장음표시 사용
511쪽
s Io Lib. 4. PAUD. est quid permanens, &non habens partes pri
res, &posteriores: ergo tempus extrinsecum in ratione mensurae non est ejusdem rationis cum este rerum permanentium, & consequenter, &permanentes 'uo ad suum esse non mensurantur tempore extrinseco .ls Quoad secundam vero partem patet conclusio ex eo, quod entia permanentia generabilia, &corruptibilia, quatenus talia, subjiciuntur motibus, dc quietibus proprie dictis : sed motus per se sunt in tempore, & quietes , sialtim per accidens, ut patet ex dictis : ergo entia permanentia generabilia, & corruptibilia sunt In tempore ratione motus, & quietis , quibus subjiciuntur. Io Contra primam partem conclusionis arg. I. actualis mensura est actus intellectu& applicans mensuram rei mensurandae , ut de illius magnitudine certificemur: ergo licet esse permanens rerum permanentium non habeat partes priores, εc posteriores, sussicit, quod concipiatur a nobis ut habens tales partes, ad hoc , ut tempore mensuretur . Resp. conc. anteced. neg. conseq. qui licet mensura actuali&sit actus Intellectus, habet tamen fundamentum in re , apprehendexe autem este rei permanentis ex se
habere partes priores , di posteriores, est purum figmentum nullum habens fiundamentum in res di solum potest dici habere tales partes, ut motibus, & quietibus subjicitux. Unde, licet res
permanentes bene dicantur esse in tempore , Ieu tempore mensurari ratione motus , &ruietis, quibus subjiciuntur, non autem ratione
llam ratio pro conclusione, quia illa proprie icuntur esse in tempore , quae aliquid patiuntur a tempore: sed entia permanentia genera bilia, di corruptibilia, licet apprehendaniux , ut habentes in suo esse paries priores, Poste
512쪽
Di p. h. Rus. 2. s xiores, nihil patiuntur a tempore ratione sui, benε tamen ratione motus: ergo. Alias, etiam aeternitas, cum possit a nobis apprehendi habere partes priores, di posteriores, ut nostro tempori coexistit, diceretur vere esse in tempore , seu tempore mensurari, quod nullus admittit, solum enim fictitie temp.re mensuratur aeter
a 1 Argum.1. Per tempus cert ificamur de magnitudine durationis rerum permanentium rergo sunt in tempore secundum suam durationem. Resp. neg. antec. quia non possumus certificari de magnitudine alicujus, quod in se nullam magnitudinem habeti duratio enim re-- xum permanentium , licet generabilium , &corruptibilium, est indivisibilis, nullam in isse magnitudinem habens, & sic de illius magnitudine nullatenus per tempus certificari possu
is Advertendum tamen est ad aliquas aequi- Vocationes auferendas , & aliquas instantias solvendas s quod per nostrum tempus, cui durati ones rerum permanentium coexistunt, licet non certificemur de magnitudine durationis illarum , cum ut dictum est nullam magnitudinem habeant, certiscamur tamen de magnitudine successiva coexistentiae, qua praedictae durationes nostro tempori coexistunt: nam talis
coexistentia habet partes priores, & posteri
res, non ratione durationis rerum permanentium cui inhaeret, sed ratione temporis ad quod talis coexistentia terminatur s sicuti praesentia definitiva Angeli dicitur extensa non ratione Angeli, cui inhaeret, sed ratione loci ad quem terminatur: sicut enim Angelus indivisbiliter est totus in toto loco, & totus in qualibet parieloei, quin ex hoc modo essendi in loco certi ii cemur de magnitudine Angeli, quia illam non habet, licet certificemur de magnitudine praeis semiae Angeli, quae ratione termini, scilicet ,
513쪽
Tib. 4. P0 . . floci divisibilis, divisibilis est ; ita durat o tei
permanentis indivisibiliter coexistit tota nos , tempori, & tota cuilibet parti temporis,quin ex hoc modo coexistenti temporis certificemur de magnitudine rerum permanentium; quia illam non habet, lichi certificemur de magnitudine eo existentiae, quae ratione termini scilicet tem
poris divisibilis, divisibilis est.
r4 Dicimus s. entia creata permanentia inis corruptibilia non sunt in tempore. Conclusio deducitur ex Arist. cit. text. II . & patet ex eo
quod in suo esse non habent successionem, seu partes priores, & posteriores, quae tempore mensurari possint: ergo. Deinde quia nihil patiuntur a tempore, nec sunt quoad suum esse motibus subjecta, sicut sunt sub)ecta entia permanentia corruptibilia, proter quod esse in tempore dicuntur. is Sed dices contra: entia permanentia incorruptibilia subjiciuntur motibus : ergo di. euntur esse in tempore. Patet consequentia , quia ex eo entia permanentia corruptibilia dicuntur esse in tempore, quia motibus subjiciuntur. Antec. Prob. quia tam Angeli, quam Coeli moventur locali rex: ergo subjiciuntur motibus entia incorruptibilia. Resp. dist. antec. & similitet anteced. prob. subjiciuntur motibus quoadeste accidentale, ut est motus localis, concedo squoad esse subitantiale, neg. & neg. conseq. Etenim maxima versetur disserentia inter entiae , corruptibilia,& incorruptibilia; entia enim com
ruptibilia , cum etiam quoad suum esse substantiale corruptibilia sint, ita jub)iciuntur motibus, ut aliquae partes sui esse substantialis de quant, aliis a fluentibus f at vero entia incorsuptibilia non subjiciuntur motibus , ita ut aliquae partes sui esse substantialis defluant, velasiuant, sed tantum,ita ut esse accidentale secun- diium suas partes afluat, vel defluat.' δ6 Unde licet verum sit, quod accidentia
514쪽
corruptibilia entium incorruptibilium possint dici esse in tempore non ratione sui esse permanentis, sed ratione motus, & quietis , quibus subiiciuntur, sicut dictum est de substantiis co ruptibilibus ; non tamen hoc potest dici de ipsis substantiis incorruptibilibus; cum hae nullatenus quoad suum e lle substantiale motibus subiiciantur.
. II Dicimus6. Omnia entia necessaria, ut est Deus, &essentiae rerum quoad connexionem Praedicatorum, non sunt in tempore. Conclusio deducitur ex Arist. cit. text. I xo. & patet ex eo ,
quod praedicta entia, neque aliquid pati, neque mensurari a tempore possunt. Propter eamdem rationem dicendum est, omnia impossibilia non esse in tempore sicut enim supradicta necessatio sunt, ita impossibilia necessario non sunt.18 Omnia supradicta intelliguntur de esse in
tempore extrinseco, & tempore extrinseco rigorose sumpto, ut est motus primi mobilis, mensurari. Ex quibus sequitur,motus primi m hilis non esse in tempore, quippe non mensuratur aliquo tempore extrinseco , cum sit prima mensuran primae mensure non datur mensura. is Sequitur etiam ex dictis tam in hac , quam in praecedenti quaestione, tempus rigorose sumptum, esse unum numero, motus enim coelestis unus numero est s at vero tempus lath sumptum,sci licet pro quolibet motu, ut aptus est mensuis rare,seu mensurari,esse multiplex numero juxta
pluralitatem motuum sublunarium; quia ut sic non distinguitur tempus a praedictis motibus. Quando autem Arist. dicit , quod tempus est unum , non loquitur de unitate numerica, stade unitate specificas quod verum est , quia licet motus in se sint diversae laxionis, &specieii tamen ut dicunt rationem mensurae, in quo sensu dicuntur tempus, sunt ejusdem speciei , & rationi S.
515쪽
Ruomodo tempus dicatur praesens Zi π, Uplex circa hanc dissicultatem commisebis niter circumfertur sententia , quarum prima defendit , tempus non dici praesens rati ne alicujus partis, quae sit praesens determinate, sed ratione instantis ι quam lantentiam defendunt communiter Thomistae cum suo Angelico Praeceptore. Secunda tenet, tempus dici pra semper suas partes , nota praesentia simultanea, sed praesentia successiva , & transeunte . In has duas sententias divisi sunt Scotistae, quia subtilis Doctor non ita clare loquitur circa hane materiam , ut quid sit de mente illius , facile percipiatur: licet enim in 1. dist. 2. quaest. 9. g. ad secundam probationem, vers. Respondeo, liti. Μ. citetur ab aliquibus pro secundae sententias tamen ibi, ut patebit litteram scrutanti, tam tum innuit, tempus, sicut& quodlibet continuum, non componi ex solis inui visibilibus, sed
existis, & ex partibus in infinitum divisibili
bus, quod etiam comedunt tenentes primam sentcntiam. Utraque sententia est dissicilis,&propter suam dissicultatem redditur aeque probabilis ; tamen ut alivam determinate tene mus, sed certe cum Brmidine alteriu&.1 Dicimus: tempus est praestens ratione su rumpartium, quae Vere, & realiter , quando Iraetereunt, pel propriam existentiam existunt,icet non sim uia in esse quieto , permanenter,&in facto esse, sed transeunter,&in fieri . Haec eone lusio quae si recte perci piatur, vi detur coincidere cum opposito illius , nam qui oppositum tenent , loquuntur de praesentia simult ne , di permanenti, non autem de successiva, di transeunte, ut nos loquimur a potest probarieΣ cQto citato: nam juxta illum, & etiam 1u
516쪽
ta adversarios, tempus non componitur ex s
lis instantibus, sed etiam ex partibus divisibilibus: ergo post instans non sequitur aliud instans, sed aliqua pars temporis : ergo sicut instans dicitur praeiens ratione sui, ita pars ratione sui dicitur praesen S. s Confirmaturi. quia sicut tes se habet ad suum esse , ita se habet ad suam praesentiam: sed tempus quoad suum esse ita se habet, ut non sequatur unum instans post aliud, sed post in. stans sequatur pars: ergo tempus ita se habet ad
suam praetentiam, ut ad praesentiam instantis, sequatur praesentia partis, Fc non praesentia alterius instantis: ergo tempus vere dicitur praesens ratione suarum partium s licet non permanenter, saltim successive . 4 Confirmatura. quia tempus vere dicituriarurum per suas partes, & similiter praeleri-vum: ergo etiam est praesens per suas partes , . Prob. conseq. quia nihil dicitur vere futurum,
ni si quod ratione illius, quo habet este futurum, aliquando dicendum sit praesens; dc similiter nihl l dicitur vere praetexitum, nisi quod ratione illius, quo est praeteritum,aliquando fuerit praesens: sed partes temporis ratione sui sunt vere suturae, &praetetitae: ergo& tatione sui vere praesentes, saltim transeunter. Haec confirmatio fundatur in eo, quod propositione de praete-xito , & futuros qua tales , solum verificant uxper ordinem ad propositionem de inesse, seu depraesenti , nam secundum eamdem rationem, qua est vera propositio de praesenti, sunt verae propositiones de praeterito, & suturo.s Etiam potest probari conclusio ab incon venienti: sequeretur enim, si tempus non esset praesens, seu existeret per suas partes, sed tan-lui a per instans, quod partes, quae illo instanti copulantur, essem praesentes,& existentes nota
quomodocumque, sed simul , quod est ablatadum. Paxet sequela: quia in hypothesi praedi.
517쪽
partes nullam praesentiam, & existentiam haberent praeter praesentiam , & existentiam illius instantis a sed tale instans est simul praesens , dc existens s ergo etiam partes simul existerent , & essent praesentes s hoc non est dicen- dum , neque aliquis con edit s ergo partes tem poris habent propriam praesentiam 1uccessivam distinctam a praesentia instantis. o Arg. I. partes temporis ex s e tantum sunt praeteritum, & futurum s ergo nulla pars temporis ex se dicitur praesens. Probat. antec. quia tempus est mensura motus; sed motus solum habet partes praeteritas , & suturas ex se, non
tamen praesentes s ergo neque tempus . Prob.
min. quia tempus est mensura motus secundum omnes suas partes, sed tantum est mensura m
tus secundum prius, & posterius, id est, secundum praeteritum, & futurum s ergo . Respond. Reg.antec. & min.ptob.& ad probationem istius dicimus, quod lyseeundum prius, oe posterius, non debet intelligi secundum praeteritum , resuturum, ut dicitur in minori, sed secundum Partes, quae se invicem succedunt, & quartis
una post aliam habet suum esse, non permanenter, sed transeunter . Unde negantur conseq. tempus enim, dc motus habent partes praesentes successive ,.seu transeunter, & partes prae ritas,
di suturas, licet non habeant partes simultanee, di permanenter praesentes. Z Arg. 2. repugnat, partes alicujus successivi ratione tui esse praesentes, seu existeres tempus est successivum; ergo. Prob. maj. qu ia si ali. qua pars successivi esset praesens , leu existcret Tatione sui, cum talis pars esset divisibilis , &eomposita ex aliis partibus illius simul essent
Praesentes, seu exilierent f sed partes successiis Vi nequeunt simul existere , seu esse praesen- es; ergo implicat, partes successivi esse praesentes, seu existere ratione sui. Prob. maj quia Praesente, di existente toto, necessario existunt,
518쪽
dc sunt praetentes partes illius et ergo si aliqua pars successivi existeret, seu esset praesens rati
ne sui , partes illius simul existerent, dc essent
8 Resp. neg. maj.&disting. maj. prob. si aIiqua pars successivi esset praesens, dc existens ra tione sui permanenter, partes illius simul exi. sterent, seu essent praesentes, concedo s ii existeret, seu esset praesens transeunter subdi itinguo ; partes illius essent simul, ly simul denotante praesentiam , de existentiam simultaneam permanentem illarum, nego s ly simul denotante simultaneam praesentiam, dc exissentiam successivam illarum partium cum illa parte, cujus dicuntur partes, concedo. Eodem modo distinguendum est antec prob. & inde negantur conseq.9 Arg. contra: si aliqua pars temporis transeunter esset praesens, de existens , haberet tamen plures partes praesentes, & exi stentes ratione sui: ergo illa pars non esset sermali texsuccessiva. Patet consequentia ; quia successivum nequit habere suas paties praesentes ratione sui. Resp. disting. anteced. illa pars haberet partes praesentes, dc existentes ratione sui prae sentia simultanea, Fc permanenti,negospraesentia successiva, sc tr&nseunte, concedo , dcnem conseq. 6c similiter disting. pxodi Advertendum tamen est , quod non dicimus dari aliquam par tem temporis determinatam, quae dicatur praesens ratione sui, sed dari partem temporis praesentem , non, determinatam a haec enim est natura continui ut amplius patebit lib. 6.
quod post indivisibile non sequatur aliqua pars
determinata , cum quaelibet pars continui , quae determinetur, est divisibilis in alias partes minores, de minores usque in infinitum sen categorematice. Fatemur tamen , quod tam circa hanc quaestionem, quam circa omnia, quae
diximus, di pigra alia, quae ab aliis propontan
519쪽
-318 . Lib. s. Physic. . 'lux de tempore, maxima dissicultas Intercecti C., quae quidem non ausertur, nec auserri pote it, licti quampluta ab aliquibus dicantur , Propter incogaltam naturam temporis s quaPropter ad aliqualem illiu notitiam sumiacit dicta
PEr sex capita egit Aristot in hoe s. lib . de
motu quoad suas species, quoad suam unitatem, iam specificam aquam numericam , &quoad suam contrarietatem , de quibus omnibus, quia facilia sunt brevitate possibili unicα disputatione agemus.
motus lx DRo intelligentia quassionis notandum t est l. motum tripliciter posse sumi. Primo, pro receptione cujuscumque sermae in subjecto ue quae quidem acceptio motus qatissima est , & ae illa loquitur Aristor. g. Phylac, text. s. 6c M. Me t. cum dicit: Motus, muta ,rionis tot sunt Oeeias , quot saetis s quia rece- Ptio cujuscumque formae, cujustumque praedi- ς' enti sit s quapropter quot sunt entia , seu Praedicamenta tot in hac acceptione possunt dici motus. Secundo pro via, seu tendenti δι
520쪽
media qua subjectum transit ex termino is quoad terminum ad quem, in quo sensu loquitur Mistol. 3. Physic. dum motum his verbis des nivit: υ aisns entis inpotentia secuπdum quod in potentia& ut diximus etiam 3. Physicia cum
ipso Arist. motus in hac acceptione convenit, tam motui instantaneo , quam successivo ; &differta motu tu prima acceptione, quia ad illum non necessiario requiritur, quod praecedat subjectum privatum sorma s in secunda vero acceptione hoc requiritur. Tertio sumitur m tus promotu successivo, qui proprie, &xigoro. se dicitur motus ad differentiam motus instantanei , qui mutatio communiter appellatur , nisi hoc ad ovaestionem de nomine reducatur. De motu in hac tertia acceptione loquimur in
praesenti, quia de illω sic accepto loquitux Arist in hoc libro a Notandum est 2. quod ad rationem motu
in tertia acceptione tres per se conditiones xe-
uiruntux. Prima est, quod subjectum motus t ens in actu formati s cujusmodi solum est corpus naturale de praedieamento substantiae. Haec conditio deducitur ex Arist. cap. hujus lib. ubi excludit generationem , & corrupti nem substantialem a ratione motus propriὸ ducti, eo quod subjectum illarum, quod ex materia prima, non est ens in actu formali. Et ratio pro illa est, quia motus proprie dictus smium potest convenire mobili etiam proprie dicto : hoc tantum est corpus naturale ; nam materia prima, cum non sit ens naturale, sed
unum ex principiis illius L ita non est propriEmobilis, sed principium motus ejus, in quo est tergo ad rationem motus proprie cicti necessario
requiritur, quod subjectum illius sit in actu sor-
3 Secunda conditio est , quod motus fiat a subiecto in subiectum. Haec conditio deducitur ex Aristoe. cap. i. hujus lib, & coincidit eum