Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

4oo Lib. 2. NUe.ου Sed praeterquam quod haec responsi.

videtur petitio pxincipii s nam omnes ine- . lmur, effectum , prout in cause , non distin- .gui ab ipse virtute cauis a quia hoc nihil aliud est, quam disere , quod causa continet in sua . virtute effectum : Ec dissicultas est, an effectus

contineatur in virtute plurium causarum, ita ut a quacumque possit suum numericum esse Imcipere. 9 Contra est primo: quia effectus , ut incausa, nullam entitatem latrinsecam dicit: ergo nullatenus suam entitatem intrinsecam numericam desumit a determinata numero causa. Prob. antec. quia effectus, ut in causa, nihil aliud di cit , quam ipsem virtutem cauta: sed virtus inu se est totaliter extrinseca, respectu effectuo: e so essectus, ut in cauta, nullam eatitatem inistrinsecam dicit, Io Contra secundo : quia eadem numero virtus cauta continet plures numero esseditas:e go idem numero effectus potest contineri in pluribus numero virtutibus causarum. Antecedens admittitur ab adversariis; & consequentia videtur tenere a paritate s quia sicut non multiplicatur numero Virtus causae ex eo, quod contineat plures numero effectus s ita non multiplicabitur numero effectus, ex eo quod contineatur in pluribus numero virtutibus ea

Ii Si autem dicant , virtutem cauta , licet non entitative , multiplicari tam ea numero virtualiter , eo quod in hoc , quod est continere plures numero estectus , aequivalet plures numero virtutibus f cur idem non potetit dici de eodem numero essectu, quod scilicet , licet multiplicetur virtualiter numero in hoc, quod est contineri a piaribus nu-mQro Vixtutibus causarum , non tamen mul tiplicetur numero entitative Certe nalla ap

P Qt disparitas , quia ex eo non multipli-

402쪽

catur entitative numero Virtus causae, licet contineat plures numero effectus, quia non continet praedictos essectus entitative, licet prout in causa , ut tenent adversarii, non dili inguantatur ab ipsa virtute causae : ergo neque multiplicatur numero entitative effectus , si conti neatur in pluribus numero Virtutibus causarum, quia non continetur in illis entitative , licet prout in causis, non distinguatur a virtutibus

causarum.

Ir. Haec probatio est ratio potissima pro nostra conclusione, qua utuntur omnes Scottissae, licet aliis verbis ab aliquibus proponatur,ci quam aliqui late piosequuntur impugnando aliquas responsiones aci illam , quae haud difficile impugnantur ex dictis , & dicendis iquapropter dc quia negative , seu ex solutione argumentorum amplius patet conclusio, in

supradicta probatione non mplius immora

mur. . . . '

I3 Argum. I. causa numerice ab alia distincta habet virtutem numerice distinctam a virtute alterius causae r ergo nequit eundem numero estectum continere. Prob. consequent. quia virtus numero distincta ab alia contun et effectum , etiam numero distinctum ab effectu , quem illa alia continet. Respondeo negando consequentiam , & probationem iLlius. ι quia bene stat , quod idem numero effectus contineatur in virtutibus numero di st in-ctis, hoc enim est, quod asserimus, & hoc nouimpugnatur in argumento , neque oppositum illius probatur, sed tantum prpponitur , di adia huc temanet probandum , & quoadusque probetur , non indiget argumentum amplius res

i Replic. per differentiam numericam determinatur causa ad hos numero effectus producendos , & nonalios et ergo virtus numerice . dia .

403쪽

4ox Lib. 2. P0sse.

distincta ab alia nequit continere eumdem numero effectum , quem alia continet . Proiabat. anteced. per differentiam specificam de terminatur natura generica ad aliquos spe. eie effectus producendos , quin alios producere possit : ergo per differentiam numericam determinatur natura specifica ad aliquos numero effectus , quin alios producere pos, sit . Resp. neg. anteced. & consequ. pr bationis ; est enim maximω disparitas inter differentiam specificam , & numericam a stum quia differentiae specificae constituunt naturas diverta rationis essentialiter , & sic nil mirum , quod virtus unius naturae specificae solum possit producere effectus ejusdem rationis essentialis cum illa , non vero effectus diversae rationis essentialis ab illa ι at vero differentiar numericae non constituunt indi.

vidua diversae rationis essentialis; & sic quaelibet individua natura potest continere quoslibet effectus , etiam numerich distinctos , eiusdem rationis et sentialis eum illa . Tum etiam quia differentiae specificae sunt ratio. nes agendi , differentiae autem individuales non sunt rationes agendi , sed tantum conditiones ad agendum is unde bene possunt di ferentiae specificae determinare virtutem ad hos speeie effectus ἱ non tamen possunt disse.

tentiae individuales determinare naturam ad hos numero determinatos effectus s eo vel maxl.

me , quia natura individua solum habet vixi, tutem specificam agendi. is Deinde , si argumentum teneret , probaret plus , quam intendit i probaret

utique , hanc numero causam unicum Ianis tum numero effectum continere, &posse producere ς sicut natura specifica tantum conti-

nex , & Potest. producere essestus unius speciei s imo probaret , non posse hanc nummo naturam producere , seu continere ali quem

404쪽

Di p. 6. Si β. 4. εο quem eiectum numero distinctum ab illa ;sicut non potest natura specifica producere e L sectum specie ab illa distinctum haee non

probat argumentum , ut omnes fateri tene rurs ergo neque probat intentum contra conesiusionem.

Io Argum. 2. idem numero effectus solum pol eis provenire, seu produci per ear dem numero actionem 3 sed eadem numero actio nequit , adhuc divisive , procedere a duplici causa creata: ergo neque idem numero

effectus potest produci a duplici causa totali , adhuc divisi vh . Prob. min. qui

eadem numero actio nequit in actu secundo actuare duplicem causam numero distinctam, adhue divisivh s ergo . Resp. distingv. mai. Idem numero essectus solum pol est produci per eandem numero actio ciem materia liter sumptam, concedo ι formaliter sumptam, nego. Similiter disting. min. Eadem actio in

terialiter sumpta nequit peracedere a duplici causa errata , negos Armaliter sumpta , eon cedo . Eodem modo distinguitur probatio ι benegatur consequentiae. Actio materialiter sumpta est estectus in seri , & sic a quacumque causa proveniat effectus , erit eadem numero actio ι actio vero sormaliter sumpta

est relatio, & haec vaxiaretur, Variata caul os quod nullum est inconveniens ε essectus enim, numero tantum exigit determinatam nummxo actionem sumptam materialiter, non autem determinatam numero actionem sumptam so maliter.

Ir Argum. 3. si effectus, productus ab una causa potuerit ab alia produci , sequeretari, quod dependeret , & non dependeret a sua causa s hoc non est dicendum et ergo . Pr bat. sequela et quia , ut supponitur depende-xet ; deinde non dependeret , quia nequit

effectus dependere a causa , sine qua ziui

405쪽

qo4 Lib. 2. Physic. habete esse : sed si enectus productus ab una eausa potuerit ab alia produci , potuit habere este sine illa , a qua est productus ue ergo non dependeret ab illa , ac per consequens , dcc. Resp. neg. seq. & probaῖionem quoad se. cundam partems solum enim sequitur, quodestectus , qui de facto dependet a causa , aqua est productus , potui stet non dependere ab illa , quod nullum est inconveniens s non autem sequitur , quod estectus dependeat de facto , & non dependet a causa , a qua est

productus , hoc enim esset inconveniens deductum in nostra ratione ad probandam conclusionem quaestionis antecedentis . Neque

inseras, estectum per accidens dependere a causa , cum potui siet ab ea non dependere; quia , ut effectus dicatur per se, & non per accidens a causa dependere , solum requiri. tur , quod causa secundum propriam natu, ram influat in essectum , & non per aliquid sibi accidentale; sive potuisset , sive non ab

alia dependere. Haec sunt praecipua argumenta, quibus insurgunt adversarii contra nostram conclusionem s alia quam plura minoris momenti solent accumulare , quae brevitatis causa omittimus , &quia ex dictis, &ex sequentibus observationibus saciles sunt f lutiones. Igitur i8 Obscrvandum est , quod conclusio p

test limitari propter aliquas OccurrenteS CI

cum stantias i etenim solum debet intelligi ,

ita ut qua libet numero causa contineat in sua virtute , & possit producere omneS numero effectus ejusdem rationis essentialis , Mejusdem persectionis individualis ue & hoc modo potest dici , quod sicut natura generica,

quae ex se poterat producere omnes estectus

ejusdem generis, limitatur per differenti a sipecilicam , ut tantum contineat, & posmi. Producere effectus alicujus speciei deterinna

406쪽

tae s ita natura specifica , quae ex se poterat producere omnes effectus ejusdem speciei, limitatur per differentiam numericam, ut taniatum contineat, & possit producere effectus ejusdem perfectionis individualis; unde licet calor, ut duo possiit producere quoscumque calores, ut duo , numero distinctos, nequit producere calorem, ut tria, ut quatuor, &c. Quamvis omnes praedicti calores solum numero differant, eo quod non sunt ejusdem perfectionis individualis .is Deinde, aliqui effectus numero habent, tam necetariam connexionem cum determinata numero causa, quod nullatenus ab alia nuψinero produci possint; V. C. species repramentativa unius objecti, eo quod si tantum repraesentativa sui objecti, ita dicit necessariam connexionem cum illo, ut nullatenus ab alio orie- .cto produei possit. Iro Observandum est etiam , quod licet

omnes effectus numero ejusdem rationis abs Iute loquendo contineantur in qualibet numero causa ejusdem rationis 3 ratione tamen

praesentis providentiae , nequit quilibet numero effectus a qualibet numero causa produci , quapropter Filius nequit producere Patrem suum , nisi sorte post corruptionem Patris ,

Deus velit concurrere ad suam reproducti nem; quaPropter num. q. advertebamus conclusionem intelligi praescindendo a Divinis decretis , & attenta solum natura causarum , & effectuum . Etiam est observandum , quod cum inter producens, & productum necessario distinctio realis debeat in tercedere, idem nequit in sua virtute produ-ictiva continere seipsuur, neque se ipsum pro

ducere . .

dii Denique est observandum, quod cum Aristot. dicit, effectum determinatum debere esse a causa determinata , debet intelligi juxtR

407쪽

Lo6 Lib. 2. P0'. 'iuxta aliquos de causa determinata in specie; vel juxta alios de causa detexminata in individuo. no,ita quod ex natura sua non posset ab alia numero produci, sed ita quod non a causa in communi , sed aliqua musa in particulari producat ut ex omnibus illis, a quibus produci potest;

quaenam auten umero sit haec causa, provenit a Deo determinante concurrere cum hac, vel cum illa,&determinante etiam effectum producendum hic, & nunc quoad individuum , ut aliabi diximus . Haec lassic antpro x.lib.

LIBER TERTIUS

PHYSICORUM.

IN tertio libro egit Arist. de motu, qui est

praecipua proprietas corporis naturalis, &pet ordinem ad quem natura definitur, di quia motus, rigorose sumptus, est de genere contiis nuorum, & in definitione continui saepe ponitur in pnitum; continuum enim est in infinitum

divisibile, ideo etiam in hoc tertio libro egit Arist. de infinito.

De motu .

Non egit Arist. in hoc libro de omnibus admotum pertinentibus, sed tantum de natura mutus in communi, alia usque ad quintum librum differendo; quod dc nos ipsius ordi nem sectando, similiter praestabimus. . QVam

408쪽

An motus rectὲ ab Arist. definiatin 1 Ro intelligentia quaestionis notandum x est primo, motum dupliciter accipi ponse, materialiter scilicet, & formaliter . --terialiter dicit entitatem rei, quae fluit, seu est in fieri, aut in esse impresecto , & in suam perfectionem, seu esse perfectum tendit. Formaliter dicit fluxum, a quo ipsa entitas, quae procedit ab agente, dum est in fieti fluens de- . nominatur: qui quidem fluxus nihil aliud est, quam illa mora, quae in fieri talis entitatis consumitar. Non loquitur Arist. in hoc libro de s

motu formaliter sumpto, loquitur autem de ii-lo i n 4. lib. Hic autem solum accipi motum ma terialiter.

a Notandum est secundo, dupliciter posse dici aliquid moveri. Primo, ita ut quomodo- eumque transeat de non esse ad esse , in quo sen ἀὶ quidquid producitur, etiam per creationem .

dicitur moveri. Secundo, ita ut transeat de non

e subal iqua forma ad esse sub illa. In hoc sensu sium itur communiter mobile , & sumat eum Aristot. hic; quia motum explicat per ordinem ad subjectum, praecedens formam producendam , ut ex dicendis patebit. 3 Dicimus: definitio tradita ab Aristota in hoc libro cap. 1. his verbis: Mιnor es actus --tis in potentia seeuniam quod inpotentia, recte explicat quid sit motu . Conclusio est communis inter Philosophos, qui unanimiter praedi- .ctam definitionem admittunu & non aptius p

tist probati bonitas illius, quam singulas particulas explicando.

4 Dicitur actus quod ponitur loco generis. di in qua convenit motus cum quamcumque Brima ι Brina enim dicitur actus. Dicitur eneia in

409쪽

G Tib. g. Phula. inpotentia, per quod differt a creatione, quaecum non supponat subjectum, quod sit in potentia , quod requiritur ad rationem motus ,

nequit motus dici. Differt etiam a productione , qua subjectum, & forma simul in eodemi restanti producuntur ; tunc enim non est subje.ctum in potentia ad motum, & formam, licet habeat potentiam ad recipiendum motum, &formam s esse enim in potentia praeter habere

potentiam connotat latentiam formae, quam carentiam non connotat subjectum , nisi pro aliquo tempore motum, dc formam praecedat.

Dicitur secundum quod inpotentia, per quod differt a quacumque alia serma, quae ita est a chus, ut non relinquat subjectum in Potentia, cum si terminus ad quem, motus autem relinquit subjectum in potentia ad terminum motus. Constat ergo bonitas definitionis. Sed quia pli, res aequivocationes oriri solent desectu intelligentiae terminorum, adhuc pro majori definitionis intelligentia, di pro aequivocationibus

auferendis. i. s Aliqua notanda veniunt. Primo igitur est notandum , quod actus potest esse perfectus , vel imperfectus . Τunc dicitur actus perfectus , Cum totaliter actuat potentiam subjecti a hujusmodi sunt formae substantiales, & etiam accidentales in summo gradu intensionis. Tunc

dicitur actus imperfectus, cum non totaliter

actuat potentiam subjecti ; sed hoc adhuc dupliciter; vel quatenus actus est aliqua forma direm i sia s & tunc dicitur actus impersectus acci dentaliter, eo quod accidentaliter convenit so mae, quod sit rem i sia, vel intensa, & sic accidentaliter convenit illi non actuare totali tex Potentiam subjecti: vel quatenus actus non est forma in facto esIe, sed via, & tendentia ad fodi m m in facto esse; & in hoc sensu mcitus dicitur actus entis in potentia; quia ita actuat Pingn talitatem subjecti, ut essentialiter illi eo

410쪽

Di p. I. SMst. I. 4 9 veniat non actuare totaluet , sed partialiter. relinquendo in subIecto potentiam ad termi

num motus.

6 Adhuc enim versatur altera differentia inter motum, & sexmam in persectam, icili cet, quod sorma imperfecta tantum potest diei actus entis in potentia negativa, non ex eo quod subjectum non habeat positi vana potentiam ad gradus intensionis , quia deficiunt praedictae formae ad suam persectionem i sed ex eo quod subjectum nμlluna motum habet respectu illorum graduum, sed totum est in potentia ad illosi unde talis potentia tantum counotat negationem persectae actualitatis: at vero motus dicitur actus entis in potentia positiva s eo quod praeter negationem persectae actualitatis , dicit ordinem , & tendentiam ad pers clam actualitatem ι forma enim in fieri , seu

fluens non tantum con notat carentiam persectionis, quam habet in facto esse, sed etiam dieit ordinem, dc Iendentiam ad talem persectionem .

Secundo notandum est, tripliciter posse dici, aliquid esse in potentias scilicet, in potentia objecti va, activa, & passi va, seu subjectiva. Illud dicitur esse in potentia obIectiva,quod non est extra causas, sed in statu possibilitatis , & dicitur potens existere, seu habere potentiam ad existendum. Illud dicitur esse in potenta activa, quod habet potentiam ad aliquid producendum. Illud dicitur esse in potentia passiva. seu sub)ectiva, quod habet potentiam ad ali- 'quid reeipiendum . Nunc est quaedam dissicutitas an motus dicatur actus entis in potentia objectiva. vel activa, vel subjectiva Sed in haere plus aequi vocationis apparet, quam contro versiae, quae quidem aequivocatio oritur ex vatia intelligentia Amst. quide qualibet ex supra dictis potentiis videtur loqui s nam hic cap. z. text. I . dicit: Motus es actus mobilis, quamobri Gursus Phi*frim.H. S lis,

SEARCH

MENU NAVIGATION