Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Mat. 8. b

i et a Sebastiani Medicis

Glosord. Extende manum tuam &c. Origen. Posuit Deus tenebras latibulum suum, quas illis audacter, & temere perscrutan tes, & alia ex alijs asserentes in crassas , & palpabiles errorum tenebras deuoluti sunt. Nicol. de Lyra . Sint tenebrae &c. Ducunt aliqui , quod aer fuit ita ingrossatus vaporibus humidis, & grossis, quod cum tactu poterant percipi, quia tenebra ipsa cum sit priuatio lucis, non est tactu perceptibilis. Moraliter. Et sint tenebri &c. Per quas significantur ills tenebrae,de quibus dicitur e ij cientur in tenebras exteriores,scilicet i Ii qui vitam AEgyptiorum sequuntur errores. SEcqndum miraculu habetur ibi. Postqua cuncta persecta sunt. operuit nubes tabernaculu testimonis,& gloria Domini implenit illud. Nec poterat Moyses ingredi tectu foederis, nube operiete omnia,& maiestate Domini coruscante, quia contra nubes ope ruerat si quado nubes tabernaculu deserebat, proficiscebantur fili, Israel per turmas suas, si pendebat desuper manebat in eode loco. Nubes quippe Domini incubebat pe r diem tabernaculo,& ignis in nocte, videntibus cuctis populis Israel per cunctas mausiones suas. Glos. interl. Ingredi tectum &c. Secreta scripturarum. Nube operiente omnia &c. Profunditate scripturae. Glos. ord . Nec poterat Moyses ingredi Sc. Idest Iudaicus popolus nunquam sacramenta scripturae voluit penetrare . Nic. de Lyra. Nubes tabernaculum operuit &c. In signum diuinae acceptationis,& praesentiae ipsius. Et gloria Domini impleuit illud &c. Idest nubes gloriosa,quae erat signum praesentiae eius: Vidicitur quod non poterant sacerdotes stare , & ministrare propter nebulam, non quLd obscuraret eorum aspectum; sed quia erat diuinae praesentiae signum . Nubes quippe incumbebat per diem &c. Adrefrigerium aestus solis. Et ignis in nocte &c. Ad praestandum beneficium lucis. εTErtium habetur miraculum circa coelestia corpora, ibi D minus misit super cos lapides magnos de coelo usque ad AZecha, & mortui sunt plures lapidibus grandinis , quam quos gladio percusserant filij Israel. Tunc locutus cst Iosue Domino in die qua tradidit Amorreorum in conspectu filiorum Israel, dixitq; coram eis. Sol contra Gabaon ne moueatur,& Luna cotra vallem Aialon. Steteruntque Sol, & Luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum Stetit itaque sol inmaedio coeli, di non festinauit occumbere spacio unius diei. Non

132쪽

fuit antea,& postea, tam longa dies obediente Domino voci hominis, S pugnante pro Israel. Gloc interi. Steterunt sol &c. Iustitiae, qui nescit occasum . Et luna&c. Ecclesiae claritas. De inimicis suis Ece. Visibilibus,& invisibilibus. Stetit itaque sol &c. Christus lumen veritatis infundens. In medio coeli Sc. Idcst Ecclesiae. Non festinauit occumbere &c. Quia semper oritur fidelibus. Pugnante pro Israel&c. Sic dum contra daemones pugnamus assistit nobis sol iustitiae , qui ait ego vobiscum sum usque ad consumationem seculi. Glos. ord. Misit super eos lapides magnos &c. Scilicet grandinis insolitae magnitudinis , ita quod possent armatos interficere, ideo subditur, di mortui sunt multo plures lapidibus, quod factum est ne filij Israel sibi victoriam adscriberent.Tunc locutus est Iosue

Domino &c. Gratias agendo . Dixitque coram eis &c. Videns enim primum signum a Deo datu de coelo aureo, ex hoc confidens petiuit secundum de coelo sidereo dicens . Sol contra Gabaon nemouearis dic. Erant enim in tali dispositione , quod uterq, apparebat super terram,quod frequenter contingit in plenilunio, quia tunc tantum distant per diametrum coeli. Hoc autem petiuit I sue, ut haberet tempus aduorsarios persequendi, ideo subditur. Steteruntque sol, ω luna donec Sc. t. Nic. de Lyra. Obediente Domino. &c. Idest condescendente, quia obedientia proprie loquendo est inferioris ad superiorem, condescendentia vero e contra superioris ad inferiorem. Moraliter. Steterunt sol & luna &c. Per assistentiam solis intelligitur adiutorium Christi; Per assistentiam vero tuns intelligitur adiutorium Virginis Mariae . August. De Mirabit. sacrae script.lib. 2. cap. . Steterunt sol, &Iuna. Sc. Quod factum est: Nam sol duos dies in uno conclusit & Iuna diei spatio non occurrit, in qua iussione non humani imperii authoritate luminaria requescunt , sed Domini imperantis ,

ut staret iussui obediunt. Nihil enim propter iubentis hominis verbum Dei creaturae faciunt, sed quod Dominus serui sui ordinationi obediens praecipit hoc faciunt: sic enim perhibetur, sol stetit contra Gabaon, & luna ad vallem Hailon, obediente Domino voci hominis ; ex quo intelligitur Deum seruorum suorum praecibus obedire , & ad eorum necessitates croaturas suas Opportune subernare. Haec luminarium mora nihil nouum in natura commi- iit, & si ministerio aliquid nouum aliquando natum ostendit,sed &illa varietas nihil in anni cursu , & reliquorum dierum commouit dum pariter sol di luna unumquodque in suo ordine requieuit, si enim unum luminare curreret,dum alterum interim requiesceret,i

133쪽

3. Reg.

r. Reg.

Sebastiani Medicis

dierum & mensium , & annorum assuetum cursum conturbaret. Dum autem utrumque moram hanc habuit,quasi post consuetum diem in occasus sui limitem perrexit: Non enim quod ad belli illuminationem luna tuc in praesentia solis proficeret, stare imperatur, sed ne quid in congrue luminarium meatu per unius quietem.& alterius cursum destrueretur. inartum habetur miraculum ibi. Ecce nubecula parua quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait. Ascende dc ' dic Acab, iunge currum tuum , & descende , ne occupet te pluuia; Cumque se verteret huc, atque illuc, ecce coeli contene brati sunt & nubes , ventus, & facta est pluuia grandis &c. Moraliter.Per hoc quod Helias suis praecibus pluviam imperat, significatur, quod per orationes deuoti pastoris vel praedicatoris impetratur gratiaualuatoriS . 3OVintum habetur miraculum ibi. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philistijm, exterruit cos , et coeci sunt a filijs Israel. Sc.. Glo ordin. Intonuit autem Sc. Raba. Cum per praedicatores Dominus intonat & spirituales hostes in lagam conuertuntur coram Israel, idest Populo Dei, & persequuntur eos usque in domum agnitionis, usque quo scilicet omnis error expurgetur , & Deus

vere cognoscatur. a

Nic. de Lyra : intonuit autem Dominus &c. Nam per diuinum auxilium daemones territi fugiunt a tentationibus fidelium po

pulorum . .

Aug. de Mirab. Sacrae scrip .lib. 2.c.8. Infinita Philistinorum agmina,quasi arenae maris innumerabilia per plana se terrae Israel effuderunt, quq Dominus samuele orantea facie filiorum Israel in genti coeli fragore per terrebat,quatenus per hoc, & Israel, non propria virtute vicisse intelligerent, εο hostes Dei protectionein, di auxilium erga hunc esse populum scirent. IS Extum miraculum habetur ibi. Dixerant autem Erechias ad Isaiam, quod erit signum, quia Dominus me sanabit , & quia ascensurus sum diu tertia templum Domini,cui ait Isaias,Hoc erit signum a Domino, quod tacturus sit Dominus sermonem quem locutus est; vis ut ascendat umbra decem lineis, aut ut reuelatur totidem gridibus λ Et ait Erechias facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc ut fiat volo, sed ut reuertatur retrorsum deco

134쪽

madibus, in vocavit itaque Isaias propheta Dominum. ,& reduxtivmbram per lineas, quibus iam descenderat in forologio Aeaet,

trorsum decem gradibus &c. . Glos ordin. Vis ut ascendat umbra &c. Res maluit quod ma toris poterat esse miraculi,si sol contrarium suo mori cursum age rei, quam , si consueto processu incedens tameq& si super:terra elatus ad orientem,quali secundi diei mane nulla interueniente no

-i,Nic. de Lyra. Quod erit fgnum deo. Hoc non petiuit ex incre dulitate , vel diffidentia ,sed magis ex confidentia diuina,& ut ma gis apparerct eius gloriae multiplicando mirabilia.Vis ut ascendat,mbra &c. Idest procedat ultra. , ex quo patet quod istud horolobgium erat ad solem ad cognoscendum horas diei per eius umbram: Moraliter; Sed ut reuertaturretrorsum, dece gradibus &c. Istii dmirabile signum praefiguratio fuit incarnationis diuitas, quod est factum mirabilissimum , per decem enim lineas , decem ordinos significantur electorum; per hoc,autem quod sol retro cessit. si gnificatur descensus fili, dei, qui est sol iustitiq. Ei

- In hac reuersione conuenit solem non mutasse, sed suo conditori in omnibus naturaliter praecepto obedire , sicuti enim tu cere, & calere naturae suae insitum sol possidet,ita quicquid praeciperet dominicae iussioni, seu currere, seu stare,se recurrere naturaliter habet: Conuenienter autem tale signum Regi in mortis expectatione posito aptissimum euenit, quod Dominus per solena

fieri taliter , per solem congra dispensatione disposuit, quoniam sicut sol in procincito occasus sui positus in diei initium reducitur, sic Rex in mortis expectationes constitutus, quasi ad incipientis vitae gaudia reuocatur.

SEptimum habetur miraculum ibi. Estote parati in diem te . 7tium,& ne appropinquctis uxoribus vestris : iamq; aduenerat Exo dies tertius, & mane inclaruerat; & ecce coeperunt audiri toni- φxrua,ac micare fulgura,& nubes densissim* Operire montem,clan gorque buccinae vehementius perstrepebat, ct timuit populus qui erat in castris. Cumq; cduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum , steterintq; ad radices montis. Totus autem mons Synai fumabat, eo quod descendisset Dominus super cuin in igne, de ascenderet fumus ex eo, quas de fornace ratq; mons omnis tori bilis, & sonitus buccinae paulatim crescebat in maius, & proli-

Σius tenebatur. It

: Gloc interi. Estote parati in em terti v&ς. Fidem sanctae . 3

135쪽

ia 6 .lf . Sebastiani Medicis

Trinitatis. Ne appropinquetis uxoribus vestris &c. Cuilibet ea uali voluptati, vel mundanae solicitudini. Iamq; aduenerat dies tertius &c. Quo fideles sanctae Trinitatis illucescerent. Et mane inclaruerat &c. Principium lucis. Et ecce coeperunt audiri tonitrua &c. Sonitus praedicationis. Ac mirare fulgura &c. Miracu la. Et timuit populus &c. Initium sapientiae est timor Domini a Qui erat in castris dec. Militiae Dei. Cumq; audiuisset &c. Pr mouendo ad meliora ,occurruit Deus occurrenti sibi, per liberum enim arbitrium ad Deum mouemur,sed non promouemur,nisi misericordia eius perueniat, & sequatur. Totus autem mons Synai fumabat &c. Quia lex obscura in fidelibus. Eo quod descendisset Dominus super cum in ignem dec. Tanquam lumen iustis,uel quod ignea lex. OLord. Totus autem mons Sc. Greg. Legem daturam Domianus in igne, fumoque descendit, quia humiles per claritatem suae ostensiionis illuminat, & superbos per caliginem erroris obscurat, prius igitur mens ab appetitu gloriae temporalis, & ab omni comcupiscentia carnali tergenda est, ct tunc ad aciem contemplatio

nis erigenda. .

Nicol. de Lyra. Et ne appropinquetis uxoribus vestris &c. Licet enim actus matrimonialis sit licitus, tamen habet annexam quandam turpitudinem,quam oportet excusari propter bona m trimonii. Et timuit populus &c. Lex vetus fuit lex timoris,noua autem lex amoris Aug.Breuis differentia legis,& Euangelij tim riS,& amoris. Totus autem mons Synai &c. Faeta fuit huiusmodi apparitio, in nube, & igne quae non habet figuram stabilem,ne populus ad idolatria pronus haberet occasionem faciendi sibi linagines. Nec est intelligendum, quod Dominus descenderit ibi secui dum natura suam,quae ubique est de necessitate, & per consequens non potest ascendere, nec descendere, se in effectu ipsum represen

D Ictum est de miraculis factis circa coelestia corpora: sequitur modo videre de his,qus facta sunt circa creaturas rationales, quae poni possunt in multiplici differentia .

Nam alia miracula facta sunt circa conseruationem vitae: alia circa restaurationem sanitatis: alia circa resurrectionem mortuo rum : alia circa damnum corpori, rebusq; illatum: alia circa dona concessa: & primo de conseruatione vitae dicemus.

t Irca primum habetur primu miraculu ibi. Porro Enoch vixit Gen. s.e sexaginta quinque annis,& genuit Mathusalem: di ambulauit

136쪽

Tnoch cum Deo j vixit Enoch postquam genuit Ma thusalem tercetis annis,& genuit filios,& filias. Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni,ambulauitq; cum Deo,& non ap- ruit, quia tulit eum Dcus .et isto I . lni l c Glo cord . Ambulauitq; cum Deo&c. Isid. Enoch septimus ab Adaui placens Deo, qui de transsatus estdeptimam requiem significat, ad quam transfertur, qui tanquam sexta dic, ides h sexta aetate seculi per Christi aduentum for Matur. Alcvin. Enoch tanto tem pore seruatur, in quo ostenditur quod homo semper viveret, si non

peccasset.

Nicol .de Lyra. Et non apparuid&c. Catholici Doctores dic uti quod propter excellentiam suae virtutis assia mptus fuit u Deo, &positus in paradiso terrestri , ubi ut Helias postea raptus est, ut di, cetur in seq. mirac. & inde exituri suntlad praedicandum contra perfidiam Antichristi. rAug.lib. I. c. 3.de mirabilibus sacrae scrip. et, Primus Abel totius humanae iustitiae princeps , & post secundus hunc Enoch insignissimus ante diluuium eligitur, quibus summa iustitit in initio ipso mundi,& fine committitur. Vnus enim statim iniustitiae suae initio, in ipso etiam mundi principio, sanguinis sui

trepudio coronatus martyrio arripitur. Alter adnuc sine morte intestimoniuin nouissimi corporis reseruatur: sed licet longo seruatus tempore adhuc vivat, mortis tamen debitum , quod omnes in Adam sumpsimus vitare non poterit; quod autem eius vita tam longo tempore distendatur, in hoc non noua natura uni hominis

gignitur, sed pristina, & generalis omnium hominum gubernatur.

SEcundum habetur miraculum ibi. Illi autem ambo stabant super Iordanem. Tulitq; Helias pallium suum,& inuoluit illud,&percussit aquas, quq diuisae sunt in utramq; partem, & transierunt ambo per siccum. Cumq; transi jssent, Helias dixit ad Eliseum: postula quod vis ut faciam tibi antequam recedant a te . Dixit El, seus. Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. Qui respondit. Rem difficilem postulasti; attamen si videris me quando tollar ite, erit tibi quod petisti; si autem non videris, non erit. Cumque

pergerent, & incedentes sermocinarentur; ecce currus igneu S, Mequi ignei diuiserunt virumque , & ascendit Helias per turbinem in coelum. Eliseus autem videbat,& clamabat: Pater iiii, pater mi: Currus Israel,& auriga eius, & non vidit eum amplius: apprehenditq; vestimenta sua, & scidit illas in duas partes; & leuauit palliuHeliae quod ceciderat ei. Reversusq; stem super ripam Iordanis, di pallio Heli et quod ceciderat ei,percussit aquas,di non sunt diui

137쪽

se i Et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc λ Percussitq; aquas, Sediuisae sunt huc atque illuc : Et transiijt Heliseus . I- Glos. interi. Cumque transis et Helias dic. Christum caput no strum ad Ecclesiam caput suum. Postula quod vis deco Petite αaccipietis ilaon .li fi . I do: I iri is .i I: ludar A .l .li - Glos. ordin: Subleuatio Helle ascensione mi Don ini significat Helias in curru ascendit, quia homo: purus adiutorio egebat alie no. Redem edor noster non curru , quia qui omnia fecerata super omnia sua virtute. ferebatur, curpus igneus quo raptus dicitur angelicae sunt virtutes , quarum operatione subleuatus est, & positus din magna quiete quousqucini fine mundi mortis debitum soluat ψ in designati o e autem ascensionis sue Dominus prinunctos s testes habuit I unum ante legem'. alterum sublege, ut quandotcumque veniret ipso , qui veraciter penetraret coeqos., qui credentibus quoque carnis munditiam largireturi. ub eo per incremetia temporum virtus castitatis excresceret. Translatus namque est Enoc,per coitum generas, re genitus: Raptus Helias,tantu per coitu genitus.Assumptus est Dominus per coitum, nec genitu S ne a

generas. Fiat in me duplex spiritus&c. Helias spiritu prophetali Noperatione miraculorum excellcnter pollebat e geminam ergo

gratiam quam Heliseus in magistri vigore cegnoscebat, sibi tribui rogauit, unde patet quod non ess e discipulus supra magi strum po M xx Io stulauit. Rab. Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postu'ς Iat duplicem spiritum Christi, di qua arre inissione peccatorum in

diget, qus non eguit Christus : & munera virtutum , quas exple nitudine sua per Spiritum sanctum tribuit . Si videris me quando tollar.&c. Idest si oculos fidei aperueris, & cum passione & resures rectione etiam ascensionem meam fidelirer credideris petitionis, a tus estectum consequaris. Et leuauit Pallium Heliae Sec. Incarnaritio est , per quam leti fluuium dirupit, nobisque transitum ad vitaprsparauit; hoc Heliseus post transitum Helis retinuit, qui fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reseravit.. Nic. te Lyra .Qus diuist sunt &c. Non per aliqua virtutem quae essetin pallio sed virtute diuina clus voluit ostendere meritu Helis, sicut ad declarandum merita sanctoru aliquando dantur a Deo sanitates ad tactu vestimento cu suoru . Ecce currus igneus &c.Ista fuerunt formata virtute diuina , vel angelica ad ostendendiis, Helias no ascendebat in coetu virtute propria, sicut Christus. Et ascendit Helias per currum in coelum &c. Non sydercu in , vel impircum sed aereum tantum, ut Helias portaretur per aerem ad locum distantem ; locus autem fuit Paradisus terrestris, ubi Henoc fuerat

138쪽

De Mir oper Dei, Lib. II. 129

pr dicandum contra perfidiam Antichristi. Currus Israel, & Auriga eius.&c. Currus enim supportat, & auriga dirigit. Et leuauit Pallium Helis quod ceciderat ei &c. Non casu cecidit, sed ex diuina ordinatione , ut Eliseus ipso operiretur in signum quod spiritus Helis requiescebat super eum , & quod erat substitutus loco eius, Percussit aquas ,& non sunt diuise Quod a Deo factum est, ut non minus eleuaretur de essecutione spiritus Helis. Vbi est Deus Heliae Sc. Nunc ad hanc exclamationem diuisae sunt aquae ut ostenderetur, quod non proprijs meritis assecutus fuerat gratiam prophetandi, & miracula faciendi, sed ex diuiua liberalitate , & meritis Heliae.

TEritu habetur miraculit ibi. Haec dicit Dominus Deus David 3Patris tui. Audivi orationem tuam , & vidi lacrymam tuam, A, Reg. N ecce sanaui. Die tertio ascendit in templum Domini, S adda φ' odiebus tuis quindecim annos : sed & de manu regis assiriorum li- . berabo te ciuitatem hanc ,& protegam urbem istam propter ι me & propter David seruum meum; Dixitque Isaias afferte massam sicorum , quam cum attulissent, & posuissent super ulcus eius

curatus est . ,

Glo interi. Audivi orationem tuam &c. Quoniam ambulauerat coram Domino, in veritate, & corde periecto. Quindecim annos Sc. Quos non postulauerat. De manu Regis assiriorum liberabo &c. Cum vita regni securitas promittitur. -iGlos. ord.Afferte massam ficorum &c. Dei ergo potentia momstratur , dum per res noxias sanitas restituitur , Nic.de Lyra . Et addam diebus suis quindecim annos &c. Istud de- nunclauit Propheta secundum ordinem causae primae,videlicet prout crat ordinatum in diuina mente, Moraliter . Et addam diebus tuis &c. Per quam additionem significatur cumulatio meritorum.

O Varium habetur miraculum ibi. Et factum est verbum Domi q2 ni ad eum dicens . Recede hinc ,& vade contra Orientem , & 3. Reg. abscondere in torrente Carith , qui est contra Iordanem, & ibi de 7 torrente bibes , corvisq; praecepi ut pascant te ibi. Abijt ergo, &fecit iuxta verbu Domini. Cuq; abijsset sedit in torrente Carith, qui est contra Iordanem,corvi quoq; deferebant ei pane,& carnes mane, similiter panes & carnes vesperi, & bibebat de torrente &c. GloLord. Abscondere in torrente &c.Asconditus est Helias noster Iesus in torrente Carith, qui interpretatur caluus,cum in Caluarie loco,ubi abs dita est sortitudo eius de torrente nostri mor-R talit

139쪽

3. Reg.

i 3 o Sebastiani Medicis

talitatis gustauit. Coruiq; deferebant ei panem. Corui pascebat

Heliam deserentes ei panes,& carnes cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens Christo salutem nostram exurienti panem fidei in carnes idest spem resurrectionis per gratiam illius offert mane, scilicet initio Euangelicae praedicationis. Item vesperi, cu ean dem fidena,vsque ad finem mundi seruans incontaminatam cu carius resurrectione venienti iudici praesentat. Panis, & carnes ex quibus Helias corvis ministrantibus pastus est, sunt opera piet iis, & obsequium, quod Domino a fidelibus ex Iudaeis exhibitu est. Nicol. de Lyra. Corui quoque deserebant &c. Ex quo ostenditur mirabilis diuina prouidentia , & quod non est diffidendum deca, quia magis prouidet Heliae per aves , quam per homines ; nam postea pauit eum per vidua pane, & aqua,ut dicetur in seq.mira c.

in intum habetur miraculum ibi. Ad quam Helias ait: Noli timere, sed vade,& fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem paruulum, & aD aer ad me; tibi autem & filio tuo facies postea. Haec aute dicit Do minus Deus Israel: Hydria farinae no deficiet, nec techitus olei minuetur usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae. Quae ab ijt, vi fecit Iuxta verbum Helis, & comedit ipse, & illa, & domus eius, & ex illa die hydria farinae non defecit, di techitus olei non est imminutus iuxta verbum Domini,quod i cuius fuerat in manu Helis. Glostor d.Vidua quam Dominus no frumenti,sed verbi pane pascit, ea est quae mortuo viro, cui vult nubat, idest excusso seruitutis iugo subit Christi iugum suave,& onus leue .c Nicol. de Lyra. Verumtamen mihi primum lac &c. Erat enim fatigatus itinere,& ieiunio, & ideo accelerari debet resectio eius. . Aug. in lib. 2. cap. I 6.de mirab. sac.scrip. Hoc accidit,no quod inualida manus Domini esset, ut etia pomquam torrentis unda defecisset aquam, illi cum panibus aliunde,&carne donaret, sed ut per illum bona,& fidelis vidua pasceretur, cyterum hoc signo non noua a Domino, sed condita natura imm0M-ca, non modica substantia gubernatur ... Aug. lib. 2. cap. I .de mirab.sac.scrip.

A corvis quoque ministrari Prophetis prscipitur , ut dictum est in prSc. mira c. ut scilicet culpam quam in diluuio commiserat in perra purgare auis videretur illa , dum ut fidelis minister efficitur Helis, qui negligens,& fallax erat ante Noe. Priterea quoq; in hoc milii iterio illud etiam ostenditur, qualiter homo si non peccasset, etiam infructuosorum animalium, nunc ministerijs uterςtur; unde

140쪽

De Mir.6per Dei, Lib. II. I et i

vero eas carnes,& panes ille coruus detulerit,ipse viderit, qui tale

officium committebat.

SExtum habetur ibi miraculum circa conseruationem viis. Feacit ergo ibi cum Domino Moy ses quadraginta dies, & quadra- I 'ginginta nocteS panem non comedit, Δ aquam non bibit, N. striapfit in tabulis verba foederisdecem dic. Clos. interi. Panem non comedit &c.: Corporalem scilicet; nomine autem panis Omnem cibum significat a parte totum, sicut&nomine aquς Omnem potum. ii t.

r. Glocord. Fuit igitur in Domino Moyses quadraginta dies M. Isid. Moyses quadraginta diebus ieiunavit,& Helias, S ipse Domihus . Prscipitur enim nobis ex lege, ex Peophetis, & Euangelio, uod testimonium ex his habet ; unde in monte inter utramq; peronam medius Saluator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebrius auiditatem nostram tanquam ieiunio temperantis refrenemus , quaindiu perfectio decalogi , per quatuor eiusdein mundi partes, toto orbe predicatur,ut decem quater ducta quadragenarium n

merum signent. Ai . . . I

Aug. de mirab.sac.scrip .lib. I .cap. 26. a. Per hoc tempus contra consuetudinem humani moris, nullo fatigatus inediae laboris, nullam terrenae conuersationis escam manis

ducauit, quoniam diuini sermonis consortio fultus, tam longam inediam sine esurie sustinere potuit. -.Idem August. in lib. a. cap. 29. de mirab. sacrae scripturae. Dum loquitur de ieiunio Heliae,de quo habetur 3.Reg. 39. B. de quo locuti sumus supra dicit de isto vero pane, et aqua Angelico officio ministratis,quorum fortitudo pastum famis labore Prophetam quadraginta diebus peruixit, dici potest quod Angelico opere de quacunq; terrena materia factus in terra degentis animam hominis pastum validiorem hominem pane efficit,sed hic panis,etsi propriam occultado naturam solicitum lectorem facit, de qua draginta tamen dierum ieiunio, quomodo illud tempus ieiunus Propheta pertulerit, securum reddit,dum per unius virtutem nurulo egens cibo tanto tempore vixit.

SEptimum habetur miraculum ibi. Ecce ego pluam vobis panes de coelo & infra. Et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere, & mane panes in saturitate & infra. Et ecce gloria Domini apparuit in nube, Iocutus est autem D minua ad Musem dicens. Audivi murmurationem filioru Ithaeu R a Ioquere

SEARCH

MENU NAVIGATION