Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

tium in ordine ad locum nequeat a quantitate separari , bene tamen extensio actaalis ; haec enim tantum est accidens naturaliter debitum ruantitati. Videantur quae diximus in Logica is p. de quantitate , praecipue in illa quaest. an substantia habeat partes seclusa quantitate, quae maxime ad aliquas replicas quae hic fieri solent, deserviunt.

spondetur , quoiu in hypothesi, licet totum non esset actualiter majus sua parte in ordine ad loricum , esset tamen majus aptitudinaliter ; quia ex natura sua exigit occupare majorem locunias , quam quaelibet pars illius.

successivae . adhuc supernaturali tex , penetr xi, seu simul existere in eodem spatio durationis: ergo neque similiter plures partes quantitatis permanentis, seu duo corpora quanta, esse simul in eodem loco. Patet consequentias quia sicut se habet quantitas successiva in ordine ad spatium durationis, ita se habet quantitas permanens in ordine ad spatium loci. Resp. neg. conseq. dc paritatem ue quia successio essentialiter dicit unum esse post aliud s permanentia autem hoc non dicit essentialiter: unde, licet partes quantitati successivae nequeant esse simul in ea.dem duratione, quia hoc esset contra essentialem rationem suceessivi s tamen partes quantitatis permanentis, seu duo corpora quanta Permanentia, possunt sine implicatione et se simul in eodem loco ; quia hoc nullatenus essenti l permanenti opponitur.

tensa, simul essent in eodem loco, dependeret idem numero effectus a duplici causa totali , bc adaequata ejusdem ordinis: hoc implicat , ussuo loco dictum est: ergo . Prob. maj. qua repletio loci eit effectus quantitatis: ergo, si duo Corpora, quantitati vh extensa, essent simul in

462쪽

Di p. i. 46I eodem loco , eadem repletio dependeret a duplici quantitate, tanquam a duplici causa totali

ejusdem ordinis. Resp. neg. sequelam majoris,& conseq. prob. quia in tali casu non unica tantum repletio loci, sed duplex intercederet, quaelibet a corpore quantitative extenso sibi correia pondente proveniens tanquam a causa : esset enim in tali loco duplex ubi activum ,&in quolibet corpore unum ubi passivum seu praesentia localis , quae est respectus extrinsecus adveώniens , utrumque terminatum ad eundem lc- cum materialiter sumptum s neque enim hoc est peculiare hujus respectus ; nam in eodem fundamento multiplicantur quaelibet relationes, multiplicatis terminis,& etiam in pluribus fundamentis multipIicantur relationes, respectu ejusdem terminiis Io Arg. q. si. duo corpora , quantitativh ex tensia, essent simul in eodem loco, sequeretur,

quod possent naturaliter moveri , cum essent cor pora naturalia , di quod non possent natura. liter moveri r quia jam possent naturaliter si- mul in unico loco constitui, quod non est dicendum: Sequeretur etiam, posse natura liter videri, cum haberent colores s &non posse naturaliter viderii quia posset unum esse album,& aliud nigrum, dc non esset major ratio, cur unum immutaret visum , potius, quam aliud, quod est inconveniens. Resp. quod si alias non

repugnaret, possent moveri naturaliter corpora penetrata , dc in eodem loco constituta ; dc per talem motum possent simul constitui na. turaliter in eodem loco , quod nullum est inconveniens ex suppositione miraculi conservantis praedicta corpora cum actuali penetratione. Qui autem dicunt, praedicta corpora non posse moveri , nullum admittunt inconveniens , cum in tali casu essent mobilia , ab intrinseco , & solum ab extrinseco immo.

bilia .

V a Ad

463쪽

46x Lib. 4. 'sic. ii Ad aliud resp. quod si illa corpora essent

ejusdem coloris, posIent simul videri, licet non possent naturaliter discerni; si autem erant di vel si coloris possent etiam videri cum quadam conrusione ex parte objecti , dc aliquo modo discerni. ix Adverte, quod praedicta corpora possent' naturaliter agere, dc pati, quin penetratio ob staret si enim ignis penetraretur cum signo, illud combureret de similiter aliud quo cuminque combustibile extrinsecum.

Q UAESTIO IV. An idem numero erepus possit ese simul in

duplici Leo adaquato circuminscriptivi ra ' Ton procedit dissicultas naturaliter, seu de potentia ordinaria,ut sic enim

unanimiter conveniunt omnes , idem corpus

non posse in duplici loco adaequato collocari , eo quod quantitas, ratione cujus corpus dicitur esse in loco circumscriptive, est finita, & limitatas unde naturaliter solum exigit unicam praesentiam circumscriptivam ad unum locum ad a, quarum s quapropter semper videmus experientia, corpus dum acquirit aliquem locum , alium amittere. Procedit ergo quaestio supernaturaliter , seu de potentia Dei absolutas &denotanter diximus eircumscriprive i quia , quod unum corpus sit in uno loco circumscriptive, seu divi ubili modo, & in alio, vel ali is definitive, seu modo indivisibili, omnes Catholici satentur, de iacto miraculose evenire scorpus enim Cliti sti Domini simul est in celo circumscripti vh , dc ut fides docet , in Sacramento Altaris modo indivisibili, seu definiri ve. circa dissicultatem duplex celebris, &ex diametro opposita sententia . Prima asserit, hoc

464쪽

hoc penitus repugnare. Sic expresse Angelicus Praeceptor pluribus in locis a Thomistis i psum

unanimiter sequentibus, citatus. Secunda neogat, hoc repugnare is quapropter affirmat ,'posse supernaturaliter idem numero corpus quanistitative extensam in duplici loco, modo divisibili, seu circumscriptive a Deo collocari. Sic subtilis Magister in A. dist. Io.q 2. Per tola os quem praeter omnes Scotistas, Jesultae comm niter sequuntur. Pro qua 2 Dicimus: Idem numero corpus potest simul, modo dicto, in duplici loco constitui. Probatur primo ratione Scotir quia potest idem numero corpus esse circumscriptive, seu modo

divisibili in uno loco, & definitive, seu modo indivisibili in pluribus aliis, ut patet de COGI ore Christi Domini, simul in Coelo, divisibi. iter, & in pluribus Altaribus in Eucharistis

Sacramento indivisibiliter existente: ergo etiam potest simul idem numero corpus in duplici l eo divisibiliter constitui. Haec est potissima ratio Ostensiva conclusionis, quam phiribus evertere intendunt adversarii assignando disparita, tem. Igiturq Respondent r. disparitatem stare In hoc, quod ut corpus sit in uno loco circumscripiaVe, di in alio Sacramentaliter, non requiritur dueex extensio localis, sed lassicit, quod in uno oeo sit quantitas cum sua locali extensione, in alio sit, non pex localem extensionem, sed per conversionem substantiae panis in substantiam Corporis Christi, quod non est inconveniens: at Vero, ut corpus sit in duplici loco cireum scriptive, requi xitur, quod multiplicetur extensio localis, quin multiplieetur quantitas, quae est sorma tribuens talem extensionem , quod repugnat; impossibile enim est, multiplicati effectum sermalem , non multiplicata

forma.

465쪽

464 Lib. 4. P0 P. naRtiae panis in substantiam Corporis Christi non est ratio formalis, qua Corpus Christi

est hie ; nam transacta conversione manet hic

Corpus Christi: ergo sine tali conversione potest a licui tribui esse hic: ergo ratio sermalis, qua Corpus Christi est in pluribus locis definiative, debet esse quid distinctum ab ipsa conve

sione .s Neque dicas, talem rationem sormalem esse species panis consecrati , & sic Corpus Christi est in Coelo circumscriptive per proprias dimensiones, & in Sacramento per dimensiones alienas, scilicet per dimensiones Hostiae consecratae. Nam contra est: quia praedictae' species non sunt Brinaliter in Corpore Christi tergo non sunt ratio formalis, qua Corpus Christi est Brmaliter hic, sed Corpus Christi est

formaliter praesens huic loco; ergo per aliquid aliud distinctpm, tam a conversione , quam a praedictis speciebus. Deinde quia si dimensio praedictarum specierum esset ratio sex malis, qua Corpus Christi est in Sacramento, elset in illo modo exten ε nam extensa dimensio, quam habent praedictae speciey, nequit esse ratio sor- malis essendi in toto indivisibiliter, & inex-len sp, quo modo est. Corpus Christi in Sacramento: ergo tales species nullatenus possitiat esse ratio sermalis, qua corpus sit praesentialiter in

Sacramento.

6 Contra 2. quia ut Corpus constitueretur in duplici loto circumscriptive, non esset necessarium multiplicate extensionem: ergo non recte adducitur repugnantia ex hoc capite . Prob. antec. quia ut aliquid multipliceiux, sufficit, quod multiplicetur ratio sermalis illius, quin ratio materialis multiplicetur: sed ratio formalis , qua corpus est in loco , est praesentia Iocalis, seu ubi ; extensio vero tantum est ratio materialis , seu fundamentum talis praesentiae: ergo, ut corpus sit in duplici loco, sus-ficit a

466쪽

scit, quod mitiplicet praesentia localis, seu

quinquan bitas, seu extensio quantita Ilva

multiplicetur. Major patet a parilate, quia ex eo quod albedo, V. gr. non fit ratio sermalis, sed Iantum materialis , seu fundamentalis assimidandi, & ratio sermalis assimilandr, sit relatio similitudinis , potest unum album esse simile pluribus , per lotam multiplicationem Ielationis similitudinis, albedine immultiplicata : er. go ut aliqaid multiplicetur, sufficit , quod multiplicetur rωtio formalis illius, quin ratio maletialis multiplicetur, Minor etiam patet , quia sicut se habet albedo, v. gr. ad fundandam relationem similitudinis, ita se habet extensio quantitativa ad fundandam relationem 4raesentiali inlatis localis , seu ubi vircumscriptivum: ergo sicut ibi albedo tantum est ratio ma tialis, sea fundamentalis, ita & hic quantitas , seu exteta aio quantitatiVa.. 7 Secundo respondent, disparitatem stareis an hoc , quod praesentia quantitativa , & e tensa convenit Corpori Christi Domini ratione suae quantitatis 3 praesentia Veso Sacramentalis ratione suae substantiae, ita ut conversio sit ratio causalis , substantia. vero ratio formalis talis praesentiae 3 quae rationes valde diveris sunt: at vero, ut corpus esset simul in duplici loco circumscripti vh , ratio formalis esset extensio quantitativa , quae cum sit unica , de eadem, repugnat, quod sit ratio duplicis praesentiae . Sed prarierquam quod falsum est, extensionem quantitativam esse rationem sormalem praesentiae, seu essendi in loco, ut supra diactum est a , 8 Contra est: quia in Sacramento, licet non

ex vi conversionis , tamen concomitantes ,

adest quantitas Corporis Christi Domini. si .mul cum substantia: ergo si substantia quanti Corporis Christi potest recipere praesentiam

indivisibilem, praeter praesentiam divisibilem,

467쪽

66 Lib. 4. P0sic.

quam habet in Coelo, medius potetit recipere aliam praesentiam divisibilem . Prob. conseq. quia ubicumque ponitur RIi qua sorma aptius ponitur modo sibi connaturali, quam modo opposito : sed modus connaturalis substantiae quantae est existere in loco divisibiliter : ergo ubicumque potest substantia quanta constitui, aptius erit modo indivisibili,quam indi visibili

sed quod ponatux indivisibili modo ab omnibus

admittitur: ergo non debet negari, quod possit

poni modo divisibi true eo vel maxime; quia inconstituendo corpus in duplici loco divisibiliter, unum tantum intercedit miraculum s inconstituendo vero indivisibiliter, duplex miraculum intercedit s alterum quo ponitur in duplici loco, &alterum, quo impeditur extensio sibi naturaliter debita. - s Respondent, quod licet absolute loquendo sit miraculum impedire extensionem quantitatis; non tamen ex suppositione , quod sit in aliquo loco extensive, ut contingit in Corpore quanto Christi Domini, quod ex suppositione , quod sit in Coelo di visibiliter, necessa-xio ponitur in Sacramento indivisibiliter; unde

non est miraculum , quod in Sacramento non ponatur divisibili ter, cum talis positio, ex hy.pothesi, repugnet. Cujus ratio, inquiunt, est quia locus circumscriptive adaequatus importat aequalitatem cum corpore in linea circumscriptivis &consequenter dicit negationem excessis; unde nequit corpus excedere locum praedicto modo 'adarctuatum, & in altero cimumscriptive collocari,bene tamen indivisibili reci quia

in hoc genere non erat corpus cum primo loco adaequatum.

Io Sed contra est primo: quia potest Deus

convertere substantiam panis in substantiam Angeli , Angelo in Coelo remanente, quod non videtur pota negari potentiae divinae , sup-Posito miracuIo Sacramenti Euinaristiae. Nunc

468쪽

Dι p. I. Ωuas. 4. 467 Inquiro; an esset Angelus sub accidentibus p nis modo definitivo, vel circumscriptivo λ Si Primum s ergo etiam Corpus Christi Domini

texit esse in Sacramento circumscriptive s ac Pex consequens idem corpus in duplici loco circumscriptive. Prob. conseq. quia sicut praesentia circumscriptiva importat aequalitatem cum corpore in linea circumscriptiva , ita praesentia definitiva suo modo potest dici importare aequalitatem cum Angelo in linea definitiva ;ergo sicut, hoc non obstante, potest Angelus pcini sub speciebus panis modo definitivo, conservando suam praesentiam definitivam in Coelos ita poterit Corpus Christi poni in Sacramento modo circum serpto, conservando suam praesentiam circumscriptivam in Coelo. Si secundum s quis negabit, hoc esIe mauus miraculum, quam si poneretur modo definitivo, eo vel maxime, quocl hic modus essendi in loco est Angelo con naturalis , & modus ex i stendi circumscriptive Opponitur tali modo con natur iis ergo idem dicendum est de Corpore Christi. scilicet, quod est majus miraculum esse in Eucharistia modo definitivo , conservando Praesentiam circumscriptivam in Coelo , quam esse modo circumscriptivos eo vel maxime , quia hic modus essendi in loco est corpori connaturalis, & modus essendi definitive opponitur tali

modo con naturali.

ii Et potest confirmari ; quia ita Corpus Christi adaequatur cum hac numero Hostia Sacramentaliter, sicut adaequatur cum hoc numero loco circum sexiptive , sed prima adaequatio 'non obstat , quod Corpus Christi sit simul adaequatum cum altera Hostia , ergo neque s cunda adaequatio obstabit, quod sit simul adaequarum cum alio numero loco circumscriptive . Prob. maj. quia ex eo corpus adaequatur eum uno loco circumscriptive, quia totum corpus continetur in illo, ita ut nihil aliud coni V . ne

469쪽

neatur, & locus continet corpus, ita ut nihil aliud contineat circumstriptive : sed tot iam . Corpus Christi continetur in una Hostia , ita ut nihil aliud contineatur, N. illa Hostia continet Corpus Christi, ita ut nihil aliud contineat Sacramentaliter ; ergo sicut adaequatur corpus cum uno loco circumscriptive, ita cum una

Hostia Sacramentaliter. Aliae Iesponsiones imis pugnantur ex dictis, di amplius ex solutione arigumentorum.

I 1 Probatur secundo conclusio a quia duo corpora quantitative extensa possunt sit pernaturaliter esse simul in eodem loco circumscriptives ergo similiter idem numero cor pus quantitative extensum potest supernaturaliter sura ut esse in duplici loco circumscriptive. 33 Respondent negando parit1tem ἱ quia de ratione unius est esse indivisum in se, si autem esset in duplici loco, 3am esset divisum, esse autem divisum ab alio, non est ita de ratione formali unius, &ita bene possunt duo corpora esse simul in eodem loco ; hoc enim solum sacit, quod unum non sit divisum ab alio. ι Sed contra est ; quia non miniis est de ratione unius esse indi visum in se, quam esse di. visum a quo liber alio ue ergo aequaliter repugnat, Vel non repugnat uni non esse divisum ab alio, quam esse divisum inses ergo paritas manet in sua vi. Prob. antec. quia , vel indivisio in se, & divisio a quolibet alio accipiuntur entitative, vel localiter λ Si entitative , sicut est impossibile, quod unum sit in se divisum entitative , quia esset unum , & non esset unum entitative , ita est impossibile, quod unum non fit divisum a quolibet alio entitative; quia esset unum, Zc pluras distinctum, Zc indistinctum. Si localiter , sicut non est impossibile , quod Plura entilative sint unum localit ex , seu quod unum entitative non sit divisum a q libet

lio localiter, ita non est impossibile , quod

unum

470쪽

αD. r. 4. 469-unum entitative sit pluxa , seu non sit unum localiter.

1s Confirmatur hoc 3 quia bene stat, quod unum sit divisum ab alio entitative, de indivisum ab illo localiter; ergo bene stat, quod unum sit indivisum in se entitative , dc divisum to caliter . Patet consequentia ue quia ideo potest unum esse divisum ab alio entitative , & indivisum ab illo localiter , quia locus est quid extrinsecum respectu illius sed etiam locus est quid extrinsecum respectu illius , quod est indivisum in se entitative: ergo quod est indivisum in se entitative, potest esse divisum localiter. Respondent, negat. consequent. & pari-1ate , quia inquiunt , divisio corporis per ordinem ad extrinseca loca circumscripti V sinseri necessario divisionem intrinsecam , de entitativam , quia tale corpus esset discontinuum per corpora mediantia non continua cum

illo a at vero indivisio duorum corporum in loco extrinseco solum inseri , quod praedicta

corpora in ordine ad talem locum non se tangat secundum extremitates, quod bene compatitur cum illorum intrinseca, Sc entitativa diuisionesar Contra; inter Corpus Christi , ut existens in Gelo,&ipsum, ut in Eucharisti a m diant plura corpora discontinua.: sed hoc non facit, quod Corpus Christi sit discontinuum, Se divisum a se ipso entitative; sed tantum, quod praedicta loca sint discontinua, de Corpus Christi localiter, de extrinsece divisum; ergo licet corpus esset circumscriptive in pluribus locis, inter quae intercedant plura corpora discontinua, non seciet, quod corpus sit in se discontianuum, Ec entitati vh distinctum ; sed tantum . quod praedicta loca sint discontinua, de corpus aliter , ε extrinsech distinctum . ,1 o Aliter prob.cones, aliquibus apparitimi

SEARCH

MENU NAVIGATION