De compescendis animi affectibus, per moralem philosophiam et medendi artem tractatus in tres libros diuisus, ... autore Aloysio Luisino ... Indice adiecto eorum quae notabiliora in opere continentur, satis copioso

발행: 1562년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

: viri bile, vel vapore quopiam humoris melancholici,ut diximus, ceu in eo membro, quem & inflantem,& hypochondriacu appellant. Moeror autem timorque, Vsqueadeὀ inualescunt quandoq;. ut maerore quidem confecti,mortem sibi laqueo conscis. cant aliqui,timore vero alij formident impensὸ admodum mortem ipsam, Hanc sortasse ob causam mam cum vita in ealiditat consistat & humiditate, melancholiei vero frigiditate & siccitate,quibus praedita melancholia est,premantur, ob id morti sese proximos redditos putat. Frigiditas enim λ siccitas,cum sint vitae opp ositae, qualitatibus suis ad mortem corpora perducunt,& ex eo mortuos Grqci . μναας vocat,quasi nihil humecti in se habentes, utpote tum caloris absentia eo exhaustos, tum frigore rigentes. Occursant igitur diuersa melancholicis visa,timorem quide praeseserentia,sed non eodem semper genere contenta. Siquidem alius vas fictile se factum putauit,atque iccirco obuiantibus cedebat,ne collideretur ab incursu illorum. Alter timuit, ne Atlas. qui inudum sustinere dicitur,grauatus sub tanto onere ipsum a se excuteret,atque ip-.se cum illo contereretur,ac nos quoq; cum ipso periremus. Porro alios plerosque legimus,uidimus,audiuimus, item nonnullo

102쪽

quorum superfluum est, fortὸ etiam supra vires nostras,omnium velle meminisse: verum has appositisse sufficiet,qu melancholicis solent euenire imaginationes. Quare ad praeseruationem transeamus huius humoris,qui natura humanam tam malὸ pecsum dat,atque usque adeo asticit, ut viventes se vivere nesciant,&pereuntes se perire non sentiant.

EVpolis Aristidem illum,qui dictus est

Iustus Niciae interroganti, quonam- modo iustus euassi et,probὸ,grauiterque respondentem inducit, Naturae quideprimum maximumque munus fuisse, deinde vero se quoque prompto animo natura suam sequutum,eam adiuvisse: ex quo. liquido constat Naturam primu,deinde studia, exercitationesque disciplinarum pluri mum in cunctis posse. Quod ad naturam pertinet,si videamus in puerili grate alique semper hi larem omnibus de rebus ad rido dum promptissimum,cui aequa omnia, ac communia placean qui ad ignoscendum, facilis, mitisque si, neque irascens, neque plorans,hunc aptissimum esse nosse de Demus, qui melancholicis aegritudinibus ob-

103쪽

sistere aliquando possit. Iuuanda vero istis haec natura est exemplo domestico: nam, eum pueri quae vehementer, frequenterqι attenderint,ea imitari soliti snt,contingit, visi parentes sortiti sunt huiusmodi,qui ob nullius in re familiari iamarae euentu moerore confici antur, quaecun que illa fuerit,ipsi quoque ex huiusmodi obseruatione tales postmodum esse assuescat. Quod ad studium,duo sunt obseruada,primum ut Philosophos audiant,& moralis philosophiae, quae compescit ammas,praeceptis imbuantur,atque ita animi mentisque persectione& tranquillitatem consequantur, ut rerumhum narum domini euaciant,atque sub pedibus omnes affectus habeant. Altem est. Vt legant accuratis veterum Philosophoruvitas: quos equidem a Deo optimo maxinino mundo datos puto, ad componendos hominum animi mores. quamobrem gra, tiae agendae sunt Diogeni Laertio,caeterinque cumulatissimae,qui eas scriptis memoriae madarunt suis.Vltimo loco,in eo quod

exercitationem eorum concernit,quae na

tura animis indidit primum,postea studiuauxit,consideranda duo sunt: Alterum da assidua mundi huius vicissitudine, ac vera tigine ex tali nanque consideratione mea lancholici homines esse desinent cum n4 tam cito timor nos inuadat,quam cito spe

104쪽

so LIBER

randi erumpat occasio,non tam eito maereamus,quain cito gaudendi causa nobis sese offerat. Alterum est de angusta annorum nostrorum conditione, breuique hominu

vita: qua perspecta, intelligent huiusmodi homunculi,quam damnabile sit mortem sibi cum perniciosis huiusmodi affectib.anu mi accelerare. Sed quid vim moralis philosophiae assero in conercendis moerore ac timore sine causa manifesta eiustεtibus;quales sunt quos melancholici patiuntur cum& moerorem & timorem manifestissimas causashabentes, quae nec vituperetur qui timeat,nec qui de ipsis misreat, flocci pendere doceai Si cui planὸ dolendum est unquam, aut moerendum ob aliquam iacturam, quae maxima sit,quis filiorum amissionem iacturae ulli comparet tamen Philosophia haec, dulcis humanae naturae parens. constantes homines aduersus hanc calamitatem facit.Hinc illud Telamonis, Eso casenui,moriturum sciui, leAiace filio Insui φns,mortem illius nuncianti. Quod si Telamon ita dixit, quid miramur Anaxagore. Clazomenii simile dictum in simili re Praeterea si quid timedum est, terribilissimurn

san8 omnium timendum, mortem autem huiusmodi esse nemo est qui nesciat,tam ea philosophia eadem,ex qua animae immo talitatem sustinemus, nos contra mortis

105쪽

aevoque timorem animosos reddit, neque illam nos expauescere permittit, dum vita hac corruptibill,longe spondet feliciorem Post carceris huius exitum. Quis est qui noad mortem hanc animetur,dum legit apud Platonem,quae sapientissimus ille ab oraculo Delphico dictus Socrates,verba facit

. ad amicos paulo antὸ, quam venenu haurit,sibi ab Atheniensibus destinatum Dij

immortales, quam beatitudinem describit perinde acsi antea caelestia bona oculis perlustrasset.Philosophia Anaxarchum quoq; Abderitam Democratis sectatorem, forte reddidit inter extremos vitae cruciatus, cotra Nicocreontem Cyprium tyrannum, a quo cum serreis malleis in pilo saxeo contunderetur,non modo verbum illud apud omnia secula memorabile, ingeminauit, Tunde,tunde Anaxarchi sollem: Anaxarachum enim non tundis :sed etiam cum approperarent,qui iussu tyranni linguam illi abscinderent,statim ipte dentibus abscissa&praemaniam linguam in os tyranni praeiurore vociferantis conspuisse aicitur. Recedant itaque a nobis meticulosi isti,

quibus umbrarum apparitiones circa mor. tuorum sepulchra de animarum errore opinionem in Abeant Sequi vel pru

e leuissima animo nsternantur,rristest

sunt. Nos vero interim aurilium,quod Pny

106쪽

vr LIBER '

medendi artem c5sequimur,aggrediatimn ut inimicissimam hanc humani generis hy- υ dram, Herculea claua conteramus; facet admota penitus extinguamus.

QVg x xiono probam in alijs affectia

bus praeseruandis Ditiae normam in primis instituimus,eadem quoque in hoc maxinio affectu, studiosὸ admodum ipsam obseruanda monemus. Ab aere incipientes,Quippe aer cotrarius eme debet qualitatibus, quibus melancholia praedita est, sunt hae frigiditas Msiccitas,ut in libris de Temperamentis a- , pud Galenum habemus: quare versandum est in aere calido & humido. Quanti enim momenti sit aer ad corporis valetudinem. . eX eo constat,quod utilitatis respirandi materia aer est, a qua mirum in modum affici Corpus videmus. atque id est quod Medici aegros, solum mutare patrium cogunt, ali-ι quando ad externum aerem illos relegan- H tes, quemadmodum monet in Epidemiis c ' '' Hippocrates. Galenus quoque Romae pulti . r. Nemonis ulcere laborantes,iubebat, ut ipset di cc ii met in lib.Meth. testatur.ad Tabias, quod

illiu

107쪽

il te esset aer siccior, proficisci. Oportet etiam in motu & quiete modum quendam

adhibere exercitationant mediocris probatur,nimia obest, propter resolutionem.

quae fieri posset in his qui parati sunt mela-cboliam incurrere. Sunt enim habitu comporis gracili. Potest autem fieri exercitatio omnem corporis motum nunc 'exercita. tionis nomine dignamur per ambulationem, planis potius sub locis,puam acesiui bus & declivibus,recta,non flexuosam, va' cuo,non pleno Uentre,leniorem ab initio, sensimq; crescentε, demum sensim quoque ad finem veniontem,qui tamen citra suco-re m & lassitudinem sit. Gestatio quoq; noParum praestatem olumenti calorem enim excitat,habitum firmat, innum prouocat superuacaneaὸ ventriculo & capite discutarit Equitatio praeterea stomachum oborat, sensusque purgat, pectori tamen, &inguinibus nocet Prodest & interdum nauugatio,& rheda per loca plana vehi, utrun tamen fieri debet,facie ad posteriorem partem conuersa. Circa somnum pariter devi-

tiliam dilisentia utendum, neque ulli du-ium quod vigilia aduersissima est huius

modi corporibus.Extenuantur enim Se .exiccantur nimis a vigilia,a somno vero a gentur & hu mectantur: per somnum enim

corpus est calidum & humidum, ut etiam

108쪽

re huiusmodi parit hum orem. Praeterea virisna crassa,nigraque praesertim,si quis abun- . rtia ipsa ingerens oblata occasione in multσ'orpus calore contineat.Omnes itaq; monitos velim,vi huiusmodi victum perhorarescant,& cibis boni succi,humidis & tem seratis,non siccis& duris,non flatuosis aisantur.Pane in furno cocto,ac probὸ consecto vescantur. Carnibus pullorum, iniuin montanarum,caponum,gallinarum, perdicum,phasianorum,vitulorum lactantium,

castratorum limenum, columborum, merularum, turturum,turdorum utatur. Iteni

piscibus saxatilibus, pelagicis, littoralibus, ut sunt auratae,gobh,passeres,barbones cauedini, lampredae, δο simpliciter Pisces omnes,qui neque insuaue,neque mali odoris,neque glutinosum quicquam gustu repraesentent. Olera sunto h qc,lactuca,endi- ωλbuglossus,borago,lupuli,acetosa,aspa

Tagi, cappares, beta, ius brassicae cum ia charo.Inter arborum fructus, ficus recentes, passulae,amygdala,pini studius, granata medij saporis, quae dulcacida dicuntur: euri cortices,praesertim coditi,cerasia paraua acida, olivae conditae,pyra,cotonea, mala cocta cum saccharo vel melle,pruna, persea condita,pistacia,auellanae. Vinum conuenit tenue,album, neq; valde antiquum.

Quod si in huius odivino ,salte in Primo

109쪽

cyatho,inelissa cum boragine maser in hantequam bibatur.per duas horas , mirum :n modum proderit. Vt verbiibetius omne' 'mala alimenta auersentur, adscribam hic

Galeni sententiam notatu sanὸ digna, qua in libris de Facultatibus alimentorum posteritati reliquit obseruandam. Caeterum. α illud perpetuo inquit) memoria teneto,

quoa etiamsi quis, quiduis quae alijs concoctu sunt difficilia, coxerit, succus tamen qui ex eo in corpus distribuitur,eadem re tinet naturam. sit paulo post: Ob eam igitur causam omnibus praui succi edulijs cε- , . seo abstinendum, nobis enim no animaduertentibus, prauus succus ex ipsis post logum tempus in venis colligitur, qui postea exiguam ad putrescendum occasionem nactus,febres malignas accendit. Sed maxime refert ille praeseruandi modus, qui pariter & curandi est: qui sit per ea quae eXcernuntur,&retinentur, qualia sunt ea omnia

Op x de quibus me minimas in Praeseruatione tristitiae per medendi artem, quo loco primum dandam operam monuimus, ut me lancholia euacuaretur,deinde ne amplius gigneretur,iecur roboraretur, ut bonu sanguinem faceret,lienem ut bene a sanguine ςRm e purgaret,cor quoque & cerebrum. ut probe se tuerentur, ventriculum, ut bonum & ipse chylum generaret.Quod si quε taedet

110쪽

taedet illuc recurrere,aut no sussiciuntquet' ad abigendam tristitiam tradita sunt,in hac praeseruationem & curam, dicam singilla. tim quae necessaria sunt in omnibus melati choliae speciebus. Vbi ergo ex totius cor poris consensu, aut ipsius cerebri primario, affectu melancholia orta sit,sive propter solicitudines,siue ob vigilias,aut ex prauoruciborum es aut ex haemorroidum sirppressione,initium medendi a lenitivi exhibitione faciundum. ad euacuandum in primis id quod in ventriculo, & intestinis,vijsque ut aiunt ductuum reperituri quod fiet comod cum ellectuario lenitivo, & hiera. i. - Secanda dehinc vena bracaiij dextri,pra

ripuὸ autem media,eo quia communis est& humerariae,& iecorariae, extrahendumque quantum sat erit sanguinis. Facta sanguinis missione,non omittenda per pharamacum euacuatio, sed quia concocta medicari atque mouere,non cruda oportet,ie 3.Apοo.

steHippocrate,ideo propinabitur per quinque dies antὸ strupus de fumo terrae, de agrimonia rosatus una cum decoctione ci-corea boraginis,fumi terrae,& agrimonii. Postea haec ηumetur potio,in qua ellectu rio lenitiuo,sympo rosato solutivo,& confectioni hamech permistae sint aquae sumi terrae,& agrimoniae.Tum denuo iteratis ijsdem strupis per totidem dies accedendii

SEARCH

MENU NAVIGATION