Vergil's Gedichte erklärt von Th. Ladewig Aeneide Buch 16

발행: 1862년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

P. VERGILI MARONIs 490 Nocturnosque movet Manis; mugire videbis

Sub pedibus terram et descendere montibus Ornos. Τe Stor, cara, deos et te, germana, tuumque Dulce caput, magicas invitam accingier artis. Τu Secreta pyram tecto interiore su h auras 495 Erige et arma viri, thalamo quae fixa reliquit Impius, exuvia Sque Omnis lectumque iugalem, Quo perii, Superinponas : abolere nefandi

Cuncta viri monumenta iuvat mon Stratque sacerdos. Haec essata silet; pallor simul occupat ora. 500 Non tamen Anna novis praetexere funera Sacris Germanam credit nec tantos mente furores

Concipit aut graviora timet, quam morte Sychaei. Ergo iussa parat. At regina pyra penetrali in sede sub auras 505 Erecta ingenti taedis atque ilice secta Intenditque locum sertis et fronde coronat λ Funerea ; Super exuvias ensemque relictum Effigiemque toro locat, haud ignara suturi. Stant arae circum, et crinis sessu sa sacerdos 510 Τer centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque Τergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.

asser stati des Avernus as Sers.

510. Ter ist mit tonat frust Iant

142쪽

Sparserat et latices simulatos sontis Averni, Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis Pubentes herbae nigri cum lacte veneni; Quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus bibΕt matri praereptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta Unum exuta pedem vinclis in veste recincta restatur moritura deos et conscia fati Sidera; tum, si quod non aequo laedere amantis 5 20

Curae numen habet iustumque memorque, precatur. Nox erat et placidum carpebant sessa soporem Corpora per terras silvaeque et saeva quierant Aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, Cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, bro Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis Rura tenent, somno positae sub noctE silenti.

- manibusque piis, mit reineo, g Maschenen Ilanden.

VII, 182 - 83: Egreditur laetis,

vestes induta recinctas, Nuda pedem, nudos hvm ris infusa capillos, nebstder Bemerknng des Servius: In saeris nil solet esse praeligatum, Prae cipue eius, quae amore vult solet. 520. conscias sic Dido rust die Gestirne, melche ais die Augen des Hi in in eis alles sellen, ais Zeugenthres dureli den Aeneas verschulde-ten Τodes an . - non aequo Dec

numen iustumque memorque curae habet non aequo foeders amaritis,prcteatur. numen also isi das Object Zu precatur; numen memor ist

143쪽

P. VERGILI MARONIS Lenibant curas et corda oblita laborumlAt non infelix animi Phoenissa, nec umquam

530 Solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem Accipit: in geminant curae rursusque resurgens Saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu.

Sic adeo insistit secumque ita corde volutat: En, quid ago rursusne procoS inrisa priores 35 Experiar Nomadumque petam conubia supplex, Quos ego sim totiens iam dedignata maritos Iliacas igitur classis atque ultima Τeucrum Iussa sequar' quia ne auxilio iuvat ante levatos Et bene apud memores veteris stat gratia lacti ο40 Quis me autem, lac velle, sinet ratibusve superbis Invisam accipiet nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis Quid tum' sola fuga nautas comitabor ovantis An Τyriis omnique manu stipata meorum 545 Inserar et, quos Sidonia vix urbe revelli, Rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo

Quin morere, ut merita es, seri'oque averte dolorem. Τu lacrimis evicta meis, tu prima furentem Ilis, germana, malis oneras atque obicis hosti.

IV, 432.533. Sio adeo insistit, gera de bel

538. Bel iuvat in eos, hei lavatos

144쪽

AENEIDOS LIB. IV.

Non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550 Degere, more serae, talis nec tangere curast Non servata fides cineri promissa SychaeolTantos illa suo rumpebat pectore questuS. Aeneas celsa in puppi iam certus eundi Carpebat somnos rebus iam rite paratis. 555 Huic se sorma dei voltu redeuntis eodem

obtulit in somnis rursusque ita visa monere eSt, Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque Et crinis flavos et membra decora iuvenia: Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 560Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis Demensi nec Zephyros audis spirare secundos Illa dolos dirumque nefas in pectore verSat, Certa mori, varioque irarum nuctuat aestu.

Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas' 56b

Iam mare turbari trabibus saevasque xidebis Conlucere laces, iam servere litora flammis, Si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper Femina. Sic salus nocti se inmiscuit atrae. 570Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris Corripit e somno corpus sociosque fatigat: Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;

64. tressend hemerkt: Est emphasis, eum eae aliquo disto latens es quid eruitur, ut apud Vsm.: non licuit . . . more ferae. luamquam eniim da matrimonio queritur Dido, tamen hue fruit eius affectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed Jerarum.

145쪽

P. VERGILI MARONIs Solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto 575 Festinare fugam tortosque incidere funis Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, Quisquis es, imperioque iterum parem US OVantes. Adsis o placidusque iuves et sidera coelo Dextra feras. Dixit vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; Litora deseruere; latet sub classibus aequor; Adnixi torquent spumas et caerula Verrunt. Et iam prima novo spargebat lumine terras 585 Τithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem Vidit et aequatis classem procedere velis Litoraque et vacuos sensit sine remige portus, Terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 Flaventisque abscissa comas, Ρro Iuppiteri ibit Hic, ait, et nostris inluserit advena regnis

Non arma expedient totaque ex urbe sequentur

Diripientque rates alii navalibus Τ Ιte, Ferte citi flammas, date tela, inpellite remo Si

regina ... act enthali.

146쪽

AENEIDOS LIB. IV.

Quid loquor' aut ubi sum' duae mentem insania mutat. 596 Insolix Dido i nunc te facta impia tangunt

Τum decuit, cum sceptra dabas. - Εn dextra sidesque, Quem secum patrios aiunt portare Penatis, Quem subiisse umeris confectum aetate parsentem l Non potui abreptum divellere corpus et undis 600 Spargere' non socios, non ipSum ab Sumere ferro Ascanium patriisque epulandum ponere mensis Verum anceps pugnae suerat fortuna. - Fuisset; Quem metui moritura Faces in castra tulissem Inplessemque foros nam mis natumque patremque 60b Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, Tuque harum interpres curarum et conscia Iuno

Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes Et Dirae ultrices et di morientis Elissae, 610 Accipite haec meritumque malis advertite numen Et nostras audite preces. Si tangere portus Insandum caput ac terris adnare neceSSe eSt Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:

596. facta impia, die Treulosi g-

608. interpres et conscia, alf Iuno pronuba. 609. Hecate, s. Eu V. bii. - ulu

Diana - Nunc, nunc adesis, nunc in hostiles domos Iram atque nu men vertiis.

147쪽

P. VERGILI MARONI sei 5 At bello audacis populi vexatus et armis, Finibus extorris, conplexu avolsus Iuli Auxilium inploret videatque indigna suorum Funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur; 620 Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.

Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

Tum vos, O Tyrii, stirpem et genus omne futurum Excercete odiis cinerique haec mittite nostro Munera. Nullus amor populis nec foedera sunto. 625 Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, Qui face Dardanios ferroque sequare colonos, Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, nuctibus undas Inprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque. 630 Haec ait et partis animum versabat in omnis Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum previter Barcen nutricem adlata Sychaei; Namque suam patria antiqua cinis ater habebat: Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem;

eho hommi auch das nostris eae os .

Eu, indem die Dido den Hannibal,

Nampse det Lebendi gen, und

qus nep. ipsi sind die populi nune

148쪽

AENEIDOS LIB. IV.

Dic, corpus properet fluviali spargere lympha 635

Et pecudes secum et monstrata piacula ducat; Sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, Persicere est animus finemque inponere curis Dardaniique rogum capitis permittere sammae. 640 Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili. At trepida et coeptis inmanibus essera Dido

Sanguineam volvens aciem maculisque trementis

Interfusa genas et pallida morte sutura Interiora domus inrumpit limina et altos 645 Conscendit furibunda rogos ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile Conspexit, paulum lacrimis et mente morata, Incubuitque toro dixitque novissima verba: 650 Dulces exuviae, dum sata deusque sinebat, Accipite hanc animam meque his exsolvite curis. Vixi et, quem dederat cursum sortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; 655 Ulta virum poenas inimico a fratre recepi; Felix, heu nimium felix, si litora tantum Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinael Dixit et os inpressa toro, Moriemur inultae, Sed moriamur, ait. Sic, sic iuvat ire sub umbras. 660

638. Iovi Styg., dem Pluto, der

heit, v xl. A. I, 199. III, Tib. IV, 440.

149쪽

P. VERGILI MARONISHauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

Dardanus et nostrae secum serat Omina mortis. Dixerat; atque illam media inter talia ferro Conlapsam aspiciunt comites ensemque cruore 665 Spumantem Sparsasque manus. It clamor ad alta Atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu Τecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, Non aliter, quam si inmissis ruat hostibus omnis 670 Karthago aut antiqua Τyros flammaeque furentes Culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis trepidoque exterrita cursu Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis Per medios ruit ac morientem nomine clamat:

675 Hoc illud, germana, suit me fraude petebas Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant

Quid primum deserta querar comitemne sororem Sprevisti moriens Eadem me ad sata vocasses; Idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. 680 His etiam struxi manibus patriosque vocavi Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem Exstinxti te meque, Soror, populumque patreSque Sidonios urbemque tuam. Date, volnera lymphis Abluam et, extremus si quis Super halitus errat, 685 Ore legam. Sic sata gradus evaserat altos Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat

150쪽

AENEIDOS LIB. IV.

Cum gemitu atque atros siccabat Veste cruoreS. Illa gravis oculos conata attollere rurSus Deficit; infixum stridit sub pectore volnus. Τer sese attollens cubitoque adnixa levavit; 690Ter revoluta toro est oculisque errantibus alto Quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

Dissicilisque obitus Irim demisit 0lympo,

Quae luctantem animam nexosque resolveret artus. 695Νam quia nec fato merita nec morte peribat, Sed misera ante diem subitoque accensa furore, Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem Abstulerat Stygioque caput damnaverat Orto. Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis 700Mille trahens varios adverso sole colores Devolat et supra caput adstitit: Hunc ego Diti Sacrum iussa fero teque isto corpore SolVO. Sic ait et dextra crinem secat: omnis et una Dilapsus calor atque in ventos vita recessit. 70b

rische ἔοικοτι Oλέθρφ, Vsi. Ovid. sast. III, 70b: at quicunque nefas ausi, prohibente deorum Numine, polluerant pontiferis eaput, Moris

iacent mctritia. 702. supra e. adstit., Ugl. Ηοm. .

Od. VI, 21.

Vergil. H. 4. Atiss.

SEARCH

MENU NAVIGATION