Cursus philosophicus ad usum studentium totius Ordinis Minorum. Tomus primustertius. Auctoribus fr. Petro a S. Catharina, et fr. Thoma a S. Joseph .. Tomus secundus complectens octo libros physicorum, ac tractatum de coelo, & mundo. Auctoribus fr. Pe

발행: 1714년

분량: 643페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

praecedenti; quia nonsubiectum dupliciter potest sumi. Primo pro Privatione entis simpliciter , seu substantialis , ut v. g. non homo non lapis e. Secundo pro privatione entis secundum quid , seu accidentalis , ut V. g. non calidum,

non frigidum , me. Inter haec tamen hac versatur disserentia, scilicet s quod non subiectum in primo sensu dicitur absolute, & simpliciter non subiectum, eo quod sit privatio entis simpliciter, &absolute: in secundo autem sensu, clim tantum sit privatio entis secundum quid ,

quae privatio non opponitur assirmaticini entis

simpliciter , imo compatitur cum illa ; & si secundum quid dicatur non subiectum, simplicitor tamen, & absolute subjectium est dicendum s quod idem est ac ens in actu sol mali, seu substantialiue & ut sic dicit ut motus a subjecto in subiectum. 4 Τertia conditio est, quod id , quod permotum est acquisibile, non sit acquisibile petis, & ex natura sua subito, seu instantanee, sed

successive, & temporaliter. Quae conditio communiter explicatur per hoc , quod motus sit a contrario in contrarium , quod non intelligitur praecise de contrarietate proprie dicta , sed ita ut motus versetur inter terminos , inter quos mediet aliqua distantia , quae naturaliter exigat , nota subito, &in instanti , sed successivε& in tempore pertransiri. Haec conditio deducitur ex Arist. cap.2. huius lib. dum dixit, quod ad substantiam non est motus, eo quod nullum habet contrarium . His notatis.s Dicimus i. ad quantitatem, qualitatem, &ubi datur per se motus . Conclusio est communis, quam tenet Arist. cap. I. & r. huius lib. ubi consequenter dicit, tantum esse tres species motus proprie sumpti, sci licet augmentationem , quae est motus ad quantitatem , alterationem ,

quae est motus ad qualitatem, & lationem, quae cit motus localis, seu ad ubi ..

522쪽

s De quantitate probatur : quia augmentatio habet pro subjecto ens in actu Ermali, scilicet vivens constitutum ex materia, & se ma substantiali s deinde augmentatio fit a suta jecto in subjectum, scilicet a minus quanto ad magis quantum s denique augmentatio versatur inter terminos contrarios modo requisito admotum s versatur enim inter minorem , di majorem Mantitatem, inter quas mediat distantia quantitativa , quae naturaliter , ut omnes fatentur , non subito, & tota simul, sed successive, & pex partes exigit pertransiri rhae sunt conditiones requisitae ad motum per se :

ν De qualitate simi liter probatur: quia ait ratio, praeterctuamquod subjectum illius estens in actu formali, & est mutatio a subjecto in subjectum, scilicet a calido in stigidum, V. g. vela minus calido ad magis calidum, dic. etiam ve satur inter terminos contrarios, inter quos mediat distantia, qus non subito,sed successive pertransiri exigit, scilicet gradualem intensionem , quae in alteratione gradatim, & non simul pro-- ducitur: ergo.

8 De ubi etiam probatur eodem modo: quia subjectum motus localis est ens in actu formali r& deinde motus localis fit a subjecto in subjectum , scilicet ab esse in uno loco ad esse in alio . Et denique extrema motus localis , ut - sunt unum , dc aliud tibi, sunt contraria, seu quod idem est, mediat inter illa aliqua distan. tia, quae necessario successive exigit pertransiti s

s Pro majori autem claritate, & ut aliqua argumenta solvantur, aliqua veniunt notanda . Primo, quod idem, quod dictum est de ausementatione viventis, etiam est dicendum de Qugmentatione non viventium, lichi improprie dicatur augmentatio, ut V. gr. quando ignis ,

qui est in aliqua parte alicujus ligni, successi

523쪽

augetur per totum lignum . Etiam potest intelligi de acquisitione quantitatis per rarefactionem, si recte percipiatur, ut dicitur in libris de generatione. Non tamen debet intelligi quando aliquid fit majus ex minori per aggregationem , ut cumulus lapidum per lapidum additionem; nam licet tunc detur motus localis, non tamen motus ad quantitatem. Neque etiam

debet intelligi de illo, quod fit majus de mino-xi per continuationem: ut clim una pars aquae alteri conti matur; tunc enim praeter motum localem , solum datur actio productiva indivisibilis continuativi, quae non est motus ad quantitatem, ut ex se patet, sed solum ad continu tionem illius.. Io Deinde solum debet intelligi conclusio

de quantitate continua, & permanenti, non autem de successivaeontinua, ut est tempus pro materiali, quod idem est, ac motus, & ce tum est ad motum non dari per se motum; neque de quantitate disereta successiva, ut est ora. tio, nam haec constat unitatibus, q uae se ni mo-xulae , seu tempora parvas & ut di ctum est, ad tempus nequit dari per se motum s neque de quantitate discreta permanenti, ut est numerus s quia haec resultat, vel ex productione plurium unitatum quantitativarum , vel ex divisione continui, quae fit per corruptionem indivisibilis, quo partes continui copulabantur,quin detur aliqua alia actio per se terminata ad quantitatem discretam. . is Secundo venit notandum, quod loquendo de qualitatibus, conclusio est intelligenda solum de illis , quae in sub)ecto supponunt alias qualitates sibi divisibilitex opponias, hre

enim conveniunt omnes supradictae conditi nes ad rationem , per se motus. requisitae .

Non tamen est intepigenda conelusio de qua-1itatibus, quae nullum habent contrarium , ut

est lux s nec de qualitatibus, quae di si habearet

524쪽

Di p. unica , B se. r. s 23 contrarium, non tamen divisibiliter oppositum, ut sunt error, &scientia, quia istae qualitates in instanti, &subito, non Vero successive in sub jecto introducuntur , quapropter & fi prima,

di secunda conditio illis con eniant. non tamen convenit illis tertia. x a Dicimus 1. Ad alia praedicamenta non datur per se motus. Conclusio etiam est communa unis, &eana tenet Ari it. Ioco cit. De substantia patet; quia nullum habet contrarium , nec per i t ex sua natura successive produci ; clicet accidentaliter, eo quod sequitur alterationem, Apropter impersectionem naturalis agentis , se

cemve producatur, ut dicitur in libris degen ratione a neque mutatio ad substantiam, habet subjectum in actu formali ι & sic neque est a su jecto in subjectum: ergo.

x g De relatione etiam patet, nullum enim sex se habet contrarium, neque aliqua actio per se ad relationem terminatur, cum resultet posito tundamento, & termino. Idem seth simi liter, patet de aliis pr dicamentis,quq ut suo loco dixi. mus consistunt in respectum: licet non resultent posito sundamenton terminostamen non datur liqua actio ad illa terminata, sed tantum terminata ad aliquid praevium ι & si ad illa actio aliquomodo terminetur, non tamen aliqua actio successivas quippe nullum h bent contrarium , nisi sorte ratione fundamenti,quod per accidens .e habe . Videantur, quae diximus in logica i quendo de ultimis praedicamentis ue in re enim adeo faci li, & parum controversa, non est ε amplius immoretur.

525쪽

Unde unitatem , dissinctionem , eontra. rietatem accipiat i intelligentia quaestionis notandum A est prim5, quod motus materialiter sumptus e in quo sensu loquitur hic de illo Aristot. ει procedit praesens dissicultas potest considerati in esse rei, prout praecise dicit Ermam,que fluit, seu in fieri, & potest considerari in esse ,

motus, seu quatenus est actus entis in potentia secundum quod in potentia: & in utroque sensu intelligitur titulus quaestionis.1 Notandum est x. quod motus in esse motus habeti suum specificativum intrinsecum, sicut quaelibet alia res ; sed cum hoc specificativum nos penitus lateat, solum specificativum extrinsecum quaerimus ἱ dc quia extrinseca con notata, de quibus potest dubitari, sunt plura, scilicet, agens, passum, seu subjectum, medium, terminus a quo,& terminus ad quem, ideo est difficulta, a quonam illorum, unitas, distinctio, & contrarietas motus desumatur.3 Notandum est 3.quod motus non constituit aliquod determinatum praedicamentum, nam si consideretur inesse rei, reducitur ad praedicamentum termini ad quem tanquam impers ctum ad persectum s si vero in esse motus conmderetur, tanquam quoddam ens modale, illum in post praedicamentis Arist. collocavit s tamen ad specificationem suo modo dignoscendam, potest fieri aliqua modalis coordinatio, seu categ tia disponi in hunc modum. 4 Actio materialiter sumpta erit genus generalissimum. Si non praesupponit subjectum, dicitur croatio ; si vero praesupponit subjectum ,

aicitur eductio, di haec, si supponitia emitu

526쪽

pro aliquo tempore sine forma, dieitur muta tio. si solum prioritate naturae, consetvat n men eductionis, appropriando sibi nomen genericum ex indigentia vocum, Deinde mutatis,aut fit ex non subjecto in subjectum secundum contradictionem s hoc est a privatione ad formam, dc siic est gene ratio ; sive substantialis, si fiat a non subjecto pliciter is sive accidentalis ; si fiat a non subjectosecundum quiri aut sit ex subjecto in non subjeAum etiam secundum contradictionem , id est a forma ad privationem , re sic est corruptio, vel substantialis, vel accidentalis modo dicto s aut fit ex subjecto in

subjectum secundum contrarietatem c quod intelligitur de contrarietate insensu quaestionis antecedentis &sic est motus & hic vel est ad quantitatem , di sic est augmentatio , vel ad qualitatem ; & sic est alteratio s vel ad ubi i & sic est lotatio, seu motus localis. Quod libet ex his membris dividentibus potest subdividi in alias species, juxta infra dicenda, quae omnibus his adaptanda veniunt. His notatis.s Dicimus r. motus inesse rei Gecificantu ea terminis ad quos. Haec conclutio ab omnibus admittitur , &prob. quia ut saepe diminest, motus in esse rei est eadem forma in fleti, quae est terminus ad quem in secto esse : ergo motus in esse rei specificantux a teminis ad quos ; ita ut ejusdem speciei sunt motus s cujus speciei fuerint termin i ad quos. o Dicimus a. motus in e1se motus etiam specificantur a terminis ad quos formaliter . Conclusio etiam est communis, & sic prob. quia terminus ad quem tendit motus, comparatur ad ii, tum per modum krmae licet extrinsecae &ultimi actus: ergo specificantur motus Brmaliteira terminis ad ques.

7 Pro hujus tamen conclusionis intelligentia necessario est observandum; quod sicut motus consideraturin esse rei , & in esse motu P, ita

527쪽

termini ad quos consideraturin esse rei, Ee in

egeterminorum s liveste rei dicunt tantum suasentitates s in esse vero terminorum dicunt xationem sermalem terminandi s conclusio emo non est intelligenda de tetminis in esse rei, timne tamen de terminis in esse formali termin xum s quod idem contingit in aliis rebus, quae ater minis specificantur,ut sunt relationes,POten. tiae,aetus, bc habitus. 8 Si autem inquiras undE proveniat terminis ad quos diversitas in esse terminorum , quando sunt emsdem rationis in esse rei 3 Res hoc illis provenire ex diversitate aliorum, quae sunt extrinseca connotata motus , & a quibus, ut infra dieetur , etiam des itur specificatici ipsius motus; v. g. motus ab albo in sustum, α motus a nigro in fuscum sunt diverse rationis,

Ec licet termini ad quos Musdem rationis sint inesse rei; sunt tamen diversae rationi in esse te minorum s quia fuscum in primo motu gerit vices nigri, Sc in secundo gerit vices albi ; eo quod terminus a quo in primo est album, &in secundoeest nigrum. Unde patet quod dive

fitas terminorum ad quos in esse terminorum desumitura diversitate terminorum affusius.

observandum tamen est, quod diversitas, seu specificatio motus semper desumitur formaliterdi proxime a terminis a. quos, qui se habent per

modum formae, &actus, radicaliter vero de remote desumitur a terminis a quibus, εc ab aliis extrinsecis connotatis, de quibus infra. NDicimus 3. motus in ratione motus etiam

speci Mur a terminis a quibus. Probatur: quia notus in ratione talis dicit ordinem essentialem non solum ad terminum ad quem, sed etiam ad terminum a quo: ergo non solam a termino adhuem, sed etiam a termino a quo sumit suam specificationem . Exemplum pro hac

conclusione stat in motibus positis num. antee.

b albo in sustum, di a nigro in fuscum, qui, ος

528쪽

si speciscentur formaliter, ec proxime a termi innis adquos, non in esse rei, sed in esse terminorum consideratis: tamen sundamentalitex, seu radicati tex , & remote a terminiis quibus spe cificantur . Cum his distinctionibus, scilicet in esse rei s in esse motus: in esse terminorum , ω formaliter , proxime s radicaliter, rem

te , quaelibet argumenta , tam contra hanc conclusionem, quam contra sequentes s quia aequivoce procedunt, facile solvuntur. Io Dicimus s. motus etiam speeifieantur a

mobilibus, seu subjectis, in quibus motus reciapiuntux ; si non in esse rei, sed in esse subjectorum considerentur. Deducitur haec conclusi ex Arist. c. I. hujus lib. nam, secundum ipsum, mutatio substantialis specie distinguitur ab a cidentalibus motibus , eo quod subjectum m lationis substantialis non est ens in actu .rm

ii, sed in pura potentia ; subjectum Vero m tuum accidentalium est ens in actu larmalit e go. Deinde potest confirmari aliquibus exemplis ; nam productio alicujus rei, nullo praesupposito subjecto; & productio ipsius rei ex praeis supposito subjecto isecie distinguuntur in ta tione formali productionum, cum una sit creatio s & altera eductio, seu generatio: ergo dive sitas specifica productionum etiam desumitur ex parte subjecti. Similitet productio alicujus ex praesupposito subjecto solum prioritate naturae, di productio ipsius rei ex praesupposito subjecto

prioritate temporis differunt specie in ratione productionum : clim una sit mutatio, non vero

altera: sed talis ditarentia desumitur a diversi tale subjecti in esse talis propter diversas praecedentias e ergo. Il Dicimus 6. motus etiam specificantur ab agentibus in latione sermali agentium consid ratis. Conclusio deducitur ex Scoto in . . dist. 3 quaest. r. 6. Aliterponitur, antelit. E. ubi di

si esse fallaciam consequetis inserre distinctio

529쪽

nem terminorum ex distinctione mutationum in esse talium, di patet exemplo adducto ab Moto ex D. Aug 3. de Trinit. cap. s. scilicet, quod idem in specie , di numero potest produci univoce, &aequivoce: sed hae productiones inesse talium differunt specie, & haec differentia desumitur a differentia agentis uni voci , &aequivoci, ut patet in generat ione, &resurrecetione hominis , & in productione caloris ab igne, &a sole: ergo. In Dicimus r. etiam desumitur specificatio

motus a medio per quod transit motus a termino si quoad terminum ad quem. Conclusiod ducitur ex Arist. cap. 4. hujus lib. text33.&ex Scoto cit. num. antec.& probatur his exemplis:

motus localis , ex Arist. citi qui fit per lineam xectam, differt specie a motu locali, qui fit per lineam circularem, si non in esse rei, sed in esse motuum considerentur: sed haec differentia desumitur a medio: ergo similiter assensus circa hanc propositionem : Deus est per medium meis taphysicum differt specie ab assensu ejusdem propositionis per medium theologicum: ergo diversitas motus, di actionis etiam desumitur a medio. Antec. Prob. ex eo, quod assensus non respicit objectum utcumque, sed respicit objectum per tale, vel tale medium. Omittimus aliqua argumenta s quia omnia, quae possunt confici contra supradictas conclusiones facilis solutionis sunt cum distinctionibus positis

num. s.

It Dicimus 8. unitas numerica motus in esse rei considerati desumitur ex termino ad quem, ex mobili, seu subjecto, & ex tempore, quo mensuratur . Hanc conclusionem tenet Arist cap. 4. hujus lib. De termino ad quem patet; luia ut saepe dictum est, motus in esse rei con-ideratus non distingui lux a termino ad quem: ergo ab illo suam unitatem numericam necessario assumit. De mobili, seu subjecto etiam Patet

530쪽

tet ς quia terminus ad quem motus, v. g. Caleia et ionis, non est calor praecisse sumptus, sed ut inhaerens subjecto. sed hoc variato, variatur inhaerentia, quam dicit calor ad subjectum: ergo ad unitatem numericam motus requiritur uni tas numerica sub)ecti. I 4 Pro tertia parte conclusionis , sci licet , quod unitas numerica motus etiam desumatura tempore, observandum est, quod in motu duplex unitas numerica potest distinguis altera entitativa ,& altera eonti nuat i va , dc de hae secunda intelligitur conclusio, & patet; quia ne quit aliquis motus sublunaris continue fluere, quin continue inensuretur a tempore primi mobilis: ergo hujus discontinuatio in mensurando aliquem motum denotat discontinuationem ipsius motus: ergo etiam desuntitur unitas num rica continuativa motus a tempore illum mensurante. Non tamen intelligitur conclusici de unitate numerica entitativa, quod patet: quia si aliqua res semel producta corrumpatur, Miterum reproducatur, tunc praedictae productiones , seu motus essent in di versis temporibus: sed praedicti motus inesse rei entitative non essent numero distincti, imo esset idem numero moritus, eo Quod idem numero esset entitative te minus ad quem: ergo ad unitatem numericamentitativam motus in ella rei non requiritur unitas temporis. Haec conclusio ita debet intelligi, ut quocumque praed ictorum variato numeri-Ce, unitas numerica motus Varietur sy 8c omnibus supradiistis num exich perseverantibus , unitas numerica motuS perseveret. Is Dicimus s. unitas numerica motus in is

esse motus desumitur ab omnibus illis, a quibus supra diximus desumi unitatem specificant, seu

specificationem motus, ita ut unitas numeri cRomnium illorum in esse talium necessirio requiis xatur ad unitatem numericam motus, & harunt diversia pro diversitate numerica cujuslibet

SEARCH

MENU NAVIGATION