Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Di p. 2. proprietas enti talis mater talis, quae dici tur cau

ii Similiter est advertendum, praedictam divisionem non esse immediatam , prius enim dividitur causa incommuni in intrinsecam,&ex trinsecam ; deinde intrinseca dividitur in mate. xialem , dc sormalem, Ac extrinseca inessici enatem ,& finalem , & quia omnes istae adhuc subdividuntur in alias species, seu quasi species, ut propriis locis patebit; praedicta divino non est cilcenda generis in species infimas , sed generis in speci es subalteruas .

Ωuia sit causalitas eatissa r o Ex causalitatem causae nihil aliud intelliax gitur, quam ratio constitutiva causae in eo statu, in q)o dicitur cauis . Nunc notare oportet, causam in duelici statu posse considerari, scilicet nactu primo, dc .in actu secundo. Causa dicitur esse in actu primo antequam actualiter causet, & hoc vel remote, Vel proxi-mh . Tunc dicitur causa esse in actu primo rem te , quando licet habeat virtutem ad causandum nequit actualiter causare desectu alicujus con ditionis requisitae; ut quando ignis non est ap-Proximatu materiae. Tunc vero dicitur causa esse in actu primo proxime, quando supposita virtute ad causandum , nulla deficit conditionecessaria, ut actualiter causare possit 3 ut quando ignis est debite approximatus materiae dinpositae ad recipiendam formam. In hoc sensi nulla est difficultas , quia certum est apud omanes, causam in actu primo remote constitui tanquam per causalitatem per solam suam vi tutem causativam, quae est proprietas , seu pro eria passio rei, quae a icitur causa, quae licet in se

sit ensitas absoluta dicit tamen respectum transi

232쪽

ago Lib. 2. Pesc. 'aendentaIem ad effectum e causam vero in acta primo proxime constitui tanquam per causalitatem per eandem Virtutem causativam connotando conditiones requisitas ad causandum .

Aliis verbis solet dici causa in praedicto statu ecse in potentia remota, vel in potentia proxima ad causanduin . In actu secundo dicitur elle Causa, quando actualiter causat, seu actualiter concurrit ad tribuendum esse eflectui juxta suum genus causendi, & in hoc sensu procedit praesens diffieultas. x Circa quam tenent communiter Τhomi me, causalitatem c praecipue loquendo de causa efficiente constituentem causam in actu secundo causantem , esse entitatem absolutam meis diam inter causam , &effectum, &ab illis realiter distinctam. Scotistae vexo pex oppositum tenent, causam constitui actu causantem in actu secundo per relationem causae ad effectum , Quam dicunt, esse causalitatem causae in actu 1ecundo ; pro qua sententia praecipue citant Sco tum in dist. 13. q. I. S. ad hujus, versEx dictistit.H. dc infra.

3 Ut autem claritate possibili, & ablata aequi.

. Vocatione procedamus, notare oportet, quod

relativum , v. gr. simile dupliciter potest considerari, scilicet fundamentaliter, seu remote; di sermali tet, seu proxime. Forma, qua aliquid dicitur simile fundamentaliter, sea remote non est relatio similitudinis, sed fundamentam talis relationis, scilicet qualitas, in qua e numniunt , quae similia denominantur: at vero forma, qua dicitur simile formaliter, & proxime est ipsa relatio similitudinis ; quod quiaem , nisi eontentio fiat de nomine, ab omnibus.absque

aliqua controversia admittitur in quocumque relativo. Hoc notato non erit difficile, CL - ν

233쪽

4 Dicimus i. 1i causa confideretur in actu secundo fundam euialiter, causalitas, seu forma , qua denominatur, & est causa, non est aliqua relatio causae ad effectum, sed quid absolutum fundans praedictam relationem s quod mhil a Iludost, quam ipsa virtus productiva malae connOtans influxum, seu actionem materialiter sum.

Ptam, id est ipsum estectum in fieri , qui est

quasi medium inter causam, & effectum in f GO esse. Haec conclusio patet ex dictis in Logica loquendo de fundamento relationum secundi generis. Convenit nostra conclusio cum sententia Thom istarum in hoc , quod causalitas sit entitas absoluta sed differt ab illa in eo quod ipsi dicunt, talem entitatem absolutam

esse acti onem de praedicamento actionis me. diam inter causam, dc effectum. & ab illis realitex distinctam , nos vero dicimus, talem en litatem absolutam elle ipsam virtutem productivam causae realiter ab ipsa causa indistinctam Connotando influxum, seu actionem materialiter sumptam, quae licet sit media inter causam,& effectum in iacto esse, non tamen est quid distinctum realiter ab effectu, sed est idem effectus in fieris neque pertinet ad praedicamentum actionis, sed ad ipsum praedicamentum,ad quod

pertinet inectus ; actio enim de praedicamento actionis non est entitas absoluti, sed xespectiva extrinsecus adveniens . Videantur quae diximus in Logica ,tam Ioco citat. quam loquendo de sex

ultimis praedicamenti .s Deinde potest probari conclusio hac ratione: causalitas, qua aliquid habet ,quod sit, α denominetur actualiter causa est forma activa Prjor natura effectu, & qua causa communieat esse effectui, sed relatio, qua causa refertur Raeffectum non est forma activa, neque prior nam tura effectu s imo postexior natura, cum resultet ex positione fundamenti, de termini, qui ter

minui est eliactus, ergo causalitas cause in is

234쪽

ia, Lib. 2. P8sic.

suconclusionis non est aliqua relatio cause adestectum; sed virtus activa causae est id, quo causa tribuit esse effectui , di est prior natura ipse e Lectu: ergo ipsa virtus causativa eth causalitas causae in sensa explicato. o Dicimus i. si causa consideretur in actu secundo sormaliter, causalitas, seu forma, qua denominatur causa , est relatio causae ad effectum . In hoc sensu debent intelligi Scotiste qui

communiter tenent nostram conclusionem .

Prob. quia hoc nomen causa est relativum, sicut hoc nomen imite ; cum sormaliter sumptu in totum suum esse sit ad aliud scilicet ad effectum: ergo sicut serma, qua aliquid dicitur simile formaliter, est relatio similitudinis; ita forma qua aliquid dicitur formaliter causa erit relatio cause ad effectum: sed eausalitas in sensu conclusionis est id, quo aliquid dicitur sormaliter causa r ergo causalitas in praedicto sensu est relatio causae ad este tum . Cum hac diis stinctione facile respondetur ad quaelibet argu

menta .

r Adhuc testat alia difficultas i quia aliqui

Scotistae intendunt, inter absolutum causae, de absolutum essemis dari quamdam relationem , quae sit causalitas causae, ikhoc sive post Ipositionem effectus in esse resultet alia relatio causae ad effectum, sive non. Difficultas ergo est an sit admittenda praedicta relatio media inter eausam, &effectum, quae rationem causalitatis habeat t8 Dicimus: causalitas causae actualiter causantis nequit esse aliqua relatio media inter causam, &effectum. Haec conclusio ita est expres.sa in lit. Seoti, ut nisi verba illius in peregrinos sensus ducantur, a nullo Scotista videtur posse negari; quapropter non aptius probari potest, quam litteram. ipsius proponendos inquit enim

in a. dist. r. quaest. h. g. ad primum argumentum,

οῖέ aet quando arguitur , sub sit. D. Et tu nis

235쪽

Di p. a. Ruas. 2. 233 arguitur contra istud per illam rationem quod

oportet habitudinem novam aliquam naturaliter

praeedere in troducente ad productum, non econtrario , dirosicut dictum est dist. 3 s.primi, O nlias frequenter quod ad absolutum in causa, immediate sequitur absolutum in essectu; γ in essectu primo consequiturrespectus ad causam; tunc se aliquis est respectus causa ad essectum, ille re spectus ad essectum est ultimus, o aliquando nullus . Cum igitur dicis, quod quia rauga dat esse, ideo esse sus. recipit esse, non e eontrario; aico, quod si intendas per ly quia redulitationem rela. tionis in ea a, vel aliquam realitatem n oetam in causa e relativam sve absolutam,propositin sfai a; si autem intelligas reduplicare actum pr/mum causa,quipracedit nauuraliter eausatum,illo modo propositio est vera; absolutum enim in causa precedit naturaliter eausatum.

9 Et infra sic prosequitur: Dieo quod in illo insanti, in quo causat, adhuc causat ut prius natu raliter ina cauyatione; uesic nihil intelligitur

nisi absolutum,ὰquo ponitur ipsum causatum in e fisa, oe ideo nihilpores areipi eum hoe eau us, nou est causuri, nisi illud sit prius, nec respectu

uJus instantis, nec respectu alti rius; fallit autem imaginatio, quia semper ridetur, quod causa sit indoterminata usque ad illud instans,quando eausae. tunc quod aliqua relatio determinans inam adessectum, trimo requiratur is parte eJus, quod οἰ- Ium est, illud enim idem absolutum, quod in ea a pracessit, ram natura, quam duratione ipsum essectum productum , vel causatum, es etiam in ea io illo instanti prius naturaliter, quam causet , se

cundum illud absolutum secundum quod prius fuit

eausativum, est nunc causans, m non secunέum aliquid additum, neque absolutum, neque respectivum. Haec Scotus, quibus nihil clarius pro n stra conclusione desiderari potest. Io Haec tamen ratio potest deduci ex praedictis verbis ad petobandam in forma nostram coninci

236쪽

2 4. 2. Phsic. , . clunonem; causa quando actualiter eausat est prior natura suo effectu: sed relatio causta nequit esse prior natura suo effectu: ergo catas a non est actualiter causans per aliquam relatio. nein. Mai. est Scoti. Min. patet,ium quia alias relatio causae esset prior natura relatione effectus, quod nequit dicis cum tam correlativa , quam correlationes sint simul natura. Τum

etiam quia relatio realis semper praesupponit extrema i & i n i l lo priori inu ia respectu estectus non est estectus productus, qui est unum ea V

mum talis relationis . Tum etiam quia )am daretur aliqua relatis realis, quae non esset ad terminum realiter existentem; cum in illo priori non intelligatur habete esse taedius, ad quem debebat relatio terminari. Tum denique quia iam daretur aliquid actu dependens ab aliquo , quod non esset i nam pro illo priori, neque est . neque intelligitur effectus productus, qui est

unum extremum a quo dependet relatio cauta ad essectum: ergo nullatenus potest dari aliqua relatio, quae sit in causa prior natura effectusae per consequens neque quae sit causalitas caimia, seu ratio constitutiva causae inesse actualis

ter causantis.

II Arg. r. nequit aliquid creatum transi te de contradictorio in contradictorium sine aliqua mutatione intrinseca, vel extrinsecar sed ca se transit de non producere ad producere: ergo per aliquam mutationem intrinsecam, vel extrinsecam: sed causa ante productionem actualem habet virtutem productivam: ergo in actu

li productione habet aliquid superadditum intrinsecum, vel extrinsecum; alias non produ-κeret actualiter, cum idem in quantum idem semper natum sit facere idem: ted hoc supe additum nequit esse nisi telatio causae ad essectum : ergo talis relatio est causalitas, seu forma constituens causam actualiter causan-

item . .

237쪽

2 Resp. concesso toto argumento usque ad ultimam min. illam neg. Verum enim est , causam transire de non causare actualiter ad

actualiter causare , seu , quod idem est de actu primo ad actum secundum per aliquid supexadditum, quod non est quid intrinsecum

in causas neque ratio constitutiva causae inesse actualiter causantis, ut intendunt contrarii .esse relationem ab illis adductam; sed est quid

extrinsecum , scilicet conditiones requisitae ad cau sandum , ut sunt approximatio materiae dic Positae, Ze ablatio impedimentorum; quibus positis,&sine aliquo alio superaddito ex parte causae, cauta actualiter causet; quia ratione suaesormae est determinata ad agendum de quatenus est ex se semper nata est secere idem , seil i-cet causaxe, & non indiget aliquo i citrinseco s pexaddito i psam ad actualiter causandum determinanter. unde, quod non sempex actualitex

causet, non provenit desectu sui, vel alicu)us intrinseci ipsam ad causandum determinantis ssed defectu alicujus conditionis requisitae, vel defectu ablationis impedimentorum, quod om ne extrinsecum est respectu potentiae causativae. Haec solutio deducitur ex Scoto cit. vers. Ads

cundum ,sub tit.α ὀ Axg. 2. agens agit actione di sed actio est relatior emo agit relatione: sed agens, ut agit, est prius estectu : ergo relatio, qua agitueest prior effectus de consequenter datur relatio media inter causam, dc essectum, quae sit ratio formalis agendis seu causalitas causae. Confirm. quia secundum Scotum quaest. vlt. prologi , voluntas

elicit praximeIictione de genere actionis: sed ut elicit est prior praxi, quae est effectus: ergo elicito de genere actionis , quae est relatio est prior essectu ; dc consequenter ante effectum datur in causa relatio, quae sit causalitas

cauta.

a Resp. Lichetia super scotum cit. quod

actio

238쪽

actio potest dupliciter sumi. I. pro actione degenere actionis , quae est relatio, in quo sensa actio non praecedit estectum, imo effectus prae-εedit illam x. pro ratione sermali agendi, itiquo sensu praecedit e flectum . Unde similiter haec propositio : Agens agit actione potest et Iam dupliciter sumi. i. ita ut sensus sit: Agens fora maliter actione formaliter agit.2. ita ut sensus sit. Agens fundamentaliter actione fundamentaliter agit. In primo sensu accipitur agens pro subiecto, & actione de genere adi ion is, in secundo vero sensu accipitur agens pro subjecto, & ratione sermali agendi; primo modo agens non est prius effectu, bene tamen secundo modo s sicut etiam dicimus: Pater est Prior Filio, quod verum es si Pater accipiatur fundamentaliter , scilicet Pro re, quae est Pater, & virtute productiva Filii, & simi liter Fi lius pro re, quae est Filius, est tamen falsum si Pater sumatur formaliter , scilicet pro supposito : dc relatione paternitatis , dc etiam Filius pro supposito , dc relatione filiationis, eo quod correlativa sint simul

natura.

is Unde in forma potest responderi ad argumentum disting. mai. agens agit actione fominaliter praeci se, nego; formaliter, vel fundamentaliter , concedo. Dist. etiam min. actio- est relatio, si sumatur formaliter, concedo, si sumatur landamentaliter, nego. Et dist. con- seq. agens agit relatione, si agens sumatur sor- in aliter , concedo ; si sumatur fundamentaliter, nego. Dist. etiam min. subsumptam agens, ut agit fundamentaliter, est prius effectu, conmcedo ; ut agit formaliter, nego; dc nego consequentias.

io Ad confirmationem similiter respondit Lichetus: quae distinctio inquit, quae est valdhnecessaria potest elici a Doct. pluribus in locis, Praecipue in i . dist. . de quaeli. i. quodlibet.&6um illa potest responderi ad alias authoritates

239쪽

Scoti ; quia quando in uno loco expressh habetur intentio ejus, si alibi aliter videatur dicere, debet exponi con rmiter intentioni suae s cum ergo expresse habeatur intentio Scoti circa nostram conclusionem, ut patet ex locis ibi citatis; quaelibet alia loca juxta sensum nostrae conclu-11onis debent explicari. Ir Arg. g. Pater AE ternus producit Filium relatione paternitatis: ergo similiter pater increatis ,& quaelibet alia causa producit effectum relatione . Potest responderi t. quod relatio paternitatis in divinis non est ratio f imalis producendi, sed est ipsemel productio s qui autem sic arguunt , asserunt in causis creatis rei tionem causae esse rationem sermalem causandi, seu causalitatem causae mediam intex causam , dce flectum; & sic non tenet argumentum. Sed quidquid sit de hoc, de quo agitur in materia de Trin. aliter respondetur, ad argumentum neg. parit. nam relationes di vinae constituant ipsa extrema , quae reseruntur , di sic non supponunt illa s relationes vero creatae non constituunt extrema , sed supponunt illa in suo esse constituta . Deinde relationes divinae terminantur ad relativum, S sic non debent prae su p- ponere terminum prioritate naturae; eo quod correlativa sint simul natura; relationes vero creatae juxta mentem Scoti terminantur ad absolutum;& sic debent praesupponere terminum

prioritate naturae.

37 Denique, producens in divinis non est causa producti, nec productum dependet a producente; unde producens non est prius natura producto, sed tantum prius origine, quae priori tas non includit dependentiam unius ab alio,& potest stare cum simultate naturae, ut dicitur in materia de Trin. quapropter producens, di productum in divinis possunt esse correlativa at vero in creatis producens est causa producti , & productum dependet a producente . unde

240쪽

unde necessario producens eit prior natura producto, quod non contingit in correlativis, cum sint simul natura ,& unum, ut relativum, nullatenus ab alio, ut relativo dependeat 3 quaelibet autem alia prioritas; quae non sit haec primritas naturae . non sufficit ad rationem causae,& dependentiae unius ab alio s eo quod quaelibet quae possit assignari, inveniatur in divinis inter

producens, dc productum sine ratione causae ,εe dependentiae unius ab alio. 16 Pro majori autem claritate sic venit qua stio resolvendar causalitas causae, sumpto hoc nomine causa sermaliter , dc pro pex se significato , est relatio, vel producentis ad productum. facta comparatione causae ad effectum princiis palem , vel educentis ad eductum, vel induceniatis ad inductum facta comporatione Taulae ad sexmam eductam de potentia subjecti, di inductam in ipso subsecto ; quae relationes sunt inἀtrinseous advenientes , pertinent ad secundum genus relationis, & non dantur quoadusique termicius. qui est effectus, sit positus in eL 1e . clim resultent posito fundamento, Zcte mino , unde nequeunt esse rationes sermales' producendi estectum , cum illum jam praesupponant productum : vel est relatio agentis ad passum, si agens consideretur, ut transmutans sub)ectum, & est relatio extrinsecus adveniens de praedicamenio actionisi quae etiam supponit

effectum productum: eo quod necessariis debeat supponere terminum , qui quidem terminus non est subjectum utcumque, sed ut habet in se receptam sermam productam ab agente , per

quam Mimaliter transmutatur , unde haec te inlatio, ut praecedens, nequit esse ratio forma. lis producendi effectum , neque via, aut medium inter causam , & effectum . Quod dentur praed i ctae relationes inter sedistinctae probat Scotus in m distinct. Is . quaestion. i. aliti. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION