Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

iis omnibus requisitis, per aliquem praevium concursum physice illam praedeterminet resp. neg. maj. quia causa secunda libera non actua- Iem operationem non est determinata . sed indifferens ad ponendum , vel non ponendum actum; in hoc enim distinguitur a causa natu-

tali, di se ipsam per suam operationem dete minat, quin determinatio sit aliquid distinctum ab ipsa operatione, re ipsam aliquomodo prae

cedens .

29 Quando autem dicitur , quod determinatio causae secundae est estectus Dei , non ita debet intelligi, quod sit aliquid a Deo productum; determinatio enim , cum, ni dictum est, sit ipsa operatio, seu actio creaturae, non est quid productum , sed id, quo aliquid producitur a productionis enim seu actionis non datur productio, seu actio ; sed in tantum dicitur peculiariter effectus Dei, non sollina, ut operatio, sea determinatio provenit ab ipso Deo simul cum cieatura concurrente, sed etiams ut provenit ab ipsa causa secunda, in quantum causa secunda habet virtutem agendi a Deo; vel in quantum ipsa determinatio, seu qperatio nequit px Venire a causa secunda, quin simul a Deo pro-Veniat et quapropter talis determinatio, seu op xatio solum potest dici effectus, ut quo causae secundae , quatenus provenit ab illa , non vero , quatenus provenit a Deo , quia neque Deus recipit virtutem productivam a Creatura, neque ita dependet a concursu Dei concursus creaturae,

quod non possit esse sine illo.

go Replicant: concursus simultaneus non sufficit , ut creatura in sua operatione dependeat a Deos ergo. Prob. antec. quia ex eo sufficeret concursus simultaneus, ut creatura in sua operatione dependeret a Deo, quia non pos.set creatura operari sine tali concursu: sed neque Deus potest operari sine concursu creaturae ,

Praecipue in productione actus vitalis ι α ta,

312쪽

g ro Lib. 2 . Phuic. men Deus nost dicitur dependere in sua operatione a creatura;ergo concursus simultaneus non

sufficit, ut creatura in sua operatione dependeat a Deo. 3 1 Potest responderi primo neg, antec. &disting. maj probationis; quia non posset creatu-xa operari sine tali concursu , praecise , nego , quia non posset creatura operari sine tali eonia cursu, & alias nequit et ficere creatura , ut ne cessario praestetur i liis talis concursus, concedo. Simi I iter dilting. min. Deus non potest producere actum vitalem sine concursu Creaturae, Prae cise concedo; non potest producere actum vitalem, dc alias non est in tua Potestate praestare , vel non praestare talem concursum , nego , Mneg. conseq.;1 Respondetur secundo directe neg. anteci& concelsa majori probationis , nego minoc. Delis enim potest producere actum vitalem sine concursu creaturae , ut juxta principia Scoti dicitur in libris de anima, quaproptec circa hoc in praesenti amplius non immora

mur .

33 Argum. 3. nequit agere causa secunda , quin Deus simulta nee cum ipsa concurgat; ex go necessario debet causa secunda praemoveri a Deo per aliquem praevium concursum. Prob. conseq. quia quando duae causae simul concurrunt ad eumdem essectum, vel una debet mo-Vete alteram, vel utraque debet ab alio tertio moveri; alias casualiter simul concurrerent ;sed neque causa secunda potest movere primam syneque datur aliquod tertium , quod utramque moveat; ergo dicendum est , quod Deus Per concursum praevium movet causam secundams alias Deus caeco modo concurreret εnesciret enim , quando causa secunda suum concursum praestitura esset. Resp. neg. Conseq. re consequentiam probationis s licet enim Ve

rum sit , causam secundam moveri a Deo mo-

313쪽

supra explicato s non tamen est vexum m veri a Deo per aliquem praevium concutium rneque ex hoc sequitur , quod simulias causaes rimae, di secundae sit insualis , neque, quod

leus concurrat caeco modos quod quidem non

provenit ab aliquo praevio concursu physia causam secundam determinante, sed a di vina sprovidentia , quae sextiter, Et suaviter disponit omnia, icita ἡ sicut disposuit dati causas s

cundas cum omnibus requisitis ad agendum tali, vel tali tempore ι dc etiam agentes, Vel necessario, vel libere, juxta illarum naturam ossi eis non deficiat concursus causae primae r

qui situs ad agendum; sic similiter disposuit simul cum illis concurrere jn illo instanti, inruo praevidit ipsas producturas suos effectus ,

eis non denegetux cuncuxsus ad agendum requisitus unde non careo modo , di ignoranter concurrit Deus simultaneo concursu, cum divina providentia non sit caeca, sed scientia divina dirigatur, qua Deus, non selum possibilia, sed etiam futura, tam necessaria, quam libera, quae producere decrevit cum causis seeundis , clare cognovit . Hoc plurimum dependet ex Theologia.

An eausa seeunda possint Asmmi a Deo ad quemlibet assectumpraestandum 1 o Raesens difficultas sub aliis terminis exa-x gitari solet ψ an, scilicet, eau sec nda posse producere effectus supra naturam cum D ciali concursu Dei Vel aliter s An, scilicet, in

causis secundis detur potentia obedientialis ad agendum , vel recipiendum sura illarum nam ram Pro cu)us intelligentia notandum est. quod potentia obedientialis necessarib respieit agens increatum, sub cujus potestate sunt omnia

314쪽

tenus concursu generali, juxta ordinem naturae debito , concurrit cum causis secundis ad

suas naturales operationes, & supplet desectum causarum secundarum, si hae non adsint,&adsit materia dispossita ad aliquam formam recipiendam s sed ut est agens supernaturale potens speciali concursu, Sc non debito naturae, est ctus supra naturam causaves quod colligitur ex

Scoto in 3. dist. I. quaest. . g. respondeo, lit. Α. Ubi dicit, quod potentia obediem talis in creatura respicit efficientiam primi essicientis, de non aliam potentiam activam: & jam sic est

communiter receptum apud Auctoress neque aliquam potest habere controversiam , nisi a quaestionem de nomine reducatur.

1 Dicimus i. Non datur in quolibet subjecto potentia obedientialis ad recipiendam sepe naturaliter quamlibet Brmam hoc est , n quit quaelibet larma, ad huc de potentia Dei absoluta , recipi in quolibet subjecto. Sic Scotus in . dist. 12. quaest. 2. f. hi unis vers. Ad quartum, liti. C. Vbi habet haec verba: Sicut

ιapis n on potest esesapiens, quia nullo modo habet rationem receptἱω, respectu sapientia : μ Angelus non potes esse albus, quia nullo modo sceptivus est forma hujus, scilicet, albedinis. En quo modo ex mente Scoti datur subjectum , quod nullatenus est receptivum alicujus sermae,

ratio autem pro conclusione desumitur ex eo,

quod cui repugnat effectus sermalis sermae, xe. pugnat etiam ipsa serma: sed aliquibus subjectis repugnat effectus Hrmalis aliquarum se marum , ut patet ex verbis Scoti , Angelus enim nequit esse albus , neque lapis sapiens r ergo iam repugnant illis aliquae sermae. Major Videtur evidens; quia effectus malis laxmae, ita' est connexus cum communicatione ipsius

M ae, quod posita Bima in subjecto, . nulla- ςnua a Deo possit impedir , ut communiter

315쪽

inter Philosophos circumtextur: ergo cui repugnat effectus formalis formae, repugnat etiam ipsa sorma ag Neque valet, quod respondet quidam Scotista, scilicet, Scotum tantum intendeve, quo albedo non possit poni in Angelo, ita ut illum denominet album; nec sapientia in lapide, ita ut ipsum denominet sapientem ; cujus ratio est, inquit, quia albedo non denominat album , nisi subjectum in quo ponitur extenso modo, quomodo nequit poni in Angelo, qui est indivisibilis : nec sapientia denominat sapientem , nisi potentiam, quae sapienter agere potest, quae potentia non est in lapide. Unde illud , quod communiter circumfertur inter Philosophos, scilicet, Deum non posse impedire effectum prima-xium formae, solum deflet intelligi cluando forma recipitur in subjecto apto talis cffectus; non tamen quando recipitur in subjecto ineptos tunc enim bene potest a Deo impediri, imo non potest dici , quod impediatur a Deo , cum talis estectus ex se repugnet communitari tali subjecto. 4 Hoc enim non valet; est enim sinistra interpretatio authoritatis Scoti ; nam loco citato

dicit: Angelus non potest ese albus, quia nullo modo susceptivus es forma hujus, sive isa formas

poneretur divisibilis , siυe non . In auibus verbis aperte denotat, albedinem neque divisibiliter , neque indivisibiliter posse recipi in Angelo, eo quod nullo modo ex praedictis Angelus est su- , sceptivus albedinis : & etiam denotat, quod si albedo aliquo ex praedictis modo reciperetur in ta Angelo . Angelus esset albus: ergo bene sequitur, quod ex eo, quod Angelus nullatenus possixecipere albedinem , nequeat este albus: desimiliter quod repugnet , Angelum aliquomodo recipere albedinem ex eo, quod nequeat

recipere effectum Hrmalem illius; scilicet, ecse album s & consequenter Iuxta verba ScotiGursus Philos Tom. II. O sem-

316쪽

gi 4 Lib. 2. P sic. semper teneat haec propositio, cui repugnat dius formalis forma , repugnat ina forma .s Deinde . Scotus citatus ver . Nunc quidem , habet haec verba: Nunc quidem es duplex ratio quare non potes esse albus, una est extensio in ipsa sorma , ct inextensio Angeli , alia ratio, quia

hae forma, est hac orma, Angelus es Angelus secunda ratio est essentialis ratio impossibilitatis: prima non ergo prima ablata , es possibiliaras; nulla est consequentia . Haec Scotus. Ex quibus verbis clare deducitur, potissimam ratio. nem, qua Angelus nequit esse albus, non esse extensionem albedinis , sed repugnantiam entitatis ipsius albedinis cum entitate Angeli ' quom o documque albedo sumatur. Adducatur ergo ratatio ex alio capite ab opposito nostrae conclutioni tenente, quam forte difficulter inveniet, Zc ne Scotus, praeter suam intentionem, in sensuspe xegrinos ducatur.

6 Dicimus x. datut in aliquibus potentia obedientialis passiva in ordine ad recipiendaesiai quas sermas. Haec conclusio communiter re

ciditur, ec ratio pro illa est: quia tam intelle ctus , quam Voluntas recipiunt aliquax formas supernaturales, ut sunt gratia, & habitus per se infusi, quae quidem formae non producuntur

ab aliquo agente creato, neque ab mcreato, ut auctore naturae, sed , ut agente supernaturali

hoc sufficit , ut sub)ectum dicatur esse in potentia obedientiali passii vat, ut dictum est num . i. ergo. Solum est adVextendum, quod praedicta potentia in intellectu, voluntate comparata ad praedictas sorinas , dicitur naturalis, prout naturale opponitur Violento i & comparata ad agens , dicitur supernaturalis , eo quod non possit reduci ad actum ab aliquo agente natura. I i. sed solum a supernaturali agentei & in hoc secundo sensu dicitur potentia obedientialis squae quidem est eadem mei potentia entitative.

dc solum disteri penes diversos xespectus ad

agens a

317쪽

agens, scilicet de ad formam . Videatur Scotus q. I. Prolog. lit. L. ν Hic solet dubitari, an ut intellectus , &voluntas recipiant sermas supernaturales, et ventur a Deo per aliquid in ipsis receptum Hujus dubii reinlutio proprie pertinet ad Theol giam s pro nunc tamen respondetur breviter negative. Sic Scotus quaest . . Prol. 6. ad argumenta principalia, verss. Cum ultra , lit. Z. Pr batur et quia, vel id, pex quod elevatur , est quid naturale, Vel sapernaturale Si naturale: e go, aeque intellectus, & voluntas manent improportionata ad recipiendas formas supern turales, ac sine illo . Si supernaturale, ergo, vel debent proportionari, seu elevari per aliud superadditum ad illud supernaturale recipiendum ; dc tunc de illo idem posset inquisii dc siein infinitum, quod non est admittendum, vel ficut ex se sunt proportionata ad illud silpern turale recipiendum, ita erunt proportionata ad recipiendas praedictas sermas supernaturales; non enim apparet dispar ratio unius, quam auterius; ergo dicendum est intelle tum , & -- luntatem nullatenus elevari per aliquid in se receptum ad formas supernaturales recipiendas'. Neque, ut aliquid recipiat aliquam formam , Tequiritur, quod proportionentur in entitate, sed sufficit i quod ptoportionentur in ratione suscepti vi , & susceptibilis; sicut enim corpus ,

de anima rationalis sic proportionantur, licet in entitate non proportionentur ; ita proportionantur intellectus, seu voluntas eum sermis s pernaturalibus.

6 Pro potentia obedientiali activa dicimus a. in ordine; ut aliquid dicatur habere potentiam obedientialem activam debet habere ex se aliis quam potentiam activam partialem, quae dicitur virtus inchoata , & quae nequeat complexi ab agente creato , sed tantum ab i ncreato coo- currente , non generali concursu debito cie;

318쪽

dit 6 Lib. 2. Phola. tutae, sed speciali, & indebito juxta ordinem

naturae. Conclusio est communiter recepta in tex Scotistas , dc prob. quia creatura, quae Producit aliquid ratione potentiae Obedientialis , immediate attingit cffectum s alias non diceretur proprie causa illius : sed ii non haneret aliquam virtutem activam non sic attingeret estectum: ergo. Prob. min. quia si non haberet talem virtutem, non per se, sed per aliud supe additum, quod illi imprimeretur, ut elevaretur, attingeret effectum: ergo non elevaretu vad producendum este tum , sed ad hoc, ut i l luctin se receptum talem effectum produceret quonnon est dicendum s & consequenter, ut Crealia-ra attingat aliquem estectum ratione poteriti Mobedientialis debet habere aliquam partialem, seu inchoatam virtutem activam; praecipue, livolentia obedientialis sit in ordine ad rationem

causae principalis , in quo sensu intelligitur

ouaestio : nam quid in tenendum circa rationem causae instrumentalis suo loco dice

o Dicimus q. in aliquibus rebus creatis datur potentia obedientialis activa, modo explicato , ad aliquos effectus producendos . Niccommuniter Scotistae cum Scoto in a dist. q. lir.

E. dc G. ubi asserit B. V. MARIAM posse dici

matrem naturalem Christi, eo quod in generatione illius operata est potentia naturali activa - dc similiter propter modum exequendi talem' operationem posse dici miraculose operatam fuisse; ideoque, habere potentiam Obedientialem respectu talis miraculosae operation Is.& in 4. diii. 49. qu. M. f. ad argumenta , vers Ad aliud fecundum , subiit. Κ. ubi denotat intelle.ctum nostrum habere potentiam acti VSm re1- pectu visionis beatificae, quae nequeat Ie sola sbeati sicam visionem producere, nisi adjutas peciali concursu Dei illi indebito juxta ordinem

naturae.

319쪽

io Ex quibus facile deducitur ratio pro conclus. quia tunc dicitur aliquid habere potentiam obedientialem activam , quando habet aliquam virtutem ad producendum effectum , quae talem estectum nequeat producere sine juvamine specialis concursus naturaliter indebiti: sed talis potentia modo dicto datur in B. V. Maria respectu generationis Christi, dein intellectu res pectu visionis beatificae : ergo datur potentia obedientialis activa in aliquibus rebus creatis ad aliquos effectus supra naturam pru- ducendos. Haec ratio convincit ex suppositiq- ne explicationis potentiae obedientialis, nil Ihoc ad quaest. de nomine reducatur ἱ dc etiam ex suppositione , quod intellectus noster concurrit active patii aliter cum lumine gloriae ad productionem vistonis beatificae, eo quod in illa, ει est supernatuvalitas correspondens lumini gloriar, dc est vitalitas correspondens in

tellectui, quod late exagitatur in Theologia, di ab illo pro nunc abstinemus, sicut etiam ab alia quaest. an, scilicet, generatio Christi , &productio visionis beatificae sint supernaturales

quoad substantiam , vel quoad modum θ Haec enim, potius quam hujus, sunt Theologici instituti, quam vis non parum ad hujus quaeliantelligentiam conducant f non tamen nobis lichi in

omnibus immorari.

ii Dicimus non datur potentia obedientiali sativa in qualibet re creata ad quemlibet effectum producendum . Conclusio est communis Scotitiarum consensus, & deducitur ex Sco. to in . dist. i. quaest. I ad quasionem ergo, liti.

EE. ubi dicit: Etsi enim posset Deus creare friagus, non tamen per calorem, ita quod calor sit imaliquo ordine causa activa respecFu frigoris: Ex quibus verbos clare deducitur, juxta mentem Scoti, non dari in calore potentiam obedientialem ad producendum frigus. Pluribus ratioa

320쪽

3 3 Lib. 2. P sic. omnes valde molestum, dc a brevitate nostri tractatus alienum eis et proponere ; praecipue

tamen.

Probatur primo: quia ut in aliquo detur potentia obedientialis ad aliud producendum Prarier ordinem naturae, debet habere aliquam virtutem par talem, vel inchoatam, qua simul cum speciali concursa Dei illud estecti ve attingat , ut patet ex supradictis: sed non datur talis virtus partialis , seu inchoata in omnibus rebus creatis respectu cujuslibet essectus: ergo non datqx in inmnibus rebus creatis potentia obedientialis ad quenati v eflectum producendum . Prob. min.quia nequit unum contrarium habete aliquam virtutem innatam ad aliud contrarium producendum , v. g ignis ad Producendum aquam , vel frigiditatem , vel aqua ad producendum ignem , vel catarem, &C. ergo non in omnibus datur talis virtus ad quodlibet producendum. Pxob. antec. quia , si daret uxta lis virtus, flueret a principii, intui n secis, deessentialibus rρι sed nihil habet potentiam suentem a suis principiis, quaesit pro luctiva alicuj 's muti sua: . ςssentiae, Sc conservationi, sta illius destructivi, ut est igais , dc calor

respectu aquae, dcc. cum potius omnia ex sua intrinseca natura suam conservationem apstetant: ergo.

i 3 Probatur secundo: quia si aqua v. g. ha beret talem virtutem innatam ad prolurendum ignem , vel calorem cum aliquo Dei concursu, posset naturaliter ignem, dc calorem producere: hoc non cst dicendum : ergo nullatenus habet talem virtutem. Prob. sequela: quia ex eo aqua producit naturaliter frigus, dc quia ipsum Producit sua innata virtute, & quia ipsum frigus non est supernaturale, nec altio ofdinis, quam aqua: sed neque ignis est supernaturalis, neque altioris ordinis, quam aqua, Sc idem dicendum est de calore: ergo si aqua habet alia quam

SEARCH

MENU NAVIGATION