Sebastiani Medicis ... Tractatus de mirabilibus operibus Dei

발행: 1590년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

VIgesimo nono qugro ad quem finem & effectum dicantur miracula fieri λ Resp. quod diuinitus conceditur homini miracuIa facere propter duo. Primo quidem & principaliter ad confirmadam veritatem, quam aliquis docet, quia enim ea que sunt fidei humanam rationem excedunt, nec possunt per rationes humanas Probari, sed oportet quod probentur per argumentum diu ins vi tutis ; ut dum aliquis facit opera, quae solus Deus facere potest, Credantur ea quq dicuntur esse a Deo, sicut cum aliquis defert litteras anulo Regis signatas, creditur ex voluntate Regis processisse quod in illis continetur. Secudo ad ostendenda presentiam Dei in homine per gratiam Spiritus sancti, ut dum scilicet homo facit opera Dei, credatur Deus habitare in eo per gratiam, unde diciatur Gal. 3. Qui tribuit nobis Spiritum sanctum operatur virtutes in nobis,utrumque autem circa Christum erat hominibus manifestandum, scilicet φ Deus csset in eo per gratiam non ad optionis , sed unionis, & quod eius supernaturalis doctrina esset a Deo: Et ideo conuenientissimum fuit, ut miracula faceret; unde ipse dicit Ioan . Io. opera quae dedit mihi pater , ut faciam, ipsa sunt quae testimonium perhibent de me . Non obst.quod ipse dixerit Mat. I 6.Generatio mala, & adultera signum quaerit, & signit in non dabitur ei nisi signum Ions prophetae, & consequenter non erat congruum miracula facere. Nares p.

quod hoc quod dicit signum non dabitur ei nisi signum Ionae Proia pheis, intelligendum est, ut Chrisost.dicit in Homil. 1 . quod tunc acceperunt tale signum, quale petebant scilicet de coelo, non quod nullum signum eis dederit, nam ex persona ipsorum dicitur Ioan . a I. quid facimus, quia hic homo multa signa facit,vel signa faci bat non propter eos , quos sciebat lapideos esse, sed ut alios eme daret,& ideo non eis, sed alijs illa signa dabantur. Non obst.quod Christus in primo aduentu venerit in infirmitate , ut dicitur Isa. 13. virum dolorum & scientem infirmitatem,&in secundo veniet in virtute magna; ut dicitur Mat. Σ .unde in secundo aduentu deberent miracula seri, cum ipsa pertineant ad virtutem. Nam resp. quod licet Christus venerit in infirmitate carnis , quod manifestatur per passiones; venit tamen in virtuto Dei, quod erat manifestandum Der miracula. Praeterea non obst.quod Christus venerit saluare homines per fidem , secundum illud Hebr. I a. Aspicientes in auctoritatem fidei,

di consummationum Iesum: sed miracula diminunt meritum fidei, unde

82쪽

DeMir. Oper. Dei, Lib. I 73

unde dicitur Ioan . q.Nisi signa, & prodigia videritis non creditis,

ideo non erat opus miraculis; Nam res p. quod miracula in tantum diminuunt meritum fidei, in quantum per hoc ostenditur duritia eorum, qui nolunt credere ea. quae scripturis diuinis probantur, nisi per miraculi: & tamen melius est eis,ut vel per miracula con uertantur ad fidem, qua quod omnino in infidelitate per maneat; dicitur enim I. Cor. I . quod signa data sunt infidelibus, ut scilicet conuertantur ad fidem, ideo hoc ipsum ad laudem discipulorum pertinet, quod Christum secuti sunt, cum nulla cum miracula facere vidissent,Greg. in Hom. s. in Evang. & Chri st. dicit in Hom. . in Io.tunc signa maxime necessarium erat facere, quado Discipuli iam congregati erant, & deuoti, & attendentes, his qus fiebant,unde cum dicitur & crediderunt in eum discipuli eius, non quia tunc primum non crediderunt,sed quia tunc diligentius,& perfectius crediderunt. S.I horn.3.p.q. 3.art. I.& artH. in resp. ad 3 . l . Finis igitur miraculorum est salus hominum S.Tho. 3. p.q. q.ar. 3. ad primum unde finis exterioris curationis corporis facta per Christum in homine fuit curatio animae, ideo super illud Io. 7. totum hominem sanum fecit in sabbato dicit Aug. in tract.3 V. in Io. quod curatus est, ut sanus esset in corpore & credidit, ut sanus eo set in anima S.I h.3 .p.q. .art.3. ad tertium.

ter eius diuinitatem ostenderint Resp.quod sic :dicitur enim Ioan . s. opera qus dedit mihi pater ut faciam, ipsa testimonium perhibent de me; & hoc secundum tria; Primo quidem secundum ipsam speciem operum , quq transcendebant omnem potestatem creatς virtutis, & ideo non poterant fieri nisi virtute diuina , α propter hoc cscus illuminatus dicebat, Ioan .s .a seculo non est auditum quia aperuit quis oculos cscinati, nisi esset hic a Deo, non poterat facere quicquam, secundo propter modum miracula facie di; quia scilicet quasi ex propria potestate miracula faciebat;non autem orando, sicuti alij, unde dicitur Luc.6. quod virtus de illo exibat & sanabat omnes. Per quod ostenditur sicuti Cirillus dicit quod non accipiebat alienam virtutem, sed cum esset natur liter Deus, propriam virtutem super infirmos ostendebad, & propter hoc innumerabilia miracula faciebat: unde & super illud Mat. 8. Eijciebat spiritus verbo ,& omnes male habentes curauit,

dicit Chrisost. in Homil. 28. in Mat. intende quantam multitudinc

83쪽

4 Sebastiani Medicis

curatam transcurrunt Euangelistς, non unumquodque curatum enarrantes, sed uno verbo pelagus in effabile miraculorum inducetes ; & ex hoe ostendebatur, quod habebat virtutem cos qualem Deo Patri, secundum illud Ioan. . quecumqne pater facit, lisc &filius similiter facit, & Ibidem: sicut pater suscitat mortuos , &vivificat, sic & filius hominis, quos vult vivificat. Tertio ex ipsa doctrina qua se Deum dicebat, quae nisi vera esset, non confirmaretur miraculis diuina virtute factis: Et ideo dicitur Marc. I .quaenam doctrina haec nona,quia impotestate spiritibus immundis im' perat, & obediunt ei.

Nec obst. quod huiusmodi miracula, quς fecit Christus ab alijs

quoque dicantur facta. Nam resp.ut inquit Aug.in Epist. 3. ad vΟ lusianum nulla inquiunt competentibus signis tants maiestatis in dicia claruerunt, quia Carnalis illa purgatio, qua scilicet des nam nes cifugabat debilium cura reddita vita defunctis, si & alia coi siderentur , Deo parua sunt: & ad hoc Resp. Aug. ind. loco fatemur & nos talia quidem fecisse Prophetas ; sed di ipse Moyses, &csteri Propheis Dominum Iesum prophetizauerunt, & ei gloriam magnam dederunt, qui propterea talia & ipse fecisse voluit, ne esset absurdum , quod per illos fecerat, si ipse etiam non faceret, sed tamen & aliquid proprium facere debuit, nasci de virgine , resum

gere a mortuiS , coelum ascendere, hoc Deo qui parum putataquid plus expectet ignoro; Non homine assumpto alium mundum facere debuit , ut cum esse crederemus per quem factus est mundus, sed

nec maior mundus, nec isti squalis in hoc fieri posset: si autem mi norem faceret infra istum similiter,hoc quoque parum putaretur; quae tamen alij fecerant, Christus excellentius fecit : unde super illud Ioan . I s. si opera non fecissem in cis, quae nemo alius fecit&c. dicit Aug. in tract. 23. Ioan .Nulla in operibus Christi videtur csse maiora, quam suscitatio Mortuorum; quod scimus etiam antiquos fecisse Prophetas, fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: sed Res p. nobis, & alios feciste, quae nec ipse, nec alius fecit, sed qui tam multa vitia, & malas valetudineS, VeXatione Sq. mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legis tur antiquorum,ut enim taceam quos iubendo sicut occurrebant,

salvos singulos iecit. Marcus dicit quod quocumque loco introi bat in vicos, aut in villas , aut inciuitates, in plateis ponebant in firmos , & depraecabantur eu, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent , & quot,quod tangebant eum salui fiebant. Hsc nemo aliuS fecit in , eis sic enim intelligendum est, quod ait, in eis non intervos , coram eis , sederorsus in cis , quia sanauit eos : Nec tamen

84쪽

homo aliquid eorum fecit, ipso faciente facit,hoc autem ipse non illis facientibus fecit.

Non obst. quod dicitur Ioan .r .qui credit in me opera quae ego facio, & ipse faciet,& maiora horum faciet; Nam rei p. cum Aug. in tract. 7 i. in Ioan . qui inquirit quae sint ista opera maiora, quae credentes in eum erant facturi, an forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabant, maius est enim quod sanet umbra, quam timbria, veruntamen quando ista Christus dicebat verborum suorum facta, & opera commendabat. Cum enim dixit pater in me manens ipse fecit opera, quae opera tunc dicebat , nisi verba quae loquebatur & eorundem verborum fructus erat fides illorum verumtamen euangeli Zantibus discipulis , non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt, Non ne ab ore ipsius diues ille tristis abscessit, & tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus fecerunt multi, cu per discipulos loqueretur Θ Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus,quam locutus est audientibus , verum ad hoc mouet quid haec maiora per apostolos secit, non autem ipsos tantum significans ait, qui credit in me , opera quae ego facio & ipse iaciet, Audi ergo,& intellige,qui credit in me opera quae ego facio, & ipse faciet; Prius ergo facio deinde & ipse faciet, quia facio ut faciat, quae opera nisi ut ex impio iustus fiat, quod utiq; in illo,sed no sine illo Christus operatur,

Prorsus maius hoc esse dixerim,qua creare caelu & terra ccisum. de

terra transeunt,pr destinatorii aute salus, & iustificatio impii permanebit; sed &m coelis Angeli sunt opera Christi, numquid etialiis operibus maiora facit, qui cooperatur Christo ad suam Iustificationemλ Iudicet qui potest utrum maius sit iustos creare, quam impios iustificare, certe si aequalis est utrumque potentiae,hoc maioris est mitericordiae, sed omnia opera Christi intelligere,ubi ait,

maiora horum faciet, nulla nos necessitas cogit, horum etenim forsitan dixit,quae illa hora faciebat,tunc autem verba fidei faciebat , & utique minus est verba Iustitisprqdicare quod facit propter nos quam impios iustifica e , quod ita facit in nobis, ut fa

Prsterea non obst. quod dicitur, quod ex particulari non osten datur sufficienter uniuersale, & unumquodque miraculorum fuit quoddam particulare, ex quo non potuit ostendi sufficienter diuinitas eius , ad quam pertinet uniuersalem virtutem habere de omnibus ; Nam res p. quod quando aliquod particulare est opus proprium alicuius agentis, tunc per illud particulare opus probatur tota virtus agentis, sicut cum ratiocinari sit proprium hominis,

ostenditur aliquis ege homo,ex hoc ipso quod ratiocinatur, circa, K a quod

85쪽

6 Sebastiani Medicis

quod cumque particulare propositum, & similiter cum propria virtute miracula facere,sit solius Dei, sufficienter ostesum est Christum esse Deum, ex quocumque miraculo quod propria virtute fecit , ut latius dicetur inserius Saho.3.p.q.ε3.art.ε.

V AE. S T Iio XXXI. TRigesimo primo quaero quibus miraculis fuerit ostensa diuinitas Christi Resp.multis quidem & primo. In eius conceptione, quq fuit miraculosa cum fuerit conceptus de virgine, Iuxta illud Isa 7. Ecce virgo concipiet, quod congruuiuit propter dignitatem patris eius mittentis,cuius ipse est verus filius, ne dignitas patris trafferretur in alium, secundo ob proprietatem ipsius filij, qui mittitur, qui quidem est verbum Dei; . Verbum autem absque ulla corruptione cordis concipitur,quia ergo caro sic fuit a verbo Dei assumpta, ut est et caro verbi Dei, co ueniens fuit, quod etiam ipsa sine corruptione matris conciperetur ; tertio conueniens fuit dignitati humanitatis Christi , in qua locum peccatu habere non debuit,per que peccatum mundi tollebatur, secundum illud Ioan . I. Ecce Agnus Dei, scilicet innocens, qui tollit peccatu mundi; quarto propter fine incarnationis Christi, quae ad hoc fuit ut homines renascerentur in filios Dei, non ex voluntate carnis neq; viri, sed ex Deo,idest Dei virtute,cuius rei exemplar apparerc debuit in ipsa conceptione Christi: vnde Aug. in lib. de sancta virginitate dicit;oportebat caput nostrum insigni miraculo secundum corpus nasci de virgine ut significaret mebra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura S.Thom. 3.p.lq. 28 .art. I. fuit quoq; miraculosa Christi conceptio, ut dicit Dion.i in Epist. ad Caium Monachum, super hominem operabatur Chri stus, ea quae sunt hominis & hoc monstrat virgo super naturaliter concipiens : unde Amb. in lib. de Incarnat. cap. 6. multa in hoc misterio , & secundum naturam inuenies , & vltra naturam, si enim consideremus id quod est ex parte materiae conceptuS , quam mater ministrauit, totum est naturale si vero consideremus id quod cst ex parte virtutis activae totum est miraculosum, sed quia unu- quodque magis iudicatur secundum formam,quam secundum m teriam , & similiter secundum agens, quam secundum patiens, inde est , quod conceptio Christi debet dici si impliciter miraculosa ,& super naturalis, sed secundum aliquid materialis . S.I hom 3. p.

q. 33. art. q.

Secundo fuit miraculosa Natiuitas Chtisti, quoniam mater eius remansit virgo in partu, ut dicitur in quodam sermone Ephelini

86쪽

Concilij; Natura post partum nescit ulterius virginem, gratia vero, & patientem ostendit, & matrem fecit, & virginitati non

nocuit, unde Propheta Isai.7.dicit non solum, ecce virgo concipiet , sed etiam addit, & pariet filium, & hoc conueniens fuit primo quidem quia competebat proprietati eius, qui nascebatur ,

qui est verbum Dei ; Nam verbum non solum in corde absque corruptione concipitur , sed etiam absque corructione ex corde procedit, secundo conueniens hoc fuit quantum ad effectum incarn tionis Christi: Nam ad hoc venit ut nostram corruptione tolleret: unde Aug. in sermone 6. de natiuitate Domini dicit fas non erat ut per eius aduentum violaretur integritas, qui venerat sanare corrupta S. ThOm. 3.p. q. 28 .art. a. Praeterea ut Damast. dicst in lib.3. Orthod. fid. c. 7. Natiuitatis temporalis,qua Christus natus est propter nostram salutem , est quodamodo secundum nos, quoniam natus est homo ex muliere, & tempore conceptionis debito: super nos autem, quoniam non ex se minime , sed ex Spiritus sancto , &sancta virgine supra legem conceptionis, sic igitur ex parte ma tris natiuitas illa fuit naturalis , sed ex parte operationis Spiritus sancti fuit miraculosa S.Tho. 3. p.q.3 .art.3.ad secundum . Fuit quoque miraculosa natiuitas eius , ut dicit Aug. in sermone I . de natiuitate Domini alloquens virginem matrem. Nec in conceptione inquit, inuenta es sine pudore , nec in partu inventae es cum dolore, Dolor enim patientis causatur ex aperitione me tuum , per quos proles egreditur, Christus autem natus est clauso utero matris, & sic nulla violentia aperitionis meatuum ibi fuit,t& propter hoc in illo partu nullus fuit dolor , sicut nec aliqua corruptio sed fuit ibi maxima iucunditas, ex hoc quod homo Deus natus est in mundum, secundum illud Isa. 33. Geminans germina bit sicut lilium, & exultabit laetabunda & laudans S.I ho Q .p.qGy. art. 6. fuit quoque miraculosa natiuitas Christi, quando per stella suit Magis manifestata, non enim suit una ex cslestibus stellis, sed ut dicit Aug. in lib. 2.cap. 1 . contra Faustum ; Non ex illis erat stellis , quae ab initio creaturae, itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo virginis partu nouum sydus apparuitin Leo dicit in sermone in Epiphaniae tribus magis in regione orientis, stella nouae claritatis apparuit, quae illustrior caeteris pulchriorq. syderibus in se intuentium oculos animo'; conuerteret, ut confestim aduerteretur, non esse otiosum quod tam insoli tum videbatur; fuit ergo stella de nouo creata , non in coelo, sed in aaere vicino terrae , quae secundum diuinam voluntatem moue batur , non autem fuit una coelestium terrarum, primo quia nulla

ipsarum illa via incedit, haec enim serebatur a septemtrione in me

ridiem,

87쪽

8 Sebastiani Medicis

ridiem , ita enim Iudaea iacet ad Persidem , unde Magi venerunt; secundo quia non solum apparebat in nocte , sed etiam in die , teratio quia quandoque apparobat quandoque occultabatur . Cum enim intrauerunc Hyerosolimam occultauit se ipsam; de inde ubi Herodem reliquerunt, se ipsam monstrauit; quarto quia non habebat continuum motum , sed cum oportebat ire magos ibaricum. oportebat stare stabat, sicut & de columna nubis erat in deserto quinto quia non sursum manens partum virginis demostrabat, sed deorsum descendens hoc faciebat;dicitur enim Mat. 2.quod stella,

quam viderunt Magi in oriente, antecedebat eos , usque dum veniens staret ubi erat puer S.Thom.3.p.q. 36.art. 7.. Tertio iraculum factu in fuit dum bati raretur Christus; dicitur enim Luc. 3. Iesu baptiZato,& orante apertu est coelum , Christus enim baptizari voluit, ut suo baptismo consecraret baptismu, quo nos baptizamur: & ideo in baptismo Christi ea demonstrari debuerunt, quae pertinent ad efficacia nostri baptismi: circa quam tria sunt consideranda. Primo quidem principalis virtutus ex qua baptismus habet efficaciam, quae quidem est virtus coelestis; &ideo Baptizato Christo apertum est coetu, ut ostenderetur quod decstero coelestis virtus baptismum sanctificaret; secundo operatus

ad efficaciam baptismi fides Ecelesiae, & eius qui baptizatur;vnducta aptizati fidem profitentur, & baptismus fidei dicitur sacra meitum. Per fidem autem inspicimus coelestia, ius sensum,& rationem hia manam excedunt,& ad hoc significandu Christo baptizato aper: xi sunt coeli . Tertio quia per baptismum Christi specialiter aper tur nobis introitus regni c xlestis; qui primo homini prs clusus fuerat per peccatu . Vnde baptizato Christo aperti sunt coeli, ut ostenderetur quod bapti Zatis patet via in coelum. S. Tho. 3.p. l.39.ar. 6.

Iactum etiam fuit miraculum in baptizatione Christi, dum Spiriatus sanctus descendit in forma columbae, dicitur enim Luc. 3. Descendit Spiritus sanctus corporali specie , sicut columba in ipsum. ldoc enim quod circa Christum facium est in eius baptismo, sicut dicit Chrisos .in Homil. .in Mat. Pertinet ad mysterium omnitim, qui post modum fuerant baptizandi: omnes autem qui baptismo Christi bapti eantur,Spiritum sanctum recipiunt,nisi ficti accedat, secundum illud Matu. Ipse vos baptizabit Spiritu sancto. Et ideo conueniens fuit, ut super Christum baptietatum Spirius sanctus descenderet,qui descendit in specie columbae . Primo propter dispositionem,quae requiritur in baptizato, ut scilicet non s- eius accedat, quia ut dicitur Sap. i. Spiritus sanctus disciplinae e Gfugiet fictum . Columba autem est animal simplex astutia, di dolocarens, unde dicitur Maett. Io. Estote simpliccs sicut columbae. Secundo

88쪽

De Mir. Oper. Dei, Lib. I. 79

rundo addesgnandus sej tem do na Spiritus sancti ,.quae cini: Visuis proprietatibus significat. Tertio propter cffectum proprium baptisini, qui est remissio peccatorum, di reconciliatio itd Denna. Columba enim est animal mansuetum, & ideo licui dicit Chrisost. saper Mart.Homil. ra. In diluuio apparuit hoc anima Iaamiam ferens olivae, &cOinmunestae orbis terrarum tranquillitatem annum

ciai A ex nunc etiam columba appatet in baptismo, Liberationem nobis demonstrans. Quarto ad designandnmaeommune im est russa

baptismi, qui est striictio Ecclesς viii laetis, unde dicitv r Ephe ,. Quod Christus tradidit semetipsum, ut exhiberet fibi glorioituri

Ecclesiam, non habentem maςulam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi,lauans eam lauacro aquae in verbo vitae .iColumba 2utem cinanimal amicabile,& gregule, unde Caut daci ur de Ecclesia,una in columba mea, quae quidem columba iiiii animal. vetura'; unde Aug.dicitan tibiae agone iChristiano c. Setis eque. hoc .ita dicimus, ut Dominum usum Cluistu dicamus solum verum corpus habuit- se. Spiritum autem sanctum fallae iter apparuicte ocisis horninu, scid ambo illa corpora vexa esse credimus; non enim decebat P fi lius Dei, qui est veritas patris aliqua fictione uteretur, & i deo non Phantasticum , sed verum corpus accepit, A quia Spiritus sanctus dicitur spiritus veritatis. Ioan i6. Ideo etiam ipse veram columbam formauit, in qua appareret,licet non assu meret ipsam in viai tate personae; unde Aug. in il .c. 22.dicit. Sicut no oportebat,ut homines falleret filius Dei,sic etiam non oportebat,ut falleret Spiritus sanctus, sed omnipotenti Deo, qui uniuersam creaturam ex nihilo fabricauit, non erat difficile verum corpus columbae sine alio rum col umborum inmisterio figurare,sicut non fuit ei difficile verum corpus in utero Mariae sine virili semine fabricare, cum creatura corporea, & inuisceribus foeminae ad formandum hominem,& in ipso mundo ad formandum columbam imperio Domini voluntatique seruiret.S.Th.3.P.q. 39. art. 6.& seq.

Ostensa quoque fuit diuinitas Christi dii baptiZaretur, quando

audita fuit vox Patris dicentis. Mati. 3 . Ecce vox de coelis diccnS.

Hic est filius meus dilectus,in quo mihi bene compla qui. Et in baptisino Christi fuit exemplar nostri baptismi , ideo demonstrari debuit id quod in nostro baptismo perficitur : baptismus autem

quo baptia antur si deles consecratur in inuocatione, & virtute Trinitatis, secundum illud Matt.vit. Euntes docete omnes gentes bapti Zantes eos, in nomine Patris, & Filii, & Spiritussancti i & ideo in baptismo Christi, ut Hicr. dicit in Mail. 1. Misterium Trinitatis

demonstratur . Dominus autem in natura humana baptizatur,Spiritus sanctus descendit in habitu columbe,Patris vox testimonium

89쪽

silio perhibentis auditur,& ideo conueniens fuit,ut pater declar

Quarto ostensa fuit diuinitas Christi per miraculum factu iei

nando,ut habetur Mat. . Tunc Iesus duetus est in desertum,ut tentaretur a Diabolo , cum ieiunasset quadraginta diebus, & quadraginta noctibus postea esurijt,ut Chrisos.dicit.Vnde Dominus processit contra eum, non quasi Deus , sed magis quasi Deus & homo.

Nam per quadraginta dies non esurire, non erat hominis; aliquando autem esurire non erat Dei. Conuenienter autem post ieiuniutcntari voluit propter cxemplum, ut di nOS cotra tentationes per ieiunium armemur, unde ieiunium ponitur inter arma iustitiae. a.

Cor. 6. Post ieiunium autem secuta est esuries, quae dedit diabolo audaciam eum aggrediendi, unde Hylarius dicit super Mati. Non fuit ex surreptione inediae, sed naturae suae hominem derelinquit: non enim erat a Deo diabolus , sed a carne vincendus , & Chrisost. dicit super Mati. in Homit . . Non ultra processit ieiunando quam Moyses, S Helias ne incredibilis videretur carnis assumptio.S.Th. 3.p.q. I .art.3.Praeterea Christa dicit super Mat. Et ut quadrage simi nostri ieiunij poneret mensuram, quadraginta diebus, & qu draginta noctibus ieiunavit. Quinto ostensa fuit diuinitas Christi in eius transfiguratione, ut dicitur Mail. I . Et post dies sex assumpsit Iesus Petrum, Iac bum, & Ioannem fratrem eius , & duxit illos in montem excelsum seorsum,& transfiguratus est ante eos: & resplenduit facies eius mcut sol,vestimenta autem cius facta sunt alba sicut nix,Raban. Merito autem post sex dies gloriam illam ostendit, quia post sex aetates futura est resurrectio. Origen. Vel quia in sex diebus totus numeri factus est visibilis mundus , qui transcendit omnes res mundi potest ascendere super montem excelsum,& gloriam aspicere verbi Dei; congruum autem fuit, ut Discipulis suis gloriam suae claritatis ostenderet,quod est ipsum transfigurari. Cui suos cons gurabit,secundum illud Phil. 3. reformabit corpus humilitatis nostret configuratum corpori claritatis suae; non tamen per hoc dici debuit corpus phantasticum : nam ut dicit Hieron. in d. c. et 7. Nemo putet Christum per hoc quod transfiguratus dicitus, pristina so mam,& faciem perdidisse,vel amisisse corporis veritatem,& assumpsisse corpus spirituale, vel aereum : sed quomodo transformatus sit Euangelista demonstrat dicens . Resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix . Vbi splendor faciei ostenditur,& cantor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Claritas autem illa quam Christus

in Transfiguratione assumpsit fuit claritas gloriae, quantum ad os

90쪽

sentiam, non tamen quantum ad modum essendi,claritas enim ςorporis gloriosi derivatur ab animi claritate, ut dicit Aug.in Epist. 16.ad Dioscurum. Et similiter claritas corporis Christi in transsi-guratione derivata est, & a diuinitate ipsius, &a gloria animae eius, quod enim a principio conceptionis Christi gloria animaeno redundaret ad corpus ex quadam dispensatione diuina factum est, ut in corpore passibili nostrς redemptionis expleret mysteria. Non tamen per hoc adepta est Christo potestas derivandi gloriam animi ad corpus; Et hoc quidem fecit quantum ad gloriae clariatatem in transfiguratione, Alitcr tamen quam in corpore glorificato ; Nam ad corpus glorificatum redundat claritas ab anima, tacui qualitas quaedam permanens corpus afficiens, unde fulgere corporaliter, non est miraculosum in corpore glorioso: sed ad corpus Christi in tras figuratione derivata est claritas a diuinitate de anima eius non per modum qualitatis immanentis, & efficientis ipsum corpus , sed magis per modum passionis transeuntis , sicut , cum aer illuminatur a sole, unde ille fulgor tunc in corpore Christi apparens miraculosus fuit; sicut & hoc ipsum quod ambulauit super undas maris S. Tho. 3. p.q- .art. I. & a. Ostensa quoque suit diuinitas Christi in ipsa tras figuratione, du dicitur Mat. 17.ad huc

eo loquente, Ecce nubes lucida obumbrauit eos : Et ecce vox de

nube dicens; Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, & timuerunt valde, quod conuenienter factum suit; quoniaadoptio filiorum Dei est per quandam conformitatem imaginis ad filium Dei naturalem,quod quidem fit dupliciter : primo quidd.

st per glatiam vi ae, quae est consorinitas imperfecta: secundo per gloriam patriae, quae erit conformitas perfecta, secundum illud I., Ioan .3. Nunc filij Dei sumus, & nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam cum apparuerit similes ci erimus, quoniam vid . bimus eum sicuti est: quia igitur gratiam per baptismum cosequiamur . In transfiguratione autem praemonstrata est claritas futurae gloriae; ideo tam in baptismo,quam in transfiguratione conuenies

puit manifestari naturalem Christi filiationem testimonio patris, quia solus est persectu conscius illius perfectae generationis simul

cum filio,&Spiritu sancto. t . .

. Non obst.quod dicitur Iob. 33. Simul loquitur Deus secundo id ipsum non repetit, & hoc ipsum repetijt in baptismo . Nam resp. quod illud referendum est ad aeternam Dei locutionem , qua Deus

pater verbum unicum protulit sibi coaeternum: & tamen potest dici, quod licet idem corporali voce protulerit, non tamen propter

SEARCH

MENU NAVIGATION