- 아카이브

Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

in corruptibilia aberatinseco , concedo , ab intrinseco, nego, & concessa minori , disting. conseq non materia, sed contrarietas est cau- 1 corruptibilitatis ab extrinseco, concedo, ab intrinseco, nego. Utrumque enim requiritur, ut aliquid absolute dicatur eorruptibile, stilicet, re quod sit compositum ex materia , de quod habeat contrarium s quocumque enim ceficiente, non absolute, sed cum addito, duce turaliquid corruptibile, vel incorruptibile a ideoque corpora coelestia, cum constent mat xia prima, & non habeant contrarium, dicuntur incorruptibilia abextrinseco, non vero ab intrinseco . Ad confirmationem respondetur , illud commune proloquium tantum esse verum, quando id, in quo fit comparatio , cononit , t 1m cauta, quam efiectui, & alias recipit magis,& minus s quorum utrumque deficit in praesenti, nam corruptibilitas, in qua fit comparatio, non convenit materiae primae, neque recipit magis, di minus. 9 Dices: ergo materia nequit esse causa coris ruptionis. Patet consequent ias quia unum oP- positum nequit esse causa alterius; corruptibile', Ac incorruptibile sunt opposita s ergo si materia est incorruptibilis, nequit esse cauis corruptibilitatis. Resp.neg conseq. Ad probationem dicimus ; materiam primam non esse causam com

ruptibilitatis compositi , quatenus ipsa est incorruptibilis, sed quatenus est eorruptibi liter unibilis formae, ratione suae potentialitatis i in cut Sol v. gr. qui est incorruptibilis, dicitur suo modo causa corruptionis rerum.

102쪽

Di p. 3. Ω-st. unica. 99 DIS P. III. De privatione seeundo principio eorporis

naturalis.

DIcitur privatio secundum principium coriaporis naturalis, non ordine perfectionis, ut sic enim forma est prior privatione, sed O dine naturae, nam ut nc ad mutationem substantialem praecedit privatio formam, cum sit terminus a quo, & forma terminus ad quem: quam pter pri us de privatione, quam ae forma sermonem instituimus. Sit ergo

QUAESTIO UNICA.

De pertinentibus ad privationem. I ' Totandum est, privationem multiplicurat tet poste sumi, ut notavit iacitus in I. dist.28. quaest.2. f. quaniam ad primum, Vers. Pri iis, sub liti. B. scilicet stricte , seu pr Prie, communiter, seu improprie , & magis Communiter , seu magis improprie. Privatio stricte. & proprie dicitur, quando subjectum is

caret aliqua forma, quam secundum suam propriam rationem, specificam natum est habere . M pro illo tempore, pro quo illam habere debet. Hujusmodi est caecitas, seu privatio visus in homine. Privatio communiter, seu improprie dicitur, quando subjectum caret aliqua se ma , quam secundum tuam rationem specificam natum est habere, non tamen pro illo te pore, quo caret illa . Hujusmodi est caecitas intacatulo ante nonum diem. Privatio magis communiter, & improprie dicitur, quando sub Gctuni care tali qua forma , quam natum est ii here secundum suam rationem genericanin .non tamen secundum suam rationem specita B I cam

103쪽

reo Tib. I. P0sic. eam. Hujusmodi est caecitas in talpa . Nun C , qua com muni ter circa privationem in dubium xemcari soleat, per sequentes conclusiones Pro

2 Dicimus I. Privatio modo explicato datur in rerum natura . Haec conclusio est communis, & non indiget probatione, supposita Explicatione de supra. solum est advertendum , quod conclusio debet intelligi, ita quod privatio non sit ens rationis , seu aliquid fictum ab intellectui non tamen ita ut sit aliquod ens rea te positivum; est enim mera carentia entis Positivi ; solet autem appellari ens reale privativum ; licet aliqui dicant, talem locutionem esse impropriam ; sed hoc reducitur ad quaestionem de nomineri omnes enim con Veniunt in

hoc, quod pri alio pro sor mali nullam dicit entitatem realem; dc eum ipsam ens reale privati-Vum appellant, non accipiunt ens reale, ut dicit verunt esse entilativum, sed ut praecise opponitur enti per intellectum , quod nullum vide. tur incon Veniens, cum oriatur ex indigentia vocum ad disputandum de privatione . Propter eandem rationem solet negatio ens reale negativum appellari. Dicimus 1. Privatio sic communiter definitur ue est carentia forma in Jkbjecto apto illam habere . Dicitur earentia, in quo convenit privatio cum qualibet negatione. Dicitur in subje.cto, in quo differt privatio a negatione extra genus, quae opponitur assirmationi simpliciter,& nullum con notat subjectum s ut negatio hominis, negatio lapidis, dcc. absolute sumpta. Dicitur apto illam habere, in quo disteri privatio a negatione intra Senus, quae , licet con notet subjectumi, non tamen aptum habere so mam, imo potius ineptum, ut negatio visus in lapide. 4 Ex quo sequitur, quod privatio est termi-nti connotativus, adhuc in abstracto sumpta.

----

104쪽

Patet, quia terminus con notativus est, qui ita

significat formam , ut simul con notet subjectunt habens illam, sed privatio, adhuc in abstracto

sumpta, v. gr. caecitas,'ita significat catentiam sermae, V.gr.Visus,ut simul con notet subjectum aptum talem sormam habere, ergo est terminus con notativus. Unde ulterius sequitur, quod

licet privatio pro formali, dc in recto nihil positivum importet, cum ut sic immediate enti positivo opponatur, tamen de connotato, de in

obliquo importat ens positivum, stilicet subjectum aptum habere formam'. s Dicimus 3. Materia prima vere dicitur privata formis,quas non habet. Conclusio est commvnys,dc prosatur ex ipsa descriptione privationis,privatio enim est carentia formae in subjecto apto illam habere, sed materia prima veth habet carentiam formarum, quas non habet, & alias

est subjectum aptum illas formas habere, ergo vere dicitur privata sermis, quas non habet. 6 Arg. contra, materia prima, dum est sub una serina, nequit naturaliter simul habere alias, ergo dum est sub una Brma, non e BQbjectum aptum habere alias, & con sequenter ne quit dici, i liis privata. Propter hoc argumentum , duunt 2liqui , materiam primam , dum est sub una forma,non esse proprie, & stricte ceteris formis privatam, sed tantum communiter, ει im Proprie, hoc est, materiam primam, secundum suam rationem specificam, esse priva tam sermis, quas non habet, dumest sub una . quia secundit in talem specificam rationem est subjectum aptum illas habere, non tamen est subjectum aptum illas, pro rem pore, quo est sub una , habere, sicut catulus d citur privatus vi suante nonum diem communiter, & improprie squia licet secundum suam rationem specificam sit subjectum aptum habere visum , non ta.'men pro omni tempore, sed post nonum diem. Tamen non videtur , cur debeat negari ma-

E a teriae

105쪽

Ioa Lib. I. Physic. teriae primae propria, & stricta privatio Qxmarum, quas non habet, adhuc ut est sub una , , ideoque γ Resp. ad argumentum disting. antec. materia pr ma, dum est sub una Erma, nequit naturaliter simul habere alias, simultate actus , seu in sensu composito, concedo ; simultate potentiae, seu in sensu diviso, nego, & neg. Con- seq. Licet enim verum sit, materiam primam non posse simul plures sermas habere naturaliter ἱ tamen poterat naturaliter pro eodem instanti, pro quo habet unam, habere quamlibet aliam s quod sufficit, ut pro quolibet tempore, seu instanti dicatur privata larmis; quas non habet, & sie stricte, & proprie s hoc nullatenus contingit in catulo, nam hic pro eodem tempore, quo habet impedimentum a natura conis1ti tutum, hoc est, ante nonum diem, nequit habere visum, ideoque pro i llo tempore nequitsi ricte dici privatus visu IVideantur, quae diximus quaest. 3 .disp.antec. . I 8 Arg. contra: privatio communiter sumpta

nullam imperfectionem ponit in subjecto s quia licet hoc ex se sit aptum habere sermam, non tamen pro illo tempore, pro quo habet impedimentum : ergo si habet aliquod impedimentum Pro tempore, pro quo aptum est habere kxmam , privatio necessario secum adducet aliquam imperfectionem subjecto : sed materia prima, dum est sub una forma, habet impedimentum ad alias recipiendas: ergo si pro eo. dem tempore , pro quo est sub una forma, est subjectum aptum habere alias, erit in statu impersecto: hoc non est dicendum: ergo materia prima ut est sub una serma non est subjectum aptum habere alias , & consequenter nequit stricte dici illis privata. Resp. disting. Primum conseq. est enim verum , si tale impedimentum non sit conforme naturae subjecti;falsum autem, si sit conforme. Similiter distinguenda est mi

106쪽

nor, & neg. conie'. Quaelibet enim forma ea juxta naturalem inclinationem materiae primae , unde, licet sorma, quam hab , sit impedimentum ad alias simul habendas , quas nata est habere pro eodem tempore, Aullam imperiectionem habet materia propter strictam illaxum privationem.

s Dicimus 4. Privationes suam unitatem a , tam specificam , quam numericam, desumunt ab unitate specifica, de numerica sermarum , quarum sunt privationes . Probatur: quia quodlibet habet unitatem eo modo, quo habet esse: sed esse privationum pro formali tantum est carentia formarum: ergo quaelibet illarum unitas desumi debet ab unitate sexmarum. Unde, tot privationes numero, vel specie distinctas habet materia , quot sunt formae mmero , vel specie distinctae, quibus ipsa materia ea-

Io Advertendum tamen est, quod hos in. telligitur de privationibus sermaliter sumptis,& in eodem subjecto existentibus f si tamen considereia tur connotative, sunt numero distinistae propter numericam distinctionem sub)ectorum

sicut enim materia Petti v. gr. & materia Pauli numero distinguuntur, ita distinguuntur numero privatio formae ignis v.m quam habet materia Petri 3 de privatio ipsius formae ignis , quam habet materia Pauli, licet sernia ignis ea.dem numero sit.

II Dicimus s. Privatio trahit ex distinguitura materia. Probatur: 'aia nullum majus si gnum distinctionis realis, quam realis separatio: sed privatio separatur a materia per adventum sermae,. cujus est privatio: ergo reali.

ter a materia distinguitur. Haec distinctio non est positiva, sed tam lim privativa, eo quod distinctio positiva necessario requirit positiva existrema, cujusmodi non est privatio. Ubi adverte, quod si privatio sumatur pro connot

107쪽

tot non distinguitur realitet a materia ; quodnisil aliud est, quam dicero, quod connotarum ptR ationis est ipsa materia.

Deforma substantiali tertio principio corpo Fis naturalis. ORdine naturae tertrum principium corpo xis naturalis est isma substantialis s ideo postquam egimus de materia prima, & pxivatione, praedictum ordinem observando; de substantiali sema venit agendum. Sit ergo

aen detur, O quid sit forma substantialis 33 λγ Vltipliciter potest accipi forma. Alia

W1 enim dicitur forma naturalis,ut .rma ignis , alia artificialis , ut forma cathedrae is Rursus naruralis alia dicitur substantialis, ut praedicta serma ignis i alia accidentalis, ut quantitas, di quaelibet alia a cidentia. Deinde sub-hantialis alia dicitur assistens, ut intelligentia movens Coelum s ali nn Bimans, ut quarIibet serma actuans materiam, dc unum per se cum illa constituens. Adhuc insermans alia dicitur spiritualis ut anima rationalis, de qua non est difficultas i certum enim est, apud Catholicos, dari animam rationalem, & de illa agitur in Iibris de Anima. Alia dicitur materialis, eo quod a materia dependeat i di haec reducitur ad M tuor gradus 3 in primo, & omnium impexis issimo , ponuntur sormae elementorum: in secundo sermar mistorum non viventium: in tertio formae plantatum: & in quarto servia:

Dimalium . Quaestio solium procedit de Br-

108쪽

ma substantiali informante, & materiali . x D imus i. Datui praedicta forma. substantialis . Conclusio est communis contra aliquos Philosophos antiquos , quos relati Arist.

1. Physic text. χχ.&i. de Partibus animalium, cap. 1. qui cognoscentesmateriam primam, aia serebant ipsam e sis totam substantiam rerum naturalium, , & sol,li tes naturales inter sepeo accidentia differre ut testatur ipse Mistot. I.. Metaph. cap. a. dc 3. Tenet tamen Philosophus. nostram conclusionem pluribus in locis, quos valde molestum osset recensere. Pluribus rationibus solet probari conclusio, ex quibus ali- quas signabimus ue in re enim tam recepta, dc Parum controversa, non debet multum im

morari.

3 Irima ratio est 3 rex naturales sunt sub stantiae compositae i ergo constant aliqua parte substantiali, praeter materiam primam s haec

nequit esse alia, quam substatialis serma i ergo sibilantialis forma debet admitti . Secunda s. composita sitbstantialia substantialiter disse.

xunt , ut patet in homine, doligno v. gr. haec differentia nequit a materia prima provenires haec enim in omnibus compositi sest ejusdem rationis , ut suo loco diximus s ergo debet in illis assignari alia pars , a qua talis differentia pr Veniat s haec para neqvit esse alia, quam sormR substantiali si ergo in compositis subitantialibus datux talistbrma. 4 Tertiaά si non daretur substantialis sorMa. neque generatio substantialis datetur; sed da tur generatio substantialis: ergo de substantia lis forma. Patet sequella ; quia generatio substantialis est substantialis productio, d materia

prima non producitur per generationem: sup ponitur enim a Deo creata s εe accidentia no αxunt quid substantiate; ergo aliquid substantiale distinctum a materia prima producitur per subia stantialem generationem, hoc nequit esse nisio , E s ist-

109쪽

I 6 Lib. I. Physis. ima substantialis , ergo. Praedictae rationes habent vim , ex suppositione generationis su stantialis , & substantialium composuorum ἱ ex alio vero capite potest addi.s Quarta ratio: experientia constat, aliqua accidentia naturaliter convenixe aliauibus rebus , & aliquibus disconvenire et calor V. gr. Convenit naturaliter igni , ac disconvenit aquael: ergo in illis debet assignari aliquid . ratione cu)as hoc ita contingat: sed nequit esse materia prima s haec enim, cum in omnibus sit ejusdem rationis , indifferenter se habet ad quaelibet accidentia : ergo est aliquid distinctum a materia prima : sed non aliquod accidens s e go aliqua substantia , dc haec dicitur serina sub alantialis. Prob. min. quia de i lio accidenti posset inquiri, ratione cujus convenit materiae α non pote it dici, quod ratione sui, quia idem polliet dici de aliis accidentibus , cum non apis

pareat diversa ratio s dc hoc nullatenus conc dilux , neque ratione alterius accidentis ; nam

de illo idem posset inquiri ,ec sic in infinitum ,

quod non est admittendum , ergo dicendum est , nullum accidens esse rationem , propter quam alia accidentia conveniunt materiae primae , seu aliquibus rebus substantialibus , &non aliis; dc consequentet Ialis ratio debet esse

quid substantiale : & hoc forma substantialigappellatur , ergo . Parvi momenti sunt axmmenta' contra hanc conclusionem, quapropter ,

di quia ex dictis, ec dicendis facile solvuntux ,

illa omittimus. 6 Dicimus et . Forma substantialis sic communiter definitur ies substantia ineo ista nata actuare materiam , unum per se cum illa con- si tuere . Dicitur substantia incompleta, in quo convenit cum materia prima , dc distinguitutiam a com posito substantiali , quam ab accidentibus. nata actuare materiam, Per

quod distinguitur a materia prima , quae non

actua

110쪽

Di p. 4. aeria. - . . ror actuare, sed reei pere nata est. Dicitur unum

per se eum illa eo iratara , per quod declaratur finis actuationis formae e tarma enim determ nat materiam, ipsam actuando, ad constit tionem compositi substantialis . Unde constat

bonitas definitionis . . .

Aliqua hic veniunt advextenda . Primo. quod quando Aristol. 1. Physie. text. 28. dicit : Forma est quod quid erat ese rei , intelligitur, quod forma est id, quo res constituta ex ipsa, constituitur in certa, & determinata specie re-xum i non tamen, quod forma sit totum esse substantiale rei r nam , ut suo loco diximus , etiam materia prima est de substantiali essentia compositi. Secundo, quod benh definitur ista ma substantialis per haec verba : aetus μι- flantialis materia ; HI, Ee actus primus, simpto primo pro substantiali r ponitur autem sucpradicta definitio ad majorem claritatem. Τe tio, quod definitio est essentialis , sumpta actuaiatione radicaliter, id est , pro radice virtutis actuati vae, seu informativae: sumpta vero actuatione sermaliter, seu pro ipsa aptitudine ad actuandum, definitio est descriptivas talis entiri aptitudo est propria passio sermae : sumpta au-2em actuatione pro ipso actuali informare, defi- io est accidentalis , actualis enim informatio est accidens realiter a forma distinctam

Hoc patet ex dictis in simili loquendo de mate-xia prima. Ex dictis etiam de ipsa materia pri-

' , potς' colligi, quomodo possit dici sermam

Iubstantialem habere naturalem inclinationem di appetitum respectu materiae primae. 8 Cognita essentia Ermae substantialis, ob - servanda sunt aliqua nomina, quibus appellari

silet, nequando ex nomine oriatur aequivoca

tio . Diciturforma, quia se at ruditatem materiae . Dicitur actus , quia ipsam materiam actuat ,& perficit. Dieitur terminus, quia limitat indifferentem potentialitatem materiae

SEARCH

MENU NAVIGATION