Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

iza . JI Sebastiani Medicis

C Eptimum habetur miraculum ibi. Et prsteriens Iesus vidit ho-

Io a 9.a o minem coecum a natiuitate, & interrogauςrunt eum Discipuli eius. Rabbi,quis peccauit,hic aut parentes eius, utcscus nasceretur Respondit Iesus.Neque hic peccauit, neque parentes eius,sed vi manifestetur opera Dei in illo. Me oportet operari opera eius: qui misit me, donec dies est, venit nox quando nemo potest operari, quadiu sum in mundo,lux sum mundi. Hoc cu dixisset expuit in terram, & fecit lutum ex sputo, & liniuit lutum super oculos eius,h re dixit ei. Vade laua in natatoria Siloe quod interpretatur misi sus. Abijt ergo & lauit,& venit videns &c. GIOLinterl. Vidit hominem &c. Ιdest misertus est. Rabbi quis peccauit &c. Magistrum appellant,quia scire dc siderat. Me opor tet operari &c. Praedicare illuminare coecos. Opera eius qui misit me &c. Quia filius de illo , ipse de nullo , unde gloriam dat illitecce ille missus , in quo coecus oculos lauit. Donec dies est &c. Dum sum in mudo. Venit nox &c. Idest persecutio Apostolorum, persecutio Antichristi. Lux sum mundi &c. Ecce quis est dies, in

eo coecus Iauat oculos , videtidiem. Haec cum dixisset&c. Monens bonos,& terrens malos . Et fecit lutum &c. Ecce collyrium

quo ungitur genus humanum. In natatoria &c. In piscina, quae dicitur Siloe . Glos. ord. Et praeteriens &c. Non stans in via peccatorum, sed

secus viam nostrae mortalitatis. Vidit hominem cpcum &c. Cscus significat humanum genus,in quo coecitas naturaliS, quia peccante primo homine vitium propter naturam inoleuit, unde secudum mentem omnis homo cscus natus est. Venit nox &c. Nox illa est

infernalis, in qua nulli licet operari,ut nec ardenti diuiti licuit,sed tantum est tempus recipiendi. Et fecit lutum &c. Sicut primum hominem de limo terrae formauit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliua lutum fecit,quia verbum caro factum est. Saliua est sapientia, quae ex ore altissimi prodij t. Terra est caro Christi,unxit oculos, idest cathecuminum fecit, qui credit verbum carnem faetum . Vnctus nondum videt, sed mittitur ut lauet, id est baptizetur in misso, idest in Christo,propter quod nomen piscinae interpretatur: Baptizatus a peccatis lumen recepit. Va de & laua &c. Cicitas hominum non potest sanari, nisi doctrina aquarum Christi. Et venit videns &c. Cscus iste sine fide ipsius factus est sanus, quoniam propter gloriam Dei languebat. Nico .de Lyra. Me oportet operari &c. Istud non importat coactionem voluntatis in christo, sed immobilitate eius a diuina ordinatione. Opera eius qui misit me &c. Scilicet patris hoc dixit, quia miracula illa faciebat. virtute diuina, & humanitas Chrisa i sti ope-

182쪽

De Mir. Oper. Dei, Lib. II. 773

sti operisatur instrumentaliter. Cat. aur. Venit nox M. Chris. Cum vivis fac, si quid facturus es,vltra enim neque fides est,neque Iabor est, neq; penitentia. Expuit in terra &c. Chris. Qui enim maiores substantias de nihilo adesse produxit, multo magis oculos sine materia fecisset, sed voluit docere se ipsum esse creatorem, qui in principio usus est luto

ad hominis formationem . i . .

oClauum habetur miraculum ibi. Surrexit autem Paulus de 8

terra apertisq, oculis nihil videbat. Ad manus autem illum Act. s. trahentes Introduxerunt Damascum,& insta. - Et abijt Ananias , Scintroiuit in domum, de imponens ei manus dixit. Saule frater, Dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas, ερ implearis Spiritu sanao, & conse stiiri ceciderunt ab oculis eius,tanquam squamae, de visum recepit,& surgens baptizatus est: de cu accepisset cibu confortatus est occiGlos. interl. Vt videas, de implearis icc. Vtroque modo videas in baptismo. Et cum accepisset cibum confortatus est e c. Duplis

. Gloc ord. Apertim; oculis Sc., Rab. Ostenditur ei in corpore. quod prius patiebatur in anima,sicut enim apertusoculus sine vissu, sic lex inutilis sine fide Christi. et introiuit indomum S c. Impleta est prophetia Alabitabit lupus cum agno.i. SauluS cum Ana- ΕΔ. inia. Tanquam squamae dcc. Serpentis corpus squamis tegitur e BIudaei serpentes sunt, do genimina viperarum , quorum perfidiam Saulus sequutus,quasi pelle serpentis oculos cordis texerat,sed c dentibus squamisiab manu Ananiae monstratur in facie, quod Im

S Equitur modo videre, seruato ordine iam praeposito de restia tutione sanitatis illis, qui infirmitate detenti ambulare non

Quorum primum habetur ibi. Cum autem intrasset Capharnau iaccessit ad cum centurio rogans eum dicens . Domine puer meus iacet in domo paraliticus , de male torquetur: dc ait illi Iesus . Ego Lvς 7 veniam & curabo eum, et respondens Centurio ait. Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic vcrbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic vade , et vadit, et alio veni, et venit, et seruo meo fac hoc,et facit. Audiens autem haec Iesus -- ratus est.et sequentibus se dixit. Amen dico votas,non inueni ta

183쪽

g74 . Sebastiani Medici, l

. occidente venient, & recumbent, cum kbram, & Ιfac,& Iacob. in regno cstorum , fit ij autem Regni eij cientur in tenebras exteriores , ibi erit fletus, re stridor dentium, & dixit Iesus Centurioni vade &sicut credidisti fiat tibi : & sanatus est puer ex illa ora:&c. iGlos. interi. Acce Lit ad eum centurio Sc. Fide re desiderio. Ego veniamota Scilicet virtute,virtus enim Christi praesens fuit, quae ipsum suscitauit.Domine non sum dignus &c Ecce humanitas sed dic tantum verbo &c. Magna fides, quae Dei dicere credit esse facere , Nam S. Ego homo dic. Ecce prudentia. .. ea iratus est.&ς

Non ut turbati animi, sed docentis nos, quos opus est moneri de huiusmodi, & mirari. Tantam fidem in Isractakc. Et si a Prophe tis edocti ii 2Iij antem Regni &c. et Idest Hebraei. ivata sicut credi Histi &c.Cuique ficu medit ita fida Et fanatus est pueriere. Pro

batur fidesDomini dana sanita serui sequitian Itala I. Ei 3 . l. rGlos. d. i Accessit ad eum Ccaturio dic. In hoc discamus sie misereri conseruis. Ego veniamocc: Magnahurnalitas quia seruum dignatur visitare , ad filiuntiregaui ire noluit. ne . diuitias honorare videretur. Nooesum dignus Sc. Propter conscientiam vitae getit Is, nam non dum erat sacramentis. imbutim,licet haberes fidem. Filij autem regni &Cmina in hoc mundo sciriantur heue fiet1s Dei, viam pluic supcrum stos, di iuper i mullos , nunc viaim videntur in die Domini , sed tunc mam me. iiii ido ,.. nil tri III ut

.ii .PI l. dolis a M. Domine non sum dignus Erc. Eo quia forte in a domio laxhabebat idotap quia erat genialis . Audiens autem se- sis &c. Ex fide huius gentius , & ini delitate Iudeorum concludit oluator vocationemgentium , ad fidem di reprobationem Iudaeo .rii in. Filii autem Regni &c I deli Iudaei, ex quibus Christus natus

est , & quibus principaliter missus fuit ad praedicandum Luange lium Regni cslestis.

- Cat aur. Domine puer meus&c. Chris. Infirmitatem tanto em posuit , remedium autem sanitatis in potestate misericordiae eius dimisit. Remig. Recte Centurio pro puero suo rogat, quia primi'r tiae gentium pro Mute totius gentilitatis Deo supplicauctunt. Ego veniam & curabo eum &c. . Chris. Quod nunquam fecit , hic facit Iesus , ubique enim sequitur voluntatem supplicantiunt, hic autem praesilit,& non solum curare promittit , sed ire ad Domum, itacit antem hoc ut discamus Centurionis virtutem . Domine non sum dignus Sc.. Aug. De verbis Domini; Dicendo autem se indignisna praestuic dignum; non in cuius parietis, sed in cuius cor verbum Dei Christus intraret. Orig. Vbi corpus et sanguine Domini manducas di bibis,tunc Dominus sub tectuin tuum ingre

184쪽

gmvs l&Q. Vbi m. indignQ ingredituet ita. ad iud re ingreditur acci- rpenti Hyer. Prudentia Coa curioni Sia inpur et urtiod εν xura corporis tegimen latente vidit diuinitate. Hilar. Dicit utiam Ceuturio pueru verbo posse sanari, quia salus gentiu omnis Ox fide esti Chris. Na & ego homo &c. In quo patet quod. intens Ni rictu Ion comparationis differentiam fecit, sed nationem similitudinis introduxit . Aug. de verb.Dom. Si ego qui. siim stib pol statu dubendi poH testatem habeo, quid fu potest uni omnium seruiunt potestates s Amen dico vobis &c. Aug contra Faustrum fidem laudat illiu on lautem desertionem miluis. Non inueni tantam fidem Zec. Hydro Hoc aute de prassentibus loquitur, non dς omnibus retro Patriarri

S Ecundum habetur miraculum ibit. Et ascendens Iesus in naui- Σsulam trans ste tauit, & venit in ciuitatiem sitam: Et ecce offe- Mat. s.

rebant ei paraliticum iacentem in lueto, & videns Iesus fidem illo mTrui dixit paralitico: Confide sit, remittuntur tibi peccata tua, 'S' decus mulam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat :/cum vivisset Iesus cogitatio scomun dixit i quid cogitatis maila in cordibus vestris quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata tua surget, di ambulat Vr autem scitatis, qilia filius homi- ruis haliet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait pa- valiti cor surgo tolletletium tuum, & vade in domum tuam: , Et su- rexit & abijt in domum suam : videntcs autem turbae timuerunt, di glori hcauerunt Deum , qui dedit potestatem talem hominibus . Glos interi. Inciuitatem suam dic. Idest in Galileam .: Paraliti eum Iacentem&ς. Animam in lecebris carnis resolut m . In temeto & c. In corpore ubi iacet anima , vel in voluptate secuit. Confide fili remittuntur tibi Sc.In hoc innuit sei Deum. Hic bJasphe- mat &.c. Cum sit homo,quod Dei est arrogat sibi . Vt quid cogita

tis &c.. Qibi potestatu cogitatione. vestras video, & peccata posse suin dimittere . Surge di tolle ledium tuum &e. Vt maius miraculum sit o Vade in domum tuam. Ne christiana fide curatus more-

Glos. Ord. Offerebant ei Paraliticum c. Doctores sunt qui subleuant, S. offerunt Christo monendo , N intercedendo: Idem il-Iorum dic. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valdit alienat, ut intus, & e ixa satiaret hominem. Conside fili remittuntur tibi dic. I cc modus curationis, prius dimittit peccata tollens . causam morbi, post curat corpus. Quid est facillius Sc. Quinque m0dis infirmitates conIingunt, vel ut iusti me- Iita per patientiam augeantur, ut Iob, vel ad custodiam virtu,

185쪽

Sebastiani Medicis

tum superbia tentet, ut Paulus, Vel ad corri Senda peccata, sicut Mariae lepra, & huic paralitico , vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato , & de Lazaro, vel ad initium penae vi Haerodi. Quid est facilius dicere &c. Beda: Quoniam hoc spirituale non crellitis , probetur signo visibili, quod non minoris constat esse potentiae; ut insilio hominis latentem cognoscatis potentiam maiestatis , quae potest dimittere peccata ut Deus. Tunc ait Paralitico &c. Ecce per remissionem poenae dimissionem culpae intellige . Surge 3 ambu la &c. Surgere est animam a carnalibus desiderijs abstrahere lectu tollere, est carnem a terrenis desiderijs ad voluntatem spiritus ad tolere , domum ire est ad paradisum redire,vel ad internam sui custodiam ne iterum peccet .Tolle lectum tuum &c. Vt quod fuit te stimoniu infirmitatis sit probatio sanitatis. Et surrexit,& abijt &c. Magnae virtus ubi sine morti imperium salus comitatur: unde me rito qui aderant relictis blaspemijs stupentes ad laudem conue i

Nic. de Lyra. Dixit Paralitico confide Q. Licet sanitas corporis,. vel aliquid huiusinodi detur alicui propter alienam fidem premi isto tamen peccatorum non datur alicui sine propria fide

d Ertium habetur m naculum ibi. Post haec erat dies festus Iu- deorum, & ascendit Iesus Hierosolyniam. Est autem Hier sol imis probatica piscina , quae cognominatur Hebraieό Bethsai-ida, quinque porticus habes; in his iacebat multitudo magna languentium , cscorum, Claudorum , aridorum,expectantium aquae motum : Angelus autem Domini secundum tempus descedebat in

piscinam, & mouebatur aqua,& qui prior descendisset'. in piscina

post motionem aquae sanus fiebat a quacumque detinebatur infimmitate : erat autem , quidam homo ibi triginta & octo annos habens in infirmitate sua : Nunc autem cum vidisset Iesus iacentem,& cognouisset, quod iam multum tempus haberet dicit ei, vis sanus fieri λ Respondit ei languidus, Domine hominem non habeo , ut cum conturbata fuerit aqua mittat me in piscinam, dum venio enim ego, alius ante me descendit; dicit ei Iesus , surge tolle grabatum tuum, & ambula,& statim sanus factus est homo ille, & substulit grabatum suum , & ambulabat. Gloc interi. Expectantium aquae motum &c. Idest mortem Christi, et inde redemptionem . Et qui prior descendisset etc. Et si plures sanantur morte Christi propter unitatem tamen unus dicitur sanari.Vis sanus fieri &c. Incitat eum ad fidem, quia non nisi

volens debet fieri sanus . Surge &c. Idest a vitiis , et ambula de

virtute in virtutem

186쪽

Glocord. Αqua piscinae significat populum Hebraeorum,qui modo stat quietus,modo ventis tentationum turbatur . Piscina quin

que porticus habens, significat legem, in quinque libris existente, ibi multi infirmi quia lex non sanat, sed prodit infirmos,ut aliqua- do quaerant medicum. Coeci ibi sunt, qui non habent lumen fidei.

Claudi qui quod vident non possunt operari . Aridi qui quicquid

agunt sunt sine pinguedine charitatis , expectabant aquae motum, in quo sanitas fiebat per Angelum, qui lege coniuncti gratiam rc- demptionis desiderabant. Angelus filius Dei latens in carne inter Iudaeos,qui moti sunt doctrinis eius, ad prosequendum, cuius morte sanatur unitas , quae per humilitatem descendit ad fidem passionis. Angelus autem &c. Ecce duo miracula , unum inuisibiliter per Angelum in piscina: alterum visibiliter a Domino. Vis sanus fieri &c. Non nescit quod velit, sed ascendit ad amorem sanitatis. Tolle grabatum &c. Dilige proximum infirma cius tolerando, qui te infirmit patietur tollit. Et ambula&c. Diligendum Deum festina usque ad visionem eius. Nicol. de Lyra. Et qui prior descendisset&c. Causa huius miraculi , quia appropinquante Euangelij veritate, Dominus voluit figuram expressam baptismi, in hac piscina ostendere, quae conueniebat in baptismo in mundando , S sanando virtute Dei occulta ad motionem Angeli, sicut baptismus sub sensibili elemento mu dat animam virtute occulta verbi. Et statim sanus factus est &c. Quia diuina virtus infinita est,& operatur in instanti. Moraliter. Surge tolle &c. Per hoc quod unus tantum inter tantos sanatur, significatur quod pauci saluantur de multitudine vocatorum. Per lectum autem in quo iacebat languidus, significatur praua consuetudo,per quam iacet homo in peccato. Cat. Aur. Probatica piscina &c. Chris. Volens Deus propinquius ducere ad baptismum, non adhuc inquinamenta solum mundat,sed etiam aegritudincs sanat. Surge tolle grabatum tuum &c. Tria dixit, sed surge non opcris imperium fuit, sed operatio sanitatis: sano autem duo imperauit: tolle grabatum tuum , & ambula. Chris. In tuc re diuinae sapientiae super abundantiam, non solum sanat , sed & lectum portare iubet, ut & credibile faceret miracu lum,& nullus existimet phantaliam esse,quod factum est . No enim nisi certissime,&vehementer compacta escnt membra lectulum ferre posset. Beda. Multum quidem inter sanitatem Domini, &quae a medicis infertur distare probatur ; hac videlicet voce iubentis, & mox impletur ι illa vero per multa temporis interualla alia quoties perficitur .

187쪽

178 Sebastiani Medicis

inartum habetur miraculum ibi. Factum est autem,ut Petrus

dum transiret uniuersos,deueniret ad Sanctos , qui habitabat Lydds. Inuenit autem hominem, quendam nomine Abneam ab annis octo iacentcm in grabato, qui erat paraliticus: Et ait illi Petrus. AEnea sanet te Dominus Iesus Christus, surge,& sterne tibi: re continuo surrexit:. & viderunt eum omnes, qui habitabant Lyddae,& Sarone, qui conuersi sunt ad Dominum. Glos. interi. Sanet te Dominus &c. Non ego , Domini enim sui non suam quaerit gloriam , impletur illud,saIi et sicut ceruus ςlaudus . Sterne tibi &c. Non alius tibi sternat. Conuersi sunt ad Dominum &c. Cum prius cssent aversi. Glos ordin. Iacentem in grabato &c. Grabatum est segnities, in qua quiescit animus eger, qui infirmatur voluptate carnis, &delectatione seculi. Surge sterne tibi&c. In sinus ut quod in fide in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat. Nicol. de Lyra. Ab annis octo iacentem &c. Ex infrinitatis diuturnitate,& eius incurabilitate sequens curatio subita mirabistior declaratur. Aug. lib. 3. cap. 73.de mirab.sac. scrip t.

. Quando Potrus paralitico dixit: surge, & ambula magistri praeceptum seruans . Nolite habere aurum, neque argentum, dum soli Deo seruiens de iniquo mammona expeditus fuerat, verbo impe- xij morbo ligatum cito soluebat. Vinium habetur miraculu ibi. Petrus autem,& Ioannes ascedebant in tomplum ad horam orationis nonam . Et quida vir' qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur, quem ponebant quotidie ad portam templi , quae dicitur speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum . Is cum vidisset Petrum, & Ioanne incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus, cum Ioanne dixit. Respice in nos. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit. Argentum & aurum non est mihi; quod autem habeo,hoc tibi do. In nomine Iesu Christi Nazarcni, surge et ambula. Et apprehensa manu eius dextera alleuiauit cum,et protinus conipli datae sunt bases eius, et plantae, et exiliens stetit,ct ambulauit,et intrauit cum illis in templum, ambulans, ct exiliens, et laudans Deum, et vidit omnis populus cum ambulan 'tem, et laudantem Deum . Cognoscebant autem illum , quod ipse

erat qui ad eleemosynam sedebat ad speciosam portain t cmpii , ct impleti sunt stupore,et ccstasi in eo quod contingerat illi et c. Glos.

188쪽

Glos. interl. Ascendebant in templum &c. Qui orat ascendit. Qui erat Claudus ex utero &c. Cuius difficillima est sanitas, stante maxime diuturnitate. Eleemosinam ab introeuntibus &c. Misericordes fore credidit, eos qui templum frequentarent. Respice in nos &c. Vt videret eos esse pauperem. In nomine Iesu &c. Gratus seruus non se, sed Dominum glorificat, ut credatur in cu . cui resistebant. Surge & ambula &c.Plenam salutem in his duobus dat ambulatio enim sanitatis est probatio. Manu eius dextera &c. Dextera est salutis prosperitas. Protinus consolidatae sunt &c. Non medicinali tarditate . Intrauit cum illis in templi um&c.

Exemplum est gratias agendi Domino. Et impleti sunt stupore dic. Non fide.

Glos. ordin. Claudus ex utero&c. Beda Populus Israel non solum ab incarnatione , sed etiam a tempore legis rebellis, quasi exutero matris claudus fuit. Quae dicitur speciosa &c. Beda. Porta templi speciosa Dominus est,per quam qui intrat saluatur. Argentum , & aurum &c. Memor illius praecepti,Nolite posidere aurum& argentum. Et apprehensa manu eius &c. Beda . Quem verbo erigit, & dextera confortat, quia sermo docentis, minus valet inauditore, si non commendatur exemplo propriae actionis . Et exiliens stetit & ambulat. Ordo perfectionis , primo surgit, qui iacuerat deinde iter virtutum arripit, S sic regni ianuam cum apostolis intrat. Impleti sunt stupore & hecstasis &c. Beda . Pavore, di excessu mentis, dicitur etiam extasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione reuelationis assumitur λNicol .de Lyra. Respice in nos Sc.Non in nostra,propter quod subditur argentum, & aurum . Et exiliens stetit &c. In quo ostenditur curatio perfecta,& in instanti qua solus Deus potest facere. Moraliter. Dei templum dicitur proprie locus beatorii de quo dicitur, in templo eius omnes dicent gloriam , huius templi porta speciosa est Beata virgo,de qua catat Ecclesia, sl lix coeli porta. SExtum habetur miraculum in hoc genere ibi. Paulus autem && Barnabas morabantur lystris, & quidam vir lystr is infirmus

pedibus sedebat claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulauerat. Hic audit Paulum loquentem : qui intuitus eum, &videns quia fidem haberet, ut saluus fieret, dixit magna voce: surge super pedes tuos rectus : & exiiij t & ambulabat,turbae autem cuvidissent quod fecerat Paulus , leuauerunt vocem suam lycaonice dicentes. Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos:& vocabant Barnabam Iouem, Paulum vero Mercurium,quonia ipse erat Dux verbi &c.

189쪽

18o II Sebastiani Medicis

Glos. interi. Sedebat Claudus &c. Quia nec stare, nec ambu Iare poterat. Ex utero matris suae etc. Maior virtus in sanatione illius, qui ab utero, claudus,nunquam ambulauerat. Nicol .de Lyra. Et quida vir etc. Hic ponitur praedicationis cosirmatio, per opus miraculosum, Hoc enim modo confirmant illa, quae transcendunt intellectum humanum cuiusmodi sunt ea quae sunt fidei. Qui intuitus eum etc. Visu corporali, et mentali. Videns quod fide etc. Fides enim oculis corporalibus videri non potest.. Moraliter. Per istum , qui claudus erat ex utero matris suae significatur, quilibet descendens ex Adam, qui nascitur cum fomia te peccati, qui facit eum a rectitudine rationis declinare . Dij similes etc. Per istos significantur adulatores diuinos honores praelatis, vel principibus,seu quibuscumque hominibus impendentes Modo videndum est de his qui morbo leprae laborarunt, et liberati sunt.1 Quorum primus habetur ibi. Dixitque Dominus rursum. Mitte Exi . . manum tuam in sinum tuum , quam cum misisset in sinum protulit Ieprosam instar nivis. Retrahe ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae: si non crediderint, inquit tibi,neque audiuerint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis etc. Glos. interi. Protulit leprosam etc. Quia populus a Deo remotus factus est immundus. Et erit similis carni etc. Hoc implebitur cum Israel saluus fiet. Ps. ν 3. b Glos. Ord. Mitte manum tuam etc. Populus soras a Deo missus factus est immundus, ut quid auertis manum tuam, et dexteram tuam, sed reuocata redibit ad pristinum calorem. Moraliter. Cum Moyses mitteretur in AEgyptum, per quem designatur praedicator missus, debuit sibi dari discretio discernendi

inter lepram, et non lepram, et hoc designatur per manum eius, quae leprosa, atque munda de sinu cius profertur. Aug. de mirab.sac. scrip. cap. I7.lib. I. Contra naturam id minime factum apparet, leprae enim sanitatem insitam , ut alternatim saepe probatur carnis hurbanae natura retinet: sed crebra talis mutatio, ut in eodem momento sana ma'nus,et lepra cadens,et rursum sana appareret, miraculum insignissimi signi intuentibus praebet. α QE cundum habetur miraculum in hoc genere ibi. Locutaque est Nu. .a Maria, & Aaron contra Moysem, propter uxorem eius Et byO

190쪽

De Mir. Oper Dei, Lib. II. 18 i

pissam : & dixerunt; Num per solum Moysem locutus est Dominus Non ne, & nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus iratus est valde, & infra . Et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix: Cumque respexisset eam Aaron, & vidisset perfusam lepra, ait ad Moysem ; obsecro Domine ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte comisimus, ne fiat haec quasi mortua ,&vt abortivum quod projcitur de vulva matris suae : Ecce iam carnis eius deuoratum est a lepra eclamauit Moyses ad Dominum, dicens , Deum obsecro sana eam, cui respondit Dominus, si pater eius spuisset in faciem eius non ne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi λ separetur septem diebus extra castra & postea revocabitur : exclusa est itaque Maria extra castra, septem diebus & populus non est motus de loco illo, donec reuocata cst Maria etc. Glos. Interi . locuta est Maria etc. Prophetia. Et Aaron etc. Sacerdotalis plebs carnale sacerdotium.Contra Moyse m etc. Christum. Ethiopissam etc. Ecclesiam de gentilibus congregatam. eptem diebus etc. Septimana huius mundi. Extra castra etc. Ecclesiae. Populus non est motus etc. Quia nullus ex eis persectus , donec mundetur Maria a lepra.

Glos. ord. Locuta est Maria &c..Orig. Maria Plebs Iudaica. Morses lex Domini est,quae transit ad connubium Ethyiopissae Ecclesiae, scilicet de gentilibus congregatae . Septem diebus , & p

pulus non est motus dic. Maria quidem interueniente Aaron Pontifice septimo die curatur; Nos autem obtrectantes usque ad fine septimanae mundi, idest usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisii dum poenitendi tempus est corrigamur conuersi ad Iesum,& per psnitentiam supplicantes ei. Nicol. de Lyra. Clamauit Moyses ad Dominum &c. Tanquam immemor iniuriae , memor elementiae. Separetur septem diebus extra castra &c. Eo modo quod leprosi eijciebantur de castris. Aug.de mir.sac. scrip. lib. I .cap. 28. Aaron castigatus Dei sermone oleo unctionis a vindicta defenditur, Maria vero leprae candOre corpuS laceratur.

TErtium habetur miraculum ibi. Naamam Princeps militiae 3

regis Syris, erat vir magnus apud Dominii suum, & honora- 4. Reetus, per illum enim dedit Dominus salutem Syriae:erat autem vir a S fortis, & diues, sed leprosus & infra. . Misitque ad eum Helyseus nuncium dicens: Vade &lauare septies in lordane , & recipiet sanitatem caro tua , atque mundabe

Descen

SEARCH

MENU NAVIGATION