Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

62 Sebastiani Medicis

secundum suum sermonem r& ideo conueniens fuit , ut Christus

miracula faccret, etiam circa coelestia corpora , unde Luc. 23.te

nebrς factae sunt in uniuersa terra usque ad horam nonam in obscuratus est sol. . Non obst. quod diuinae prouidentiae sit naturam saluare,non a tem corrumpete , ut dicit Dionis. in . de divin. nom. & corpora coelestia secundum suam naturam sint incorruptibilia,& in altera bilia , ut habetur in I. cceli textu ao. Ideo non erat conueniens fieri aliqua mutatio circa ordinem caelestium corporum; Nam Resp. quod per miraculum a Christo factum , non est peruersus ordo toporum: nam secundum quosdam illae tenebrae,vel solis obscuratio,

quae in passione Christi accidit,suit propter hoc quod sol suos ra

dios retraxit, nulla immutatione facia circa motum coelestiu corporum , secundum quem tempora mensurantur; unde Hyer. dicieiu per Mat. Σ7. super illud ab hora sexta tenebrae factae sunt,videtvelaminare maius retraxisse radios suos , ne aut pendentem videret Dominum, aut impij blasphemantes sua luce fruerentur.Talis auestem retractio non est sic intelligenda, quali soI in sua potestate habeat radios emittere , vel retrahere, non enim ex electione, sed ex patura radios emittit,ut dicit Dion. in . de divin. nom. sed sol diicitur retraxisse radios, inquantum diuina virtute factum est, ut solis radij ad terram non peruenirent: Origenes autem dixit hoc occidisse per interpositione nubium , unde super Mat. Homil. 3s conue niens est intelligere, quasdam tenebrosiissimas nubes multas

di magnas concurrisse super Hyerusalem , & terram Iudes , & ideo facts sunt tenebrs profunde, a sexta hora usque ad nonam : Arbi tror enim sicut cstera signa que facta sunt in passione, scilicet quod velum est scissum , quod terra tremuit &c. In Hyerusale tali tum modo facta sunt, ita & hoc , aut sit latius voluerit quis exten' dere ad terra Iudes propter hoc quod dicitur; tenebrς factae sunt in uniuersa terra , quod intelligitur de terra Iudeae sicut in 3. lib. xeg. dixit Abdias ad Heliam , vivit Dominus Deus tuus quia non est gens aut regnum , ubi non miserit Dominus meus qusrere te , ostendens quod eum qussierat in gentibus, quae sunt circa Iu dea, sed circa hoc magis credendum est Dionis. qui occulta fide in spexit, hoc accidisse per interpositionem lunae inter nos, & solem;dicit enim in epist. ad Policarpum circa medium Inopinabiliter soli lunam incidentem videbamus in AEgipto, scilicet existentes , ut ibidem dicitur, ει designat ibi quatuor miracula. Quorum primum est, quod naturalis eclipsis Solis, per interpositionem Lung, nunquam accidit, nisi tempore coniunetionis Solis, de Lunae, tunc autem erat Luna in oppositionc ad Solam ., decima

quinta

72쪽

quinta existens, quia erat pascha Iudaeorum, unde dicit: non enim erat coniunctionis tempus. Secundum miraculum est, quod cum circa horam sextam Luna

visa fuisset simul cum Sole in medio coeli in vespere apparuit suo Ioco, idest in Oriente opposita Soli. Vnde dicit rursus ipsam vidiamus , scilicet Luna a nona hora in qua scilicet recessit a Sole ces tantibus tenebris usque ad vesperam supernaturaliter restitutam, ad diametrum Solis, idest ut diametraliter esset Soli opposita: de sic

patet,quod no est turbatus consuetus temporii cursus,quia diuina

virtute factum est, & quod ad solem supernaturaliter accederet praeter tempus debitu,& quod a Sole recedens in locum proprium restitueretur tempore debito. 1 Tertium miraculum est , quod naturalis eclipsis semper incipit ab Occidentali parte solis, & pervcnit usq; ad Orientem : Et hoc ideo quia luna secundum proprium motum, quo mouetur ab occiuente in Orientem est velocior sole in suo proprio motu, & ideoquna ab occidente veniens attingit solem , & pertransit iplum ad orientem tendens: sed tunc luna iam pertransierat solem,& distabat ab eo quasi per medietatem circuli in oppositione existens; nde oportuit quod reuerteretur ad Orientem versus solem,& at tingeret ipsum primo ex parte Orientali, procedens versus Occiis dentem; di hoc est quod dicit eclipsim etiam ipsam ex Oriente vidimus inchoatam,&vsque ad solarem terminum venientem quia totum solem eclipsauit postea regredientem . - Quartum miraculum fuit, quod in naturali eclipsi ex eadem parte incipit sol prius re apparere ex qua parte incipit prius obscurari; quia scilicet luna se soli subiacens naturali suo motu solem pertransit versus Orientem; & ita partem Occidentalem solis,qua primo Occupat, primo etiam dereliquit, sed tunc luna miraculose ab Oriente, aduersus Occidentem rediens non pertransiuit solem, ut esset eo orientalior, sed post qua peruenit ad terminum solis ,re-uersa est versus Oriente,& ita partem solis, qua ultimo occupauit primo etia dereliquit,& sic ex parte orie tali incohata fuit Eccles.sed in Occide tali in prius cepit claritas apparere. Et hoc est dixit,& rursus vidimus non eode, id est no ex eade parte solis,& dcfe- ctu, & purgationem, sed c conuerso secundum diametrum laetam . . Quintum miraculum addit Chrisostomus super Matt.homil. 89. dicens: quod tribus horis tunc tenebrς permanserunt, cum eclipsis solis in momento pertranseat, non enim habet moram,ut sciunt ita di qui considerauerunt: unde datur intelligi, quod luna quieuerit sub sole,nisi sorte velimus dicere, quod tempus tenebrarum computatur ab instanti, quo sol incepit obscurari, usque ad instans, in

73쪽

64 Sebastiani Medicis

quo totaliter suli repurgatus: sed sicut Origenes dicit super Mari Homil.89. Aduersus hoc filij seculi huius dicunt, quomodo hoc factum tam mirabile nemo Graecorum, aut Barbarorum scripsit 3 Et

dicit quod quidam nomine Phlegon in Cronicis suis scripsit, hoc in principatu Tyberij Caesaris factum, sed non signauit quod fuerit in luna plena. Potuit ergo hoc contingere, quia Astrologi ubiq; terrarii tunc temporis existentes, non solicitabantur de obseruanda eclipsi, quia tempus non erat, sed illam obscuritatem ex aliq uapassionis aeris accidere putauerunt: sed in AEgipto ubi raro nubes apparent propter aeris serenitatem permotus est Dionysius, & s cii eius,ut praedicta circa illam obscuritatem obseruarent.

Praeterea non obst. quod magis competebat facere miracula vinens,& docens,quam moriens: tum quia,ut dicitur 2.Cor.vit. Crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, secundum quam miracula faciebat: tum etiam quia eius miracula confirmativa erant doctrinae ipsius: sed in vita sua non legitur Christum aliquod miraculum circa coelestia corpora fecisse : quin imo Pharisaeis petentibus ab eo signum de coelo renituit cis dare ; ut habetur Mati. Ia.& I6. Ergo videtur, quod nec in morte circa coelestia corpora aliquod miraculum facere debuerit e, Nam resp. quod tunc praeci pue oportebat in Christo diuinitate per miracula ostenderc,quando in eo maxime apparebat infirmitas secundum humanam nat xam, & ideo in Christi natiuitate stella noua in caelo apparuit; vnde Maximus dicit in sermone natiuitatis , si prae sepe despicis crisse parumper oculos, S nouam in coela stellam , protestantem mu-do natiuitatem dominicam contuere, in passione aute ad hoc maior infirmitas circa humanitatem Christi apparuit, & ideo opo tuit, ut maiora miracula ostenderentur circa principalia mundi luminaria : & sicut Clarisbst. dicit super Mat. Homil.89. Hoc est signu quod petentibus promittebat dare dicens . Generatio praua, ct adultera signum quaerit S signum non. dabitur ci, nisi signum Ionae Prophetae crucem significans, & resurrectionem : etenim multato mirabi Ilus est in eo , qui crucifixu erat hoc fieri, quam amb

Iante eo super terram iaTertio conuenienter Crhristus circa homines miracula secit,ea enim quae sunt ad finem debent fini esse proportionata : Christus autem ad hoc in mundum venerat,& docebat, ut homines salvos faceret,secundum illud Ioan. 3. Non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Et ideo conueniens fuit, ut Christus particulariter homines miraculose curando ostenderet se osse uniuersalem , & spiritualem

hominum Saluatorem, unde dicitur Matth.7. Benc omnia fecit,

74쪽

secit , & surdos fecit audire , & mutos loqui. Non obst. quod in homine sit potior anima quam corpus, sed circa animas nullum legitur secisse miraculum, non enim ad fidem aliquem virtuose conuertit, sed ad monendo,& exteriora miracula ostendendo, neque citam aliquos fatuos sapietes legitur fecisse,

ergo nec etiam circa corpora conueniens erat miracula facere.

Naresp. quod quae sunt ad fine distinguntur ab ipso fine : Mirac. autem a Christo facta ordinabantur sicut ad finem, ad rationalis partis salutem , quae consistit in sapientiae illustratione & homi num iustificatione; quorum primum praesupponit secundum, quia

ut dicitur sap. I. In malevolam anima non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis : Iustificare aute homines , non conueniebat nisi eis volentibus ; hoc enim esset, & contra rationem Iustitiae , quae rectitudinem voluntatis importat & etiam contra rationem humanae naturae, quae libero arbitrio ad bonum ducenda est; non autem per coactionem; Christus ergo virtute dia uina interius homines Iustificauit, non autem eis inuitis; nec hoc ad miracula pertinet, sed ad miraculorum finem: & similiter etiavirtute d uina si inplicibus distipulis diuinam sapientiam infudit:

unde dicitur Luc. dii. Ego dabo vobis os ,& sapientiam, cui non poterunt resistere & contradicere omnes aduersarij vestri, quod quidem quantum ad interiorem illuminationem inter visibilia miracula non numeratur; sed solum quantum ad exteriorem actum,

inquantum scilicet videbant homines eos qui fuerant illiterati, &simplices, tam sapienter , & constanter loqui, unde dicitur Act. . videntes Iudaei Petri constantiam, & Ioannis, comperto quod ii milics essent sine litaeris , & idiotae admirabantur , & tamen huiusmodi spirituales effectus, & si a miraculis visibilibus distinguntur, sunt tamen, quaedam testimonia doctrinae & virtutis Christi, secundum illud Heb. a. Contestate Deo signis & portentis,& varijs virtutibus, & Spiritus sancti distributionibus : sed tamen circa animas hominum maxime quantum ad immutandas inferiores vires, Christi aliqua miracula fecit; unde Hy eron. super illud Mat. V. Surgens secutus est eli,dicit fulgor ipse & maiestas diuinitatis occulis, qus etiam in facie reluccbat humana videntes ad se trahere poterat ex primo aspectu: & super illud Mat. 2I. Eij ciebat omnes vςndentes,& ementes &c. dicit idem Hyeron. lilii inter omnia signa quae fccit Dominus, hoc videtur esse mirabilius quod unus homo, & illo tempote contemptibilis potuerit ad unius sagelli verbera tantam e ij ccre multitudinem: Igneum enim quiddam atque sydereum radiabat ex oculis eius, & diuinitatis maiestas lucebat in facie eius;

di Origenes dicit super Ioan . Hoc est maius miraculu eo quo aqua

75쪽

66 Sebastiani Medicis

conuersa est in vinum, eo quod illic in animata subsistit materia , hic vero tot millium hominum donantur ingenia ;& super illud

IO. I 8. Abierunt retrorsum,& cecideriit in terra dicit Aug. in tracta Het. in Ioan . una vox turbam odijs ferocem armi R. terribilem sine telo ullo percussit,repulit, strauit: Deus enim latebat in carne & ad idem pertinet, quod dicitur Luc. q. quod Iesus transiens per medium illorum ibat, ubi dicit Chrysost. quod stare in medio insidiantium , & non apprehendi diuinitatis eminentiam ostendebat, & quod dicitur Ioan. 8. Iesus abscondit se & exiuit de templo, ubi Aug. dicit, non abscondit se in angulo templi quasi timens,vel post murum, aut coluianam diuertens ; sed diuina potestate se in-u1sibilem insidiantibus constituens per medium illorum exiuit: Ex quibus omnibus patet quod Christus quando voluit, virtute diu sena animas hominum immutauit, non solum iustificando, & sapiu-tiam infundendo, quod pertinet ad miraculorum finem, sed etiam

exterius alliciendo, vel terrendo, vel stupefaciendo , quod pertinet ad ipsa miracula. Praeterea non obst. quod Christus fecisset miracula virtute diuina, cuius proprium est subito operari & persecte absque adminiculo alicuius, S Christus non semper homines subito curauit, quantum ad corpus; dicitur cnim Marc. 8. quod apprehensa manu caeci eduxit cum extra vicum, & expirens in oculos eius impositis manibus interrogauit eum si quid videret & aspicies ait;video homines velut arbores ambulantes ; Deinde iterum imposuit manus super oculos eius, & coepit videre, & restitutus est ei visus, ita ut clare videret omnia : & nc patet quod non subito eum curauit, sed primo quidem imperfecte & per sputum , ideo in conuenienter vis dentur facta miracula circa homines; Nam res p. quod Christus venerat saluare mundum,non solii vim tute diuina, sed per mi sterium incarnationis ipsius. Et ideo frequenter in sanatione infirmorum, non solum potestate diuina utebatur,curando per modum imper ij, sed etiam aliquod ad humanitatem ipsitus pertinens apponendo; unde super i liud Luc. . Singulis manus imponens curabat omnes,dicit Cyrillus: quavis ut Deus potuisset omnes verbo pellere morbos; tangit tamen omnes ostendens propriam carnem ci ficacem ad praestanda remedia; & super illud Marc. 8. Expuens in oculis eius impossitis manibus &c. dicit Chrisos. Homil. V. Spuit quidem, & manus imponit coeco volens ostendere , quod verbum diuinum operationi adiunctum miracula perficit, manus enim operationis est ostensiva sputum sermonis ex ore probat; & super illud Ioan . V. Fecit lutum ex sputo,& liniuit lutum super oculos cccci, dicit Aug.in tradi. 4 . De saliua sua lutum . iacit,

76쪽

έecit,quia verbum caro factum est, vel etiam ad significandii quod ipse eraet,qui ex limo terrae hominem formauerat,vi Chrisos.dicit. Est autem circa miracula Christi considerandum, quod communi ter perfectissima opera faciebat; unde super illud Ioan. 1. Omnis homo primum bonum vinum ponit, dicit Chrisost. Talia sunt Chrisi miracula, ibi multo his,qus per naturam fiunt speciosiora,& utiliora fiant: Et similiter tu instanti infirmis sanitatem conferebat perfecitam: unde super illud Mat.8. Et surrexit,& ministrabat illis. dicit Hier. Sanitas quae confertur a Domino tota simul reddit; specialiter autem in illo coeco contrarium fuit propter infidelitatem ipsius, ut Chrisos.dicit, vel ut Beda dicit super Marc.8. Quem viro

verbo totum simul curare poterat paulati in curat, ut magnitudinem humanae coe citatis ostendat, quae vix , & quasi per gradus ad lucem redeat, ει gratiam sua nobis indicet, per quam singula perfectionis incrementa adiuuat. Praeterea non obst. quod eaq; se inuicem non consequuntur, non oporteat quod simul tollantur, sed aegritudo corporalis no semper ex peccato causatur, ut patet per illud quod Dominus dicit Io. V. Neqi hic peccauit, neque parentes eius,ut coecus nasceretur : Non ergo oportuit ut hominibus corporii curationem qu rentibus peccata dimitteret, sicut legitur fecisse circa paraliticu, Mat. 9. Praesertim quia sanatio corporalis cum sit minus, quam remissio pec-Catorum, non videtur esse sufficiens argumentum, quod possit peccata dimittere. Nam resp. quod Christus iaciebat miracula virtute Dei cuius opera sunt perfecta,ut dicitur Deut. 3 2. No est autem aliquid perfectum si finem non consequatur. Finis autem exterioris curationis per Christum factae est curatio animae, & ideo non conueniebat Christo,ut alicuius corpus curaret, nisi eius curaret animam; unde super illud Ioan. . Totum hominem sanum secit in Sabbato; dicit Aug.in tract. 3o. Quod curatus est,ut sanus esset in corpore,& credidit,ut sanus esset in anima: specialiter autem Paralitico dicitur; dimittuntur tibi peccata,quia ut Hieron. dicit super Mail. Datur ex hoc nobis intelligentia propter peccata pleriq; euenire corporum debilitates; & ideo forsitam prius dimittuntur peccata , ut causis debilitatis ablatis, sanitas restituatur; unde & Ioan. 3.diciatur. Iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat: ubi dicit Chri soli. Homil. 37. Discimus quod ex peccatis nota erat ei aegritudo, quamuis ut dicit Chrisost. Homil.3o. Quanto animo est potior corpore, tanto peccatum dimittere maius yt,quam corpus sanare: quia tamen illud non est manifestum, facit minus quod est manifestius,ut demonstret maius, di non manifestum.

77쪽

6 s Sebastiani Medicis

Praeterea miracula Christi facta sunt ad confirmationem doctrinae ipsius,& testimonium diuinitatis eius, sed nullus debet impedire finem operis sui. Ergo videtur inconuenienter Christus quibusdam miraculose curatis praecepisse, ut nemini dicerent, ut patet Matth. s. & Marc. 8. Praesertim quia quibusdam alijs mandauit, ut miracula circa se facta publicarent Isicut Marc. s. legitur, quod dixit et,quem a daemonibus liberauerat. Vade in domum tuam ad tuos,& annuntia eis quanta tibi Dominus fecerit. Nam resp.quod idicit Chrisost.super illud Matth. V. Videte ne quis sciat, in Homil. 33. Non est hoc contrarium quod hic dicitur ei quod alteri dicat: iVade , & nuntia gloriam Dei. Erudit enim nos prohibere eos qui volunt nos propter nos laudare. Si autem ad gloriam Dei refertur non debemus prohibere,sed magis iniungere ut hoc fiat. Quarto conuenienter facta sunt miracula circa creaturas irrationales ; ipsa enim ad hoc ordinabatur,quod virtus diuinitatis co gnosceretur in ipso ad hominum salutem, pertinet autem ad vi tutem diuinitatis, ut omnis creatura sit ei subiecta & ideo in omnibus creaturarum generibus miracula eum facere oportuit, &non solum in hominibus , sed etiam in inrationalibus creaturis .

Christus enim est Dei sapientia, de qua dicitur sap. 8. quod disponit omnia suauiter.

Non obst. quod Bruta sint nobiliora plantis, & Christus secerit

aliqua miracula circa plantas, ergo & circa bruta idem facere debuit, fecit enim siccare ficulneam ut habetur Mat. a I .Nam resp. quod bruta propinquius se habent secundum genus ad hominem , unde in eadem die cum homine facta sunt, & quia circa corpora

humana multa corpora fecerat,non oportebat quod circa corpora Brutorum animalium aliqua miracula faceret, praesertim quia quantum ad naturam sensibilem, & corporalem, eadem ratio est

de hominibus , & de alijs animalibus, praecipue terrestribus , Pissces autem cum vivant in aqua magis a natura hominum differutvnde & alio die sunt facti,in quibus miraculum Christi fecit in copiosa piscium captura , ut legitur Luc. .& Ioan.vit & etiam inpisce, quem Petrus coepit, &ineo inuenit staterem, quod autem porci in mare prscipitati sunt, non fuit operatio diuini miraculi, sed operatio dςmonum ex permissione diuina. Prsterea non obst. quod psna non insegatur Iuste nisi culpa, &nulla culpa fuit seculnes, quod in ea Christus non inuenit fructu,

quando non erat tempus fructuum, ideo inconuenienter ex eo siccata fuit; Nam resp. ut dicit Chrisost. super Mat. Homil. 68.cum in plantis vel Brutis aliquid tale Dominus operatur, non qu ras.. qualiter iustu siccata est, si tempus non erat: Hic enim qusrere est

78쪽

De Mir.oper Dei, Lib. I. Q

vltims dementis, quia scilicet in talibus non inuenitur culpa, &poena; sed miraculum inspice,& ad mirare miraculi factorem.Nec fecit creator iniuriam possidenti, si creatura sua, suo arbitrio utatur ad aliorum salute, sed magis ut Hylarius dicit super Mat.

xi. in hoc bonitatis diuinae argumentum reperimus . Nam ubi as- ferre voluit procurare per se salutis exemplum, virtutis suae pote statem in humanis corporibus exercuit, ubi vero in contumaces formam se veritatis constituebat futuri speciem damnatio arboris indicauit, & praecipue bi dicit Chrisost. in d.Homil. in ficuunca,quae est humilissima , ut miraculum maiuS appareat. Praeterea non obst. si dicatur quod aqua & aer sint in medio coe .li & terrae , & Christus fecerit aIiqua miracula in coelo & aliqua in terra,idem in aqua, & in aere facere debuisset, pro ut fecit Moyses,.qui diuisit mare, & ut fierent in acre tonitrua, sicut factum est in monte Sinai, quando lex dabatur, ut habetur 3. Reg. 13. Nam resp. quod Christus etiam in aqua, & aere fecit miracula, qui sibi conueniebant quando scilicet ut legitur Mat. 8. Imperauit ventis,& mari, & facta est tranquillitas magna: Non autem conueniebat ei qui omnia in statum pacis, & tranquillitatis reuocare venerat, ut vel turbationem aeris, vel diuisionem aquarum faceret, unde Apost. dicit Haebr. I a. non accessistis ad tractabilem, & accessibialem ignem, & turbinem, & caliginem,& procellam: circa passi nem tamen diuisum est velum templi ad ostendendum reseruationem misteriorum legis: Aperta sunt monumenta ad ostendendum, quod por eius mortem, mortuis vita daretur,terra mota est, & petre scisis sunt ad ostendendum, quod lapidea hominum corda per eius passionem emolliuntur,& quod totus mundus virtute passi

nis eius erat in melius commutandus .

Non obst. etiam quod opera miraculosa pertineant ad opus gubernationis mundi per diuinam prouidentiam: Hoc autem opus praesupponit creatione :Inconueniens ergo viderur quod Christus in suis miraculis usus est creatione, quando scilicet multiplicaute panes: Nam res p. quod multiplicatio panu non est facta per moducreationis , sed per additione extraneae materiae in panes conueris , unde S Aug.super Ioan . dicit in tract. a . unde multiplicat de paucis granis segetes, Inde in manibus suis multiplicauit quinq; panes, Manifestum est autem quod per conuersionem grana multiplicantur in segetes S.Thoms .p.q .art. I. a.

V Igesimo septimo quaero quibus modis miracula fieri dicam tur Z Prodcclaratione huius q. sciendum cst pro ut supra alias

79쪽

o Sebastiani Medicis

qpe dictum fuit, quod miracula sola virtute divina fieri possunt;

Nam solus Deus potest mutare ordinem naturae, quod pertinet ad rationem miraculi. unde Leo Papa dicit in Epist. I o. c. . Ad Flauianum, quod tu Christo sunt duae naturae, una scilicet diuina,quq fulget miraculis , altera scilicet humana,quae succumbit in Iurijs:& tamen una earum agit cum communicatione alterius, inquantum scilicet humana natura est instrumentum diuinae actionis, de aetio humana virtutem accidit a natura diuina,vnde dicitur Ioan. i . Pater in me manens, ipse facit opera , quo stante. Prima sit conclusio quod aliquando dicitur, inscriptura Christum non potuisse facere miracula, ut dicitur Mat.6.Non poterat ibi scilicet in patria sua virtutem ullam facere , quod tamen nonast referendum ad eius potentiam absolutam, sed ad id quod potest fieri congruenter ; Nam non congruum erat ut inter incredi Ios operaretur miraculae unde subditur , & mirabantur propter incredulitatem eorum , secundmquem modum dicitur Genes. r8 Non celare potero Abraham , quae gestus sum, & I9. Non potero facere quicquam, donec ingrediariS illuc S. Thom. 3. P.q. 3. art.

Secunda sit conclusio, quod Christus aliquando miracula secit cum potestate , puta quando peccata dimisit, mortuos resuscitauit, aliquando orando , unde Chrisost. in Homilia 3 o. super illud Mat. I . Acceptis quinque panibus, & duobus piscipus aspici cns in coelum, benedixit & fregit, dicit oportebat credi de Christo quoniam a patre est ; & quod ei aequalis est, & ideo ut utrumque

ostendat, nunc quidem cum potestate, nunc autem Orans mirac

la fecit, quando autem suscitauit Laaarum oculos sursum leuauit Ioan. II. non propter necessitatem suffragij, sed propter exempla hoc fecit: unde dicit: Propter Populum qui circunstat dixi ut credant quia tu me misisti S.I h.3.P.q. 3.art. 2. ad a. Tertia sit conclusio quod Christus aliquando miracula fecit subito , aliquando ex interuallo, ut ostenderet quod venerat saluare mundum non solum virtute diuina, sed propter Mysterium incarnationis ipsius, & ideo frequenter in sanatione Infirmoru non so- Ium potestate diuina utebatur curando per modum imperij, sed etiam aliquid ad humanitatem ipsius pertinens apponendo, unde super illud Luc. . singulis manus imponens curabat omnes, dicit Cyrillus , quamuis, ut Deus potuisset omnes verbo pellere mo hos , tangit tamen omnes, ostendens propriam carnem efficacem ad praestanda remedia . Et super illud Marc. 8. expuens in oculos

eius impositis manibus &c. Dicit Chrisost. in Homil. V. in Marc. spuit quidem , & manus inponit caeco volens ostendere quod ver-

80쪽

De Mir. Oper Dei, Lib. I. Ti

bum diuinum operationi adiunctum , miracula perficit,ut dicturirest supra in praec.q.Saho. in 3. p. q. 4. art. 3 ad a. Quarta sit conclusio quod Christus miracula secit, quandoque cum dolore personae,in quam factam fuere quando daemon ad praeceptum Christi exclamans & multum discerpens homine exiit ab eo, 3c factus est sicut mortuus Mar. V. & quandoque cum detrim to rerum , sicut quando daemones ad eorum praeces. , misit in porcos, quos prscipitauerunt in mare . Mat. . & quando ad verbum ipsius siccata ficulnea fuit Mat. ai. & hoc totum ad salutem anime di ad Instructionem hominum, Nec Iniuria facta fuit possidenti si creator uti voluit suo arbitrio creatura ad aliorum salutem.S. Th. 3. p.q. q. art. I .ad quartum & art. . ad secundum . Est tamen circa miracula Cluisti considerandum, quod communiter perfectissima opera faciebat unde super illud Ioan . a. omnis homo primum bonum vinum ponit, dicit Chri st. in Homil. 21. in Ioan . Talia sunt Christi miracula, ut multo his, quae per natura fiunt speciosiora, S utiliora fiant; unde super illud Ioan .7.totum . bominem sanum fecit in sabbato, dicit Aug. in Trach.3 o. in Ioan. quod curatus est,ut sanus esset in corpore,& credidit ut esset sanus in anima S.ThO.3. p.q. q. art. 3. ad 3.

V Igesimo octauo quaero quando Christus inceperit facere miracula λ Resp. quod miracula facta sunt, a Christo propter

confirmationem doctrinae eius, & ad ostendendam virtutem diuinam in ipso: & ideo quantum ad primum non debuit ante miracula facere, quam docere inciperet, non autem debuit incipere docere ante perfectam aetatem, quantum autem ad secundum sic debuit per miracula deitatem ostendere ut crederetur vcritas humanitatis ipsius : Et ideo ut Chrisost. inquit in Homi l. et o .in Ioan .decenter non incepit signa facere in prima etate, existimassent enim Phantasina esse incarnationem, & ante oportunum tempus cruci cum tradidissent, ideo decuit. ut in aetate perfecta inceperit facere miracula; Ideo legitur Ioan. a. Hoc fecit Initium signorum Iesus in Cana Galilei. Non obst. quod Christus miracula faceret virtute diuina , qu serat in eo a principio sus conceptionis, ideo a principio debuisset

facere miracula: Na res p. quod virtus Dei operabatur in Christo, secundu quod erat necessariu ad salutem humana, propter qua carne assumpserat: Et ideo sic miracula fecit virtute diuina,vt fidei de veritate eius carnis, priiudiciu non ferct. S. ThO. 3. P. q. 3 .art.3.

SEARCH

MENU NAVIGATION