Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

ex illo ad Haebreos L. Angelis non sub Jerit Deus

orbem terrae s ergo per nullam Virtutem creaiaram , adhuc spiritualem, potest universum inverti s Sc consequenter neque dari vacuum in

aerum natura .

s Pro majori claritare aliqua veniunt advertenda. Primo, quod motus, quo aqua ascendit sursum ad replendum vacuum, & potest diei illi violentus, quia est contra naturalem iniselinationem descendendi , quam habet secundum propriam naturam ἡ & potest diei illi naturalis, quatenus, ut est pars universi , inebi. natur in bonum commune, quod sequitur ex tali assensu ad replendum spatium , ne detur vacuum; ex quo, ut advertit Scotus in . dist. y. quaest. r . 6 ad illud quod obiicitur , vers. Ad primum dico , ante litt. L. dicendum est , praedictum motum esse simpliciter naturalem aquae, & tantum secundum quid violentum; nana quando in aliquo sunt duae potentiae ordiri natae , naturalitas potentiae superioris magis debet attendi, quam naturalitas potentiae in ferioris; & superior est potentia , quam dicit

aqua, ut est pars universi, ad sursum ascende-xe, ne detur Vacuum s haec enim potentia re Cpicit bonum commune, quam potentia, quam dicit ex sua peculiari natura ad descendere deorsum; haec enim potentia tantum respicit bonum particulare. o Maundo , praedictum motum habere duplicem causam eicientem subordinatam, qua xum una dicitur proxima, altera remota. Proinxima est totum universum , seu virtus regi tiva, quam habet , &qua naturaliter inclinatur ad conservandam contiguitatem suarum partium, tanquam in proprium bonum , licet 1it contra maturalem inclinationem particularem alicujus Partis. Remota est agens, quod extrahit primum corpus a suo loco ut cisi aliquis abs et aerem fistulae attingentis per oppositum

492쪽

Disp. z. Quass. i. 49 rorificium aquam , & sic aqua pet fistulam accenditi tunc absovens aerem dicitur causa r mota ascensu aquae , quia dum immediate atrahit aerem c supposita conservatione contiguitatis aeris cum aqua ab universo, seti a viris tute regitiva illius, tanquam a causa proxima , proveniente 3 mediate attrahit aquam ; sicut qui immediate attrahit unam partem conti. nui, mediate saltim attrahit alias ratione continuitatis.' Arg. s. aliquibus experientiis: si ponatue

Vas plenum aqua ex omni parte occlusuml, de congeletur aqua, necessario in medio vasis reis manebit aliquod vaeuum , cum non possit ingtedi aer ad illud replendum. Deinde, si ponantur duae tabulae , persecte planae , persecte

conjunctae, & aequaliter una ab alia separetur , necessario pro aliquo instanti dabitur vacuum in aliquo spatio mediante inter illas, cum nequeat aer in eodem instanti occupare totum illud spatium t ergo jam potest naturaliter dari

vacuum.

8. Resp ad r. praedictum vas necessario est rumpendum, vel per debiliorem partem , Vels partes snt aequales in sortitudine,per aliquairs Iartem determinatam ab Authore naturae ne

etur Vacuum in rerum natura , &hoc potius: quam oppositum , constat experientia . Ad 2.

resp. non posse praedictas tabulas naturaliter simul secundum omnes partes separari , sed tantum successive secundum aliam , & aliam partem, ut etiam successive aer ingredi possit ad ,

replendum spatium , ne detur Vacuum. 9 Arg. a. si non daretur vacuum, non possent corpora moveri, quin penetrarentur, quod na- ruraliter evenire nequit, ergo datur Vacuum. Resp. neg. primam partem antecedentila: sufficit enim , ut corpora possint moveri, quod partes aeris , propter suam nimiam raritatem, e

493쪽

novo adveniant, & moveantur, etiam lassicit, quod partes aeris condensentur ; possimi enim plurimum condensari , eo quod rarissimario Argum. 3. virtus Angeli sussicit ad impe

alendum motum aquae ascendentis ad replendum vacuum : ergo per virtutem Angelicam Potest dari vacuum. Prob. antec. quia corpora

lubri cruntur Angelis in ordine ad motus loca-ies: ergo. Respon. neg. antee.&disting. anteci Prob. corpora subiiciuntur Angelis in ordine admotus locales tendentes in bonum particulare, concedo, tendentes in bonum universi, nesto Juxta superius dicta, & neg. conseq. Ir Dicimus a. supernatura liter potest dari vacuum . Conclusio etiam est communis , &patet ex eo, quod nulla apparet repugnantia in eo, quod Deus possit destruere aliquod elementum absque eo, quod in spatio illius aliud eo pus conuituat i & similiter non apparet repugnantia in eo, quod Deus possit destruere omisnia corpora sublunaria s in quocumque enim casu daretur vacuum privativum, de q- l quimur . Et quaecumque alia, ex quibus seque-xetur vacuum et possunt a Deo, ut supernaturali agentescui omnia non repugnantia subiiciuntur

ix Dubitabis; an possit creari aliqua virtus potens causare vacuum . Resp. assirmative squia virtus unirersi ad conservanda corpora contigua, est finita, & limitata : sed non repugnat, posse a Deo creari aliquam majorem vi tutems ergo. Neque apparet, quid contra hoc possit obiici . Unde videtur dicendum, non eonnare evadenter, quod Angeli non habeant Praediciam virtutems nam illud Pauli solum de- Deum non subjeci se Angelis orbem te

nta *impedita. Si autem Angelis inesset in

494쪽

TII p. 2. 2. ω'Iis virtus, & permitteret Deus, quod aliquando

in executione poneretur, tune talis executio esset miraeulosa, & quia non esset assueta, & quia esset extra communem , & Ordinariam disposi-nem Aut horis natura .

An; quomodo moverentur corpora pervacuum , si daretur λ Roprimo, quod inquirit quaestio, dici-λ mus primo: per vacuum negativum licet motu progressivo possent animalia a primcipio intrinseco moveri & similiter pro ecta motu neutro s tamen gsavia, & levia non ponsent moveri motu naturali sursum , vel deo sum, juxta suas naturas. Conclusio sere ab om nibus admittitur. Quoad motum progressivum animalis patet ἱ quia , licet in illo vacuo, cum sit purum nihil, non sint aliquae differentiae sursum, & deorsum, hoc non obstat mo tui progressivo animalium s talis enim motus non determinatura tali positione, sed a suo appetitu ,& imaginatione, sicut similiter determinatur, dum moventur in pleno. Advertendum tamen est, quod in hypothesi, animalia nihilo nitere lux, quod non obstat, quia solum indigent aliquo niti, dum exercent motum progressivum squando sunt capacia motus deorsum, in quem , propter suam gravitatem,inclinantur Iat in no stro casu non essent capacia talis motus, ut dicetur infra . .

a Quod autem projecta moverentur patet squia vere possent recipere impulsum a pro H- ciente ue esset tamen talis motus neuter ; quia in tali vacuo non esset sursum , vel deorsum, in quae naturaliter possent moveri. Ex hoc patet, quod gravia , & levia non possent moveri mota turali, ec debito naturae ipsorum,gravia enim

495쪽

naturaliter petunt deorsum, & levia sursum; sursum autem, & deorsum non essent in tali

a Ubi advertendum est , quod motus per

tale vacuum non esset acquisitivus alicu jus ubi, seu praesentiae localis, nec proximes quia non adesset aliquod corpus proxime continens id , quod moveretur; nec remote , quia nulla daret ut distantia ad aliquos polos fixos, nec approximatio, clim tales poli non adessent; solum enim potest dici, quod esset acquisitivus alicujus ubi imaginarii, quod in re nihil esset; qu propter aliqui dixerunt, talem motum non es se dicendum localem positivum f. sed tantum negativum , licet in re vete esset motus , &ex parte moventis aequivaleret motui locali po

sitivos

Dicimus L. per vacuum privati Vum non solum possent moveri animalia motu progressivo, & projecta, sed etiam gravia, & levia suis motibus natu alibus , Conclusio etiam iste ab omnibus admittitur ; &quoad primam, & secundam partemi patet ex diei is , quoad tertiam

vero etiam patet ex eo, quod in tali vacuo veth essent centrum, sursum, & deorsum, quae admotum naturalem gravium, & levium praer quiruntur.3 Advertendum tamen est , quod motus projectorum per praedictum vacuum non esset neuter, sed naturalis, vel violentus, sicut modo est, quando moventur per plenum ψ tunc enim sicut nunc, esset sursum, & deorsum. Similiter est advertendum, quod ut animalia in praedicto vacuo motu progressivo moVexentur, deberent naturaliter nisi superficie terrae, alias deorsum descenderent , cum essent gravia, sicut modo; si autem constituerentur a Deo in medio Vacui, ut possent motum progressivum exercere , necessarium etat , quod Deus su

Pernaturaliter impediret motum deorsum , in

496쪽

in quem tua naturali gravitate Inclinaren

tur .

6 Advertendum est etiam , quod si daretur

tale vacuum ex , eo quod Deus destrueret ali quod elementum , omnia alia corpora Lbluna xia naturali ter moverentur versus Gesum,quia cum ad suam conservationem naturaliter indigeant coelestibus influentiis , quas naturaliter nequeunt recipere, nisi supposita contiguitate omnium corporum inter se , & cum Coelo, naturaliter peterent istam contiguitatem . Ultimo est advertendum, quod licet illa , quae mΟVerentur, non acquu exent per motum aliquod ubi, seu praesentiam localem proximam, eo quod non esset aliquod corpus proxime illa continens s acquirerent tamen aliquod tibi, seu praesentiam localem xemotam ,. quae Consisteret in relatione distantiae, Vel approximationis ad polos fixos, quos supponimus dari in tali vacuo; quapropter dixerunt aliqui, talem motum posse dici positive localem, eo quod per illum dependeretur aliqua relatio talis approximationis, vel distantiae, & aliqua de novo ata

quireretur, εν Oppositum tenet Perexius, & sic arguit. Primo: motus sublu natis dependet a coelestibus influentiis : sed influentiae coelestes nequeunt transinitti per Vacuum t ergo . Secundo: moistus locat is est transitus de uno loco in alium ἐν in Vacuo non est locus: ergo nec motus localis. Sed facith responil. ad primum disting. ma, est enim vera juxta ordinem naturae s falsa autem ex suppositione miraculi de conservando corpus in Vacuo ; tunc enim, cum in corpore sit natura, di inclinatio intrinseca admotum sursum , vel chorsum , non est cur non possit moveri e Ad secundum resp. disting. maj. motus localis per plenum est transitus de uno loco in alium, concedo a motus localis per vacuum privati

vum s de hoc loquitur Pererius est transitus

497쪽

de uno loco proximo in alium proximum , nego; de uno loco in alium arqu Valenter , & remote , juxta superius dicta, coneedo . Disting.

etiam min.in vacuo non est locus Proximus concedo , remotus nego, dc nego consequentiam,

ut constat ex num.antec.

8 Dicimus 3. motus per vacuum esset succeLcessivum. Conclusio eli communis inter Scottissas, & Τhom istas citantes suos Angelicum, &Maxianum Praeceptores. Probatur: quia causae successionis motus, non solum sunt corpora media resistentia, sed etiam ipta di stantia ni dii : sed in vacuo,licet non adessent LOLPota me dia resistentia , adesset tamen di stantia: ergo esset motus successivus ex hoc capite. 9 Et confirmatur communiter hoc exemplo: quia si in vacuo constitueretur a Deo magna columna, & corpus palmare, V. g. moVexelux aprincipio illius usque ad finem,talis motus. esset successivus: quia prius esset juxta aliquaε pax-tes columnae, de posterius juxta alias s impossibile enim apparet; simul esse juxta omnes Partes columnaeuenisi hoc supernaturaliter eveniret, de quo non est sermo: erg. motus per Vacuum esset successiVus iaio Aliqui oppositum tenentes , arguunt I. Si motus corporis per vacuum esset successivus, posset dari motus per plenum i qui non majus

tempus consumeret, quam motus Per vacuum rhoc non est dicendum: ergo. Major probatur; quia motus per plenum plus , Vel minus temporis consumit, juxta grossitiem, vel subtilitatem corporis medii : sed corpus medium potest esse ita subtile, ut corpus possit moveri, tam

brevi tempore , quam per Vacuum: ergo. RG-POnd. neg. maj. &min. prob. Etenim, cum laccessio motus non solum desumatur a corpore

medio resistente, sed etiam a distantia, sem-Pος motus esset successivus f sed posito in medio quo umque corpore , quamvis subtilissimo , plus

498쪽

plus temporis contumeret motus, quam si fieret per vacuum i quia aliquid, licet parum, resiste. ret corpus subtile,& sic magis retardaret motum illa virtus resistiva, quae in vacuo deficeret, de

ita motus esset velocior. II Arg. 2. In vacuo nulla datur di stantia po sitivae ergo nequit retardare motum. Confirmatur: quia lux Solis in instanti diffunditur per longam distantiam, eo quod nullam invenit positivam resistentiam: ergo per vacuum fiet motus in instanti ,eb quod nullam resistentiam positis

vam inveniat. . V I 2 Resp. neg. conseq. quia ut motus sit successivus ratione distantiae extremorum, nihil sa-cit, quod illa distantia sit positiva, vel privati vas maxime, cum distantia non dicatur x tardate motum positive, seu per positivam reinsistentiam , sed solum Privative , quatenus . scilicet, cum major sit distantia, quam mobile, nequit mobi te simul occupare totam illam distantiam , sed successi e , nunc occupando partem distantiae sibi correspondentem, & po. stea aliam. Unde nequit distantia dici caula realiter essiciens praedictam successionem motus, sed tantum id, cui nequit mobile, nisi su cessive commensurari s quapropter nequit motus fieri a sua causa effectiva , nisi successi vh . Quod idem contingit in motu, qui fit perplenum, in quos licet successio, quae provenit a corpore medio, dicatur Provenire a virtute positiva resistentes tamen successio, quae proinvenit a distantia , solum dicitur provenire a repugnantia simultaneae commensurationis corporis mobilis cum omnibus partibus distantiae.13 Ad confirmationem respond. neg. coninseq. & paritatem quia retardatio lucis solum pollit provenire a qualitate contraria cesistente , re cum lux nullam habeat qualitatem contrariam, bene potest in unico instan

499쪽

ti per longam distantiam diffundi; at vero relata datio motus non solum provenit a positiva resi. stentia corporis medii, sed etiam a di nantia, ut dictum est; unde adhuc motus retardabitur ratione distantiae , licet resistentia positiva corporis medii deficiat .

D I S P. III.

. De Tempore. A Decimo cap. hujus lib. egit Arist. de tem pore, quod est mensura motus i & licet nihil notius, quam tempus existere sit s nihil etiam est difficilius explicati s ut bene notavit D. Aug. lib. I i. confessionum cap. q. his verbis: Nihiι nos ius, quam tempus esse ; nihil vero eognitu

disseilius, quam quid sit Z Et prosequi lux s Quid

es ergo tempus Si nemo ex me quarar ,scio ; si qua renti explicari velim, nescio. Magnam ergo dis ficultatem involvit temporis naturam Penitus explicare, quapropter brevitate possibili, aliquam temporis notitiam pro nostro captu communiorem doctrinam sectantes, Propone

tura motu Zi A Rist. hie his verbis tempus definivit: Tempus est numerus motus seeundum prius, posterius. Quae definitio ab omnibus Philosophis admittitur, & stat pro prima pa

te conclusionis. Ad cujus explicationem aliqua Praenotanda sunt. Primo, primam particulam illius, scilicet, numerus esse aequi Vocam , eo quod numerus, vel sumitur active, pro illo , scilicet, quo numeramus, & dicitur numerus

500쪽

p. 3. 499Dumerans; hujusmodi est, formaliter loquendo, actus intellectus, quo aliquid numeramus ;materialiter vero est numerus Vinarius , vel denarius, &c. quem apprehendimus abstractum a rebus, & quem rebus quas intendimus numerare, applicamus . Vel sumitur passive, pro illo, scilicet, quod numeramus, &dicitur numerus numeratus, in hoc sensu ipsae res, quas numeramus, dicuntur numerus. Hinc ortum

est dubium inter Authotes, in quo 'nsu intelligatur numerus in definitione temporis Eo quod Arist. jam videtur loqui in primo, Jam in secundo sensu ; quod dubium haud difficile et

solvitur. et Praenotando 2. cum Scoto hic quaest. Irnumerum,.ves esse pure numerantem, ut est formaliter actus intellectus , & materialiter numerus praescindens a qualibet re, & solum habens else objecti vh in tali acta intellectus, ut numerus Vinarius, denarius, &c. praecise abi tellectu conceptus. Vel esse pure numeratum , ut sunt plures res numeratae, & amplius ad aliquid numerandum non deservientes. Vel esse mixtum , hoc est, neque pure numerans, neque pure numeratus, ita ut non solum numexetur, sed amplius deserviat ad aliqu'd aliud numexandum s ut est numerus labarum, V. g. qui non solum numeratur, sed etiam deservit ad suffi gla n i meranda.

3 Nunc, dicit Seotus et t. quod ly numerus non intelligitur in desinitione temporis de numero

pure numerante, neque de numero pure num rato, bene tamen de numero mixto. Cum quo

facile aliquae authoritates Arist. conciliantur. Sed adhuc pro maJori claritate 4 Praenotandum est 3. Numerum in praesenti accipi ab Aristot. pro mensura, quae rigorose loquendo non est numerus ue hic enim est quantitas discreta, illa vero quantitas continua ; dicitur autem tempus, qui est mensura motus,

SEARCH

MENU NAVIGATION