Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

11 et Sebastiani Medicis

Glo ord.Simplex & rectus &c. Netesse est ut simplicitatem c Iumbae astutia serpentis instruat,& astutiam simplicitas temperet. Vocabant tres rores &c. Scilicet fidem , spem, di charitatem. Vnde venis &c. Non quaerit a bonis, quia non quaerimus,nisi quod nescimus & Dei nescire est reprobare. Ecce uniuersa qui habet&c. Idest bona eius exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum re, seruo , non petitione diaboli prouocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem & decepisonem suam quod famulo prosit. Boues arabant, & asi nae pascebantur &c. Idest boni bene operantes , di asinae simpliciter viventes iuxta boues quia intelligentia eorum

-pascuntur . Vt nunciarem tib I &c. Nunciantur mala & multa, et subita ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat, et callidus hostis, non tam iactura rerum, quam ordine nunciorum pe tentat . Repente ventus etc. Latenter dicitur contra eum ci

menta mouisse ille, cuius nutu mota sunt, licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiae suae elementa concutere, ut et damnatis in metallo ad usum ignis et aqua seruit. Nichol .de Lyra.Vir simplex rectus et c.Idest sine plica dolosit tis,et salsitatis,accipitur. n. hic simplicitas, non pro vi opponitur intellectus prospicacitati,sed dolositati, secundum qi dicitur,volo em. I 6. vos esse sapientes in bono,et si inplices in malo. Et rectus et c.Ιdest ς per lineam Iustitiae procedens in suis actibus.Timens Deum. etc. Bene se habens erga Deum. Et recedens a malo etc. Bene se habens

erga se ipsum. Natique sunt ei septemfilij , et tres filiae etc. Habere plures filios , quam filias hoc facit ad cumulum prosperitatis suae . Unusquisque die suo etc. Idest una die hebdomadae sicut erat septem filij et sic in hebdomada secunda recipiebatur circuluS.

Cumque in orbem transissent dies etc. Id est in fine hebdomadae: ut dictum est. Circuivi terram etc. Idest homines terrenos decipin-do, unde dicitur aduersarius vester diabolus tanquam Leo rugiens circuit quae rens, quem deuoret. Quod non sit ci similis et c.Non

quod esset sanctior Moy se, vel Abraam, secundum quod in aliquo sancto est aliqua pr rogatiua specialis, propter quod de quolibet

dicitur Non est inuentus similis illi, qui conseruaret legem excelsi. Sed extende Paululum manum tuam&c. Quia d mon nihil potest nocere hominibus, nisi secundum diuinam permissione. Ignis Dei cecidit de coelo &c. Idest a Deo missus, descenderat tamen

operationie diaboli. Repente ventus vehemens &c. Ex diuina vi Micta videtur esse factum,quia ventus tantae vehementiae non consueuit surgere virtute naturae. Moraliter. Boues arabant ,& asinae pascebantur &c. Per boues

arantes significantur homines pro bono communi laborantes purasinas

122쪽

asinas pastas iuxta eos homines pigri, & tardi ad bonum & viuei

tes de laboribu S eorum. -

SEcundum potest intelligi Miraculum ibi dixit ergo Dominus et

ad sathan; Ecce in manu tua est, veruntamen animam illius serua. Egressus igitur sathan a facie Domini percussit Iob ulcere peia limo a planta pedis , usque ad verticem cius, qui testa saniem radebat , sedens in sterquilinio;dixit autem illi uxor sua: Adhuc per- manes in simplicitate tua benedic Deo , di morere . Qui ait ad il- . i iram, quo si una de stultis mulieribus locuta es,si bona suscepimus de ii . . . manu Domini; mala quare non sustineamus Glos. in teri. Percussit Iob ulcere pessimo &c. Ecce quantitas , his duabus pensanda sunt flagella , lculantur autem si multa sunt,& non grauia , vel si grauia, & non multa. Benedic Deo & m rere &c. Morte fines hanc afflictionem, vel morore idest vivesper contraria. Si bona suscepimus dic. Dona Dei temporalia, vul

aterna.

Glo Cord. Ecce in manu tua est. &c.Potestatem per suos carnem Christi sathan habuit, item sinit nos tentari,ut videamur in firmi, sed tamen nos custodit. A planta pedis dic. Ab cxordio mundi me-bris eius dura intulit, & usque ad caput ipsorum idest Christu se utendo peruenit. Qui testa saniem radebat &c.Testa in manu Christi caro ex luto nostrae substantiae,quae igne passionis decocta robustior surrexit quam saniem idest peccata deleuit. Dixit autem illi xor sua &c. Reseruat diabolus uxorem, ut saltem per eam , vincat , qui per uxorem vicit primum hominem ; Item diabolus duobus modis impugnat, tribulatione , ut stangat persuasione ut mol liat. Quasi una de stultis mulieribus &c. Quia sensus non sexus in vitio est, non ait una de mulieribus , sed de stultis mulieribus, quod prauu in sapit accidentis stultitiae est, non conditionis naturae. Si bona suscepimus Sc. Magna consolatio est in malis bono- reel. II. rum reminisci, unde in die bonorum ne sit immemor malorum , & ς ain dic malorum ne sit immemor bonorum .

Nichol. de Lyra. Dixerat autem illi uxor sua &c. Ad hoc a diabolo instigata . Quasi una de stultis &c. Vir sanctus quam vis a flictiones proprias patienter sustinuerit, tamen iniuriam Dei absequc reprehensione iustinere non potuit, quia iniuris propris sunt . tolerandae, diuinae autem vindicandae. Moraliter . Dixit autem illi uxor sua &c. Per quam intelligitur sensualitas, quq secundum Aug. per mulierem significatur , & ma tum suggerit rationi, sed debet per rationem ei responderi. Quasi una de stultis mulieribus locuta es &c. Suggestionem malam de

123쪽

et 14 Sebastiani Medicis

impatientia repellendo,& subditur ratio. Si bona suscepimus δα.

Gaudenter. Mala quare. &c. Scilicet patienter. s. o. i. Irca secundum autem iam prsmissum ; Habentur plures obse- p. q. si a demone liberati diuina virtute , & hoc inter miracula col- arx Iocatur, ut dictum supra fuit in primo lib. N x- 3 3 Vnde dicitur. Vespere aute facto obtulerunt ei multos dsmoniati' ς' habentes, et eij ciebat spiritus verbo,& omnes male habentes cura Lue. 4.s uit ut adimpleretur quod dictu est per Isaia Propheta dice te . Ipse Isa. 1 f. B infirmitates nostras accepit, & fgrotationes nostras portauit &c. Glos. ordin. Vespere autem facto&c. Occasus solis mors est Christi,per quam plures sanauit daemoniacos, quam ante vivens in

carne aegrotoS .

Nicol. de Lyra. Vespere autem facto&c. Hic ponuntur ad co- firmationem legis Euangelicae multa miracula in generali, & sic adimpleta est illa prophetia: Vere lagueres nostros ipse tulit,& do Isa. I. lores nostros ipse portauit. Ipse infirmitates nostras accepit &c. scilicet quantum ad illos defectus, quos assumpsit in propria persona. Et aegrotationes nostras portauit dec. Scilicet quantum ad illos defectus humanae naturae, quos patienter supportauit, & pOtenter curauit, non tamen in propria persona assumpsit. Cat. aur. Chris. Vespere autem &c. Intende autem quantam multitudinem curata transcurrunt Euangelistae,non unum quemqi curatum enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile miraculoruinducentes. Ipse infirmitates nostras doc. Rab. Non visibi haberet,sed ut nobis auferret.

IN speciali autem plura leguntur, facta miracula circa ciectionem daemoniorum.

p M y ψ Quorum primum habetur ibi. Et cum venisset Iesus trans fretu ' i' iuregione Gera enorum , occurrerunt ei duo habentes daemonia, ue. 8.d de monumentis exeuntes saeui nimis , ita ut nemo transire posset per viam illam: de ecce clamauerunt dicentes . Quid nobis,& tibi Iesu fili Dei, venisti huc ante tempus torquere nos Erat aute non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. DUmones autem rogabat eum dicentes. Si ei, cis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum :& ait illis . Ite . At illi exeuntes habierunt in porcos . Et ecce magno impetu abijt totus grex per preces in mare, & mortui sunt in aquis. Pastores autem fugerunt, & venientes in ciuitatem, nunclauerunt haec omnia,& de his qui daemonia habuerunt. Et ecce tota Ciuitas exiit obuiam Iesu, dc viso eo rogabant eum ut transiret a sitibus eorum .

Glos.

124쪽

De tr. Oper. Dei, Lib. II. Ii s

Glos. inter . Et ecce clamauerunt dicentes &c. Non est voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio, quia timent eius praesen

tiam . Quid nobis & tibi&c. Nobiscum nihil tibi est commune;

ne quis ergo dicat, quod in principe daemoniorum e ij cit daemonia. Erat autem non longe ab illo grex &c. Significat irrationales , da immundos homines . Pascens&c. In monte supcrbiae. Si eij cis nos hinc. Scilicet de clectis . Mitte nos in gregem porcorum &C. Significat irrationales, S immundos homines . Et ait illis ite &c. Permittit ut sit occasio salutis hominum per interfectionem por

corum .

Glocordi n. Et cum venisset &c. Haec est gentilitas, quae diabo-

Ium a se eiecit. occurrerunt ei duo habentes &c. Marcus, & L cas dicunt unum, quia eoru unus fuit clarior, & famosior. Exeun- tes de monumentis saeui nimis &c. Marcus dicit, quod nullus iam daemoniacum poterat ligare . Lucas ruptis catenis in deserto agi, quia gentes nullo legis vinculo potcrat cohiberi, unde deterius si

utebat in se,uel in alijs in monumentis manebant, idest in operibus mortuis. Iesu fili Dauid S. c. Hilar. Magis suspicati, quam nosse credendi sunt . Amb. Tantum eis innotuit quantum voluit: tantuvoluit quantum oportuit. Venisti huc ante tempus dic. Sciebant enim sibi futuram in die iudicij damnationem. Torqucre nos &c. Praesentia Christi tortura est daemoni, refectio cst Angelis. Mitte nos Sc. Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, quia nec pecoribus possunt. Nicol. de Lyra. Et cum venisset &c. Hic ponitur miraculum in creatura spirituali in daemonum eiectione. Squi nimis &c. Non quod dςmoniaci possint, nisi quantum permittit eis Deus. Past res autem fugerunt &c. Hic ponitur miraculi diuulgatio . Cat. aurea. Et ait illis, ite &c. Chris. Non hoc fecit Iesus quasi ad monibus persuasus, sed ut ubi nullus eum cognouerat, fulger faciebat miracula, ut eos in sus diuinitatis cognitionem trahat.

Hier. Non ut concederet dς monibus, quod petebant dixit ite, sed ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio prε-beretur. SEcundum autem habetur miraculum ibi. Tunc oblatus est ei ldsmonium habens coecus,& mutus,& curauit eum, ita ut loque Mati. it.

retur, ut videret: & stupebant omnes turbs,& dicebant. Nunquid ' hic est filius David &c. Luc. D. Glos. interi. Et stupebant omnes turbς &c. Mirantur minus eruditi,& ob misericordiam,& beneficium filium David prsdicant. Glos. Ordin. Et curauit eum *c. Tria signa simul facta sunt,que

P a quoti

125쪽

i1 6 Sebastiani Medicis

quotidie in expulsione hominum fiunt, ut expulso dimone lumen

fidei videant,& Deum laudent.. Nicol. de Lyra. Tunc oblatus est &c. Ponitur euidens miraculude eiectione d monis coeci, et muti, non quod talia sint in d mone formaliter, sed effective, quia hominem quem obsederat, cscum,et mutum effecerat, et ideo ipso eiecto homo loquebatur. Et stupebant omnes etc. Admirantes diuinam virtutem in Christo. Moraliter. Possessus a Dsmone per peccatum mortale ccecus est in his,quq pertinent ad suam salutem,et mutus ad pronunciandum

laudem esuinam. 1 Ertium colligitur miraculum ibi. Et egressus inde Iesus , sexiit. is. I cessit in partes Tyri, et Sidonis: et ecce mulier Cananea a fi-e nibus illis egressa clamauit, dicens ei. Miserere mei Domine filibi xc David, filia mea male a dsmonio vexatur: Qui no rc spondit ei verbum. Et accedentes Discipuli eius ,rogabant eum dicentes. Dimitte eam,quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait. Non summissus nisi ad oves qus perierunt domus Israel. At illa venit,et adorauit cum dicens . Domine adiuva me. Qui respondens ait . Non. est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa dixit. Etiam Domine. Nam et catelli edunt de micis, quς cadunt demensa dominorum sitorum . Tunc respondens Iesus ait illi. O mulier magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora. Glos. Interi. Ecce mulier Cananea &c. Ecclesia de gentilibus. A finibus illis egressa &c. A pristina conuersatione . Clamauit dicens ei &c. Per fidem. Qui non respondit &c. Vt probaret patientiam , & longanimitatem . Et accedentes discipuli eius &c. Myster ij ignari, vel misericordia moti , vel importunitate eiu S carc-

re cupientes. Dimitte eam &c. Quam tenes non exaudiendo.Non sum missus nisi ad oves &c. A corporali missione. Adorauit eu &c. Vt Deum. Etiam Domine &c. Vcrum est non mereor panem,uel

sedere ad mensam , sed contenta sum reliquijs, quas iudet vilipen 'debant, nam iudeis primo loco fuit apposita scriptura . . Glos. ord. Et egressus inde Iesus &c. Relictis calumniatoribus

intrat finis Tyri, & Sidonis,ut filiam liperaret,& per fidem gentilis

eminae perfidiam scribarum argueret. Clamauit dicens ei. &c. Christi in carnationem confidens. Non sum missus &c. PriuSopor tet me sacramentum mei aduentus complere in Iudς is . Panem filiorum &c. Verbum salutis , quod prius debetur Iudaeis iam promissum. Etiam Domine etc. Sub persona Mulieris; mira fides Ecςlesiae,et patientia,et humilitas pridicatur. Fides quia credit pose

126쪽

' se sanari filiam: Patientia quia toties despecta in prscibus persistat. Humilitas quia se non canibus , sed catellis comparat. - Nicol .de Lyra. Domine adiuva me etc. Infirmitatem enim fi- Iit sus reputabat suam, et per consequens sanationem. Non est bonum sumere panem et c. Doctrinam et miracula promissa Iudsis tanquam spiritualibus filijs propter cultum unius Dei. Cat. Area.Non sum missus .etc. Hier.Non aute hoc dicit quin ad gentes non missus sit, sed quod primum ad Israel missus est, ut illis non recipientibus euangelium iusta fieret ad gentes trasmigratio. At illa venit et adorauit. etc. Hyer. Nota quod ista Cananea perseueranter primum filium Dauid , deinde Dominum vocat, et ad cxtremum Deum adorauit. O Mulier magna est fides tua et c. Chris. Ac si dicat. Fides tua maiora his audire potest, verum in terim fiat sicut vis ; I sc autem Christi vox similis est illi voci, quo dixit fiat firmamentum et factum est. Et sanata est filia eius ex illa ora et c. Chri Intende autem qualiter apostolis non impetranti bus imperat ipsa, tam magnum quid est instantia operationis; ete nim pro nostris noxis a nobis vult magis rogari, quam ab alijs pro nobis . Aug.de quςst. Evang. Quod est puerum Centurionis, et filiam Cananes mulieris non veniens ad domus eorum sanat, signi ficat gentes, ad quas non venit, salvans fore per verbum suum.

QVartum Colligitur Miraculum in hoc genere ibi . Et cum ve-

nisset ad turbam , accessit ad eum homo genibns prouolutuS, Mate. 7. ante eum dicens : Domine miserere filio meo, quia lunaticus est , ς et male patitur, nam *pe cadit in ignem et crebro in aquam , et ζ obtuli eum discipulis tuis,et non potuerunt curare eum. Respon- μῆ η' dens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et peruersa,quouia que ero vobiscum usquequo patiar vos,afferte huc illum ad me, et increpavit illum Iesus, et exljt ab eo daemoniu, et curatus est puer ex illa hora. Tunc acceserunt Discipuli ad Iesum secreto et dixerunt. Quare nos no potuimus e ijcere illum P Dixit illis Iesus. Pr pter incredulitatem vestram. Ame quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granii synapis, dicetis monti huic , transi hinc illuc,

et transibit, et nihil impossibile erit vobis . Hoc autem genus non elicitur, nisi per orationem,et ieiunium. Glos. interl. Nam *pe etc. Deprecans exponit omnia incommo das groti. Et increpavit illum cic. Per ipsum Iud os arguit, et puerum non daemone in ,ut ostenderet traditum esse immundo spiritui propter peccatum suum,vel paretum. Et curatus est puer &c. Quia tibi nullus morbus prsualet ubi omnipotentis interuenit manus. Si habueritis fidem sicut granum sinapis dic. Quod minimu

127쪽

118 Sebastiani Medicis

contra montem; unde alibi quicumque in nomine meo petieritis. .

credite quod accipietis. Dicetis monti huic &c. Superbo diabolo. Transi hinc &c. Ab ossesso corpore in altu maris , idest in profundum inferni. Et nihil impossibile &c. Nulla incommoditas in sanabilis. Glocordi n. Qnia lunaticus est &c. Non quod Luna daemonibus

seruiat, sed daemon Lunae cursu in obseruans, corripit homines, ut per creaturam infamet creatorem: lunaticus est, qui per horarum mometa mutatur in vitia, nec perstat in incepto, sed crescit,& de crescit, & nunc in ignem libidinis,vel irae fertur, nunc in aquas cupiditatis , quae non valent extinguere charitatem . Et obtuli eum

Discipulis tuis &c. Latenter accusat Discipulos, cum *pe impossibilitas curandi, non ex vitio curantium , sed eorum qui curandi sunt proueniat. Respondens autem Iesus &c. Non tedio su pera tus, qui mitis est in verba prorumpit, sed sicut medicus aegroto co-tra sua prscepta agenti. Et increpavit illum &c. Quia iratus est, non homini, sed vitio. Propter incredulitatem vestram &c. Ecce quod non exaudimur', non est impossibilitas praestantis , sed culpa deprecantis . Sicut granum synapis &c Fidem perfectam grano synapis comparat, quae sit in facie hominis, & in pectore feruens Hoc autem genus m. Ieiunium est ab omnibus viiijs abstinere: oratio vero gerere se in omnibus in obsequium Dei. Nicol .de Lyra. Nam *pe cadit in igne &c. Quia diabolus volebat cum coburere,vel submergere,si Deus permisisset. Sicut granust napis &c. Quod est modicu in quantitate, &maximu in virtute.

Moraliter. Lunaticus &c. Quia stultus, ut luna mutatur. Hoc autem genus dic. Per ieiunium enim curantur pestes corporis, NPer orationem pestes mentis.

Cat .aurca. Et exin ab eo &c. Rab. Quia nulla remanet ibi i firmitas ubi omnipotens salutem praestat. Propter incredulitatem vestra&c. Hier. Quoties no accipimus , non prastantis est impos- . sibilitas, sed poscentium culpa . Chris. Sciendum tamen, quod si cui multoties accedentis fides accipere sufficit effectum miraculi, ita multoties facientium miracula sufficit virtus,etia non credentibus illis,qui experierint miracula operari. Et nihil impossibile erit vobis &c. Rab. Sic enim fides mentem nostram capacem donis coelestibus facit,ut quaecunque volumus facillime a fideli domino impetrare possimus. Aug. de Conc .Euang. Ne Discipuli in miraculis faciendis extollerentur in superbiam admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per synapis granum elationem terremnam,quae montis nomine signant curare transferre.

Quintum

128쪽

Mir. bper. Dei, Lib. II. at si

OVintum miraculum colligitur ibi. Et era in Synagoga eorum homo in spiritu immundo,& clamauit dicens. Quid nobis, &tibi Iesu Nazarene,venisti perdere nos λ Scio quod sis sanctus Dei:

S comminatus est ei Iesus dicens . Obmutesce, & exi de homine t& discerpens eum spiritus immundus , N exclamans voce magna, exljt ab eo : S mirati sunt omnes ; ita ut conquererent inter se dicentes. Quid nam est hoc, quae nam doctrina haec noua, quia in potestate, spiritibus immundis imperat, de obediunt et 8 Et proceseit rumor eius statim in omnem regionem Galileae. Glos. interi. Quid nobis &c. Comune. Venisti perdere nos &c. Praesentia Iesu tormenta sunt daemonii. Et mirati sunt omnes &c.

Quod exiens ci non plus nocuisset. Quia in potestate &c. Propria alij in accepta etiam spiritibus immundis,ut Deus imperat. Glocord. quid nobis, & tibi Iesum &c. Beda. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extoris dio , sicut seruus fugitiuus visum Dominum timet, & de.verberibus deprccatur, virum quoque a daemonio liberatum, animii ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Quid nam est hoc Sc. Dominus signa fecit, & discipulis facere dedit, ut per hoc Euangelio certius credatur,dum quae coelestia promittunt terrenis,coelestia,& diuina opera operentur in terris .

Nichol. de Lyra. Obmutesce &c. Et hoc ne veris salsa misceret, di ne videretur quaerere testimonium ab ipso . Cat. Aurea. Iesu Nadareno &c. Aug.Clarum est is verbis in eis,& scientia erat, & charitas non erat. Poenam quippe suam formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant: Tantum enim eis

innotuit quantum voluit', tantum autem voluit quantu oportuit.

SExtum Miraculum in hoc genere habetur ibi. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis : Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem & octo : Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere ; Quam cum cum vidisset Iesus, vocauit eam ad se, & ait illi, Mulier dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus; & confestim erecta est,& glorificabat Deu. Respondens autem Archi sinagogus indignans, quia sabbato curasset Iesus , dicebat turbae : Sex dies sunt, in quibus oportet operari ; in his ergo venite & curamini, & non in die sabbathi Respondens autem ad illum Dominus, dixit Hyppocritae unusquisque vestrum sabbato non soluit bovem suum aut asinam a praesepio,& ducit adaquare. Hanc autem filiam Abras, quam alligauit sat ha-nas, ecce dece in & octo annis, non oportuit solui a vinculo isto die sabbati λ Et cum haec diceret erubescebant omnes auersari j eius,&omnis

Luc. q. s

129쪽

1ro Sebastiani Medicis

r omnis populus gaudebat in uniuersis, quae gloriose fiebant ab eo.

Glos. interi. Habebat spiritum infirmitatis Sc. Amorem terrenum. Et erat inclinata Sc. Arectitudine mentis. Sursum respicere &c. Quia semper videt, quod semper cogitat. Quam cum vidisset&c. Praedestinando per gratiara . Vocauit ad se &c. Illustrando per doctrinam . Et imposuit illi manus Sc. Spiritualibus donis adiuuando. Et confestim credia est&c. Ad glorificandum Deum usque in finem perseuerando in bonis operibus . Glos. ord. Et ecce Mulier &c. Hsc mulier significat humanam naturam, quae erigi non potest nisi prius impleucrit legem, qus de Rom. .s cem praeceptis continetur. vocavit ad se ait illi Sc. Quos praedestinauit hos & vocavi, & quos vocavit, hos iustificauit, quos autem iustificauit, illos di magnificauit. Quia sabbato curasset Sc. Lex enim in sabbato non hominem curare , scd seruilia opera facere, idestpeccatis grauari prohibuit. Non soluit Bouem suum, aut Isa. i. a asinum&c. Mystice . Bos qui cognouit possessiorem suum , & asinus qui cognouit praesepe Domini sui Iudaicum & gentilem po p tu significant; qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestitiaque huiusmodi per austum dominici fontis deposuit, in his ergo

duobus animalibus vocationem duorum populorum aduersantibus Iudaeis praenunciat Dominus. Hanc autem filiam Abra ae &C. Quaeque fidelis anima; S: Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta . Et omnis populus gaudebat de uniuersis &c. Simplices, humiles verba veritatis & miracula amantes . Nic. te Lyra . Erat autem dcc. In quo apparet infirmitatis gramitas, & deformitas ut miraculum itia ius ostendatur. Et confestim cructa est &c. Licet enim 'per naturam petissent aliquae infirmitates curari; non tamen in instanti. Sex dius sunt in quibus oportet ope-

rari &c. Hoc intelligitur de operibus seruilibus, sed operatio miraculorum , que ordinantur ad gloriam Dei , & videntium deu tIonem excitandam poterat fieri in die sabbati. Et cum haec diceret crubescebant &c. Christus enim aliquando confundebat ad tersarios suos cxemplis, aliqando miraculis, aliquando scriptu- ris, aliquando rationibus, aliquando testimonijs. Moraliter . Et ecce mulier quae habebat Sc. Per quam signi mcatur peccatrix persona , quq longo tempore diabolo procuranterie ad inordinatu amorem terrestrium fuit incuruata, quod propter longam consuetudinem aspicere non potest superna . Cati aurea. Habebat spiritum infirmitatis &c. Chris. Dicit autem spiritum infirmitatis,quia mulier haec patiebatur atrocitate diaboli derelicta a Deo propter propria crimina vel propter tra gressionem Adae, ob quam humana corpora infirmitatum & mor-

130쪽

tem incurrerunt. Dat autem super hoc Deus diabolo potestatena, ut homines mole aduersitatis depressi velint ad meliora transire. Et omnis populus gaudebat &c. Cirit. Nam claritas operum quς- stionem soluebat apud eos,qui non querebant mentibus peruersis. SEptimum miraculum habetur ibi. Factium est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis , quae quaestum magnum praestabat dominis suis diuinando. Haec subsecuta Paulum di nos, clamabat dicens. Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui an nunciant vobis viam salutis Hoc autem faciebat multis diebus . Dolens autem paulus, de coi

uersus, spiritui dixit. Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire

ab ea,&exij t eadem hora. C- Glol. interi. Isti homines servi Dei &c. Quamuis sint humiles: 'tamen excelsus est eorum Deus . Hoc autem fac icbat multis die- abus Sec. Idest clamabat, aut per bonum naturae, aut Deo cogente per spiritum pythonicum. Dolens autem Paulus &c. Illam a di bolo possideri. Praecipio tibi &c. Potestate, non adiuro oratione In nomine Iesu Christi Sc. Non m co. . Glos. ord. Habentem spiritum pythonem &c. Rab. Python nomen maligni spiritus, per quem phytonisset hoc agunt, ut mortuus ad locutionem, diuinationem, incantationem suscitent. Isti homines &c. Beda. Non est voluntatis ista confessio, sed timore Spiriatus sancti cogente vera spiritus mendax loquitur, non ausus luce praesente suas tenebras celare.

Postquam vidimus supra de speciebus miraculorum factorum

circa spirituales substantias, sequitur modo videre sequuto o dine iam praeposito dc his,quae facta sunt circa coelestia corpora. . Quorum primum habetur ibi. Dixit autem Dominus ad Moy-

sem. Extende manum tuam in coelum,& lint tenebrae super terram Exo. io

AEgypti tam densae,ut palpari quaeant. Extenditq; Moyses manum fata coetu, & factae sunt tenebrae horribiles in uniuersa terra AEgypti: tribus dicbus nemo vidit fratre suum , nec mouit se de loco in quo erat. Ubicunque autem habitabant filij Israel lux erat . . IGlos. interi. Sint tenebrae &c. Arguentos ccccitatem mentis,

vel ostendentes diuinae dispensationis , & prouidentiae obscurissiamas esse rationes. Tam densae ut palpari quaeant &c. Hyperboliace. Tenebrae enim palpari non possunt, sed magnitudinem tenebrarum significat. Nec mouit se de loco in quo erat dec. Non quod penitus non moueretur, sed quia de loco in locum migrare non

poterant.

SEARCH

MENU NAVIGATION