Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

lis,d c cap. 3. texa. vet. Motus est actus ejus, quia

. pari potest , quatenus tale , di inter

exempla, quibus declarat, cujus entis inpoten tia sit actus motus, dicit: Sieue generatio est actus generabilis , Primo loco loquitur de potentia passiva; secundo loco de potentia acti va, & passivas & tertio loco de potentia objecti vanam quod generatur transit per motum ad existenistiam. Ut autem auferatur aequi vocatio.

s Videtur dicendum , motum materialiter sumptum omnes Praedictas potentias necessario respicere , seu con notate . Quod patet ἐquia nequit dari; neque percipi potest motus, per quem necessario aliquid producitur, quin id quod producitur transeat de non esse ad es e adche de potentia objectiva ad actualiter exisse. re quin detur agens, quod transeat de non pinis ducente ad producens ἡ di. sic de potentia acti va ad actum producendi s dc quin detur sv jectum , quod transeat de non esse sub forma

adesse sub illa s dc sic de potentia passiva , seu

subjectiva ad actum formalem . Deinde ita actuatur per morum quaelibet ex praedictis p tentiis , ut adhuc relinquat potentiam politi. vam ad persectiorem actuationem, scilicet adactum ad quem motus; non cum motus sit, ut

dictum est, effectus seu sorma in fieri , adhuexelinquit potentiam ad .terminum , seu ad effectum , vel formam in facto esse e ergo. Videtur dicendum , motum respicere , seu Connotari omnes praedictas potentias ; dc fieesse actum entis inpotentia objectiva , activλ, dc passiva. s Aliqui explicant motum per ordinem tantum ad potentiam passivam , seu subjecti vani sed hoc debet intelligi , quatenus sollim id, quod est in potentia subiectiva , aut passiva. est subjectum minus; quod quidem verum est. di cum motus , ut i seph dictum est sit ipsx:rma in fieri. dc talia forma in facto esse , ut

omnes

412쪽

cmnes fatentur, in sub)ecto recipiatur, nece Liarium est, quod motus recipiatur in subjecto . Cum quo respond. ad quaeli. in quo motus su jectetur. io Alii antem explicant motum pex ordiunem tantum ad potentiam objectivam i sed

hoc debet intelligi, quatenus, quod praecipvh intenditur per motum est aliquid producere, sed ex potentia objectiva extrahere; & in hoc sensu potest etiam intelligi illud communeproloquium Ari st Κuod movetur semper eompositum est. Ex quo sequitur , quod si serma produce-xetur extra subiectum , licet productio illius

non esset motus, elIet tamen mutus actio, qua postea uniretur subjecto, nam cum per actionem unitivam produeatur positum, per illam

extrahitux e potentia objectiva s quod bene

nota.

si Tertio notandum est: motum communiter explicari per hoc, quod sit transitus de non else ad esse, ad quod tria necessario requia xuntur , sci licet id, quod transit , dc dieitur m bile, seu quod movetur; id a quo transi, didicitur tetmi nus a quo, & id ad quod transit, dc

dicitur terminus ad quem. Quae omnia expli- eantur per definitionem , nam ly entis denotat mobi te , seu quod movetur i ly inpotentia,det1 tat terminum a quo, seu carentiam larmae s Ixsecundum quod inpotentia , denotat mobile adhuc respicere aliquid, tamquam terminum ad quem motus, scilicet sexmam, seu eflectum in facto esses cum quo aliqua argumenta Contra defin itionem solvuntur, di etiam observando.

quod definitio non est pure quidditativa , sed quaedam descriptio motus, qui est entitas imperfecta reductive pertinens ad predicamentum sui termini ad quem, ut ex se satis patet, nisi fiat

contentio de nomine: Arist. autem non in

aliquo praedicamento, sed in post praedicamenti , numeravit modos motus, non quia motus

413쪽

It Zib. I. Ph m. lmodo dicto non pertineat ad praedicamentum itermini ad quem, sed quia motus e it, etiam mi ido dicto, enti ias imperfecta. 1 Quarto notandum est, quod motus non distingui iux realiter a termino ad quem,utres a te, quod evidenter sequitur ex dictis; nam, motus materialiter sumptus , ut hic sumitur.

est ipse essectus in fieri, Sipse essectus in facto

esse est terminus ad quem. Diximus, ut res a te; quia , ut eadem res sub diverse modo benidistinguitur realiter motus a termino ad quem,

quod patet ; quia sub diverso modo est res in fieri , ac in se esse , qui quidem modi separabiles sunt; cum res sub modo insecto esse sit transacto motu , seu modo in fieri. quod est evidens signum distinctionis realis intex praedictos maridos. Unde sequitur , quod attenta potentia ob. jectiva, de qua n. . 8.& 9. mobile, terminus a quo, dc terminus ad quem , non distinguuntur realiter, ut res a re, sed tantum, ut eadem res

sub diverso modo; quod patet; quia idem, ut

in potentia objectiva dicitur terminus is quo, ut Per motum erit a tali podntia dicitur mobile ;& ut est complete in existentia dici tur terminus ad quems en quo modo non entitative, sed tantum secundum diversos status, seu modos imtercedit distinctio. Haec omnia , non per m dum controversiae, sed tantum per modum sitn-plicis recitationis proposuimus; dc quia non in omnibus immorari licet, & quia ex dictis facile quaelibet te lui potest controversia . Scotus nostet pluribus in locis loqui lux de motu, quae omnia jam in unum sensum, jam in alium, juxta dicta, facile adduci possunt.

414쪽

Ai predicta definitio, tam motui insania- successivo conin

i π Icet communiter , solum mutationes successivae , motus seleant appellari 1 in quo sensu sumpsit motum Arist.lib. s.Physic. cum illum a mutationibus distinxiis tamenta,

etiam dicuntur motus mutatione instantaneas& supponitur tanquam certum apud Omnes, definitionem Arist. quaest. antec. propositam , convenire mutationibus successivisi dissicultas autem est, an etiam mutationibus itastauiane sadaptari possit Z Gujus partem negatiVam tenent aliqui, sed 1 Dicimus cum communi i sententia s. supradicta definitio etiam m utationibus instanta neis convenit . Conclusio , praeterquam quod videtur expresse Aristot. qui, non solum in mutationibus successivis, ut sunt alteratio, Maugumentatio, sed etiam in instantanea, ut est generatio definitionem exemplificavit, & qui per illam definivit motum, quem indefinitione naturae posuerat , & ut dictum est 1 quendo de natura lib. 1. ille motus intelligitur , tam de successivo, quam de instanta

neo.

g Prob. ratione ι quia ex eo conVenit praedicta definitio mutationi successivae , quia ita est actus impexsectus, ut relinquat adhuc potentiam ad terminum ad quem e eodem modo se habet mutatio instantanea: ergo. Prob. min. quia mutatio instantanea tantum dicit fieri iatmar, seu estectus pro priori naturae ad iactum esse ipsius formae , seu effectus , ergo ita est actuν imperfectus , ut ex vi illius non actuetur totais

liter potentia, sive objectiva, sive activa, sive . a pas-

415쪽

passiva, sed adhuc remaneat actuabilis per tetiminum ad quemi ac per consequens, &c.

4 Arg. contra . Mutatio instantanea , ideo dicitur talis 3 quiae it in eodem instanti cum

termino ad quem et ergo non actuat potentiam ita imperiecte , ut adhuc Potentiam relinquat ad terminum ad quemἱ &consequenter nori . convenit illi definitio motus. Re*.neg. conseq- quia licet mutatio inllantanea sit in eodem in- 1 tanti cum Iermino ad quem , est tamen prior

natura ipso termino ad quem , fieri enim effectusne celsa io eit prius natura laeto esse ipsius effectus, quod s uincit adhoc, ut licet potentia sit totaliter, &perfecte actuata in eodem instaniati , non tamen sit perfecte actuata ex Vi malistionis, seu fieri effectus, & sic adhuc dicatur te. manere potentia perfecte aquabilis per termi num ad quem, seu per factum esse estectus. Unde

negatur ultima consequentia.

s Replic. ut aliquid dicatur esse in potentia

respectu alicu us, aebet esse privatum illo, seu habete privationem illius: sed in instanti muistationis instantaneae datur terminus ad quem scum quo nequit stare privatio illius: ergo mutatio instantanea non relinquit potentiam ad terminum ad quem . Resp. disting. mai. ut aliquid sit in potentia respectu alicu)us debet habere privationem illius ; ut sit in potentia abs

lute, concedo, ut sit in potentia, prout esse inpotentia dicit impexsectam essentialiter actu tionem . seu actuationem vialem , nego, &concessa min. similiter disting conseq mutatio instantanea non relinquit potentiam absolutam ad terminum ad quem, concedo i non relinquit potentiam, ut dicit impe sectam actuationem essentialiter, seu actuationem vialem , nego.

Certum enim est, quod ut aliquid absolute dieatur esse in potentia re estu alicujus debet esse privatum illo, seu esse lane illo pro aliquo priori temporis, Et hoc necessario xequiritur ad hoc

416쪽

Di p. t. sui aliquid dicatur mutati s ut autem aliquid ducatur esse in potentia,prout esse in potentia tan trim dicit imperfectam essentialiter, seu vialem actuationem, hoc non requiritur, sed sufficit, quod ex vi alicujus actus praecise .ccinsiderati non sit totaliter actuata potentia i cujusmodi actus est motus, licet. instantaneus, cum prius natura actuet , quam terminus ad quem, ut per se est manifestum.

6 Hic solent aliqua dubitari: primo, an actio, passio , dc motus aliquomodo distinguantur Circa quod dubium maxima 'let esse aequi vo . Catio , eo quod actio , & passio possunt accipi formaliter ; in quo sensu in nostra , de Scotisententia, dicunt relationes extrinsecus ad vea nientes depeaedicamento actionis, & passionis. ut diximus ita logica, loquendo de sex ultimis praedicamentis; &. materialiter, prout dicunt in fluxum causae inestectum, seu ipsum effectum in fieri. Nunc sic ith resolvitur dubium, & au.

fertur aequi vocatio.

Respondetur ergo primo, quod actio, &passio sermaliter sumptae distinguuntur reali-Ier, tam inter se, quam a motu . Patet, ex illa ratione generali , qua probavimus in logica , praedicamenta realitera istinguis actio enim de passio cunstituunt di versa praedi eamenta,& m rus reducitur ad praedicamentum sui termini , qui jam est substantia, jam qualitas, iam quanti . tas, quae realiter ab actione, & passione distin

guuntur, ut nullus negat.

8 Resp. 1. Quod actio, & passio materialiteesumptae, neque inter se, neque amotu realitex distinguuntur. Sic expresse Arist. cap. 3. hujns lib.&ex eo paleis quia idem effectus in fieri quatenus est actus, quo agens suam potentialitatem exercet,& primo actuatur, dicitur actioι& quatenus est actus , quo subjectum exercet suam potentialitatem passi vam, & etiam primo

perficitur, dicitur pallio, quod innuit Aristot.

417쪽

ut num . . quaest. I. dum per actionem, & passio nem explicat motum dicens et Motus est a effuse jus, quod vere , m pati potes, quatenus rate sdc quatenus con notat privationem termini ad quem in subjecto, dicitur motus: ergo actio, passio , & motus materialiter sumpta non distin-gMIntur realiter. 9 Resp. g. Quod actio , passio, & motus materialiter sumpta, nec formali ter ex natura rei distinguuntur. Haec responsio est contra aliquos Scotistas; tamen in Scoti via videtur evidens ; quia ipsis adversariis consentientibus , eadem est in re entitas actionis , passionis, de motus, &solum penes diverses respectus, seu extrinseca connotata sortitur nomina actionis , passionis, & motus: sed ut manet ostensiunia, in logica loquendo de distinctione ex natura rei sermali, diversa extrinseca connotata non arguunt distinctionem sermalem ex natura rei s ergo. Argumenta , quae contra hoc

adduci possunt, facile solvuntur ex dictis in

logica . Rio Si autem inquiras, quomodo se habeant inter se praedi et i respectus, seu extrinsecae On- notationes 3 Resp. quod si fiat comparatio inter respectus , seu connotationes actionis , & passionis cum respectu , seu con notatione motus, se habent tamquam superius , & infe-xius, motus enim est in serius , actio vero de passio sunt superius ue valet enim : My motus ἱ e go actio, paso; quia nequit dari motus, qui non sit actio& passio; non tamen valet e contra: Ese actio, γρ sis: ergo est motus ; quia bene possunt dari actio dc passio, quin detur motus : ut patet quando simul producuntur subjectum, &fic forma; tunc enim bene dantur actio de passio,

non autem motus, cum non praecedat subjectum tempore privatum forma,quod necessario xequuxi lux ad rationem motus.

II Si autem respectus actionis eum respectu pas.

418쪽

p. i. P .iἰ - ΑΙ passionis eomparetur , etiam se habent tamquam superius & inserius, actio is habet ut su- perius, passio vero ut in serius ἡ valet enim est lpassio: ergo actio, nulla enim passio potest dati, quin etiam sit actio 3 non tamen Valet e contra assi t actio: ergo passo, quia bene potest dari alia

qua actio , quae non sit passio, ut patet in creatione , quae licet non dicatui actio realis formaliter; quia tantum per denominationem extri secam , seu per relationem rationis, denominatur Deus creabs formaliter ; dicitur tamen actio realis materialiter sumpta, quia in creatione sicut & in qualibet alia productione datur fieri essectus , quod dicitus actio materialia xer cum quo respondetur ad aliud dubium s an scilicet creatio sit actio realis non tamen diaeitur passio , quia creatio non praesupponit subjectum , quod ad rationem passionis necessario praesupponitur . Si autem propter aliquam difficultatem non videatur dicendum,

xespectu actionis , & passionis se habete , ut superius & inserius; potest dici, quod licet unus non includatur in alio, sed quilibet possit sine

altero concipi , respectus tamen pastionis habet necessariam connexionem cum respecta actionis, non verbe contra: cum respectus pas

sionis necessario inserat respectum passionis ς 'Iamen e contra. likli 2 Secundo dubitatur, quod nam sit subje- Nactum actionis 3 Pro responsione est advertendum , quod jam saepe dictum est, sui Iicet actio- id nem posse sumi materialiter, &formaliteri &etiam quod actio, vel est immanens, ut quando aliquod agens aliquid in se ipso producit, ut ' lignis producit in se calorem ; & in hoc sensis

omnes conveniunt, actionem tam materialiter,

quam formaliter sumptam subjectari in age n. te, quod quidem tunc etiam est passiim; an ve. . : ι 'ro subjectetur in illo ut est agens, Vel ut est par fumi Ex dicendis deducendum est: vel est tram 5 s siens.

419쪽

18 Lib. I. Ph c. siens, ut quando aliquod agens produci taliquid in externo subjecto, ut ignis producit ignem in materia ligni s & in hoc secundo sensu procedit dubium, ad quod i 3 Resp. i. quod actio Brmaliter sumptata,

licet sit transiens , subjectatur in agente . Sic Scotus loquendo generaliter de actione in .dist.

I 3. quaest. I. Iitt.D. &E. Prob. ex ipso, quia re .

latio est, ubi est fundamentum . Sed potentia

activa , quae est fundamentum actionis est in agente s ergo. Deinde, in eodem non sunt re1- pectus oppositi , saltim ad idem, nec uni versalia ter necessario simul, passio autem, vel respectus passionis univorsaliter est in passo, non ergo ne cessario in eodem est respectus oppositus. Item ,

in quocumque est forma aliqua, illud est sim pliciter tale secundum formam illam , omnino enim irrationabile videtur 3 quod forma sit in aliquo, & non constituat ipsum informatum secundum ipsam 3 ergo si actio est sermalitet

in passo, past um exit formaliter agens. Haec omnia Scotus sergo ex mente illius, & juxta rationem , actio quaecumque, non in passo, sed in agente, quod denominatur sormaliter agens, subnctaturi esp. a. quod actio materialiter sumpta , subjectatur in passo. Sic Scotus citat. liti. I.&deducitur ex Arist.in hoc libro text. 9.& ΣΟ. Prob. quia, ut dictum est, num .s .actio, passio,& motus materialiter sumpta sunt idem realiter , sed passio , & motus, ut omnes concedunt, in Pasio subjectanturi ergo etiam actio malexialiter sum-Pta . Confirmatur quia , ut tam dictum est , &expresie tenet Scotuscit. actio materialiter sumpta est forma luens, seu in fleti; ergo. Ubi subjectatur forma in sacto esse, debet actio subjectari, nequit enim aliquid de sub ecto in subjectum transire; sed serma in facto esse subjecta-

ur in paelio, ut omnes fatentur 3 ergo etiam acti

materialiter sumptu subjectatur in pasib. Ex quo

420쪽

4is deduei tur,quod actio immanens formaliter Ium pia subjectatur in agente, ut agens eas sumpta vexo materialiter subjectatur in agente, ut est passiim . Deducitur etiam , quod actio imm

nens disserta transeunte in hoc, quod ,per acti nem immanentem producitur aliquid, quod in ipso agente recipiatur s per actionem Vero transeuntem producitur aliquid, quod in externo sub ecto reci piatur. - Is Observa tamen, ne quando in aequi voco labores, quod peractionem materialiter sumptam , non dicitur aliquid, seu denominatur agere formali ter sed tantum fundamentali tersneque per passionem materialiter sumptam dicitur, seu denominatur aliquid pati, sed tantum fundamentaliter, quatenus, . sci licet actio,&passio materialiter sumptae sunt fundamenta, seu conditiones requisitae ad fundandas relati nes , quibus agens ,& Passum agere, pati formali tex dicuntur, seu denominantur. Videantur , quae diximus lib. E. loquendo de eausalitate cau sae. Cum hac distinctione de actione mate

xialiter , & formati ter sumptis, lacile respondetur ad quaelibet argumenta.

D. infinito. FInitar, & limitatae virtuti nostri intellectus,

di maxime, ut sensibus materialibus alligati, perdissicile, imo fere impossibile videtur naturam infiniti penitus penetraros tamen ex plex hoc non debemus totaliter ab aliqua intiniti notitia tradenda, cum Aristot. in hoc libro, deviare; proponemus ergo aliquas dissiculi

te , quae communius ad controversiam red euntur 3 plures alias omittendo, quas propon

SEARCH

MENU NAVIGATION