Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

εo Tib. 2. Phole. argumentum, quam ad alia similia, non esse univer liter verum, actus non posse distingui adlversis conditionibus applicantibus finem , seu objectum ι nam cum actus solum extrinsece specificentur ab objectis , bene possunt esse di versi specie actus circa idem sermale ob)eictum, variatis tantum conditionibus necessariis: hoc modo, propter variationem cognitionum , quiabus proponitur Deus. Distinguuntur specle amor viae , & patriae, licet non vatietur obj ctum formale, scilicet bonitas divina. De hoc amplius in Τheologia s est enim Theologica controversia. Interim Videatur Scotus in a. dist. L.quaest. unica, f.sed μή o restat, vers. Dico, asi Arg. q. conditio ad causanduin potest a

Deo suppleri: sed cognitio finis nequit suppleti

a Deo ; nullatenus enim finis Potest causare , seu movere voluntatem , quin cognoscatur: ergo cognitio non est tantum conditio ad causaniadum, seu movendum in fine s sed potius xatio

sermalis. Resp. majorem non esse uni ver seliter veram , aliquae enim conditiones ad causendum sunt talis naturae, quod nullatenus a Deci

supplexi possint s ut patet de existentia, quae tantum est conditioad cauandum in efficiente, de tamen nequit a Deo supplexi: ejusdem rationis est cognitio , seu esse apprehensum in

fine.

Ouasis causalitas is, qui ejus i D sto primo quod inquirithuaestio, dicimus

A primo : causalitas finis in actu primo, remoto , est virtus atractiva , vel electiva vola ratis , ut exequatur media.ad finis consecu' ionem; quae quidem virtus oritur ex bonitato

362쪽

honesta , vel delectabili ipsius finis 3 c loqui

mur de fine eulus; quod praecipue rationem finis exercet i nam quid sit dicendum de fine cui pendet ex libris de anima in actu primo proximo est eadem virtus connotando cognitionem bonitatis finis, tamquam conditionem nece Ilia. xiam , ut dictum est quaest. antec. haec tamen virtus dicit respectum transcendentalem ad ei. fectum .

a Dicimus i. causalitas finis in acta secundo undamenta litet est ipsa virtus caulativa, Prout con notat actualem influxum , medio quo concurrit ad essectum s in actu secundo sornaa- litet est relatio finalizantis, seu causantis finaliter ad effectum i quae quidem relatio fundatur in ipsa virtute causativa finis, prout conn tat praedictum influxum s & licet non sit realis, prout reale opponitur intentionali, est tamen realis, prout reale opponilux ficto , ut dictum est quaest.2. de ratione causae finalis: Praedictae conclusiones, suppositis dictis de causalitate iacommuni, nullam peculiarem videntur habere difficultatem.

3 Est tamen dubium , in quo consistat praedictus influxus musae finalis Z Relictis vatiis ni dis dicendi, qui facile impugnari possunt ἱ res

Pondetur, praedictum influxum, medio quo finis influit in suos effectus, eme actualem alle ctionem, qua allicit voluntatem ad hoc, ut gratia ipsius aliquid, vel per se et per alias potentias subditas, suo imperio, operetur in ordine ad finis consecutionem. Pro cumsintelligentia observandum est . finem dupliciter posse considerari. Primo, quatenus habet esse cognitum, & amatum prius tempore, 'uam gratia ipsi us voIuntas incipiat eligere media ad siti consecutionem. Secundo; quando Iam volunta, gratia finis eligit media, aut aliquid operatur pecse, vel per alias potentias in ordine ad consecuintionem finis.

Cursus Philos rim. II. Q 4 Io

363쪽

4 In primo sensu non allicit sinis voluntatem ad aliquid gratia ipsius operandum in actu seiscundo, sed tantum est in actu primo proximo ad voluntatem alliciendum s in secundo vero sensu allicit voluntatem in actu secundo; & in hac allectione, dicimus formaliter, consistere influxum, medio quo finis influit in suos este.ctus I de illa enim velificatur, de non posseda .ri, quin etiam detur estectus sinis ; dc quod sit

Prior natura, non solum electione mediorum, sed etiam influxu, medio quo voluntas influit efficienter in mediorum electionem,que videntur conditiones necessario requisitae ad rationem influxus,& quae solum praedictae allectioniadaptari possunt. Semper tamen est observan

diana, quod ratis influxus, sicut & ipsa causa fi natis, est intentionalis; dc dicitur metaphoricus per similitudinem , quam habet ad phys

cum influxum causae efficientis.s Pro secundo quod inquit it quaestio, notandum est, quod plures sunt actus voluntatis , de quibus laete in materia de actibus humanis. Aliqui enim dicuntur eliciti s quia eliciuntur ab ipsa voluntate. Alii vero dicuntur impetati squia ab aliis potentiis ex imperio Voluntatis elliachi retus . Adhuc actus eliciti sunt in triplicidisserentia. Aliqui edim ver santur immedia recitcq finem nondum obtentum : hujusmodi iuret simplex amor finis , & intentio, quae est efficax voluntatis respiciens finem , ut 'btinendum per media. Alii autem versant uti defitate circa media, per quae snis est obtinendus ; hujusmodi sunt electio, imperium ,& usus. Alii vero versantur immediate circa

finem ram obtentum Nunc si Dicimus in ordine a actus voluntatis . qui iinmediast versantur circa finem non obiatentum, non sunt effectus causae finalis. Conclusio est communis intex Scottitas, & plares alios, deducitur ex Scoto quaest. q. Prologi ,

364쪽

9. contra istam positionem , ut E. Probatur: quia secundum Scotum citatum finis non movet nisi ut amatus, seu intentus, & desideratus, & pG tet ex ipsa definitione , est enim cujus gratia , seu amore, aliquid fit: sed finis non exercet eau. salitatem finalem, nisi movendo, & alliciendo

voluntatem : ergo amor, desiderium, & intentio nequeunt esse effectus illius . Patet conse

quentia: quia effectus finis debet esse posterior causalitate illius: sed praedicti actus sunt priores motione finis, quareit illius causalitas, seu quid con notatum in actuali causatione: ergo praedicti actus non sunt essectus finis. Si autem dicas, ly cujus gratia non debere intelligi, ita ut finis sit cu)us amore fit aliquid, sed ita ut finis fit ob cujus bonitatem aliquid fit ; quapropter omnis actus tendens in finem in quocumque sensu, sunt essectus illius , cum sint profer finis bonitatem . Contra est , ruta bonitas finis, ut bonitas praecise , tantum icit rationem formalem objecti voluntatis: sed xatio formalis oriecti, ut talis , solum causat

motive in genere causae essicientis, & terminative in genere cauta formalis extrinsece , ergo actus respiciens bonitatem finis, ut bonitatem praecise , tantum causantur ab illo in genere causae efficientis; vel sormalis ; ergo ad causandum in genere cauta finalis, aliud necessario

praerequiritur; sed nihil potest assignari , nisi

amor , desiderium, de intentio finis; ergo tyms gratia debet intelligi, ita ut finis, cujus amo-xe, desiderio,& intentione aliquid fit; non vero propter cujus bonitatem fit aliquid. 8 Et potest confirmari s quia voluntas non Oxclinat situm amorem ad bonum, nisi quatenus ipse amor ex natura sua est ordinatus ad illud . tamquam ad objectum s hoc non suificit, ut bonum exerceat rationem causae finalis s ergo aliquid aliud debet habere, ut talem rationem

exerceat. hoc nihil aliud potest esse nisi praedi-

365쪽

cti actus amoris, &c. ergo major patet I quia sali factus cujuscumque potentiae dum ad suum objectum ordinaretur , respiceret illud tamquam finem, quod nemo est, qui asserat, eo vel maxime , quia ratio objecti , ut talis, non dicit

rationes finis. -

9 Argum . . ex Scoto in I. dis . 2. quaesI. 2. uxta tres eonclusiones, vers. ἔecunda conclusio ,

sub litt.N. ubi cit, quod omne infinibile, seu quod non habet finem pro causas est incausablisus praedicti actus sunt causabiles i ergo habent finem pro cause s & consequenter sunt effectus

finis . Majorem probat Scotus ex eo , quoa omne aEens agit propter finem , ergo quod non habet finem pro causa, est incausabile . Deinde in 1. dist. go. asseriν, omnes actus hum

nos habere finem ; praedicti actus respicientes finem non obtentum sunt actus humani s ergo habent finem s & consequenter sitnt estectus finis. Aliqui , propter has authoxitates Moisti, intendunt, ipsum esse problematicum in

hac re, quod licet admiriatur, nullatenus praejudicat nostrae conclusioni tamen, quia cum communiori consensu determinatam partem

tenemus. a

io Resp. Scotum debere intelligi de fine non Dimaliter sumptot, & in ratione finis, sed ma terialitet, seu in esse rei, ita ut omne illud , uod non respiciat illa rem , quae est hnis , est incausabile; ad quod non requiritur, quod respiciat finem, ut talem, sed vel ut talem, velut objectum , ita ut in illud tendat. Quae quidem explicatio nullatenus opponilux Scoto , imo lassicit ad intentum illius . quia solum intendit, dari aliquod incausabile, scilicet Dcus, quod bene probat ex eo , quod Deus nullum xespicit finem, nec sermaliter ut talem, neque

materialiter , aut tamquam objectum . Deus enim nullatenus ab aliquo dependeis omne autem causabile respicit finem aliquo ex praedictis

366쪽

modis, non tamen necellario in ratione formali finis Z quod sufficit, ut sit causabile, sea dependens . H m. 'II Arg. a. quasi replicando : actus divinae voluntatis respicit aliquid tamquam objectum: sed hoc non sussicit, ut talis actus sit causabilis rergo neque sussilit in actu voluntatis creatae s &tonsequenter actus amoris debet respicere objectum tamquam finem sermalitet . Resp. disting. mai. actus divinae oluntatis respicit aliquid tamquam objectum, quoi quidem objectum est in desectibile, &necessario connectiturcum illo, concedo saliter, nego. Et concessa minor. neg. conseq. & paritatem: quia actus voluntatis creatae non semper respicit objectum indefectibile; ει licet aliquando illud respiciat D non tamen necessario, sed contingentex cocinectitur cum illos quapropter actust divinaevoluntatis est in deiectibilis; de independens, Et sic incausabilis , actus vero voluntatis exactae est defectibilis, & dependens, dc sic causabilis. Ubi adverte, quod lichi actus divinae voluntatis secundario respiciat ereaturas , quae sutit obiecta desectibilia primario autem solum ipsum Deum, seu bonitatem divinam respieit 1 tamennonias propter hoc est desectibilis, de dependenς; quia

etiam si repugnarent creaturae, daretur talis actus quoad entitatem le solum deficeret ei denominatio extrinseca , seu xelatio rationis, qua Brmalitex denominatur volens creaturas, quod nullum est intonveniens s actus vero voluntatis creatae ita in sua entitate dependet a

suo objecto ,: quod si tale objectum non daret ut

neque daretur talis actus . . Idi i

I 2 Arg. g. actus charitatis est propter Deum ultimum finem e sed talis actus enari tatis non praesupponit alium actum amoris cirea Deum , sed tantum bonitatem Dei apprehensam: ergo amor, qui immediate versatur circa finem non Mbtentum , est propter sinem , & conseque

367쪽

ter effectus illius. Respond. disting. mai. actus charitatis est propter Deum ultimum finem , ly propter denotante rationem sermalem finis , nego, aliter, concedo. Et concessa minori, similiter distinguitur primum consequens , &negatur secundum . Etenim , clim dicimus , actum charitatis esse propter Deum ultimum finem , non intelligitur, ita ut ordinetur ad Deum in ratione sermali finis ; sed ita ut ordinetur ad Deum tamquam objectum s quod quidem objectum est ultimus finis omnium, quae proptετ finem sunt , & ita ut talis actus charitatis s Ium ordinetur ad Deum tamquam objectum, de ad nihil aliuta, praeter Deum , Ordinetux tamquam ad sinem . Neque ex hoc sequitur, talem

actum charitatis esse Inordinatum 3 sufficit enim ut sit ordinatus , quod respiciat finem ultimum , licet non sub xatione formali

tur circa media,'scilicet electio, imperium, Se usus, re actua aliarui' potentiarum, qui imperantur a voluntate ad exequenda media, sunt

pxoprih essectus causae finalis a di similiter actus intellectus ,. qui ad supradictos requiruntur , ut sunt inquisitio mediorum , consultatio, & judi eium de illis. Conclusio est communiter rece pia , & patet ex eo , quod omnes supradicti actus sunt gratia, &amore finis, di ordinantur ad finem amatum consequendum : nihil aliud xequiritur ad rationem effectus causae finalis :

a4 Dicimus s. actus Voluntatis , qui Immmdiate versantur circa finem jam obtentum, ut sint stultio, & delectatio, non sunt proprie essectus causae finalis. Probatur: quia effectus cause finalis proprie ordinatur ad illum consequendum: sest praedicti actus supponunt finem consecutum : ergo non sunt proprie effectus causae

finalis . Notanter diximus proprie a quia alb

368쪽

qualiter, & non rigorose possuntdici effectusa ausae finaltu eo quod non darentur tales actus, nisi finis moveret voluntatem ad exequenda media in ordine ad consecutionem ipsius finis, ratione cujus consecutionis ponuntur tales

actus.

is omnes praedictae conclusiones circa esse ctus finis possunt adhuc ostendi ex communi modo loquendi: bene enim dicimus , aliquem inquirere media,consultare,& judicare de illis ipsa eli gere, imperare potentiis executi vis,sea illis uti gratia, seu amore finis, seu propter finis consecutionem : non tamen proprie dicimus, aliquem amare, seu, intendere propter finem , bene tamen amare, seu intendere finem

neque similiter propriε dicimus, aliquem frui, di delectari propter finem , benό tamen tiui fine, & de lectari de fine consecuto: sea ly pro re proprie sumptum requiritur ad rationem musae

finalis sergo. i 3 Dubitabis; quae agentia operentur pr pter finem λ Pro responsione advertendum est,

ruod operam propter finem , tripliciter potestica . Primo, ita ut agens non solum cogno-

stat finem , sed etiam ςognoscat illum subra tione sormali finis , sta eum proportione,

quam habet cum mediis , & media cum illo. Pecundo, ita ut Iicet agens tognoscat finem , & bonitatem illius, ratione cujus potest alliiscere appetitum ad consecutionem illius s nocitamen cognoscit illum in ratione sormali finis, seu cum proportione supradicta . Tertio, ita ut agens non cognoscat finem propria cognitione , sed aliena , scilicet cognitione Auctoaris naturae ordinantis rem in proprium finem Nunc Respondetur primo ad dubium , omne arens creatum intellectuale operatur proptex finem in primo sensu. In hac resolutione conveniunt unanimiter omnes , & ex ipsis lemni. .' 4 nis

369쪽

viis patet : quippe Angeli, & homines cogno. stant finem sub ratione sermali finis, seu peto, portionem, quam finis habet cum mediis , di

media cum illo.

i 3 Respondetur secundo , agentia inanima.εa tantum possunt dici operari propter:finem in tertio sensu. Etiam est communis, & patet s

uia non cognoscunt finem propria cognitio. De et ergo tantum possunt dici operari propter finem, quatenus in aliquem finem cognitum ab Authore naturae ordinaniux operationes ib

iorum.

is Respondetur tertior licet communi texteneatur, bruta non operari proptex finem in primo sensu, sed tantum in secundo, eo quo alicet cognoscant cognitione sensitiva finem,non.

tamen illum cognoscunt sub ratione formali s-nis, seu cum proportione supradicta : Iam ea videtur probabile, aliqua bruta aliquando pro plex finem in primo sensu operari, id est , ita

ut cognoscant finem in ratione talis cum proportione assignata . Hoc potest aliquomodo ostendi a*osteriorha Iidemus enim, quini alI- qua bruta , proposito illis bono delectabili, illo feruntur, ita ut illud appetant, moveantv x ad applicanda media conducentia ad consec tionem illius . . io Si autem dicas ; hare omnia materia latex evenire, scilicet, bruta materialiter appetere bonitatem, & materialiter applicare media ad illius consecutionem , non tamen formaliter , id in ratione finis, & mediorum s hoc certe V Iuntarium videtur;neque est unde possit ostendi : quia etiam similiter protervus poliet dicere, idem contingere in hominibus , quin posset convinci . Quod autem videat ux VO-Iun axium, non aliunde potest probari, quam a posteriori, & aliquibus experientiis anima. 1ium domesticorum; quando enim iςlis aVelatit oculo1 a mure capto, dum ludit cum ipso i

quasi

370쪽

qualI i plum despiciensue quis non dicat, intendere deceptionem murisy Et similiter quando catulus assurgit in pedes posteriores inter prandendum, aut trahit vestimentum comedentis squis non dicat, intendere comedentem induce se ad dandum sibi bucellam rra Neque dicas, esse disparitatem inter homines, & brutas quippe homines discurrunt, bruta vero nullatenus s quia ex hoe solum sequitur , homines persectius, quam bruta corignoscere finem, & medias & posse per discursum excogitare aliqua media nunquam proposita , & quae sine tali discursa non cognosce-xent ut media apta; quod non inveniretur in brutis discursu carentibus i non tamen sequiis tur, bruta non operari propter finem apelica do media, licet impexsectiori modo , quam h

2 2 Respondetur quartor Deus operatur proin pter finem in primo sensu. Patet ex illo Prov.o. Omnia proptersemetipsum operatus est Dominus . Et deinde, quia Deus condidit mundum , ipsumque gubernat ,& protegit propter maniω-ssationem suarum perfectionum . Deinde , Deus cognoscit fines omnium rerum, di media ad illorum consecutionem conducentia,& iuxta hane cognitionem omnia disponit; di ad suos

fines ordinati ergo. Haec resolutio, ut proposita . ab omnibus admittitur , est tamen non Parva controvexsia citra intelligentiam, & modum, quo Deus propter finem operatur, quae

non ad praesentem, sed ad Theologi eum ipstitutum spectat. Interim videatur Pontius in

Physica disp. io. q. . ec Mastatus ibidem asp.

SEARCH

MENU NAVIGATION