장음표시 사용
291쪽
tio est, qua Deus concurrit immediath ad productionem effectuum causarum secundarum sneque alium immediatum concursum desideramus. Secundum nequit dici ; quia nihil potest impedire aliquem effectum, nisi auserendo aliquid positivum necessario requisitum ad productionem illius: sed potest a Deo impediri effectus; nullo positivo ablato, praeter praedictum concursum, ut contingit in sornaee Babylonico: ergo talis nolitio nequit estectum impedire, nisi qua- Icnus opponitur volitioni positi vae, qua Deus concurreret immediath ad talem esterium producendum . by Arg. r. cauta secundae habent sufficientem virtutem ad essectus sibi proportionatos producendos i alias non essent causae totales, & adaequatae: ergo se solis sine concursu concomitante
Dei possunt suos effectus producere. Lesp. disting. antee. cauta secundae habent sussulentem virtute ad effectus sibi proportionatos producendos cum subordinatione ad causam primam ,eooeedo; sine tali subordinatione, nego. & nego conis seq. Neque hoc obstat, ut cauta tot les, dc ad aequatae dicantur, eo vel maxime, quia talis su ordinatio non aufert 3 causa secunda, quod totaliter attingat suos effectus. 8 Arg. h. si duae causae concurrant ad productionem unius effectus, in ta It effemi debent esse duae formalitates, quarum quaelibet correspondeat cuilibet cauta, quin alteri correspondeat: sed in effectu cauta secundae nulla datur formalitas, quae correspondeat virtuti Dei, de
non virtuti cauta secundae: ergo non concurrit
Deus ad talem essectum . Resp. disting. maj. si sint causae partiales , concedo: quod contingit in objecto, & potentia, respectu notitiae, quq provenit ab objecto ut est repraesentativa , & a potentia, ut est vitalis , si sint cauta totales sub- ordinatae caduplici enim causa totali, non subis
ordinata, nequ it simul idem effectus produci, Cursus Phil. TomM. N suo
292쪽
rso Lib. 2. Phula. is io loco dicetur c ut sunt prima & secunda, nego; utraque enim secundum omnes sua rati nes, &formalitates effectum attingit; unde neg.
9 Arg. g. potest a Deo creatura ita persecta produci, quae propria virtute, absque Dei concursu, possit suos effectus producere: ergo non est simpliciter necessarius concutias simulta. neus Dei cum causis secundis ad illarum effectus producendos. Responderi potest ptimos hoc a gumentum ad summum probare , posse de potentia Dei absoluta dari aliqvam causam secun dam suorum estectuum productivam , absque immediato, di simultaneo eoncursu Dei, quod non opponitur nostrae conclusioni , quae intelli gitur ae secto, Fc juxta naturalem dispositionem rerum Quia tamen, hoc, adhue de potentia absoluta, nequit evenire; respondetur directe ad argumentum neg. anteced. quod haud fac iprobabitur s repugnantia autem stat in hoc , quod dependentia, tam in esse , quam i n opera. xi ab influxu, seu concursu simultaneo Dei, est de intrinseca , di essentiali ratione exea
io Dubitabis s. Quomodo se habeat praedictus concursus Dei, respectu essectus causae se eundae3 Pro responsione notandum est, duplicitet posse aliquid ad alterius productionem imis
mediate concurrere. Primo, immediatione viri tutis tanthm , quando scilicet concurrit per virtutem propriam, non tamen in ip existen- Iem , sed in aliquo medio receptam ue ut quando 3nis Ugr. calefacit aerem remotum; hoc enim alit per 'irtuten, propriam,& scilicet per cal rem , n'n tamen in ipse existentem, sed reee piam in aere propinquo. Secundo, immedia
tione Mitutis, di suppositi simul ι quando stilu
293쪽
eet , non solun concurrit per virtutem propriam , sed etiam impis exustentem, de non . in aliquo medio receptam ; ut quando igni. Ver. gratia, calefacit aerem sibi contiguum Nunc xx Respondetur ad dubium ; Deus immεdiatione virtutis, dc suppositi ad effectus causarum secundarum concurrit . Probatur s quia , Vel Deus concurrit ad tales essectus per Virtutem screatam , vel increatam Z Si per virtutem erea tam ἱ ergo non concurrit immediate, sed tantum mediate ad praedictos estectus, quatenus scilicet dedit creaturis virtutem agendi, & illam tum ipsis conservat; sed hoc non est admittendum s est enim sententia Durandi ab omnibus
eommuniter rejecta ; ergo non est dicendum, sDeum concurrere ad effectus causarum secunda-xum per Virtutem creatam ε ergo dicendum
est secundum s scilicet, quod p r virtutem increatam concurrit; sed talis vilius solum existit in Deo, &non est recepta, neque receptibilis in aliquo medios ergo non solum concurrit Deus immediatione vi reus s , sed etiam imium diatione suppositi ad eflectus causiarum secun
3 Dices a commune proloquium est Phialosophorum, Deum agere mediis causis secundis; sed hoc nequit salvari , si Deus immedia. tione virtutis , & suppositi ad illarum effectus
concurrat s ergo non ira concurrit. Respondis
neg. min. illud enim proloquium non debet intel ligi , ita ut Deus concuxrat mediate, creat rae vero immediate ad praedictos effectus f seclita ut praedicti effectus non solam proveniant a Deo , sed etiam a creaturis s a Deo , ut ab agente primario, de omnino independentis αCreaturis vero, ut ab agentibus secundariis, aea Deo dependentibus, de in suo esse , & in sua virtute operandi, dc in ipsa actuali operatione .
294쪽
29 et Lib. 1. P0μ. yra Dubitabis i. Quomodo distinguatur coriis
eursus Dei a concursu creatura ' Pro responsione notandum est, concursum dupliciter posie
sumi. Primo , pro materiali influxu, medio quo producitur effectus. Secundo, pro ratione Brinma ii, qua influens in effectum, agens, seu causii illius denominatur. Nunc
14 Respondetur ad dubium i quod si concumsus sumatur primo modo, nullatenus distinguitur concursus Dei a ooncursu creaturae , respecto ejusdem effectus , si vero secundo modo sumatur, realiter distinguuntur praedicti concumfus. Probatur prima pars ; quia influxus mate-xialis,medio quo producitur essectus, nihil aliud
est, quam ipse tinctus in fieri, ut saepe repetitum est i sed nequit plurificari fieri effectus , quin essectus insecto esse plurificetur: ergo rerupectu ejusdem effectus, concursus Dei nullatenus distingui tura concursu creaturae, si concurissus acci piatur Rro materiali influxu, medio quo producitur effectus. i s Probatur secunda pars : quia ratio se malis , qua creatura denominatur agens, seu causa . est relatio realis, vel de praedicamento actionis , vel de praedicamento ad aliquid . de ratio formalis, qua Deus denominatur agens seu causa, vel est denominatio extrinseca proveniens ab effectu, vel relatio rationis: sed rei tio realis distinguitur realiter a denominatione extrinseca, & relatione rationis . c modo, quo potest inter praedicta distinctio realis intercedere ergo concursus Dei sumptus pro ratione se mali , qua Deus agens, seu causa denominatur , realiter distinguitur a concursu creatuyae simit Ier acceptus , adhuc respectu ejusdem effectus .
Cum haedistinctione facile conciliantur aliquidententiae, & ad aliqua argumenta responde
ssi Hinc etiam saei' resolvitur aliud dubium , an scilicet praedictus coacursus Dei sit
295쪽
quid creatum, vel increatum y Constat enim esse aliquid creatum ; nam samptus pro materiali influxu, est idem effectus in fieri, qui no a in re, sed in modo, seu statu distinguitur ab e sectu in iacto esse: ergo sicut effectus in iacto e est quid creatum, ita etiam praedictus concur sus s cum hac tamen differentia, quod effectus in
facto esse dicitur creatus ut quia, concursus vero creatus, ut quo; cum qua di stinctione aliqua solvuntur argumenta. Similiter constat, den minationem extrinsecam, qua Deus denominatur causa, eme quid creatum, modo quo deno-m natio extrinseca , ab aliquo creato, ut est
effectus, desumpta, quid creatum dici potest, Idem dicendum est suo modo de relatione Iain
. Ir Dubitabis3. Aci concursus Dei sit prior concursu creaturae, respecta ejusdem effectus. Respondetur ε quod loquendo de prioritate Iemporis, Vel naturae, concursus Dei non est Pllior concursu creaturae. Probatnt; quia, si tempore , vel natura praecederet concursus Dei concursum cre*turae, talis concursus creaturaeesset superfluus, hoc non est dicendum, ergo concursus Dqi nec tempore, nec natura praecedit concursurei creaturae. Probatur sequelaias pauia, si concersus Dei ita praecederet concurum creaturae, in illo prioxi terminaretur ad ei sectum s dc consequent ex effectus effet totaliter
productus pro illo priori, sedaa effectum proe.
ductum nullus requiritur concursus;ergo si concutias Dei tempore, Vel natura praecederet concursum creaturae 3 concursus creaturae superflue
18 Loquendo autem de prioritate persecti nis, concussus Dei est prior concursu creaturae. Hoc patetsquia concursus,qui dependet ab alio, dc illi subordinatur, est impersectior illo, sed
concursus creaturae dependet a concursu Dei,
296쪽
concursus Dei, nullatenus concursus exeaturaeponeretur s concursus autem Dei non ita dependet a concursu creaturae, neque illi subordi natur r ergo prioritate periectionis ,& subordinationis concursus Dei est prior concursu creatu-- xae. Cum hac distinctione iacile aliqua argumenta solvuntur.
An Deus ramoveat creaturas ad operantam
tatem ra Irea hane difficultatem, quae celebris est ia in utraque Schola, duplex ex diametro est opposita sententia. Prima aeerrime deis dit , praeter concursum simultaneum, quo Deus concurrit cum causis secundis ad suos effectus Producendos, dari alium praevium concursum , quo Deus antecedenter ad operationes causaxum secundarum, illas praemover,& determinat ad operandum, producendo in illis qua dam Physicam qualitatem, licet non per m dum permanentis, sed per modum transeuntis , admodum, quo impulsus ab extrinseco imprimitur in lapide, ipsum ad motum localem d terminando s quapropter talis concursus dicitur physica praemotio, seu praedeterminatio . Sic communiter Τhomistae, licet in explicati ne aliqualiter di sconveniant. Secunda sententia per oppositum affirmat , nullatenus dari Praedictum coneursum per physicam qualit tem, causas secundas praedeterminintem . Sic Motus pluribus in locis ab Seotistis citatus , praecipue in A. dist. s. quaest. 1.VersAd ultimum, liti. R R. quem sequuntur omnes Scotitiae, MIesultae . Pro qua. a Dicimus : non datur concursus praevius
Dei physice per physicam qualitatem causas se
297쪽
eundas praedeterminans ad operandum. Pr bxtur primo: quia talis concursus praevius non est necessarius: ergo nullatenus eli ponendus. Prob. nt . quia ignis V. gr. debite applicatus,& ablatis impedimentis , habet sufficientem prop6rtionem , utpote causa lacunda, ad suas operationes ekercendas , ergo non est necessa. xius praedictus concursus praevius, ut ignem M. terminet ad operandum. Prob. anteced. quia
ignis est aequalis persectionis cum effectu ab illo producendo; & deinde, ut subordinetur causae primae, sufficit, quod non possit operari sine concursu simultaneo illiust hoc Eltim requiritur, ut causa secunda, ut talis, sufficienter applieata , & ablatis impedimentis, operetur , ergo ignis debith applicatus,&ablatis impedimentis , habet sufficientem proportionem, utpote causa secunda , ad suas operationes exercen das . Late prosequitur Poncius in Physica disp. s. quaest. o. concl. 2. hanc rationem impugnando aliquas responsiones ad illam , quas hic omitatimus , &quia non magni momenti, & quia ex
dicendis in argumentis plura hic possunt appli
3 Secundo probatur conclusio communi, sed semper emeaei ratione, si daretur talis praevius concursus, di physica praedeterminatio , d si rueret libertatem creaturae in operando ι ergo non debet admitti . Antecedens probatur, quia ibertas croaturae in operando consistit in hoc, quod se ipsam determinet adactum; eo quod possit illum ponere, vel non ponere s sed si da. xetur Praedictus concursus pxaevius, non se deis terminaret creatura ad operandum, cum talis concursus ipsam determinet s ergo si daretur in lis concursus, destrueret libextatem creaturae in operando. Respondent negando antee.& distinguenis do maj. probationis; libertas creaturae confi
298쪽
natione per modum causae primae , negant per modum causae secundae , concedunt. Eo indem modo di stinguunt minorem s non enim , inquiunt , posito praedicto praevio concursu , se determinat creatura per modum causae primae ; bene tamen per modum causae secundae , & determinationi causae primae subordi
s Sed contra est 1. quia, licet creatura se determinet per modum causae secundae, debet esset libera talis determinatio, sed posito praedicto concursu praevio illam physice praedeterminante, nequit se libere determinare, ergo posito tali concursu, nem se determinat creatura, adhuc per modum causae secundae. Prob. min. quia omne antecedens Operationem creaturae liberae infallibiliter, & necessario connexum cum operatione, opponitur liberae detex- minationi creaturae ; sed praedictus concursus,&physica praedeterminatio antecedit operationem creaturae liberae, & insallibiliter, dc necessar io connectitur cum operatione creaturae libe-xae, ergo posito tali concursu, nequit creatura
se libeth determinare. Major probatur, quia aliquid necessario, di infallibiliter connecticum operatione, nihil aliud est,quam, quod illo posito , ita ponatur operatio, ut non possit non poni, sed ratio libertatis consistit in hoc, quod ita ponatur operatio, ut possit non poni,
ergo omne antecedens operationem creaturae libetae infallibiliter, di necessario connexum cum operatione, opponitur liberae determinationi creaturae s ac per consequens,&c., 6 Communis responsio Thom istarum est , quod licet creatura in sensu composito praedicticoneursus praevii maneat determinata, manet tamen indifferens in sensu diviso, quod suificit, ut libere operetur. γ Sed contra est primos quia erratura semper operatur in sensu composito praedicti eo
299쪽
cursus ; nam, secundum contrarios, nunquam sine tali concursu operatur, ergo sempes Operatur, ut determinεta: sed, ut determinata, non libere operatur: ergo absolute posito praedicto concursu, non operatur libere. Consequentia videtur tenere ι quia tunc ab tute non Oper lux libere creatura, quando ita operatur , ut non possit non operari: sed in sensu composito praedicti concursus, in quo sensu semper operatur creatura, non potest non operari et ergo a solute posito praedicto concursu, non Operatun libere og Contra secundo: quia, vel tunc creatura
esset libera in sensu diviso, quia, ablato praedi
elo goncursu, posset non operari , vel quia propriori ad talem concursum, habet potestatem ad non operandum Sed nu Ilo ex pxaedictis m dis salvatux libextas: ergo posito praedicto concursu , nullo modo potest dici creatura libere operari. Prob. min. quoad Wimums tum quia ut creatura dicatur libere operari in sensu diviso, eo quod ablaw praedicto concursu , possit non operari, requiritur, vel quod sit in sua potestate tollempraedictum concursum, vel quod ini sua potestate fuerit illum non ponere : sed
neutrum est in potestate creaturae ; cum praedictus concursus a Deo lo proveniat: ergo posito tali concursu, neque in secisu diviso opera tur libere creatura. Tum etiam quia si daretur aliquid praevium ita necessitans creaturam ad
operandum, ut non libere operaretur, tunc posiset dici creaturam libere operari in sensu diviso, quatenus ablato illo Praevio, posset non ope rati r sed hoc non sufficeret, ut posito illo prinvio , salvaretur libertas in operando, ut ex se patet: ergo, quod, posito praedicto eoncursu phy. sice determinante creaturam ad operandum, dicatur libera in sensu diviso, eo quod ablato illo concursa , possit non operari, non sufficit, ut salvetur libertas in operando. . . . A N s s Su-
300쪽
tur ἱ quia creatura non operatur pro priori ad supraaictum concursum , sed pro posteriori clice enim talis concursus, ut tenent contrarii
non se habeat ex parte actus primi, sed ex par te actus secundi , quia non ad possc operari, sed ad operandum datur ι tamen est posterior potentia operandi , dc prior ipsa operatione, ocdeterminatione creaturae ergo quod creatura dicatur libera in sensu divisio , eo quod propriori ad praedictum concursum habeat potestatem ad non operari, non sufficit, ut creatura dicatur libere operari ' Patet consequentia , quia, ut creatura dicatur libere operari , debet pro illo nunc, pro quo operatur, posse non ΟPC- rari: sed lichi pro priori ad concursum habeat potestatem ad non operandum ι tamen illam Potestatem non habet pro posteriori ad concursum , pro quo semper operatur : ergo quod creatura dicatur libera in sensu diviso, eo quod pro priori ad concursum habeat potestatem ad non operandum, non sufficit, ut dicatur libere operari s de consequenter praevius concursus physice praedeterminanx creaturam ad ope tandum , aufert libertatem illius in operan
io Contra primam responsionem potest argui secundo e quia creatura libera , adhuc ut causa secunda , debet se libere determinare ssed, posito praevio concursu , nequit se libere
determinare: ergo. Probat. min. quia cr atura
per praevium concursum manet determinata, de non indifferens: sed libera 'determinatio requi-xit indifferentiam: ergo posito praevio concursu, nequit se lih th determinare; de consequen- ex, neque se determinare, ut causa secutida li-
33 Respondent ; quod licet creatura, posito eoncursu Praevio , non maneat indifferens in- disterentia suspensionis, eo quod jam non m