Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

i62 Sebastiani Medicis

eos &c. Curat corpora,Vt paratius audiant inuisibilia. Nicol. de Lyra. Et sanans Oinnem languorem &c. Idest infirmitatem incurabilem viri ut e naturs. Moraliter. Docens in Synagoga &c. Non in latibulis ut haeretici. Et prς dicans Euangelium Sc. Non curiosa inutilia. Et sanans omnem languorem Sc. Debet enim prςdicator sanare Oinne infirmitatem. Et quidsmonia habebant &c. Vt sortilegi. Lunaticos &c. Instabiles in bono. Et paraliticos &c. Pigru ad bonum. Cat. aur. Sanans Omnem languorcin &c. Chris. Primo autem docet,& postea sanat propter duo: Primo qui de prsmittitur quod magis necessarium est: verba enim pietatis sditicant animam non miracula, deinde quia verba per miracula commendantur , & non ς conuerso. Et abiit opinio dcc. Glos. prsdicatores enim debent babere bonum testimonium de his qui foris sunt, ne si vita despiciatur praedicatio contemnatur.

b SEcundum habetur ibi. Et circum ibat Iesus omnes Ciuitates,&Castella docens in Synagogis corum, & praedicans Euangelium Regni,& curans omnem languorem,& omnem infirmitatem . Glos. interi. Et circum ibat Iesus omnes &c. Vbiq; indifferenter praedicabat, non personas discernens, sed salutem credentium quaerens. Praedicans Euangelium Sc. Idest praedicationem, quae ducit ad regnum coeleste. Et curans omncm languorem,ut quibus non persuadebant verba,persuaderent miracula in populo. Nicol. de Lyra. Et curans omnem languorem &c. Patet hic multa miracula inclusa a Christo facta ad confirmationem legis Euangelicae . Cat. aur. Curans omnem languorem &c. Remig. Quod de ipso proprie dicitur: nihil quippe et impossibile est. Sciendum est etia, quod illos quos corpore sanabat forinsecus, mente sanabat intri

secus. Alij vero facere no possunt sua potestate, sed per Dei gratia. TErtium habetur ibi. Iesus autem sciens, secessit inde,& secuti

sunt eum multi,& curauit cos omnes,& praecepit cis, ne manifestum eum facerent dic. los. ord. Recessit inde dcc. Nota exemplum , si vos persecuti tuerint in una Ciuitate fugite in aliam. Secuti sunt eum multi &c. Scilicet docti visis virtutibus, persequutur, indocti opinione eius, docti amando sequuntur , unde curari merentur. Et praecepit eis vc manifestum &c. Non timore , ne proditus occideretur, sed . parcendo Iudaeis , de inuidia trucidarentur , in eius innocentia ,

172쪽

gni facimus , laudem foris quaeramus . Nicolaee Lyra. Iesus autem sciens&c. Scilicet machinationes eorum,quia nihil latebat ipsum. Et praecepit eis &c. Vt ostende ret,ut sicut aliquando est licitum in persecutione fugere, ita te ocis cultare ad cedendum malitiae . .,Cat .aur. Et praecepit eis &c. Remig. Ideo etia praesepit ut non manifestarent eum,ne persequentes ipsum deteriores fierent.

O Varium habetur miraculum ibi: & exiens vidit turbam ni . gnam, & misertus est eis, & curauit languidos eorum Glos. interI. Curauit languidos &c. Magna retributio laboris

eorum.

Nic. de Lira:& curauit laguidos &c. In quo verbo miracula multa includit, quia nomine languoris intelligitur omnis Infirmitas. Cat. aur. Hier. Magna milericordia est, quia omnes curat, nec fidem expetit. i

OVintum habetur ibi. Et di xit Iesus Discipulis suis,ut nauicu- sta sibi deseruiret,propter turbam,ne comprimerent eu, mul- Mar. I. stos enim sanabat,ita ut irruerent in eum,ut illum tangerent,quod

quot habebat plagas,& spiritus immundi cum illum videbant procidebant ei,& clamabant dicentes. Tu es filius Dei,& vehementer comminabatur eis,ne manifestarent illam dic. Glo interi. Comminabatur eis &c. Peccatori dixit Deust quare tu enarras iustitias meas . Ne manifestarent illum &c. Deum esse, ne differetur passio. RGlos. ord. Vt nauicula sibi deseruiret &c. Ecclesia de gentibus congregatae fluctus seculi mente transgressa,quae quanto siniam cordis gratiae recipiendae dilatat, tanto fluctus seculi securius calcat. Ne comprimerent eum dic. Comprimunt qui Ecclesiae pace turbant, tangunt,qui fide vero corde, & dilectione suscipiunt. Et spiritus immundi Sc. Beda. Saniores Arrianis, qui etiam hodie n gant filium Dei esse. Cat .aur. Comminabatur &c. Beda .Prohibetur enim Dominum praedicare peccator,ne quis dum praedicantem audit, sequatur e rantem, improbus enim magister est diabolus, qui salsa veris saepe permiscet,ut spiritus veritatis testimonium fraudis obtegat. SExtum miraculum habetur ibi. Et cum cognouissent eum viri, sloci illius, miserunt in uniuersam regionem illam, & obtulerut Mat. 34. cI omnes male habentes,& rωgabant eum, ut vel fimbria vestimen-

173쪽

Luc. s.c

164 Sebastiarii Medicis

Glos. interi. Et cum cognouissent eum &c. Magna fides, quod non contenti salute eorum,sed aliorum quaerebant. salutem. . Glo ord. Fimbriam vestimenti dic. Idest minimu mandatu, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quam qui credendo tangit ab omni morbo impietatis sanatur. Nicol. de Lyra . Et quicumque tetigerunt salui facti sunt &c. Idest corpore , & mente , quia illos , quos Christus sanabat corpore, sanabat, & mente, iuxta illud . Totum hominem saluum fecit in sabato . S Eptimum habetur miraculum ibi. Et omnes turbae quaerebant eum tangere , quia virtus exibat de illo & sanabat omnes . .l: Glocord.Qusrebant eum tangere &c.Beda Tangit Christu qui fideliter credit in eum , tangitur a Christo qui firmatur in illo , qui sic tangit, & tangitur spiritns ipsius virtute sanatur,tactus saluatoris est opus salutis. Nicol .de Lyra. Quia virtus de illo exibat &c. Non intellige dum quod aliqua virtus existens in Christo transiret ad alias eadenumero, sed iste exitus intelligitur, in quantum effectus erit a causa , quia virtus diuina existens in Christo faciebat sanitates infirmis . Cat. Aurea Cirili. Neque enim alienam virtutem accipieba Christus , sed cum naturaliter esset Deus propriam virtutem super infirmos emittiens sanabat omnes.

OClauum miraculum habetur ibi. Et accesserunt ad eum tumbs mulis , habentes siccum mutos, coecos , claudos , debiles ,& alios multos, & proiecerunt eos ad pedes cius, & curauit eos, ita ut turbs mirarentur, videntes, mutos loquentes, claudos an bulantes coecos videntes, et magnificabant Deum Israel. Glos. Interi. Habentes secum mutos etc. Aconfessione Christi. Claudos etc. Non recte ambulantes in via Domini.Coecos etc. Alumine fidei. Debiles etc. Sarcina peccatorum . Proiecerunt eos etc. Quia mediatori per humilem aduciatum curandos subij-ciunt sancti prςdicatores. Ad pedes eius etc. Quasi confitendo humanitatem Christi. Ita ut turbs mirarentur etc. Quia fideles insstimabilj gaudio exultant quando lisc vident. Clocord . Coecos etc. Coeci sunt qui non intelligunt, etiam si obediant iubentibus, surdi, qui non obediunt, etiam si intelligant. Nic. de Lyra. Habentes secum coecos etc. Isti infirmitates erant incurabiles via naturq, et medicitas, ideo propter curationes earum recurrebant homines ad Christum, cui nihil impossibile. Et

174쪽

De Mino per Dei, Lib. II. I 6 s

alios m nitos etc. Hoc addit Euangelista ad includendu omnia infirmitatum genera. Et curauit eos etc. Solo scilicet verbo, qui solo verbo poterat mundum de nihilo creare . Cat.Aur. Et proiecetunt eos etc.Chris. Mulieris filiam cum multa tarditate curauit, ut eius virtutem ostenderet: His autem non quia meliores erant, sed ut infidelium Iudaeorum ora obstrueret, confestim sanationem praebet, unde sequitur, et curauit omnes tmultitudo autem eorum qui curabantur, et facilitas sanitatis eos in stuporem mittebat: unde sequitur I ita ut turbae mirarentur.

Nonum habetor miraculum ibi. Et dicebat illis Iesus , quia

non est Propheta sine hohore, nisi in patria sua, in domo sua, et in cognatione sua: et non poterat ibi ullam virtutem facere, nisi paucos infirmos, impolitis manibus curaqit , et miraban tur propter incredulitatem illorum . - CloLord.Non est Propheta etc. Prope naturale est ciues ciuibus inuidere, quod non opera sed infantiam , quam videre recordantur. Isid.Comitatur saepe vilitas originem. Et non poterat ibi etc. Ne ciues incredulos peius condemnaret faciens multas virtutes,

vel quia in patria despicitur, paucas ibi virtutes facit et signa, ne penitus excusabiles sint: Maiora quotidie ingentibus signa facit,

non tam in coporumsanatione , quam animarum.

Nich. de Lyra. Et non poterat ibi etc. Istud non posse non referetur ad potentiam eius absolutam sed congruitatis , et decentiae , quia non erat congruu quod ibi faceret multa miracula propter incredulitatem illoru, fides enim credentium est meritoria de congruo , quod eis fiant miracula, sicut

natet de muliere sanguinua,cui dictum fuit a Christo, fides tua testa uam cecit.' Is

DEcimum habetur miraculum ibi. Per manus autem Aposto- rolorum fiebant signa, & prodigia multa in plebe,et insta. Mi. r .,

Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo viarorum ac mulierum , ita ut in plateas eij cerent infirmos, & ponerent in lectulis, ac grabatis, ut veniente Petro saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum,& liberarentur omnes ab infirmitatibus suis concurrebant autem, & multitudo vicinarum ciuitatum , Ierusalem, efferentes aegros,&vexatos a spiritibus immodis . qui curabantur omnes. Glos. interi. Per manus autem Apostolorum &c. Non tamen per verba, vel umbram sicut de Petro dictu est. Virorum ac mulierum etc. Nullus sexus a Regno Dei excluditur, non est enim person

175쪽

166 Sebastiani Medicis

sonarum acceptio apud Deum. Vt veniente Petro &e. Quasi . principe. Glostordin. Per manus autem A postolorum &c. Non solius Petri, licet pro hortore crus caeteri taceantur. Augebatur credentiumultitudo &c. Rab. tanta erat multitudo credentium,ut fidei erescente fortitudine sola su inceret umbra. Saltem umbra dic. Tunc

Petrus umbra corporis sui inuisibiliter alleviabat infirmos: qui nunc inuisibili sus intercessionis umbraculo fideles infirmos roborat,.& implet sententia Domini. Qui credit opera quae ego facio, Ioa .i .b & ipse faciet,& maiora horum faciet.' Nicol. de Lyra. Signa, & prodigia multa in plebe dic. Non esciein principibus , quia non credebant paucis exceptis occula Christiani erant, ut Gamaliel, Nichodemus,&aliqui alij. SaItim umbra eius &c. Ad ostendendum quod erat principalis Apostolus.

ir π r Ndecimum habetur miraculum ibi. Philippus autem descen Act.8.b -V dens in Ciuitatem Samariae,pridicabat illis Christum. Inten debant autem turbae his quae a Philippo dicebantur.unanimitor audiendes,& videntes signa quae faciebat. Multi enim eorum qui ha bebant spiritus immundos clamantes voce magna exibant. Multi autem paralitici, de claudi curati sunt: sae m est ergo magnu gaudium in illa Ciuitam. -- Clos. interi. Gaudium magnum &c. Cognita veritate laetati sunt de tenebris liberati. Glos. ord. Intendebant autem turbae&c. Rab. Credebant a dientes verba, & videntes signa: duae causae fidei, propter verba praedicationis, & signa virtutum .i Nicol. de Lyra. Et indentes. signa &c. Idest miracula diuinae virtutis declarativa in testimonium veritatis a Philippo praedicatae. Factum est ergo dcc. De veritatis cognitione,& dictorum c

, , T decimum miraculum habetur ibi. Virtutesq; non quasli-AA i,.e . bet faciebat Deus,per manus Pauli, ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius idaria, re semicinctia , & tecedebant ab eis languores,ta spiritus nequam egredicbantur. GloLinteri. Virtutesque non quaslibet &c. Idest non modicas nulla enim virtus Dei modica est. Nic.de Lyra. Non quaslibet &c. Idest non communes,sed multas, & excellentes. Ita ut etia super languidos &c. Quod est maius ram si per tactum Pauli, vel eius orationem fierent talia.

176쪽

DEcimum tertium habetur miraculum ibi. Contingit autem 13 patrem Publij febribus & dissenteria vexatum iacere. Ad que Paulus intrauit, & cum orasset, & imposuisset ei manus , saluauit χῆ c. eum: quo facto, omnes qui in Insula habebant infirmitates accedebant,&curabantur,qui etiam mulis honoribus nos honorauerunt, ita nauisantibus impoluerunt, quae necessaria erant Glol.ord. Contingit autem patrem &c. Describitur benefici rum recompensatio, charitatiue tamen,quia bona Dei non cadunt

sub prccio. Nicol .de Lyra. Febribus,& di senteria Sc. His duabus infirmitatibus simul concurrentibus est homo morti proximus . . Moraliter. Per calorem febrium ardor cupiditatis dregnatur, per d) flenter iam,quae attenuat corporis substantiam, vitium pro digalitatis designatur; per alias sanitates,quas facit Paulus in Insula significantur spirituales curationes , quaΔ doctor bonuS, vel praedicator facit in Ecclesia. Qui etiam multis honoribus dic. Spiritualia bona conferentibus debent exhiberi corporalia uDIctum est de miraculis factis in genere, sequitur modo videre ,

in specie de his, quae facta sunt circa sanationem infirmorum ii, Particularium, secundum diuersas species infirmitatum. Quorum primit habetur circa restitutionem Iuminis cscis,iuxta illud . Coeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi au- Idiunt, mortui resurgunt,paupercs euangeli Eantur . MM. 11. Primus autem coecuS, cui fuit lux restituta habetur ibi. Cumq; 'orasset Eliseus ait. Domine aperi oculos pueri huius,ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, di vidit. Et ecce mons plenus equo et rum,& curruu igneorum,& in circuitu Elisei. Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus orauit ad Dominum dicens . Percute obsecro gentem hanc coecitate. Percussit eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. Dixit autem ad eos Eliseus . Non est haec, neque ista Ciuitas, sequimini me, & ostendam vobis viria que , quaeritis;duxit ergo eos in Samariam. Cumq; ingressi essent in Samaria dixit Eliseus. Domino aperi oculos istorum,ut videant.Αps ruitq; Dominus oculos eoru , di viderunt se e se in medio Samariae. Glos. ord. Domine aperi oculos dic. Rab. Valde necesse est, ut Eliseus noster aperiat oculos cordi ad considerandum, quod omnes qui confidunt in illu non conlandentur. Percute obsecro ge icin &c. Bonum est oculum stad alia ante erui,ut intuitus malitiae,& superbis obturetur,& oculus sens fidei ac sinceritatis aperiatur. Duxit ergo eos &c. Primum Dominus eos excoecauit,deinde scientia spirituali ditauit, nobisque praecepit ita. Diligite inimicos Vc- c. c. d

177쪽

168 Sebastiani Medicis

stros , & benefacite his qui oderunt vos . Nicol .de Lyra. Domine aperi oculos &c. Idest da ei virtutem videndi ea, quq non possum naturaliter videri .Percuti obsecro &C. Hic accipitur coecitas pro acrisia, quae dicitur ab a quod est sine , di crisis iudicium , & est passio, qua homo non percipit, vel diudicat secundum veritatem ea,quae videt,& hoc modo percussi sue runt sodomitae, volentes Hostium Loth confringere .Domine aperi oculos &c. Remouendo Acrisiam praedictam.

SEcundus liberatus fuit . a Cecitate Tobias,ut habetur ibi. Tucsumens Tobias de felle piscis liniuit oculos patris sui. Et sustinuit quasi dimidiam fere horam, & coepit albugo ex oculis eius quasi membrana oui egredi, quam apprehendes Tobias traxit ab oculis eius, statimq; visum recepit: di glorificabant Deum ipse videlicet & uxor eius , & omnes , qui sciebant cum . De hoc dictum fuit supra in nono miraculo creaturaru, vel suta stantialium spiritualium.

TEertium habetur miraculum ibi. Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo coeci clamantes, & dicentes miserere nostri fili David; cum autem venisset domum accesserunt ad eum coe ei & dicit eis Iesust creditis quia hoc possum facere vobis Dicunt et , utique Domine: tunc tetigit ociuos corum dicens: se cui dum fidem vestram fiat vobis & aperti sunt oculi eorum, & comminatus cst illis Iesus dicens; videte nequis sciat. Illi autem exeu tes diffamauerunt eum in tota terra illa. GloLinteri. Et transeunte inde &c. Transire volente de mundo ad patrem. Filij Dauid &c. Quem veram credimus assumpsisse ca nem . Cum autem venisset &c. Cum coelos ascendisset. Domae&c. Domus in qua coecos illuminauit, est sancta Mater Ecclesia. Accesserunt &c. Idest in unitatem fidei conuenerunt. Creditis quia &c. Fidem confessio promat: Non quasi nescius interrogat,sed ut fides orando impetret, quod ipse vult dare.Tunc tetigit oculos eoru&c. Confessio oris tactu moretur pietatis. Secundum fidem vestra &c. sicut si des illuminat mentem,ita oculis restituat lacem. Et aperti sunt oculi eorum &c. Non tamen in itinere sanati sunt, sed postquam venit domum, idest coelos ascendit.Videte ne quis sciat &c. exemplum fugiendae iactantiae. Diffamauerunt cum &c. Propter memoriam gratis non possunt tacere . Glos ord. Transeunte Icla &c. Idest de domo Principis, quae synagoga est, sua autem domus est coelestis Hyerusale. Duo coeci Sc.

Sunt duo populi inscij, da nec Christum coeperant sequi.

178쪽

Nic.de Lyra. Secuti sunt eum duo coeci M. Hic ponitur secun odum miraculum principale in illuminatione caecorum. Creditis quod hoc possum facere &c. Non quaerit hoc quasi ignorans eoru fidem , quia omnia sciebat per certitudinem, sed ut confestio e terior addatur fidei interiori. , & sic sint digniores illuminati,quia secundum quod scribitur corde enim creditur ad iustitiam, ore au Ro, o Flem fit confessio ad salutem.Et comminatus est illis Iesiis &c. Christus noluit publicari miraculum , ut ostenderet humanam Iaudem

esse fugiendam, voluit tamen publicari ad Dei gloriam , & sic isti

illud publicando non peccarunt .m lol i , . Catena Aur. Dicunt ei utique Domine &c. Chris. Non vItra filium David eum vocant, sed altius eleuantur , & dominatione mi confitentur. Videte ne quis sciat &c. Hilar. Silentium coecis Dominus imperat, quia Apostolorum proprium erat pridicare .

QVartum habetur miraculum ibi. Et ecce: duo coeci sedentes

secus viam , audierunt quia Iesus transiret, & clamauerunt Mat. inidicentes, Domine miserere nostri, filij Dauid di Turba autem in- dcrepabat eos ut tacerent: At illi magis clamabant dicentes: Do- Μ- Q mine miserere nostri, filij David, &stetit Iesus,& Vocavit COS , α Lueas.s ait, quid vultis ut faciam vobis λ Dicunt illi: Domine ut aperiantur oculi nostri: Misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eoru, di confestim viderunt,&secuti sunt eum &c. i I: GloLinteri. Et ecce duo coeci &c. Vterque populus sine Christo coecus . Sedentes secus viam &c. Iam voto Christum cognoscere cupientes aduentus eius prsconia audierunt. Clamauerunt

dicentes &c. Magno desiderio illuminari postulauerunt consessi David filium. Domine miserere nostri &c.Quem Deum credimus . filium hominis factum. Turba autem &c. Carnalia desideria, vel persecutiones obstabant. Magis clamabant &c. Orando,pulsando insistebant, donec strepitum turbae vincerent. Domine miserere nostri &c. Quia fides incarnationis .temporalis ad aeternam inteIligentia nos praeparat .Quid vultis, ut faciam vobis &c. Non ignorantia , sed audire vult confessionem, qui nouerat intentionem . tetigit oculos&c. Oculos tangit, qui radijs suae lucis conscientiam illustrat. Et confestim viderunt Sc.Fide.Secuti sunt eu &c.

Imitatione. lGlocord . Ecce duo coeci &c. De istis unum commemorat Marcus, qui erat in ciuitate famosissimus, & alterum commemorat

Lucas per quos significantur gentes , & iudati. Et stetit Iesus dic. Transiens audit, stans illuminat, qui per humanitatem misertus per verbi sternitatem, quod non mouGur lumen reddit, quia cini

179쪽

I o . t Sebastiani Medici s i

ci sequi non poterant, stat Miubet vocari ne turba prohibearit . Nic.de Lyra: Et stetit Iesus &c.. In hoc apparet cius clementia, quod non dedignatus est stare, & alloqui personas viles, & pauperesa E sestim viderunt &c. Ex quo apparet quod illa illuminatio fuit miraculosa , non naturalis , quia natura non operaturd or. o I in insta uti. Et secuti sunt eum M. Fide scilicet&moribus, quia illi qui illuminati sunt a Christo corporaliter ab ipso illuminati sunt etiam mentaliter. Cat.A .Turba autem increpabat &c. ChriLVidebant enim sor i didas vestes, & non considerabaiar conscientiae claritatem. Hil inuitabantur autem magis vetiti, quam compescebantur, fides .ia. quando vetatur , magis accenditur,& ideo in periculis secura est,& in securitate periclitatur,unde sequitur at illi magis clamabat, primo enim clamabant, quia coeci erant secundo, quia vetaba . tur ad lumen accedere . Domine ut aperiantur oculi nostri &c., Quamdiu dixerunt filii David suspensa est sanitas,ubi autem dixe .cii runt domine anfusa est sanitas, filius David coecos illuminare non 'potest, filius Dei potest . Tangit oculos eorum &c.Chri L Tetigit, vi se ut homo: carnaliter, sanauit ut Deus. Hyer.Pristat enim artifex, - : quod natura non dederat, aut certe quod debilitas tulerat miseriscordia donat. . Et secuti sunt cum dic. Chris. Hi sicut ante don tionem fuerunt perseuerantes ita et post donationem non fuerunt: ingrati, bonum enim munus obtulerunt Christo fananti;Nam hoc a te Deus requirit secundum Prophetam solicitum te ambulare

cum Domino Deo tuo .

Vin tu habetur miraculum coeci illuminati ibi Et accesserundri re ad eum coeci & Claudi in templo,&sanauite . Glos. interi. Et accesserunt &c. Calumniatoribus virtutis pomtentiam ostendit, ut in his faeta corporaliter,melius fiant in illis

spiritualiter . . t

Glostora. Et accesserunt &c. Simplices peccatores ad se per pinnitentia accendentes prius. cscos in cognitione, & claudos in opexatione illuminando , & in viam rectitudinis dirigendo quoti

Nic. Lyra. Et sanaui et eos &c. Virtute propria, quod non pote rat facere virtus creata, a priuatione enim in habitum non fit re

Moraliten. Et accesserunt &c.Cpei sunt ignorantes,Claudi ve xorectitudinem Iustitis dimittentes. Cat. Aurea. Et acccesserunt ad eum csci &c. Orig. In templo enim Dei,ideli in Ecclalia , non sunt omnes videntes Mneque rCcte

180쪽

ombulantes, sed qui ex eis intelligiint . i quia nullius est opus misi v Christi ut sanetur, accedentes ad verbum Dei sanantur . Remig. - . . Quod autem in templo sanantur1ignificat homines, non nisi tu Eo, clesia mari posse, cui data est potvitat digandi, atque: soIu diu

Hycr Nisi autem menias,numularia rum, subuertisset cathedrasq; columbas vendentium, cicim. claudi lucem pristinam, & concitu gradum in templo non merutile ut τecipere a I sunt m Di p. ia. sici eo lilao ab Hi tinniti ait sinit Z tri mirar id I ins SE xtum habetur miracillum ibi. Et veniunt Bethsaidem & ast- 6ducunt ei coecum , & rogabant Eum , ut illum tangeret: &ap. Mai. s. cprchensa uianu cinci, cduxit eum extra vicum , & rapuenS in ioculos eius impolitis manibus suis interrogauit eum, si quid vide tetide aspiciens ait sui deo homines velut arbores ambulantes:deinde iterum imposilit manus super oculos eius ,& ccepit Nidere , &.tro stitutus est , ut elare videret omnia arrisit illiu mi in domitin suam dicens, vade in domum tuam ,& si inuicum introicris, ne

Glos. interi. Et veniunt Bethsaidem &c. Hyer. Domus vaJlis idest mundus , qui est vallis lacliry manum .i Adducunt ad eum Teiciam dic. Qui non videt quodahit, quod est, quodi erit . Si ratuquid videret Sc. Maiestatem a magnitudine enim creaturati cognoscitur creatori. Eicspit videre Sc. Mundo eorde. Nemini dixeris &c. Her. Iden tui cordis escitatum praedica, non virtutem, GloLord. Et expuens Sc. Beda : Spiritum ab intus a capite Domini procedit: Manus Vero membra corporis exterius posita, ex puens ergo in oculos cici manus suas imponit, ut videat cicita- aena humani generis, S per inuisibilia diuinae pietatis dona, di per ostensa iusiris suramenta assumptae humanitatis abstersit, quem unci verbo totum simul curare poterat, pauIatim curat, ut magnitudinem humanae cscitatis ostendat. Deinde iterum &c. Hyer.Vt

clare videret omnia , itast per opera visibilia & invisibilia intellia geret. Nemini dixeris &c. Beda: Sanationem silere iubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, fauorem quaerant, sed diuinis aspectibus sint placere contenti. ιNic.de Lyra. Et restitutus cstita&c. Certum est quod Christus poterat cum statim perfecte illuminare, sed per talem mundii fecit, ut designaret discipulos ad huc in parte obscuratos caligine ignorantiae, & ad clare intelligendum indigebant maiori illum,

natione .

Cat. A .Misit illum in domum suam&c. Theod. Postquam sanauit, mittit, in domum . Nam domus uniuscuiusque nostrum cε-lum est, de mansiones quae lunt in eo. Septi-

SEARCH

MENU NAVIGATION