Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Dcu. I . . II. Reg.

19 a Sebastiani Medicis

gressionis vitio eum accusent. Rab. Competenti exemplo soluit quaestionem eorum,ut eos ostendat sabbatum violare,in opere copiditatis,qui eum violare arguunt in opere charitatis.

S Equitur modo in textu supra citato, mortui resurgunt, qua

occcasione sumpta,hic dicemus de his, qui diuina operationea mortuis resurrexerunt,iuxta iam praepositum, verum quia dicitur videte quid ego sim solus , & non sit alius Deus prster me ego occidam, & ego vivere faciam, percutiam & ego sanabo, & non est qui de manu mea possit eruere , ideo prius dicetur de his, qui surrexerunt a mortuis,deinde, de his, qui diuina potestate inte fecti, & percussi fuerint. - Primum igitur miraculum circa resurrectionem mortuorum habetur ibi.Samuel autem mortuus est planxitque eum omnis Israel,& sepelierunt eum in Ramatha,vrbe sua, & infra. . Dixitque ei mulier, quem suscitabo tibi Z Qui ait Samuelem mihi suscita; Cum autem vidisset mulier Samuelem exclamauit voce magna et dixit ad saul quare imposuisti mihi, tu es enim Saul dixitque ei Rex, noli timere quid vidisti & ait mulier ad Saul, Deos vidi ascendentes de terra , dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit, & ipse amictus est pallio a & intellexit Saul, quod Samuel esset, de inclinauit se super faciem suam in terra, & adorauit, dixit autem samuel ad Saul, quare inquietasti movi suscitarer ,& ait Saul coartor nimis, siquidem Philistijm pugnant aduersum me, & Deus recessit a me,& exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia, vocavi ergo te , ut ostenderes quid faciam &c.. Glocord . Samuel autem mortuus est &c. licet mors fuerit descripta I .Reg.cap. 23.repetitur tamen hic, quia erat excitandus de p roximo ad denunciandum Saulis casum.. Nic.de Lyra. Videtur quod probabilior sit modus dicendi,quod anima Samuelis virtute diuina, & eius dispensatione apparuerit ad annunciandum Sauli diuinam sententiam. SEcundum habetur miraculum ibi. Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utrumque substentor, Afflixisti, ut interficeres filium eius λ Et expandit se, atque mensus est super

puerum tribus vicibus, & clamauit ad Dominum, S ait: Domine Deus meus , reuertatur obsecro anima pueri huius , in viscera eius :& exaudivit Dominus vocem Eliae, & reuersa est anima pueri intra eum , & reuixit: Tulitque Elias puerum, & deposuit cu:nde caenaculo in iniexiorem domum, di tradidit matri suae, & ait ib

202쪽

Ii, en vivit filius tuus; dixitque mulier ad Eliam , nunc in isto'c gnoui quoniam vir Dei es tu, & verbum Domini in ore tuo uc

rum est.

Glos. ordin. Rab. vidua apud quam hospitabatur Elias,cuius benedixit farinae, di oleo sinagoga est Iudaeorum , quae Moysi morte viduata, filium nutriebat paruulum hoc est carnalem populum Iudaeorum : Hic ad ingressum Heliae id est Saluatoris nostri, tulit eum de sinu matris , idest de carnali obseruantia legis , N posuit super lectulum suum, hoc est de monstrauit ei habere vitam in morte sua expanditque se tribus vicibus , dum trinitatis fidem insinuabat. Tulitque Elias &c. Rab. Tulit Elias puerum , & reddidit matri

suae, cum Dominus noster populum salvans credentem signat,&miracula ostendebat incredulis, ut cognoscerent veraciter illum vivere qui credit in nomine eius, & sic eueniet ut plebs iudaica veritate superata proclamet ad Christum, nunc in isto cognoui quin niam vir Dei es tu .

TErtium habetur miraculum ibi. Ingressus est ergo Eeliseus

domu,& ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius, ingressusq; sclausit ostiu super se & super puerit,& orauit ad Dominii,& ascedit 4. Ret. & in cubuit super puerum,posuitque os suum super os eius,& ocu- flos suos super oculus eius & manus suas super manus eius ,& i curuauit se super eum, & calefacta est caro pueri: At ille reue sus de ambulauit in domo semel huc, atque illuc, & ascendit, dcincumbuit super eum , & obstitauit puer septies,aperuitque Oc Ios : S ille vocavit Giezi, & dixit ei; voca Sunanimitem hanc quae vocata ingressa est ad eum, qui ait tolle filium tuum, venit illa &corruit ad pedes eius,&adorauit super terram. Tulitque filium suum, & egressa est, & Eliseus reuersus est in Galgala. Nic. de Lyra.Vetus lex, quae per baculum Giezi designatur non conferebat gratiam, ideo puer non surrexit ex eius contactu , sed hoc fecit verbum incarnatum, quod significabatur per exteriore

Elisei super puerum;vnde dicitur lex per Moysem data est,gratio, veritas per Iesum Christum.

Dicit quod filius viduae, quem Helias reuocauit ad vitam suit Ionas Propheta, quem de ventre ceti glutietis euolutis tribus diebus , Dominus absoluit;quia Dominus qui inimicum suam in qu cumque tuto loco potest occidere , seruum suum quem vult eruo

203쪽

i 94 Sebastiani Medicis

O Vartu habetur miraculu ibi. Mortuus est ergo Eliseus, & sepelierunt eum, latrunculi autem de Moab venerunt, in terram in ipso anno , quidam autem sepelierunt hominem viderunt latruriculos, & proiecerunt cadauer in sepulchro Helisei, quod cum tetigisset ossa Helisei, reuixit homo, et stetit super pedes suos etc. Glocord . Quod cum tetigisset etc. Rab. Resurrectio cadaueris per contactum ossium Helisei significat, quod quicumque firma fide tangit mortem Christi, et spem snam veraciter in eo collocat, sine dubio particeps erit resurrectionis eius , unde ego sum resu

rectio et vita. Aug.de mir. sac. script .lib. 2.cap. 26.

Midam praescietum sermonem in hoc signo impletum suisse dicunt , hoc est spiritus qui in te est, fiat duplex in me, quod nece Disario impleri debuit: Helias ergo in vita sua prius quam reciperetur mortuum resuscitasse , unum scribitur, quod & similiter Heliasius fecisse iam cernitur; sed & alium idest istum post mortem sua videlicet in sepulcro reuiuificasse videtur;quod duplicem gratiam Heliae esse in Eliseo praenunciat,quia Eliseus imperando praecipiebat, quod Helias orando , & postulando imperabat: siue ut caeteri dicunt, quod Eeliseus cum magno honore ,& seculi dignitate , virtu tum N prophetiae donum habuit, quod Helias profugus , di persequutus in montibus, ta speluncis degens,& eiectus ab omnibus retinebatur.

OVintum habetur miraculum ibi .Ecce princeps unus accessit,& adorabat eum dicens Domine filia mea modo defuncta est, sed veni & impone manum tuam super eam , di vivet:& surgens Iesus, sequebatur eum ,& discipuli eius & insta. E t cum venisset Iesus in domum principis, & vidisset tibicines,.

di turbam tumultuantem dicit illis , recedite non est enim mortua puella; sed dormit :& deridebant eum, &cum eiecta esset turba Intrauit, & tenuit manum eius, & dixit puellae : surge & surrexit puella; et exljt fama haec in uniuersam terram. Glos. interi. inpone manum tuam et c. Misericordiae vel potenritiae . Et surgens Iesus etc. Ad deuotionem patrum respiciens, Iudaeis prius verbum vitae per se , et per apostolos praedicauit. Recedite etc. Dimittite persuasiones, quod quicquid mentiam ini de Christo, electio salua erit. Non enim mortua est etc. Non lor nicata est post Deos alienos . Sed dormit et c.Quia Deo vivunt Omnia . Et cum esccta esset turba etc. Non enim digni erant viderς quod non credebant, ipsi enim deridebant eum , iuxta illud nolite sanctum dare canibus. Et surrexit puella etc. De morte infidelitatis.

204쪽

De Mir. Oper. Dei, Lib. II. 193

litatis. Et exijt fama etc. Quia in omnem terram exivit sonus

eorum.

Glo ord. Ecce princeps unus etc. Moyseni significat, qui videns Dominum in carne venturum , cadens ad pedes eius . dicens, quod infirmum est Dei fortius est hominibus ,rro filia rogat, idest pro sinagoga . Non est enim mortua etc. Vobis mortua est; Deo autem qui suscitare potest, dormit tam in anima quam in corpore. Et cum eiecta ellet turba etc . Turba curarum e ijcienda est, ut anima resurgad ..Et tenuit manum eius etc.Nisi prius manus iudeorum, qui sanguine plenae sunt mundati sint a morte non resurgunt. Cat .aur. Et surgens Iesus etc.Remig. Miranda est, ac pariter imitanda Domini humilitas , et mansuetudo, nam mox , ut rogatus est rogantem coepit sequi. Et cum venisset Iesus etc. Chri si Considerandum est autem, quod propter hoc tardius vadit,et plura loquitur mulieri curatae, ut permittat mori puella, et sic manifesta fiat tesurrectionis demonstratio. Sed dormit e te. Chris. Eo enim accedente , iam mors inius erat . Et resurrexit uella et Chri LNon quidem aliam super inducens animam , sed eam quae exierat reinducens, eiveluti ex minno erigens, ut antea viam faciat per signum fidei resurrectionis. Rab. Puella mortua in domo anima mortua est in cositatione:dicit autem quod puella dormiri quia qui peccat in praesenti ad huc per ps nitentiam resuscitari possunt, in domo autem puella paucis arbitris surgit, iuuenis extra portam , & Lazarus coram multis,quia publica noxa publico eget remedio, leuis leuiori, et secreta potest deleri poenitentia .

SExtum habetur miraculum ibi. Et factum est deinceps ibat I

sus in ciuitatem, quae vocatur Naim , et ibant cum eo discipuli eius, et turba copiosa, cum autem apropinquaret portae ciuitatis , ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae: Et haec via dira erat, et turba ciuitatis multa cum illa: quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi: Noli flere, et accessit, et tetigit loculu. Hi autem qui portabant steterunt: et ait adolescens tibi dico surge: et resedit qui erat mortuus,et ccepit loqui: et dedit illum matri suae: Accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes, quia prolata magnus surrexit in nobis:et quia Deus visitauit plebem suam : et exljt hic sermo , in uniuersam Iudaeam de eo, et in omnem circa regionem . Glos. interi. et haec vidua erat etc.Vidua est Ecclesia, quae spo si morte redempta ab ipso peregrinatur tempore sui incolatus. Misericordia motus etc. Ecce imitandae pietatis exemplum. Et re-

Bb a sedit

205쪽

106 Sebastiani Medicis

sedit etc. Interna compunctione reuiuiscens. Dedit illum matrisus etc. Sacerdotali iudicio,sociatus communioni Ecclesiae . Glos.ord. Et factum est&c. Post sanatu infirmum suscitat mo tuum , quia infirmitas praecedit mortem . Cum autem appropi quaret&c. Beda. Cum verbum caro factum est Gentilem populuper portas fidei ad coelestem Hyerusalem induceret. Ecce Iudaicus populus minor propter perfidiam defunctus effertur, que mater Ecclesia nihil in mundo quasi proprium possidens multis populorum turbis circumspecta, pio affectu plorat, & ad vitam pijs lachrymis reuocare laborat,quod & interim in paucis Iudaeoru co uersis,& tandem in plenitudine imperat. Ecce defunctus &c. Defunctum qui coram multis extra portam effertur,significat criminaliter peccantem. Filius unicus &c. Αmbr. Adam de terra portatur a quatuor elementis: unde. homo constat, tangitur Ioculus a

Dcio , idcit lignum crucis, quod perijt Adam per lignum Paradisi.

Homo a terra portatur,quando sola terrena cogitat: ab aqua, qu

do luxuriari cogitat: ab aere quando omnia pro laude humana facit: ab igne quando auaritia cogit t. Et turba multa &c. Multi cuDomino multi cu vidua; & viso miraculo, multi Dei laudatores,dctestes fiat. Et resedit &c.Tres mortuos suscitavit Dominus; filium Archilinagogi in domo, id est in cogitatione; filium unicum matris suae in porta, idest in verbo; Lazarum in monum eto,idest in opere. Nicol. de Lyra. Tetigit loculum &c. Ad hoc onim tetigit, ut ostenderet quod corpus suum diuinitati unitum, erat instrumentudiu initatis ad faciendum miracula. Et ccepit loqui &c. Vim niseste appareret, quod erat vere resuscitatus, & non apparenter tantum; unde & de Simone Mago legitur: quod apparenter resuscitauit quendam mortuum, qui tamen loqui non poterat, per quoqapparuit illam resurrectionem fuisse tantum apparenter. Qui , Propheta magnus &c. Idest ille magnus Propheta,de quo dicitur. Deu. 13. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, quod intellis

ς gitur de Christo in lege , & Prophetis promisso, & ideo subditur.

quia Deus visitauit plebem suam,mittendo eis Saluatorem. Moraliter. Per istum defunctum significatur mortuus per mortale pecctatum; eius mater est Ecclesia, portatores funeris sunt facto, vel verbo fouentes hominem in peccatis; porta est exterior sensus, talis suscitatur a Domino precibus Ecclesiae. Cat.aur. Noli flere &c. Monet nos praesentibus de iunctis consolationem recipere. Chris. Resurrectionem sperantes. Tit. Adolescens tibi dico surge &c. Non est Saluator similis Petro, qui pro Tabita oravit; sed ipse est, qui non entia veluti entia vocat, qui mortuos, ta vivos alloqui potest: incunctanter igitur creptus est, cui

206쪽

cui sunt mandata directari diuina enim potestas est inrefragabilis,

nulla mora, nulla orationum instantia. Ambro. Septem resurrectiones ante dominicam narrantur,quarum prima est fili; Scrept

naei secunda filii Sunamitis :.Tertia quae facta in reliquijs Elisei: quarta quae facta est in Naim: quintam filiae Archisinagogii sexta

Lazari: septima eorum qui surrcxerunt in morte Christi: octaua Christi, qui expers mortis remansit ulterius in signum quod communis resurrectio,quae futura est in octava aetate, non tolletur morpe,sed indissolubilis permanebit.

SEptimum habetur mirae lum ibi. Ait Iesus. Tollite lapidemi didicit ei Maria soror eius,qui mortuus fuerat. Domine iam fiu- Ioa. ig. tet; quatriduanus est enim . Dixit ei Iesus . Nonne dixi tibi, quoniam si credidoris videbis gloriam Dei Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem eleuatis sursum oculis di it, Pater gratias ago tibi, quoniam audisti me; ego autem sciebam , quia semper me audis, sed propter populum qui circunstat,dixi ut credant,quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamauit: Lazare veni foras. Et statim prodijt qui fuerat mortuus,ligatus manus,& pedes instritis,& facies inius sudario crat ligata. Dixit eis Iesus. Solvite eum,& sinite habite. Multi ergo ex Indaeis, qui venerant ad Mariam, re artham,& viderant qui secit crediderunt in eum. . Glos. interi. Tollite lapidem &c. onus legis removete, praedis cate gratiam. Domine iam foetet &c. Consuetudine peccandi

Videbis gloriam Dei Acc. Qui foetentem quatriduanum suscitati omnes enim peccauerui,& ςget gloria Dei. Et statim prodijt &c.

Sicuti potentia est,qui surgit, ita quod ligatus adhuc prodijt, idest

foras processit. Ligatus &c. Vinculis peccatorum. a Glos. ord. Sed propter populum &c. His verbis se gloriam patris quaerere sicuti in alijs operibus ostendit. Nam secundum quod homo erat minor patre,& ab eo petij t. suscitatione Lazari, & ideo se exauditu dixit,ut sic crederet esse filium Dei. Voce magna &c. Flemuit,lacrimauit,clamauit,quia difficile surgit quem moles malς consuetudinis praemit, sed tantum post magnam vocem surgit, idest per magnam Dei gratiam vivificatur dum poenitet. Et sta tim prodijt occ. Dum peccator contemnit sepultus iacet, quando poenitet surgit,quando confitetur prodijt,quasi de occultis exeundo manifestus, sed adhuc ligatus est, & dicitur ministris. Solvite eum,& sinite habire,unde quq solueritis super terram,soluta erunt& in coelis. Solvite eum etc. Christus per se vivificat intus; ministris tribuit potestatem sobuendi. Nicol. de Lyra. Eleuatis sursum oculis etc. Vt ostenderet no

207쪽

I98 Sebastiani Medicis

bis formam orandi,quq est per eleuatione mentis. Et statim pro- dijt &c. Quia virtus diuina operatur in instanti .Ligatus pedes, se manus &c.Hic declaratur virtus diuina non solum suscitando mortuum, sed etiam faciens exire ligatum,per hoc etiam apparet cer titudo miraculi, in quantum exivit Lazarus eo modo quo fuerat in sepulcro positus. Solvite eum &c. Praecepit alijs , Iicet posset facere per se ipsum, ut essent testes efficaciores miraculi . Et sinite habire &c. Ut ostendatur vere suscitatus, & non tantastice , per opera vitae . Multi ergo ex Iudaeis &c. Effectus miraculi, quia illud signum fuit virtutis manifestae ostensivum, quae non po- . . test adesse ad testificandum aliquod salsum. Cat.aur.Tollite lapidem. Chris. Qui corpus mortuunt hibine multo magis lapidem mouisset, hoc autem fecit, ut testes faceret miraculi. Magna voce clamauit&calloph. Alta saluatoris vox qui Laetarum suscitauit, indicium est tubae magnae sonaturae in co- muni resurrectione . Et sinite abire &e. Chris. Et hoc propter ii militaten, non enim dixit, neque iubet secum ambulare ad sui demonstrationem. Greg. . Moral. Intelligimus tres mortuos , quos

in corporalibus suscitauit aliquid significare de resurrectione an marum; Puellam enim in domo adolescentem extra portam , La2 tum in sepulcro suscitat; adhuc quippe in domo mortuus iacet, quia iacet in peccato, iam quasi extra portam ducitur, euius iniquitas usque ad verecundiani publicae perpetrationis operatur: sepulturae vero agere prunitur,qui in perpetratione nequimae, etiavsu consuetudinis prςssus grauatur, sed hos plerumq; diuina gratii respectu sui lumine illustrat. Solvite eum &c. Christus suscita quia interius per se ipsum vivificat: soluunt discipuli,quia per ministerium sacerdotum absoluuntur vivificati. Aug.de mirab.sac.scrip. libG .cap. I r. De Lazaro & caeteris morinis, immobili voluntate Deus uniues serum vitas certo fini, & termino praeordinauit; quorumdam im tur vita non ut moriantur , morte interfici videtur, sed per hodqui resuscitant clariores , ut pote, Deo cum hominibus etiam habeantur, unde de ipso Lazaro discipulis a Domino dicitur, Haec infirmitas no est ad morte, sed ut filius hominis per eam clarificetur; quarto die resuscitatur, quod non spatium viis eius posuit, sed quod sine mutatione Dominus disposuit facere saepe retrahere simulat , ut partum uxoribus Abraham, & Isaac distulit, ut gratius fieret : & Dominus occasiones praestat, ut quod ipse aliter donare cupit, indulgere rogetur, de omnibus ergo generaliter mortuis tale quid sentitur, quod de prima vice moriuntur, ut per illos din

208쪽

De Mir.oper. Dei, Lib. II. I ' R

OClauum habetur miraculiam in hoc genere,ibi & monument. βaperta sunt, & muIta corpora sanctorum , qui dormierant Mata. v. surrexerunt,& cxeuntes de monumentis post re sarrectionem eius, tvenerunt in sanctam ciuitatem, & apparuerunt inullas . Glos. interi. Monumenta aperta sunt &c. Iu typum futurae re

Glos. Ordin. Et monumcnta aperta sunt dic. Non tamen ante Rom. s resurrexerunt , quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum Hic credendi sunt, cum Domino ascendente, sumiliter ascendisse cum corpore. Nicol. de Lyra. Et monumenta aperta sunt Sc. Exterremotu ad demonstrandum, quod resurrectio Christi propinqua erat, &aliorum cum ipso resurgentium . Surrexerunt&c. Non tunc quado momum enta aperta sunt, scilicet horλ mortis Christi, sed po- sica quando resurrexit, quia cum eo surrexerunt tanquam testessiis resurrectionis , & hoc psh quod subditur . Et exeuntes de imo numentis post resurrectionem eius,idest Christi. In sanctam ciuia talem Sc. Idest Hyerusalem, quae dicebatur sancta propter templum diuino cultui deputatuna,quod erat ibi.

Cat.aurea. Monumenta aperta sunt &c. Monumenta dicuntur corpora peccatricum animarum idest mortuarum Deo I cum au item per gratiam Dei animae huius imodi fuerint su scitatet corpora eorum, quae prius inerunt monument sunt corpora sanctorum, de videntur a se ipsiis exire, & sequuntur eum , qui surrexerit, &in nouitate vitae ambulant cum eo, & qui digni sunt habere conuersationem in coelis , ingrediuntur in sanctam ciuitatem per singula tempora, & apparent multis videntibus opera bona ipsorum.

Aug.De mir.sac.scr.lib.3.cap. I 3. Nomen resurrectionis in ijs , qui post mortem in vita hac conuersati sunt, aut in communi, aut in futura omnium resurrecti ne ponitur : talis autem apparitio istorum, nec ad vitam hu- imanam, neque ad suturam resurrectionem pertinet, sed ad co sumationem dominicae resurrectionis, & ad credulitatem resurrectionis , animarum ex inseris talis apparitio animos mouet; simcut in resuscitatis mortuis similitudo tantum non mors continua seri cernitur. Ita & in his similitudo resurrectionis , non ipsa resurrectio ostendebatur. De continua morte nullus ad vim tam indicidiuam, nisi Dominus usque ad nouissimum Diem re uertitur , & a vera resurrectione numquam in mortem iterum aliquis detrahitur. c.

Nonum

209쪽

aco J Sebastiani Medicis

Nonum habetur miraculum ibi. Et cum aduenisset, duxerunt

illum in c cenaculum,& circunsteterunt illu omnes vidus sentes M ostendentes ei tunicas, & vestes, quas faciebat illis doricas. Eiectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua orauit, & con uorsus ad corpus dixit Tabita surge. At illa oculos aperuit, & viso Petro resedit. Dans autem illi manum erexit eam:& cum vocaseset sanctos,& viduas,assignauit eam vivam . Notum autem tactum est per uniuersam Ioppem,ct crediderunt multi in Dominum . . Glos. interi. Circunsteterunt illum omnes &c. Sanctae prosa cta, sanctum praecantur . Flentes &c. Miseriae suae misericordem, de sient cora eo qui erat misericors. Et ostendentes ei tunicas &c. Non suis vocibus pro defuncta, sed ipsius operibus praecatur, quod eleemosyna non solum a secunda, sed etiam a prima morte liberat. Petrus ponens genua &c. Orat ut seruus, Iesus autem implet ut Deus. Tabita thrge &c. In nomine Iesu, non in meo facta orati ne. Et crediderunt multi in Domino &c. Hsc erat praecipua causa virtutum.

Glostord.Duxerunt illum in coenaculu &c. In loco superiori ponitur,vel propter altitudine memini,vel propter sublimitatem miraculi, quod fieri debebat. Viduae flentes &c. Beda. Sunt pii cogitationes animae poenitentis,quae pristinum vigorem,quasi viri regimen ad tempus obmiserant, haec pro anima delinquente suppliciter exorant. Eiectis autem omnibus foras &c. Ad euitandam elationem,uel ne indigni signum viderent. Oculos aperuit dic. Beda. Rectus ordo resurgentiu,prius oculos mentis aperuit, postea agnita voce Petri resedit,lumen suscircuin spectionis amissum recepit, ut ad doctrinam eorum, qui iuuant vivant. Dans autem illi m nus &c. Contacta manu Petri Tabita resurgit,quia anima langues peccatis nullo melius ordine, quam Sanctoru exemplis coualescit.

DEcimum miraculum habetur in hoc genere ibi. Sedens autε

quidam adolescens nomine Euthicus super fenestram,cumergeretur somno graui, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsiuin,& sublatus est mortuus . Ad quem cudescendisset Paulus,incubuit super eum; & complexus dixit. Nolire turbari; anima enim ipsius in ipso est. Ascendens autem, stansen'; panem, & gustans, satisq; allocutus usque in lucem sic pro iactus est. Adduxerunt autem puerum viventem, & consolati sunt

non minime.

Clos. interi. Super fenestram &co Mistice fidem . Somno &c.

Carnali,vel spirituali. Graui &c. Pret infirmitate fidei. Disputate&c. Hic est causa somni longitudo disputationis. De tertio cet

210쪽

De Mir. Oper. Dei, Lib. II. a C r

naculo&c. Aliquem errorem Trin talis indicat. Et sublatus Se. De tcrra vel de prauitate sensus. Mortuus &C. Carne,vel spiritu. Glos. ord. Eutichus&c. Grsce fortunatus interpretatur. De tertio coenaculo &c. Beda. Tria coenacula sunt, fides, spes, & charitas , quas qui per ignauiam deserit inter Apostoli voces dor

mitando, iam inter mortuos copulatur. Sublatus est mortuus dic. Beda. Inter verba prςdicationis occurrit occasio curationis, ut'

dulcedine miraculi, & doctrins sermo firmetur, & vigiliarum labor arceatur. Cum descendisset Paulus &c. Operosior est suscitatio eorum, qui per negligentiam, quam qui per infirmitatem peccant,& hsc per Eulichinia, illa per Tabitam a Petro suscitatam exprimitur. Ideo illa in die moritur ,hic in media nocte. Illa post mortem In coenaculo ponitur, hic tertio coenaculo dilapsus moritur. Iste pressente,& docente,illa magistro absente. Illa mox viso Petro resedit, hic nocte defunctus tandem mane resurgit. A nima enim ipsius Sc. Rab. Non ex toto discessit, vel redijt, hoc propter incredulos dixit,ut non est mortua puella,sed dormit; sic enim de spes, ar. s. dratio tollitur.

Modo videndum est de his, qui diuina virtute, & potestate intersecti sunt, & primo dicemus de multis occisis in genore, nullo expresso nomine illorum,secudo de his, qui a Domino interfecti sunt quorum nomina singulorum habentur. Primum igitur miraculum circa primum habetur ibi. Et ingres- Isus est Noe, di fili j cius,& uxor eius, & uxores filiorum eius cum eo GςR. 7 in Arcam, propter aquas diluuij. De animantibus quoque mundis, qti immundis, di de volucribus, di ex omni quod mouetur super terram duo & duo ingressa sunt ad Noe in Arcam, masculus, & foemisna , sicut prsccperat Dominus Noe . Cumque transijssent septem dies , aqus diluuij in nundauerunt super terram. Anno sexcentesimo vitae Noe,mense secudo, septimo decimo die mensis, rupti sunt

fontes,omnes abyssi magias, & cataracts coeli aperis sunt, & facta est pluma super terram quadraginta diebus, di quadraginta noctibus, & infra. Factumq; est diluuium quadraginta diebus super terram, & multiplicate sunt aque, & leuauerunt arcam in sublime a terra : vehementer enim inundauerunt,& omnia repleuerunt in superficie terr : porro arca scrobatur super aquas . Et aqvs prevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub uniuerso coelo; quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.Consumtaque est omnis caro,qui mouebatur super terram

volucrum animantium, bestiarum Omniuuaq; reptilium, quε reptat. Cc super

SEARCH

MENU NAVIGATION