장음표시 사용
91쪽
ticipare possunt similitudinem filiationis aeter : prsterea scut in baptismo , ubi declaratum fuit mysterium primae regenerationis, ostensa est operatio totius Trinitatis, per hoc quod fuit ibi filius incarnatus, apparuit Spiritus sanctus in specie columbae , & paterfuit ibi declaratus in voce : ita etiam in transfiguratione , quae est sacramentum secundae regenerationis,tota Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus sanctus in nube clara: quia sicut in baptismo dat innocentiam, quae per simplicitatem colum- designatur, ita in resurrectione dabit electis suis claritatem gloriae, & refrigerium ab omni malo, quq designantur in nube lucida. Fuit quoque conueniens Discipulos voce paterna terreri, & pr sterni, ut ostenderetur quod excellentia illius gloris, quae tunc demostrabatur, excedit omnem sensum,& facultatem mortalium,secundum illud Exod. 33. Non videbit me homo, & vivet, & hoc est quod Hieron .dicit super Mat. 17. Mod humana fragilitas conspectum maioris gloris ferre non sustinet. Ab hac autem fragilitate sanantur homines per Christum, eos in gloriam adducendo ; quod significatur per hoc quod dixit eis: Surgite,nolite timere.S.Thom.
: Sexto manifesta fuit diuinitas Christi in eius morte , cum diciatur Mat. I . Et ecce velum templi s cissum est in duas partes a summo usque deorsum: Et terra mota est , & petrae scisis sunt, & monumenta aperta sunt, & multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt, diuisum enim est velum ad ostendendum reserationem mysteriorum legis; Aperta sunt monumenta ad ostendo dum quod per eius mortem mortuis vita daretur. Terra mota est,& petrae scissae sunt, ad ostendendum, quod lapidea hominum corda per eius passionem emolliuntur , & quod totus mundus virtute passionis eius erat in melius commutandus S. Tho. 3 . p. l. .am . ad tertium unde orige n. Magna facta sunt, ex eo quod magna ce clamauit Iesus ; & Leo Papa in sermone de passione ait: est autem ad testimonium venerandae passionis sufficiens signum elementorum in ordinata turbatio , & Hyeron. Nulli enim dubiu est quid significet iuxta litteram magnitudo signorum , ut crucifixum D minum suum& coelum & terra omnia demonstrarent, & Hylar. mouetur terra , quia capax huius mortui esse non poterat, Petraesciis; sunt, omnia enim valida & fortia penetrans Dei verbum &potestas aeternae virtutis irruperat, & monumenta aperta sunt, erant enim mortuis clausura reserata, di multa corpora sanctoruqui dormierant &c. Illuminans enim mortuis tenebras , & infer
rum obscura collustrans mortis spolia detrahat Chrisost. si enim quatriduanam Laea. um exurgere magnum fuit, multo magis eos repente
92쪽
repente qui olim dormierant apparere viventes, quod futurae resurrectionis erat Iudicium ;Hyeron. quando vero dicitur apparuerunt multis ostenditur non generalis suisse resurrectio, qui omnibus appareret, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur Remig. quaeret aute aliquis quid de illis factu sit
qui resurgente Domino resurrexerunt: crededum quippe est quo- quoniam ideo rcsurrexerunt ut testes cssent Dominici resurrectionis , quidam autem dixerunt, quod iterum mortui sunt & incinerem conuersi sicut Laaarus , & caeteri, quos Dominus suscitauit, sed istorum dictis nullo modo & fides accomodanda, quoniam maius illis esset tormentum , qui resurrexerunt, si iterum mortui es sent, quam si non resurgerent: incunctanter ergo credere debemus , quia qui resurgente Domino a mortuis resurrexerunt ascendente eo ad coelos, & ipsi pariter ascenderunt: Orige n. semper a tem hic magna eadem quotidie fiunt; velum enim templi ad reuelandum quae intus habentur scinditur sanctis r Terra etiam mouetur idest omnis caro nouo verbo & nouis rebus secundu nouu testamen tu, Petrae autem scindutiar, quia mysteri u suerunt Prophetarii ut in profundis eorum posita spirituali mysteria videamus.Monumenta aute dicuntur corpora peccatricum animarii, i. mortuoruDeo, cum autem per gratiam Dei animae huiusmodi fuerint susciatatae corpora eorum, quq prius fuerant monumenta fiunt corpora sanctorum, & videntur a se ipsis exire , & sequuntur eum , qui surrexit, & in nouitate viis ambulant cum eo. Et qui digni sunt habere conuersationem in coelis, ingrediuntur in sanctam Civitatemper singula tempora, & apparent multis videntibus opera bona ipsorum.
Et Marc. et . in fine dicit & velu templi scissum est in duo a sum- mo usque deorsum Hier. velum templi scinditur idest coelum aperi tur Theopii . scissum est etiavelum inuente Deo quod Spiritus sanctus gratia a templo recedit, & scinditur ut sancta sanctorum ab omnibus videnda essent, & quod templum Iugebit in Iudaeis cum calamitates deplorabunt & vestimenta scindent. Hoc etiam & te-plum animarum scilicet corpus Christi ostendit cuius passione vestimentum eius laceratum est, scilicet caro, & aliud etiam significat. Caro namque volum est nostri templi scilicet mentis nostrς , virtus autem carnis scissa est in Christi passionibus a summo usque deorsum, scilicet ab Adam usque ad ultimos homines : nam & Ada effectus est sanus per passionem Christi ,& eius caro non manet, sub maledicto neque digna est corruptione , sed omnes incorruptione honorati sumus .
Et Luc. H.S velum templi scissum est medium: Beda.Volens a
93쪽
tem Lueas miraculum miraculo adiungere subiungit:&velu Templi scissum est medium , hoc expirante Domino factum est, sicut
Mat.& Mar. contestantur,sed Lucas prsoccupado narrauit: The phil. Per hoc autem Dominus ostendebat,quod non erant vlterius sancta sanctorum in accessibilia, sed tradita in manus Romanoruinquinarentur, & eorum aditus pateret Ambr. Velum etiam sci
ditur, quo duorum populorum diuisio, synagogς prophanatio de
claratur. Scinditur velum vetus, ut Ecclesia noua fidei suae vela s spendat. Synagogs velamen suspenditur,ut religionis interna mysteria reuelata mentis cernamus intuitu. Theo' Per hoc etia ostenditur, quod velum quod sequestrabat nos a sacris, quq sunt in coelo disrumpitur, idest Dei inimicitia & peccatum ; fuit quoq; ostensa diuinitas Christi in eius morte, quando obscuratus est sol, de quo
Septimo manifestata fuit diuinitas Christi in eius resurrectione: oportebat enim Christum pati,& resurgere a mortuis Luc.vit.& hoc propter quinque. Primo ad commendationem diuins iustitiae, ad quam pertinet exaltare illos, qui se propter Deum humiliant,secundum illud Luc. i. Deposuit potentes de sede,& exalt ruit humiles. Quia igitur Christus propter charitatem,& obedientiam Dei, se humiliavit usque ad mortem crucis, oportebat quod exaltaretur a Deo usq; ad gloriosam resurrectionem; unde ex eius persona dicitur in Psal. Tu cognouisti, idest probasti, sessionem meam, idest humilitatem meam , & passionem, & resurrectionem meam,idest glorificationem in resurrectione, sicuti gl. interline ris exponit. Secundo ad fidei nostrae instructionem, quia per eius resurrectionem confirmata est fides nostra circa diuinitatem Christi ,quiaut dicitur a. Corint. vlt. Et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei, & ideo l.Corint. i . dicitur. Si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra' inanis est,& fides nostra: Et in Psal .dicitur. Quae utilitas in sanguine meo, idest in effusione sanguinis mei, dum descendo quasi per quosdam gradus ina'
larum in corruptionem, quasi dicat nulla;si enim statim non resu go, corruptumq; fuerit corpus meum, nemini an nunciabo nullum lucr bor,ut gi .exponit. Tertio ad subleuationem nostrae spei,quia dum videmus Christum resurgere,qui est caput nostrum speramus,& nos resurrecturos; unde dicitur i.Cor. 13. Si Christus praedic tur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est & Iob. I s. dicitur. Scio,
scilicet per certitudinem fidei, quod Redentor meus, idest Christus vivit a mortuis resurgens,& ideo in nouissimo die de terra surrecturus sum, reposita est haec spes mea in sina meo . Quarto ad ii
94쪽
sormationem vitet fidelium, secundu illud Rom. 6. Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita & nos in nouitate
vitae ambulemus : & infra. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur; ita & vos existimate mortuos quidem esse peccato,uiuentes autem Deo. Quinto ad complementum nostrae salutis,quia sicut per hoc quod mala sustinuit humiliatus est moriendo,ut nos liberaret a malis; ita glorificatus cst resurgendo,ut nos promoueret ad bona, secundum illud Rom. . Traditus est propter delictan stra,& resurrexit propter iustificationem nostram. . Fuit quoq; coueniens,quod tertia die resurgeret,quoniam ad hoc quod confirmaretur fides de vexitate diuinitatis ipsius oportuit, quod cito resurgeret, & eius resurrectio non differetur usque ad finem mundi. Ad hoc autem, ut confirmaretur fides de veritate humanitatis δε mortis eius oportuit moram esse inter mortem,& rei surrectionem.Si enim statim post mortem resurrexisset ideri posiset,quod eius mors vera sum fuerit,& per consequens,nec resurrectio vera'. Ad veritatem autem mortis Christi manifestandam sufficiebat, quod usque ad tertiam diem eius resurrectio differetur, quia non contingit quin infra hoc tempus, in homine,qui mortuus videtur cum vivat, appareant aliqua indicia viis ; unde Mati. 2 o. Tradent eum gentibus ad illudendum , & flagellandum, & crucifigendum , & tertia die resurget; qui perfecta resurrectione primus
fuit, qui resurrexit a mortuis, cum non amplius, ut caeteri moritu--rus resurrexerit; unde dicitur I.Cor. I . Christus resurrexit amortuis primitiae dormientium gl.quia prius tempore, S dignitate sur rexit, & ad Rom. 6. Christus resurgens ex mortuis, iam non moria itur, qui propria virtute resurrexit; dicitur enim Ioan. ro. Nemo .tollit animam meam a me; sed ego pono eam,& iterum sumo eam. Nam per mortem eius non fuit separata diuinitas, nec ab anima Christi,nec ab eius carne, unde secundum diuinitatis unitae virtutem , & corpus reasumpsit & animam, quam deposuerat, & anima
corpus re assumpsit,quod dimiserat, & hoc est quod dicitur a.Cor. vlt. Quod & si crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex vi tute Dei S.Th. 3.p.q. 3.art. I.& seq. iPrsterea sciendum est quod Christus resurrexit cum corpore i tegro , dicitur enim Luc. vlt. quod Christo discipulis apparente conturbati,& conterriti existimabant se spiritum videre ac si non haberet verum corpus, sed phantasticum , ad quod remouendum ipse postea subdit, Palpate & videte quia spiritus carnem, & ossa
Mon habet, sicut me videtis habere; nam & ita erit resurrectio nostra, unde Mati. Io.vestri autem capillicapitis omnes numerati
sunt ,&Luc. a L.Capillus de calite Mitro non peribit , fuit autem
95쪽
resurrectio eiusdem naturae, sed alterius gloriae, unde eius corpus rc surrectionem non ex miraculo, sed ex conditione gloriet clausis Ianuis ad discipulos intrauit Ioan. xo. seu potius ex virtute diu na , ut dicit Aug. in sermo.3. in Domin. in Pascha, si corpus erad si hoc surrexit de sepulchro, quod pependit in ligno, quomodo percitia clausa intrare potuit & Respondet si comprehendis m dum non cist miraculum; ubi deficit ratio, ibi est fidei aedineatio. , re super Ioan . in tract. ia I. Moli corporis ubi diuinitas. erat Ostia clausa non ostiterunt, illi quippe non eis apertis intrare potuit,
quo nascente virginitas matris inuiolata permansit ; eodem modo intelligendum est illud Luc.vit. euanuit ab oculis eorum, nam cor
pus gloriosum in potestate habet videri quando vult,& quando non vult videri quod habuit Christus ne dum ex conditioneico poris gloriosi , sed etiam ex vir in te diuinitatis, per quam fieri potest ut etiam corpora non gloriosa miraculose non videantur.iaeo dicendum est, ut intelligatur illud Marc. vlt. v bi Christus in alia effigie apparuit;Nam ut dicit Seueriaians in sermone Pascali, quod
sicut in potestate eius erat, ut corpus suum videretur, vel non ita in potestate eius erat, ut ex eius aspectu formaretur in oculis i tu titi, vel forma gloriosa, vel non gloriosa,aut etiam commixta vel qualitercumque se habens S.I ho. 3. p.q. 3 .art. a.
In resurrectione igitur corpus Christi fuit gloriosum triplici ratione , primo quidem quia resurrectio Christi fuit exemplar &causa nostrae resurrectionis ut i . Cor. 11. sancti autem in resurrectioni habebunt corpora gloriosa sicuti ibidem dicitur seminatur ignobilitate resurget in gloria & ad Philip . 3. Re formabis corpuS humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, unde cum causa sit potior suo causato, & exemplar, exe plato multo magis corpus Christi resurgentis fuit glorinium t secundo quia perii multatem passionis meruit gloriam resurrectionis unde ipse dicebat. Nunc anima mea turbata est, quod pertinet ad passionem dc Postea subdit, Pater glorifica nomen tuum, in quo petit gloriam resurrectionis, tertio quia anima Christi a principio suae conceptionis , fuit gloriosa per fruitionem diuinitatis perfectam,est autem dispensatione factum , ut ab anima gloria non redundaret in corpus ad hoc quod misterium nostrae redemptionis sua passi ne impleret, & id per acto hoc mysterio passionis, & mortis Christi anima in corpus in. surrectione resumptum,suam gloriam deriuauit, & ita factum est corpus illud gloriosum, non obit. quod manducauerit, ti biberit post resurrectionem cum discipulis tuis, ut habetur c. vlt. & Ioan. vlt. quod non pertinet ad corpus glorioiu iri, quod est irituale. non aute uumale i.COr. II. Naresp.
96쪽
ut loquit Bed. se per Luc c.vit.ibi, habetis aliquid ut manduceturaliter absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius calens, illa indigentia iste potentia : Manducauit ergo post resurrectionem, non quasi cibo indigens , sed ut co modo naturam corporis resurgentis astrueret: Et propter hoc non sequitur quod fuerit eius corpus animale, quod est indigens cibo S. Thom. 3. P. q. I . art..&
Resurrexit quoque Christus cum cicatricibus suis, ut habetur Ioan. a O . infer digitum tuum huc ,& vide manus meas,&affer manum tuam , & mitte in latus meum , & noli esse incredulus sed fidelis , & hoc pluribus ex causis, Primo quidem propter gloriam ip' sius Christi, ut dicit Beda c. si .super Luc. vir. non ex in potentia curandi cicatrices seruauit, sed ut in perpetuum victoriae suae circumferat triumphum: secundo ad confirmandum corda discipi Iorum circa fidum sus resurrectionis.Tertio ut Patri pro nobis supplicans , quale genus mortis pro homine pertulerit temper osten dat: quarto ut sua morte redemptis quam misericorditer sit adii
ti . propositis eiusdem mortis iudicijs instauet ; ultimo in iudicio
quam iuste damnentur ibidem de nunci et S.I hom. f. p.q .art q. . Non tamen resurrectio Christi debuit omnibus immediate manifestari pro ut maniis stata fuit mors; eorum enim qui cognoscu-tur, quaedam cognoscuntur communi lege naturae, quaedam vero ex speciali munere gratiae,sicuti ea quae diuinitus reuelantur, quorum quidem ut Dion .dicit in . Ccel. Hierar .haec est diuinitus insita tuta, ut a Deo immediatesiperioribus revelentur, quibus me di tibus deferantur ad inferiores,sicuti patet in ordine celestium spirituum ; ea vero quae pertinent ad futuram gloriam communem hominum cognitionem excedunt, secundum illud Isa. 6 . Oculus
non vidit Deus absque te, quae prsparasti diligentibus te : Et ideo
ab homine non cognoscuntur , nisi diuinitus reuelata, Vt I. Cor. 2.
nobis reuelauit Deus per spiritum suum quia igitur Christus resurrexit gloriosa resurrectione, ideo eius resurrectio non omni popu- Io manifestata est, sed quibusdam quorum testimonio deferretur in aliorum notitiam , non sic in passione Christi, quae peracta est in corpore ad hoc habente naturam passibilem, quae communi lcge nota est omnibus, & ideo passio ipsius omni populo immediate manifestari potuit, resurrectio autem eius facta est in gloriam patris, ut ad Rom. 6.& ideo immediate manifestata est non omnibus, sed quibusdam;vnde Act. io .que Deus suscitauit tertia die,& dedi e eum manifestum fieri non omni populo,sed testibus pr ordinatis a Deo;& primo mulieribus apparuit,ut mulier quae primo nuntium
mortis ad hominem detulit, primo εtiam vit m rusurgentis Chris. sti
97쪽
sti in gloria nuntiaret S. Thom. 3. p. q. 33. art I.& ad tertium.
Non autem conueniens fuit, ut ab aliquo videretur resurgere quoniam ordo diuinitus dicitur institutus, ut ea quς supra homines sunt hominibus per angelos reveletur,ut dicit Dio .in . coeles. Hyer.Christus autem resurgens non redijt ad vitam communiter hominibus notam,sed ad vitam quandam immortalem,& Deo consorinem, ut ad Rom. 6. quod enim vivit, vivit Deo ;&i ideo ipta. Christi resurrectib noli debuit immediate abliominibus videri, sed eis ab angelis nuntiari, unde Hilar. super Mat. vlt. ideo Angelus prior resurrectionis est index, ut quodam samulatu paterni v
luntatis resurrectio nuntiaretur. a Post resurrectionem autem continue non conuersabatur cum discipulis, ne videretur ad talem vitam resurrexisse , qualem prius habuerat, qui quandoque aliquibus apparuit non in propria, sed in alia effigie,unde Greg.in Homil. 13. in Evang. talem se exhibuit eis in corpore, qualis apud illos erat in mente , quia enim ad huci in eorum cordibus peregrinus erat a fide ire se longius finxit , set alicet ac si esset peregrinus, veritatem tamen resurrectioriis multis a argumentis declarauit, ut dicitur Act. .quod apparuit discipuus Christus per dies quadraginta in multis argumentis loquens de regno Dei, S hoc propter duo ; Primo quia non erant corda eorum idisposita ad huc quod de facili fidem resurrectionis acciperent,vna de ipse dicit eis Luc. vlt. o stulti & tardi corde ad credendum, de
Marc.vit. exprobrauit illis incredulitatem eorum S duritiam cordis , secundo per huiusmodi signa eis ostensa ,efficacius eorum testimonium redderetur, ut I. Ioan .r.quod vidimus , ta audiuimus, ct manus nostrae contrectauerunt, hoc testamur.
Argum eta vero quibus resurrectio Christi manifestata suit sus-ficientia dicuntur : nam primum fuit testimonium Angelorum, de quo testantur omnes Euangelistae, secundum authoritas scripturae, quas ipse proposuit ad ostensionem suae resurrectionis , ut dicitur Luc.vit. Tertium fuit ostensio corporis dum ostendit esse corpus verum,& solidii dum dicitur Luc. Palpate,& videte : & dum ostendit veram eius effigiem, quam oculi intuerentur, & idem numero
ostendedo eis vulnerum cicatrices,ut Luc. vlt. videte manus meas,
meas,& pedes meos, quia ego ipse sum. Quartum ostensio animariterato corpori unitae, & hoc per opera triplicis vitae nutritius,
scilicet maducando cum Discipulis. Luc.vit. Sensitius in hoc quost ad interrogata Discipulis respondebat, intellectius in hoc quo adisserebat de scripturis . Quantum ostendendo se habere 'diuinam naturam, per miraculum quod fecit in piscibus capiendis, S peet . hoc quod eis videntibus ascedit in coelum,ut dicetur inscrtus.Scx-
98쪽
-xtum ostendendo gloriam suae resurrectionis per hoc quod ad eos ianuis claosis intrauit & ab oculis eorum subito euanuit, ut dicitur Luc. vlt. S. Thom. 3.p.q. I. art. I.&seq. Quia per hoc ostendebatur, quod in potestate eius erat videri, & non videri, quod pertinet aa conditionem corporis gloriosi. l . IVltimo notandum est, circa resurrectione Christi,quod ipsa fuit causa resurrectionis nostrae animae,scilicet & corporis I vnde super illud i. Cor. Is . Si Christus praedicatur, quod resurrexit a mortuis, -dicit gl.qui est causa sufficiens resurrectionis nostrae, &ad Rom. . -Resurrexit propter iustificatione nostram quae nihil aliud est quare inrectio animarum, & gl. super illud ad vesperam demorabitur fletus, dicit quod resurrectio Christi est causa resurrectionis nostrae,&animae in praesenti,& corporis in futuro. Resurrectio enim cius agit in virtute diuinitatis,quae quidem se extendit,non solum
ad resurrectionem corporum, sed etiam ad resurrectionEm animarum,a Deo enim est,& quod anima vivat per gratiam,& quod cor pus vivat per animam: & ideo resurrectio Christi habet instrumentaliter virtutem effectivam,non solum respectu resurrectionis corporum, sed etiam animarum; omnes tamen resuscitant secundum corpus, sed non secundum animam; unde Ioan . . Sicut pater susciatat mortuos,&vivificat,sic & filius quos vult vivificat. S.I ho G .p.
' Octauo ostendit eius diuinitatem per miraculum ascensionis in coelum,per hoc quod videntibus Discipulis ascendit in coeIum, secundum S. ThO.in 3. p. q. 33.art. 6. Conueniens enim fuit Christum coelum ascendere,vnde dicitur Ioan. 2 o. Ascendo ad patrem mcu, A patrem vestrum; locus enim debet esse proportionatus locato. Christus autem post resurrectionem,uitam immortalem, & incomruptibilem inchoauit; locus autem in quo nos habitamus est locus generationis,& corruptionis; sed locus coelestis,est locus incorru-
ptionis . Et ideo non fuit conueniens quod Christus post resurrectionem remaneret in terris,sed conueniens fuit, quod ascenderet in coelum. Primo quidem propter fidei augumentum,qus est de novisis, iuxta illud. Beati qui non viderunt, & crediderunt. Secundo ad spei subleuationem,ut dicitur Ioan . I . Si abiero,& praeparaue ro vobis locum; iterum veniam, & accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum,&vos sitis;& Mich. a. Ascendit pandens iter ante eos. Tertio ad erigendum charitatis affectum ad coelestia; unde ad C loc3. Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut enim diciatur Mail. 6. Vbi est thesaurus tuus,ibi est & cor tuum. Et quia Spiritu. sanctus est amorinos ip coelestia rapiens; ideo Dominus dicit
99쪽
Ioan . I 6. Expedit vobis ut ego vadam: si cnim non abiero, par utitus non veniet ad vos; si autem abiero mittam cum ad vos. Ascensio autem ipsius fuit,non secundum diuinam naturam, quq nunquam coelum deseruit, sed secundum quod homo virtute diu ianitatis penetrauit coelos; unde super illud .ad Ephes. Quod auteascendit quid est, nisi quia & descendit, dicit El. constat quod secundum humanitatem Christus descendit ,& ascendit: &Aug. in serm. II 6. de ascensione. De nostro fuit quod filius Dei pependit
in cruce, sed de suo quod ascendit. Ascendit autem propria viri xe,primo quidem virtute diuina, secundo virtute animae gIorifica- ae mouentis corpus, prout vult; unde Isa. 63. Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae,&Greg. in Homil. 2 V. Redemptor autem noster non curru, non Angelis subleuatus legiis xur , quia qui secerat omnia, super omnia sua virtute ferebatur. Praeterea Christus ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia, cum enim corpuS eius gloriosum perfectissimo modo diuina participauerit bonitatem decuit, ut super Omnes coelos eleuaretur,unde super illud ad Ephes. . Ascendens in altum, licit gl .loco, dignitate: ascendit quoque super omnem creaturam spirituale, ut dicitur ad Ephe. i. Constituit illum supra omnem principatum,& potestatem , & supra omne nomen quod nominatur , siue in hoc seculo, siue in futuro, tanto enim alicui rei debetur altior locus, uuanto est nobilior , siue debeatur ei locus per modum contactus ipiritualis, sicut spiritualibus substant ijs, siue corporalis, sicut corporibus: corpus autem Christi licet considerando conditiones naturae corporeae,sit insta spirituales substantias, cosiderando tamen dignitatem unionis, qua est personaliter Deo coniunctum excellit dignitatem omnium spiritualium substantiarum;& ideo secundum prsdi eis congruentie rationem debetur sibi locus altior supra omnem creaturam spiritualem. Ultimo notadum est circa ascensionem Domini, quod ipsius ascenso fuit causa nostrae salutis; ut dicit Ioan . I 6. Expedit vobis ut ego vadam, idest ut recedam a vobis per ascensionem . Primo quia per hoc reuerentia nostra augetur ad ipsum , dum iam non existim mus eum, sicut hominem terrenum, sed sicut Deum coelestem,ut dicitur a. Cor. I. Secundo quia nobis praeparauit viam ascendendi in scelum Ioan . I . Vado vobis parare locum : & Mich. a. Ascendit Pandens iter ante eos ; quia enim ipse est caput nostrum oportet illuc sequi membra,quo caput praecessit,unde Ioan .a . Vt ubi ego sum, & vos sitis, & in huius signum animas Sanctorum, quas de inferno eduxerat in coelum traduxit,secundum illud Psal. Ascendens
Christum in altum, captiuam duxit captiuitem. Tertio, quia sicut
100쪽
Pontifex in veteri testamento intrabat sanctuarium, ut assisteret Deo pro populo, ita Christus intrauit cclum ad interneliandu pro Nobis, ut dicitur Heb. 7. iae arto ut in coelorumsede quasi Deus, dia Dominus constitutus, excinde diuina donae hominibus mitteret. sicut dicitur ad Ephes. . Ascedit super omnes cstos,ut adimplere eomnia ,scilicet donis suis, secundum gl. S.I h. .P.q. 7. t.iI .&sequ. Vltimo apparebit diuinitas Christi ex signis. i& miraculis, quia praecedent aduentum eius ad iudicadum , indiciara enim potestas Christo specialiter tribuenda est, ut dicitur Act. io . de Christo, Hic est qui costitutus est a Deo iudex vivorum & mortuoru, filius enimostsapientia genita, di veritas a patre procedens, & ipsum perfercte representans, & ideo talis potestas attibuitur filio , iudicium enim formatur secundum sapientiam , unde dicitur Eccl. t o. iuder
sapiens iudicabit populum suum , & licet talis potestas dicatur couenire Christo secundum quod est homo , ut dicitur Ioan. 3. Potestatem dedit ei iudicium iacere, quia filius hominis est, quam ade- ptus est ex meritis passionis ipsius, ut dicitur Iob. 36. causa tua quasi impij iudicata est, iudicium causamque recipiens & Aug. inilib. de verbis Domini serm .vit .sedebit Iudex , qui stetit sub iudice damnauit vero reos, qui falso factus est reus, nihilominus quia nihil prohibet unu & idem deberi alicui ex causis diuersis, sicuti gloria corporis resurgentis debita fuit Christo, non solum propter congruentiam diuinitatis, & propter gloriam animae, sed etiam ex merito passionis, idem dicendum est quod iudiciaria potestas homini Christo competit, & propter capitis dignitatem, & pro pter plenitudinem gratis habitualis ,& ex merito, ut scilicet secundum Dei iustitiam Iudex esset, qui pro Dei iustitia pugnauit& vicit, A iuste iudicatus est, unde Apoc.3. Ego vici &sedi in tro no patris mei; in trono autem intelligitur iudiciaria potestas,secundum illud Psal. sedes super tronum qui iudicas iustitiam, quae
potestas extenditur non solum ad omnes res humanas, ut dicitur 'Ioan. s. Pater omne iudicium dedit filio, sed etiam ad Angelos ut dicitur I. Cor. 6. An nescitis quia Angelos iudicabimus , sancti enim non iudicabunt nisi auctoritate Christi, ideo multo magis Christus habebit hanc potestatem, non solum quantum ad diuinam na- duram , pro ut est verbum Dei, sed etiam ratione humanae naturae
. Signa autem praecedent aduentum Domini ad iudicandum; iuxta illud Luc. 1 i. Erunt signa in sole & luna, & stellis; Hieron.vero ponit quindecim signa praecedentia iudicium dicens; quod primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super montes rsecundum omnia aequora prosternentur in Profundum, quod vix