Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

xi ,&extenditur ad formas cortuptas. Ratio est, quia quaelibet forma, tam in ratione formae, quam in ratione sua particulari est bonum conveniens maletriae, cum possit cum qualibet unum per se constituere: ergo materia prima appetit omnes Hrmas. Adverte, quod sicut diximus, Potentiam naturalem materiae non respicere de terminate hanc, vel illam formam, sed omnes inde terminate , ita idem dicimus de naturali appetitu .s Dicimus 1. Appetitus materiae est entitati e unicus, respectu omnium Mimarum I Haec conclusio probatur ratione posita quaest. atatec. Pro g. concl. Advertendum tamen est, quod a non entitative, sed respective sumatur appetitus 3 vel si non sumatur remote, sed proxime, seu ut connotat dispositiones ad recipiendam formam, est multiplex, juxta multiplicitatem formarum, ad quas recipiendas potest materia

disponi ; quod patet etiam ex dictis pro 3. concl.

6 Dicimus 3. appetitus materiae primae in o dine ad sormas, si sumatut formaliter non est deessentia materietes est tamen propria passio illius, di non accidens realiter distinctum: si vero sumatur radicaliter, est de essentia materiae. Haec conclusio quoad omnes suas partes probatur ex dictis quaest. antec. pro A.& s. concl. Omnia argumenta, quae posita sunt in ipsa quaest. antec. Contra omnes conclusiones, aequaliter militant contra conclusiones hujus quaest. sed ibi manent soluta. Specialiter tamen γ Arg. I. contra primam concl. nequit materia prima appetere sormam, quam non haber, neque formam, quam habet: ergo nullam sex-mam apeetit. Prob. antee. quoad primam pamvem: quia si appeteret Brmam, quam non ii bet, appeteretcorruptionem sermae, quam h het: sed hoc non est dicendum s quia alias appeteret destructionem irae perfectionis: ergo materia

82쪽

texta non appetit formam, quam non habet. Major patet: quia destructio formae, quam habet, est necessario connexa cum recepticine sermae, quam non habet. Prob. secunda paIS antec. quia materia non est privata sorma, quam habet: sed juxta commune proloquium e priυatio est eausa appetitus: ergo materia prima non appetit formam , quam habet. 8 Resp. neg antec.quoad utramque partem: &ad probationem primae partis disting.mai. si materia appeteret formam , quam non habet, appe.

teret destritictionem Armae, quam habet, primo,& per se, nego; secundario,& quasi per accidens,

concedo. Etenim, cum expulsio formae praeexistentis in materia sit naturaliter necessario con nexa cum receptione sormae de novo advenientis , potest dici, quod materia, eo quod per se

appetit receptionem formae novae, appetit aliquomodo ex consequenti destructionem formae

praeexistentis in illa s sed hoc, non quia proprie

materia dicat naturalem appetitum, seu inclinationem ad destructionem formae praeexistentis; hoc enim est impossibiles sed quia cum consecutione sui appetitus, naturaliter connectit uvialis destructio: sicuti dicimus, agens Producens de novo formam, quam per se producere intendit, esse causam eicientem corruptionis sermae praeexistentis , non quia sit proprie causa talis corruptionis , nam solum intendit producere formam, di tantum in illam influit,sed quia, praeter intentionem talis agentis. sequitar talis corruptio ex incompossibilitate uixiusque formet

naturaliter .s Ad probationem secundae partis antecedentis , concessa majori, disting. min. seii p tius per distinctionem explicatur praedictum axioma: etenim, privatio est causa averitus , non debet intelligi de appetitu entitative sumpto; nam ut sic appetitus materiae respicit sex-mas, abstrahendo ab hoc , quod illas habeat,

83쪽

sci ' Lib. r. P0'. vel non habeat: intelligitur autem de appetita

quoad denominationem , seu con notati Vc , nam appetitus materiae duplicem potest denC- minationem sortiri, propter duplicem conriOtationem: ut enim con notat formam , quam in

se habet , dicitur complacentia ; quia fruitur

serma, quam appetit, & sub ea quiescit: ut autem con notat formam , quam non habet , se a carentiam illius dicitur desiderium; quia desiderat habere formam, qua est privatas Sc in hoc sensu dicitur, quod privatio est causa appetitus. Unde, communiter appetitus dividitur in appetitum complacentiae, & desiderit: sed hoc non ita, quod talis divisio detur per disse. rentias essentiales, sed per accidentales corino. tationes ejusdem appetitus, qui entitative perseverat, variatis praedictis connatationibus cita ea quamlibet sermam; nam quando materia non habet sexmam, dicitur illam appetere appeti

tu desiderii a & quando illam habet, appetitu

complacentiae.1o Arg. v. si materia appeteret omnes sermas

appetitu naturali, posset simul naturaliter omnes habere r sed hoc est falsum : ergo. Res p. sicut ad aliud simile argumentum num. 6. quaesta antec. negando mai. Videantur ibi dicta. Ad-Vertendum tamen est, ut ali ter pollit responderi, quod materia habet appetitum, quo simul appetit omnes sormas, ita ut pro eodem instanti , quo respicit, seu appetit unam, respiciat,seu appetat aliam'pro eodem instanti , quo habet unam, posset etiam habere aliam, non in sensu

composito, sed in sensu diviso, nempe ex suin ositione, quod in illo instanti non haberet il-am aliam : quod solet dici simultas potentiae ,

non vero simultas actuum. Et potest exemplificari in Voluntate, quae potest producere Volitionem , dc nolitionem in eodem instanti, non insensu composito, sed in sensu diviso. AU. a. si materia prima appeteret sormam a

84쪽

Di p. a. 8 rmam, quam non habet, elset in statu violen to rergo illam non appetit. Antecedens probatur stum quia illud dicitur esse in statu violento , quod habet in se aliquid naturaliter incompos . sibile cum illo, quod naturaliter appetit ἱ aqua enim dicitur esse in statu violento cum calore, qvia opponitur frigiditati, quam naturaliter appetit a sed forma, quam habet materia, opponitur formae, quam non habet, seu sunt natur liter incompossibiles , ergo materia esset in statu violento, si appeteret formam, quam non habeti Tum quia illud dicitur esse in statu violento, saltim negative, quod nequit naturaliter habe-xe illud, quod appetit; sed materia prima nequit

naturaliter habere formam, quam non habet, simul cum forma, quam habet s ergo cum habet aliquam formam, exit violenta, si appetit Ex

mam quam non habet. I 2 Resp. neg. antec. & disting. mai. primae

probationis; illud dicitur esse in statu violento , quod habet in se aliquid naturaliter incoma possibile cuna illo, quod appetit, si non appetat

etiam id, quod habet; seu, si id, quod habet est

contra naturalem inclinationem illius,concedo;

si appetat etiani id, quod habet ; seu, id, quod

habet, non est contra naturalem inclinationem illius, nego: Similiter disting. min. formatas, quam habet materia est naturaliter incompossibilis cum forma, quam non habet s & alias materia non appetit etiam sermam , quam habet, seu haec est contra naturalem inclinationem mate. xiae, negos re alias materia appetit formam , quam habet, de haec non est contra natumdem inclinatiopem materiae, concedo,&neg.conseq. Neque exemplum aquae est ad rem, nam aqua non appexit calorem, & calor est contra naturalem inclinationem aquae. Haec responsio etiam patet ex dictis aest.antec.

is Ad secundam probationem antecedentis potest responderi , concessa majori , disting.

85쪽

8, Lib. I. Physic.

min. materia nequit habete naturaliter tox-mam, quam non habet, simul cum serma, quam habet, simultate actus, seli in sensu composito, concedo, simultate potentiae, seu in sensa cli- iso, nego, &neg. conseq. Hoc etiam patet ex dictis. Aliter potest responderi disting. mai. i 1 lud dicitur else in statu violento, quod non PO-test naturaliter habere id, quod naturali tex a P- . petit , si haec naturalis impossibilitas oriatur ex eo quod habeat aliquid, quod non appetit , concedo; si oriatur ex eo quod habeat aliquict , quod etiam appetit, nego. Et similiter di itinguendaeit minor, & neg. conseq. Impossibile enim est naturaliter , materiam habere formam, quam non habet, simul cum forma , quam habet; sed, cum haec impossibilitas oria tur ex forma, quam habet, & etiam naturaliter appetit omnes enim sermas appetit materia in determinate, ut dictum est non constituit materiam in statu violento. Vel potcst responderi absolute negando majorem: non enim eliuniversaliter verum , illud esse violentum,quod non potest habere naturaliter id, quod appetit; seu in quod naturaliter inclinatur; nam, ut dicitur in Τheologia cum Scoto, anima rationalis appetit formas supernaturales , & tamen, licet naturaliter nequeat illas recipere , cum non detur aliquod agens naturale, quod illas i n anima possit produceres non dicitur anIma else in statu violento, quando praedictas tormas in se non habet. Simili rex dicimus, quod materia prima non est in statu violento appetendo formam, quam non habet, licet non pol- sit naturaliter illam habere simul cum forma, quam habet, eo quod non datur aliquod agens naturale , quod posset talem formam producere in materia habente aliam in sensu compo

sito. -

14 Ubi advertendum est, materiam primam

nullatenus posse violentari positive s quia cum

oram

86쪽

di p. z. 83

omnes formas indeterminate appetat, ut dictum est, nequit recipere aliquid oppositum illi,quod appetit s seu nequit recipere aliquid , quod non appetat, seu quod sit contra naturalem illius inclinationem ι quod erat necessarium ad positivam violentiam. Potest tamen materia vi

lentari negative per denudationem ab omni Hrma s tamen in tali casu non diceretur violenta negati vh, per hoc praecise , quod omni Erma esset privata alias anima.rationalis, privata omni serina supernaturali, quam naturaliter appetit, esset violenta, quod non conceditur 3 sed quia careret perfectione, hac scilicet, vel illa serma, quam non solum naturaliter appetit, sed etiam ipfi materiae naturaliter debetur ad complementum naturale illius ; ideoque illud ab agente naturali recipere potest: sicut aqua v. gr. esset negative violenta, si sine introducti ne caloris auferretur ab ea frigiditas , nam tunc esset privata serma, quae illi naturaliter debe

tur a

rs Contra secundam conclusionem potest specialiter sic argui : tot debent esse appetitus in materia, quot sunt privationes: sed privationes multiplicantur ad multiplicationem sormarum : ergo & appetitus. Resp. disting. mai. tot debeat esse appetitus entitative, quot sunt

privationes, nego , denominati ve, admitto, de concessa minori, disting. conseq. tot sunt appetitus entitative, nego ; denominative, admitto . Et nim,appetitus materiae entitative semper et tunicus ; cum tamen in ordine ad sormas absentes denominetur desiderium,& hoc necessario con-

notet privationem formae ; ideo potest dici, quod appetitus, quoad denominationem desiderat, multiplicatur, juxta numerum privati

num.

16 Dicimus 4. materia prima non appetiraequaliter omnes sermas , sed magis appetit persectiores, quam imperfectiores. Haec com

87쪽

Husio est communis inter Scotistasi & deduci tur ex Scoto in A. dist. 9. quaest. o. g. responiaeo , vers. De illo appetitu , liti. B. Probatur,' quia materia appetit formas, quia est perfectibilisper illas ; sed mapis persectibilis est per intimas

persectiores sequam per impersectiores s ergo magis appetit formas perseritores , quam impersectiores . Major est certa. Minor patetnam eum serma persectiori constituit materia persectius compolitum, quam cum imperfecti Oxi. Consequentia tenet ex illa maxima Arist. r.

Met. Sicutse habetsi liciter ad simpliciter, Femagis ad magis.1 Arg. I. Appetitus materiae indifferenter, di iudeterminate respieit omnes formas ; ergo aequaliter illas appetit. Resp. neg. conseq. aliud enim est indetermi natio, & aliud aequalitas , he ne enim potest ex se materia indeterminatexespicere omnes sermas , eo quod in se nullum principium determinationis ad aliquam habeat detexminatur enim ab agente extrinseco, ut Potius unam, quam alteram recipiat,si ve sit pe sectior, sive impersectior & magis appetere

unam , quam aliam, propter majorem, vel minorem persectionem. I 8 Arg. 2. repetendo argumentum de violentia a si materia prima magis appeteret unam sermam, quam aliam, sequeretur, quod tranis

seundo de serma persectiori ad impellaetiorem , aliquam sub impersectiori pateretur violentiam ue de quod non aeque quiescerct naturaliter sub quacumque forma. Resp. neg. sequelam , tum , propter alibi dicta . Τum c&in idem in cidit, sed clarius quia nunquam datur Quies violenta, nisi . quiescens determinate inclineis tur ad oppositum illius, sub quo quiescit; cum

autem materia non inclinetur determinate ad krmam persectiorem , aicet habeat majorem inclinationem, nullatenus patitur violentiam

sub impersectiori , quod declarat Scotus in A.

88쪽

distinct. so. quaest. 6. g. respondeo , liti. A. a simili de gravi, his Verbis s Patet de gravi, quod ap- ρὐtit essesumme deorsum delucet in centro, ta- . men non omne grave potes esse in centro , oes uialeretur impedimentum, effer summe deorsum , ctramen non potest esse, sed facito deorsum quantum potes, oe ibi naturaliter quiescit. Cum autem dicitur non aeque quiescere materiam sub qualibet forma, potest distinguis non aeque . qui estexet naturaliter sub qualibet forma , ut naturalitas excludit violentiam, est salsum, ut naturalitas dicit ma)orem . vel minorem inclinationem , est vexum s sed hoc nullum est inconveniens

.. Dubitabis, an materia dum est sub sorma persectiori , adhuc appetat imperfectiorem Θ Pro responsione nota, quod sorma persectior potest sumi dupliciter. Primo, pro forma excedente alias in persectione, absque eo quod includatiVirtualiter, seu eminenter perfectionem illarum . Secundo, pro forma, non sollim exceden- te alias in perfectione, sed etiam includente perinsectiones illarum . Hoc notato.

zo Resp. ad dubium s quod, sumpta forma

in primo sensu, non ita satiat appetitum ma teriar extensive, ut non appetat alias imperis, et iores formas s secus vero lumpta forma in secundo sensu. Resolutio quoad utramque partem, est Scoti in 1. dist. i.quaest. s.f.ad primum principale, vers. Ad ultimum, ante litt.Η. Pr

batur quoad primam partem s quia appetitus materiae desumi lux ex persectione sermarum, qua persectione catet , sed dum est sub forma persectiori non includente pri sectionem aliarum, caret tali perfectione ; ergo dum est sub forma persectiori non includente persectionem aliarum , adhuc appetit formas imperfectio-xes . Prob. secunda pars s quia materia non appe

tit appetitu desideri i, de quo est dubium) persectionem, quam habet, sed dum esti sub ibrma

89쪽

persectiori includente persectionem omnium aliarum, nulla persectione caret: ergo dum est sub sorma persectiori includente persectionem aliarum , nullam aliam appetit. Advertit tamen Scotus, quod, cum sit impossibilis sorma includens perfectionem omnium formarum, ita impossibile est, quod materia sit sub aliqua tot-ma , quin appetat quamcumque aliam . ΣI Arg. contra secundam partem e ideo m teria appetit sormas s quia est perfectibilis pes illas: sed, licet materia esset sub forma perfe- Aiori includente perfectionem aliarum , esset persectibilis per alias sermas: ergo illas appetexet. Resp. disting. mai. ideo materia appetit sommas cappetitu desideriti quia est perfectibiliqper illas praecise , nego. quia est perfectibilis petillas, & alias caret illarum perfectione, seu Con- notat privationem persectionis illarum , concedo . Similiter disting. min. in tali casu esset persectibilis materia per alias sormas, & alias careret illarum persectione, nego: & alias i Πaxum perfectione non careret, concedo, &neg. conseq. Arg. contra: licet materia, dum esset subselma perfectiori, includeret persectionem alia. xum, illam haberet amissibili modo: ergo appe- . teret alias. Potest responderi, omisso antecedenti , neg. conseq. Ruia etiam si materia haberet quamlibet aliam sermam, eam haberet amissibili modo, Ze tamen nemo est, qui concedat , illam appetere desid erio, eo quod non carereti ilius perfectione. Unde simi liter dicimus,quod, licet materia haberet sermam perfectiorem,modo dicto, ita ut illam posset amittere , non ex eo sequeretur, appetere alias sermas, quia illatum

persectione nullatenus careret. Omisimas antecedens a quia potest responderi illud negandos quia ideo dicitur , materiam habete at quam formam amissibili modo, ita ut talis modus sit causa appetendi alias, quia potest agens natuIa

90쪽

Ie introducere in materiam dispositiones oppositas Upositionibus conservativis sermae eraeexistentisi & consequenter formam oppositam etiam praeexistenti formae s quod nullatenus contingeret, si materia haberet sormam includentem perfectionem omnium aliarum ἱ quia nulla alia sorma substantialis praedictae Himae opponeretur , neque aliqua accidentia oppomerentur dispositionibus conservativis illius ;ideoque nullatenus in materia esiet amissibili

modo.

An materia sit de essentia compositi I Vplex supra hanc difficultatem est oppi

I sita sententia. Prima asserit, materiam primam non esse de essentia compositi substantialis , esse tamen partem intrinsecam illius.Aliquos Authores adducit noster Mastrius pro haesententia disp. s. Physi quaest. IE. Secunda sententia tenet, materiam primam esse deessentia compositi substantialis. Haec sententia est communior, tenent eam omnes Scotis cum Scoto in a.dist.22.quunt a. a Dicimus pro hac secunda sententia: maiateria prima est de essentia, es quidditate comia positi substantialis. Pluribus in locis solet cita-xi Aristot. pro hac conclusione, praecipue a. de Anima text. 2. dc r. Met text. 34. & 36. & 8. Net. text. s. ubi dicit . quidditatem compositi substantialis esse per se unam, quia constat exactu , di potentia , id est , materia , & sor

Pluribus rationibus probat Scotus loco citato nostram conclusionem 3 sufficiant sequentes ex ipso deductae, in re enim adeo communi, non licet multum immolari. Prima est, si sola

forma esset tota quidditas compositi substantia

SEARCH

MENU NAVIGATION