , qui pro substrata materia concitari possunt; si animum satis attendimus ad ea , quae precantes ad Deum cogitamus & eloquimur, fieri haud quaquam potest, quin variis affectibus inter precandum commoveatur

animus. Quod erat alteram. Preces ad Deum fundere possumus vel sine omni attenti ne, aut saltem non sussciente, vel cum attentione susscieno te. Illae verae non sunt, sed speciem saltem precum menti uno; tur. Neque enim invocatio Numinis & gratiarum actio menin talis rite sese habet, aut prorsus deest- Preces autem sne in vocatione Numinis S gratiarum actione mentali sunt instareorporis sne anima, qualia Cartesiani concipiunt corpora bruotorum, quae pro solis machinis habent: ast invocatio Numinis 3c gratiarum actio mentalis requirit verba, quorum fgnisca.tus notus est precanti, & attentionem, Vi cujus nobis per euno dem, eis confuse percepti memoriam saltem habeamus, eademessiciuntur intelligibilia, δc sensus curtitudinis rerum per ea deis notatarum praesens sistitur. Pendunt haec ab recessibus in an, mis nostris, quatenus nimirum status praeteriti influunt in praea sentem g. 7 a. pari. r. Eth. . Cum in Moralibus virtutes d

siniantur, quales esse debent, non quales diversis defectibus laborantes in hoc , vel isto subjecto dantur , quae ex desiniti V v v v a nibus

723쪽

nibus neeeuaria consequentia deducuntur, virtutibus tribuen da sunt g. 349. Log. . Nis hoc notetur, facile contingit, ut experientia iis, quae demonstrata sunt , repugnare videatur, cum qui veram virtutis sermam cognitam atque perspectam habet inde colligat defectum tectitudinis. Quodsi attentio rite sese habet, sive verba spectes, sive eorundem sq:nificatum, sive sensum certitudinis; sua veluti sponte concitantur in a P petitu sensitivo & aversatione sensitiva affectus, qui in volun- . ratem & noluntatem influentes ardorem preeantis essiciunt, nisi tacite influant, quae considerationem eorum, quibus assectus concitandus, labefactant eidemque vim suam detrahunt. Sed ista impedimenta in demonstrationibus seponimus, R eadem seponenda sunt, . quando virtutes in se spectantur, quales esse debent, quemadmodum Mathematicus de motuum regulis agens non attendit resistentiam medii. Atque haec ratio est, cur experientia moralis ardua si atque dissicilis, & multam re quirat circumspectionem, ne eam eum demonstratione com

mittas.

- 487. devotio Quoniam qui ad Deum precatur. animum attendatta ardor ad ea, quae cogitat & loquitur, necesse est, & animus comprec di ad movetur affectibus consideratione illorum concitatis I.

oratiovem a86. , si vero precans ad ea, quae cogitat & loquitur, at- requiratur. tentionem affert & animus affectibus inter precandum commovetur, devote atque ardenter precatur . 48s. I oratio sine devotione , ardore precandi non concipitur, seu ad precati nem devotio S ardor precadidi requiritur, ut ea sine his es e nequeat. Ne qua oriatur dubitatio, quas quod hic asseritur experientiae parum conveniat, aut ne videatur nimis rigida doctrina nostra; ea repetenda sunt, quae modo annotavimus

724쪽

Celibratione Nominis divini ct oratione. 73

3. 286. . In doctrina tenemus rigorem, quem ratio praestrubit, ut constet, ad quid adspirare debeamus. Ast quando de

praxi hominum virtutem colentium serendum judicium ratio. nem infirmitatis habemus & in imputandis defectibus rectitia.dinis non obliviscimur eorum , quae excusationem merentur . aut minimum condonationem. Ita nimirum litamus aequitatisne dispendio veritatis. Rigorem autem nosse non Parum interest, ne scilicet videamur attigisse scopum . ad quem conorendimus , a quo tamen procul adhue distamus. Hac enim falsa persuasione impeditur profectus in bono, cujus experimentum quomodo capiamus rigor intime perspectus nos docet. Uelim haec in genere notentur de iis Omnibus, in qui bus obligatio in nimium extendi videtur. Demonstramus, quid fieri debeat, non vero definimus, quantum valeant horni- nis vires, quae cum admodum varient pro diverstate subjectorum & eorum statu, temerarium foret id dcfinire velle, quod in genere definiri nequit. Docet abunde experientia. quam

pueriles praecox istiusmodi ausus pariat querelas , & profectui in bono valde inimicas. & non raro in ipsum Deum injurias. g. 488. ioratio respectu Dei ad invocationem Numinis gratiarum An oratio actionem mentalem accedat nece se est. Etenim in colendo Deo reis Pu Dei

omnem facere debemus facultatum nostrarum usum, & darest necessaria. operam ut plenus sit usus omnium consensus, nullus vero dissensus β. II 6 a. pari. r. Jur. nat.). Quamobrem cum in Numinis invocationem f*.1 a I9. pari. r. Jur. nat.) & gratiarum actionem mentalem, quae in cogitationibus subisistit, tantummodo impendatur usius facultatum animae, nimirum

facultatum cognoscendi & appetendi atque aversandi; invocatio & gratiarum actio ad cultum divinum minime sufficit. Quoniam itaque etiam in utramque impendendus est V u u u 3 usus

725쪽

Quomodo oratio pro-

Io pars III tip. VIII. De

usus facultatis loco motivae l. 66. pari. r. Phil. praff. miv. , id vero aliter fieri non potest , nisi ubi verbis ora prolatis significamus, quae Deum invocantes eidemque gratias agentes cogitamus , insuper jam habitis actionibus externis, quae ad alia ossicia ad invocationem Numinis & gratiarum actio ne in acccedentia pertinent, ast sermo, quo ea, quae Deum invocantes eidemque gratias agentes, cogitamus, verbis ore prolatis significamus, oratio est j. 1 a a r. pari. L Jun

nat. ; respectu ipsius Dei ad invocationem Numinis & gra

tiarum actionem Inentalem accedat necesse est.

Ostendimus iam alias, orationem lege naturali praeceptam esse I. Iaa 3. para. l. Jur. nat. , ibidemque refutavimus stri. ctim opinionem illorum, qui orationem, quatenus contradivistinguitur invocationi Numinis & gratiarum actioni mentali, superfluam esse contendunt ina. cit. . Ast hie expressius demonstrandum erat eam respectu Dei ad invocationem ipsius& gratiarum actionem mentalem aecedere debere , ideoque perperam pro superflua haberi. Neque enim hie sussicit an, mum saltem attendere ad omni scientiam Dei, verum etiam ad dominium divinum & ad relationem , quam habet homo

ad Deum tanquam creatura ad creatorem, qui ob certum fianem hoc universum condidit. Tum enim demum intelligio tur, quod totus homo cum qua animam , tum qua corpus, Deum colere debeat, ideoque etiam necessest, ut ad in v cationem & gratiarum actionem accedat oratio. Omnes nimirum facultates, quaa Deus homini concessit, in culis

tum ipsus semper sunt impendendi. Et sic demum culotus divinus sua gaudet rectitudine sar. 79. Pare. I. Phil. PracE. tiniv. , ad quam nos obligat lex naturae g. 789. Part. PHL

g. 489, Respectu precantis oratio ad invocationem Numinis Stratiarum

726쪽

Celebratione Nominis disini ct oratione. I

actionem mentalem accedat necesse est ad juvandam S conservandam moveat d devotionem S ad conseruaudum V magis inflammandam ar rem votionem Sprecandi. Quoniam sensias attenti Omeri impediunt β. a 38. ardorem P h. empir. & imagnatio a sensu eXcitata in attentione im- precandi. pedienda vires suas cum sensu conjungit I. a 4 a. Pyheh. empir. i animum ad beneficia divina in invocatione Numinis& gratiarum actione ponderanda conservare dissicile est, objectis senstibilibus in organa sensoria agentibus &phanta Dmatis vi imaginationis occasione sensationum suscitatis g. Io 4. PDU. empir. , eum a beneficiis divinis ad objecta alia avocantibus, aut, si hoc impediri debet, conservationem attentionis saltem dissicilem reddentibus. Enimvero quando verbis eloquimur ea, quae cogitamus, non modo auditu percipimus verba, verum etiam motus organorum vocis aliosque, quos affectus pro conditione eorum, quae cogitamus, excitant./Et, si vel maxime saltem loquendi conatum adhibemus,non solum hunc conatum sentimus, sed ipsa veluti verba audimus : id quod quivis in se facile experiri potest. Dum igitur non sine attentione loqui consuevi- mus, sensus a rebus aliis avocatur, & sic animus ad ea, de quibus cogitamus, attentus conservatur. Cumque imaginatio quiescat, nisi a sensu excitetur .cit.); nec ullum ab ea imis minet periculum attentioni ad ea, quae cogitamus & loquimur. Quoniam itaque devotio consistit in attentione ad ea, quae cogitamus & loquimur ad Deum precantes .

483. , quando vero ad Deum Precamur, seu oramus, ea, quae ipsum invocantes eidemque gratias agentes cogitamus. verbis ore prolatis significamus t . Iaaa. pari. I. Jur. nat. ; oratio ad invocationem Numinis & gratiarum actionem in mentalem accedens, quemadmodum accedere debet β.

486. , devotionem juvat & ad eam conservandam conis

currit. '

727쪽

Ia IV rs III. cap. VIII. De

currit, sicque respectu precantis ut accedat necesse est β.

487. . Quod erat unum. Quando Deum invocamus, animus commovetur as

diu amoris 3. 48i.), & fiduciae in Deum 48o. , &quando gratias agimus, beneficia divina ponderando f.

rata affectus gratitudinis concitam ἔ. 3IT. pari. a. Eth. & amor in Deum inflammatur cf. 649. Poch. empir , immo pro diversitate eorum, de quibus ad Deum precantes verba facimus, alii concitantur affectus, quos facile agnoscet, qui modum concitandi affectus singulos cognitum atque perspeetiim habet. Quamobrem cum in oratione veris bis prolatis significemus, quae Deum invocantes eidemque gratias agentes cogitamus, l. Ia a. pari. I. Jur. nai. ', animus affectibus commotus influit in ipsam vocem & verborum pronunciationem , ut, quia affectus quilibet conjunctus est cum motu extraordinario sanguinis . 6i I. PDcb. empiri , cor novum quendam impetum acquirat sanguinem affectui conformiter impellendi , sicque in eo statu conse vetur qui affectui convenit, immo affectus ipse magis magisque intendatur: id quod quilibet in se experiri potest, qui

ad affectuuin conservationem & incrementum animum attendere suevit, etiam extra statum precantis, ut hisce uberius demonstrandis immorari non teneamur. Enimvero in animo affectibus inter precandum commoto ardor precandi consistit l. 48 s. 2. Oratio itaque ad invocati nem Numinis & gratiarum actionem mentalem accedens ardorem precandi conservat & magis instammat. Quoniam igitur ad precationem ardor precandi requiritur . 437A , ad invocationem Numinis& gratiarum actionem ut accedat oratio respectu pre-εanus necesse est. Quod erat alterum.

728쪽

celebratione Nominis divini O Oratione. 7I3

Si ea perpendamus, quae in propositione praesente demonstrantur, quanta sit disserentia, si in cultum Numinis omni. um facultatum usum impendamus. 3c usus omnium faculta. tum consentiat. 3c si hoc minime fiat clarissime perspiciemus. Immo in genere hinc patebit, quod actio recta, in quam usus omnium facultatum impenditur 79. pari. r. MiLyra I. univ. , aliam longe formam induat, quam si defeetii quodam adhue laboret, sive non usui, sive abusui facultatis unius, vel alterius debito. Ardor precandi a devotione dependet ag s. 286. . Quamobrem fi operam demus, ut

devote ad Deum precemur, sua veluti sponte sequetur, ut etiam ardenter precemur. Animi nimirum commotio concitatur cons deratione eorum, de quibus in oratione verba facumus. Quando vero devote oramus, omnem ad ea atteriti nem asserimus, quam offerre possumus , vi demos rationis partis prioris. Abunde igitur patet, orationem respectu ri stri necessario accedere debere ad invocationem Numinis& gratiarum actionem mentalem, si vel maxime respe .ctu Dei necesse non foret: euius tamen contrarium jam

ostendimus s. a 330. I. 49O.

per ipsam nataram humanam ad invocationem Minois N gra' n0οeathitarum actionem mentalem seriam oratio accedit. Etenim si Deum μω his Sserio invocamus & eidem gratias agimus, beneficia divina is fasiata tam collata, quam conserenda nobis representamus j. . actio menta 1 a19. pari. I. Jur. nat. . Constat autem nos tum cogit ' libyctia D.

re verba, quibus illa significantur, &, si seria fuerit in Vo- ohesioubeatio & gratiarum actio mentalis, nos queque habere stim aba ebaei sum certitudinis eorum, quae cogitamus. Quamobrem cum iis. Videae vocabulorum singulorum vi imaginationis productae sint phantasmara β. 9 a. 93. Mych. empir. , singulis in cerebro respondent ideae vocabulorum materiales 3. a o 6.PDeb. Vbisti Dthica Pars III. XXXX rati

729쪽

14 Pars III. Cap. I. De

rat ex quibus vi structurae systematis nervosi & structurae totius corporis nascuntur motus in organis loquelae, quihus formamur verba, quae ore proseruntur, nisi conatum formandi reprimimus. Itaque vel clara voce eloquimur verba singula, aut saltem conatum eloquendi adhibemus. Enimvero oratio sermo est, quo ea , quae Deum invocantes eidemque gratias agentes cogitamus, verbis ore prolatis significamus g. iaaa. parti ti Jur. nai., Quoniam itaque respectu Dei perinde est, silve sermo fuerit expressus , live tacitus 483. 484. , consequenter ad orationem non praecise requiritur expressus I ad invocationem Numinis &gratiarum actionem mentalem seriam per ipsam naturam h

manam oratio accedit. Ptc postionem hanc ideo addere libuit, ni appareat inanem esse disceptationem, utrum ad invocationem & gratiarum acticionem mentalem accedere debeat oratio, nec ne, cum haee ab illa sit inseparabilis per ipsam naturam humanam, si seria fuerit: id quod lueuientius adhuc apparet , si consideremus . invocatio. nem Numinis S gratiarum actionem seriam concipi non posisse sine devotione 3c precandi ardore g. 43 s. cyseqq. ), cum seria non sit, nisi quando convicti vel persuasissimi sumus veritatis eorum, quae cogitamus. Invocatio Numinis & gratiis arum actio sermo mentalis est, cum anima sormans ideas imis materiales vocabulorum, quales auditu Percipiuntur , intra se loquatur, quae voce eloqui potest homo, usu organorum loquelae accedente, ut sermoni mentali societur oratis. No.tandum nimirum est, nos in demonstratione, quando loqui. mur de ideis immaterialibus vocabulorum , non tanquam si gna, sed tanquam entia abIoluta vocabula considerare, qualia auditu percipiuntur , etsi Deum invocans & gratias eidem agens ad significatum attendat necesse est, ne maneant repraeis

sentationes sine mente sonorum , sed ut intelligat, quid per

730쪽

Celebratione Nominis divini ct oratioue. 7II

ea denotetur, & sic illarum complexio evadat sermo mentalis. Qui in Psychologia rationali versatus est. haec omnia satis inintelliget: quae vero per naturam humanam fiunt, hanc cognitam atque perspectam esse supponunt. Eandem ignorantibus satisfaciunt abunde, quae de necessitate orationis respectu Dei atque nostri demonstrata sunt, & tespectu aliorum in se quente propositione adduntur. 49 soratio respectu aliorum nece Oaria est, si is ali0 m p otia De n/eupta. Deum insoeamus , eidem gratiaI agimus. Etenim e Xemplo nu' te ora thisis stro alios docere debeaeus, quomodo Dcum invocare ei- is spectisdemque gratias agere debeant, & ut hoc iactant, eOS inci- bioritare β. 639. pari. r. Jur. not. . Per se patet, neminem cogitationes nostras nosse posse, nisi verbis ore prolatis signia ficentur. Quamobrem sit nostro exemplo Deum invocantes eideinque gratias agentes aliiS prodesse velimus, necesse est,ut, quae mente volvimus, ea quoque Verbis ore prolatis significemus, seu quae cogitamus eloquamur. Enimvero sermo, quibus ea, quae cogitamus Deum invocantes eidemque gratias agentes, verbis ore prolatis significamus, oratio est Iaaa. pari. r. Jur. nat. . Oratio igitur respectu aliorum necessaria est, sit in aliorum praesentia Deum invocamus &eidem gratias agimus.

Si devote atque ardenter ad Deum precamur, quemadmodum seri debet fg. 487. , magna vis exempli est. Assectus nimirum non modo verba suggerunt, quibus praesentem animi statum significamus orantes g. 799. Para. a Phil. pra Lunim , verum etiam Vocem immutarit, ut non solum attonistio aliorum excitetur, sed & animus . smiliter commo.' veatur . nisi singularia adsint impedimenta , quae in praesenti seponimus, ubi saltem docemus , quid ex oratione in se spe-

SEARCH

MENU NAVIGATION