De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Ecetissae Paream intueodo. ut exiguis etiam , minutiique studeamus, nam quo uberiori quisque cognitione praeditus est, eo fatilior ad icientiam aditus illi patet, quum nulla sit, vel parva scintilla, quae maximam incendii lutem proferre non possit .

De Grietate L;nguarum , earumque in , . .' o imis studiis vo . AN aquam Babelicae Turris fastigium in

Coelos efferre adgrederentur homines , univerium genus humanum erat Iabii unius, oe o... semionum eorundem. Verum orta inter eos diti

sensione , communis lingua multiplices loquendisomnas accepit, vel in tot , ikmque varias dialectos divisa est , & literarum pronuncia tiones adeo diversas, ut homines velut existerni , nulloque societatis vinculo conjuncti, sese invicem non intellexerint , & propterea divisi, in varias terrae partes abierint. Neque vero hic malorum finis fuit : nam

ex illis primigeniis linguis incredibilis aliarum numerus ortus est , quas novae exceperunt; quum minima , vel sere nulla varietas sum-rnas hac in re mutationes , atque innumeras obscuritates adserre valeat, quarum rationems quaesieris, nunquam Invenies ; nisi quod longe difficillimum est 'lures invicem linguas i ne ipsis quidem rustieanis sermonibus

- exceptis,

102쪽

8. De optima legendorum exceptis, invicem conserre , ac singula 1lla. Tum verba colligere, & adamussim expendere velis. Interea haec linguarum diversitas, quae tam topere viget in Orbe, omnium maxima calamitas est; quum civili, ad quam nati sumus, societati, insensa omnino sit, atque inimica; facilius enim homines belluarum convictu utunis tur, quam hominum, quorum sermonem exisploratum non habent. Verum, quum ita sint animo comparati, ut ubique gloriam captare

studeant, omnem in eo collocant operam, ux maximam hanc turpitudinis notam in ostentationis argumentum convertant. Suam quae inque Natio linguam vehementer deperit, Summo cultu prosequitur, Omnesque industriae nervos intendit, ut eam modis, numeris, suavissimisque veneribus exornet. Constitutae dicendi leges apud plerosque tanta religioni , servantur, ut divinas , numanasque violare malint, quam illas vel leviter infringere, atque tyrannicus pro libito linguarum ullis confictus est, quem caeco impetu sequi invito etiam sano sensu, rectaque ratione quisque

uli maximae sibi laudi duxerunt victis, subactitque linguae suae usum, &communionem imperare, atque omnis Regio, sicuti quaevis aetas, complures homines effudit , qui ad linguarum studium se totos conis tulerint , nec aliud plerumque emolumentum perceperint, quam magnam verborum scientia Terum audem sere nullam. varia gloriatur. Vidiores

103쪽

Ecclesiae Patrem Methori. 8 Varia isthaec verborum permixtio imbecillium oculos capit, atque delectat. Verum sapientes, ac bene cordati , quum probe intelligant, quantum humanae societati, ac scientiarum acquisitioni adversetur linguarum varietas, communem iccirco totius Orbis Nationibus linguam, qua in unum cogi possent , exemplo primaevae institutionis eliis flabiliendam existimant. Quare motus Cartesius, linguae universalis usum cogitavit, proposuitque , cujus aliquod F γ' specimen dedit Wrenus Auctor Analus , parum proi pero eventu. Aptissimus esse videretur latinus sermo in universa jam Europa receptus: Verum, etsi Asiam inter, Africam,& Americam de eo conveniret quod sane credibile non est bene multae reliquae scirent difficultates, quae superari non possent ; quae de causa aequo, vel iniquo animo veteri subineundum est jugo & opportunis, qua fieri potest rationibus leniendum potius, quam acriori intolerantia detrectandum 3 . Gravius quidem, ac difficile linguarum stu. dium; attamen qui Christi religione ducuntur. plurimum inde promereri queunt ; ad illud

enim impellunt nos, acerrimeque movent seu pietast 3 I Mirum erofecto est ulli I

mortalium in mentem ve- i

nire potuisse huiusmodi iconsilium , quod adversa- ltur omnino summis Dei l

providentiae, contra quam non est sapientia , non est prudentia , non est eons, lium, Prov. a1. v. 3ο. Distiirco by Corale

104쪽

η I De optima legenaopum pietas , & cultus verbi Dei , quod absque liv. usmodi praesidio nemo probe peri pectum haa ei; seu flagrans poenitentiae studium, sanctis, simi cujusdam Viri exemplo, qui Hebraicam linguam ediscebat, quo felicius domitas haberet libidines; seu demum quod longe

praestantissimum est charitas, atque voluntas de Ecclesia henemerendi. Divus Paulus gratias agit, quod omnibus auditorum linguis loqueretur. Origenes annos natus triginta , ad Divinae linguae studium animum convertit. D. Hieronymus Occidenatis Origenes , Graecum, Latinumque sermo rem adprime doctus, quatuor ullis est Magi.sris, a quibus Hebraicam, & quinto, a quo Chaldaeam linguam compararet, non erubescens, ut ait ipsemet, in hac lingua fieri auditor , quum in caeteris omnibus foret praeceptor. Augustinum rerum aestimatorem aequissimum , ct probandae quavis occasione veritatis studiosissimum, toto vitae suae cursu poenituit, quod linguas Orientales non didicisset ; quamvis enim existimaret utilius interpretari Scriptu ras,quam scire linguas,norat tamen optime unum sine altero consiuere non posse , atque iii Ecclesiae Doctore linguarum, & interpretatio nis scientias conjunctas esse ὸebere. In suis etiam consessionibus idem Ecclesiae Doctor peccati se insimulat, quod a primi iacetate Graecae linguae studium neglexerit . Et sane

105쪽

Ecclesie Patrum Methodo . 8

sane in doctissimo Augustino desiderari perit iais haec videbatur. Ad eam nisus est provectiori aetate ; sed ita parum felici successu , ut fa teatur ipse in libris de Trinitate , & contra Petilianum, nec loqui, nec scribere se Graece posse, atque, quod ejus linguae norat mini mum esse, ac sere nihil. AEgo quidem sinquit si Graecae linguae perparum assecutus tum, Je,, prope nihil. o Tantum nihilominus in hoe studio prosecerat Augustinus , ut Graecos legeret Auctores , siquidem testis est ipse illis

epistola ad Audacem 26 I. novae editionis gis Psalterium a Sancto Hiewnymo translatumis ex Hebraeo non habeo ; nos autem inter se pretati sumus, sed Codicum latinorum non- , , nullas mendositates ex Graecis exemplaribus,, emendavimus, unde sortassis secerimus aliis quid commodius, quam erat , non tamen, o quale esse debebat; nam etiam nunc, quaeis forte nos tunc praeterierunt, si legentes mo- se verint, collat s Codicibus emendamus.

D. Thomas Scholarum Angelus, Graecae linguae ignoratione laboravit, quod tamen ejus incuriae tribuendum non est , sed ignorantiae, ac seritati sui temporis, quo Graecus sermo res omnium monstrosissima habebatur, a qua sibi omnes, veluti a scopulo cavere deis berent; Graecum es , nou legitur. Neminem latet , quantum perturbation saltuler i praestantissimis Ecclesiae Latinae Doctoribus octingentorum, vel nongentorum, qui hus viguit , annorum spatio Graeci sermonis F i igno-

106쪽

84 De Optima legendorum ignoratio. Concilii Franco sordiens s patres , quum propriam, legitimamque vocum signifi

cationem non intelligerent, quas adhibuerant Graeci ad exprimendum genus quoddam ado

rationis dictae προσκύνησις, illius, quae soli Deo exhibetur, omnino dissimilis, praepostero quo dam stii dio definitionem secundi Concilii Ni carni de Sanctarum Imaginum cultu explo-

serunt

Equidem Patres Francosordienses ue Latino hujusce Concilii actuum exemplari de

s s I Patres Franeosordienses errore facti laborarunt in hac quaestione s ut censent eruditissimi Viri Baronius,

Bellat minus, Perronius, x

alii J nee satis perspectim

habuerunt Synodi septimae sententiam: quod indieant verba secundi Canonis ab iis Patribus sanciti:,, allari ta est linquiunt , in me- se dium quaestio de nova se Graec Irum S unodo , in ,, qua seriptum habebatur, is ut qui Imaginibus sanis M ctorum, ita ut Dei scae,, Trinitati, servitium, auris adorationem non im-m penderent, anathema iu-- diearentur . , Hic autem error facti inde ortum habuit, quia Patres Franco- sordienses magis animum adverterint ad Constantini Metropolitani in Cupro

Episcopi pro sessionem. in lLatina interpretatione cor- lcepti

ruptam, quam ad defini-.tionem Concilii. Seiunxerat enim Constantinus ad rationem , quae soli Deo .

xb illa, quae Imaainibus exhibenda est ἔ interores

autem utramque in conlide in rate conjunxit, atque con

fudit . Praeterire tamen non possum , non eandem fili Tu Patrum Francosordiensium, cunctorumque illius aevi Antistitum Gallicanorum sententiam cum Patrio usNi ex nis de cultu Sacris Imaginibus euhsbendo . Etenim Patres Nicaeni Sa.

cras Imagines colendas decreverant . Francri forisdienses vero damnabant quidem Ieonomachos , qui eas comburebant orcolendas ramen non esse puta

bant . ted in Templis solummodo servanda v . qu

rudes, in ignati Fide Ies fa-eilius

107쪽

Ecclesiae Patrum Methodo. 8seepti sunt; at si Graecae linguae cognitione non caruissent , Latinum cum Autographo exemplari conferentes , erratum facilius potuissent emendare. Neque enim eos praeteriis.1 et maximum discrimen , quod Constansiensis in Cypro Episcopus Constantinus, suam eidem Concilio professionem exhibens, apponit inter adorationem, quae Imaginibus, & eam, quae

soli Deo debetur. Nossent utique verbum πρ σκαύνε- a Patribus re Phujusce Concilii, quod est inter Oecumenica septimum, ad simplicem potius venerationem, quam ad veram adorationem exprimendam usurpatum, exemplo septuaginta Interpretum, qui in Hebraici Tex rus interpretatione discrimen illud satis ostendunt. Quod etiam Graecis Latini exprobrarunt , eos oblata prius adoratione prosequi, quam consecrarent, statim ac nimirum in Prothes afferuntur ad Altare Sacrificii, id non nisi ex - Graeci sermonis imperitia fecerunt, ac propterea quod, quum Graecorum Ritualia legerent, percipere non possent, verba πρωκυνεω, & προσκυνησις

latiori hoc in loco sensu sumi, quam ubi de adoratione ineffabili Trinitati exhibenda. Uno verbo di eam , liquido constat altissimam ignorantiam , in qua primaevi Scolastici,

necnoncilius instruerentur, & ad l eosordiens,lum ex librisCapietatem. atque virtutem l rolinis , cum praecipue ex excitarentur.Constant haee t Concilio Parisiensi annotum ex eodem Conc. Fran-l Sas.

108쪽

8 6 Da ορ ima lagendorum Mec non Recentiorum nonnulli versati sunt dε Graecorum ordinationibus, non aliunde, quam ex illorum linguae ignoratione ortam suiise

CAPUT III. De linguis ad perfectam Patrum intellia gentiam assequendam necessariis, ac primo de Lingua

Hebraica. DIvus Augustinus in eximio opere de D strina Christ/na, quod se abiolutissimam,, continet,, Theologi institutionem is linguarum Hebraicae , Graecae , & Latinae studium , &scientiam magnopere commendat.

Omnes Ecclesiae Patres Graece , vel Latine scripserunt, si excipias Sanctum Ephrem Dia conum Edessenum , Barce pham Episcopum Syrum, alio: que paucissimos, qui, 'uum Arambice , Syriace, vel aethiopice i cripserint, Graece redditi sunt, nec ultra lingua apparuerunt pri

migenia 6 , nisi in aliquot insignibus Biblio

thecis, qualis extat Lugduni Batavorum, ubi haec antiquitatis fragmenta servantur. Negari

tamenso J Post Auctoris tempora

Syriaco, Latinoque sermo ne editus est S. Ephrem opera, S studio eruditissimi D. cui liane Provinciam demandavit Eminenti Timus Cardinalis uiνiui. Est autem iIla om. nibus numeris absoluta. Diuitiam by Corale

109쪽

Eoriosi Patrum Methodo. 8' tamen nequit, Hebraicae linguae cognitionem Alegendis Patribus eme nece sutriam propter S cram Scripturam, cujus Textum antiqui D ctores verterunt, editiones emendarunt, ac ii

peram explanarunt.

Primaevos hosice Criticos nemo , uti par est, intelliget, qui Hebraicis literis plusquam mediocriter eruditus non fuerit , immo etiam aliquam calleat ex illius linguae dialectis, ut existimat eruditus quidam Scriptor, qui per fectam, absolutamque G ci Synagogae sermo nis, quem septuaginta Interpretes, & novi Testamenti Scriptores adhibuerunt, intelligen tiam ab eo, qui Syriace nesciat, haberi non

posse censet.

Graecus septuaginta Interpretum sermo , si verba solum spectes, Graecus quidem est ; sin autem locutionem, ordinem, atque dispositi nem, Hebraicus, vel Chaldaicus, ut doctissimi sentiunt aestimatores. Ludovicus Capellus anim advertit , Graecis vocibus barbaras etiam admixtas esse, & a septuaginta Interpretibus Pro Prio marte conlatast se Quis nescit inquit v Verba quidem esse Graeca , immo plurima esse non Graeca , sed barbara ab ipsis effi- kar M cta; alia Graeca quidem, at non ejusdem, se quam apud Graecos, significationis si Non illa tamen laudatis Interpretibus ignaris exciderunt, sed ideo ab iis factum est, ut Ethnicorum ingenio, & stylo sese accommodarent, quos informare in animo habebant.

110쪽

88 De optima legendorum Levissimis etiam rebus detinetur, qui linguas ignorat. In nonnullis, e. g. Divi Hieronymi operum editionibus Hebraici passim occurrunt characteres, atque, ut res aliter sese

habeat in Autographo hujusce Patris exemplari, qui Latinis characteribus Hebraicum

Bibliorum Textum exlcribebat, ad eorum tamen, quae leguntur, intelligentiam , etiamsi characteribus in margine appositis contentussis, Hebraicarum literarum lubsidium invocandum erit, alioquin Latinorum charaeterum

ope verba quidem facilius legere, at nusquam intelligere poteris. Antiquissimus mos est vulgaribds literis e scribendi, quae primitus Hebraice , vel Graece scripta lunt. Novi Testamenti Scriptores, &Graeci Patres Hebraica, vel Syriaca Scripturae verba Graece descripserunt. In Hexaptis ori genis Codex Hebraicus non Hebraicis solum ,

verum etiam Graecis characteribus est exaratus; atque Mahercus librum Plalmorum , Hymnorumque anno millesimo centesimo quinto

Latinis literis scriptum se vidisse testatur.

. mobrem reprehendenda non est illorum

ratio, qui in editionibus Patrum Hebraicis Latinos characteres adjiciunt , quum & Uetet D m nitatur exemplo, & plurimum adserat utilitatis. Μedia literarum aetate linguarum Orientalium studia jacuerunt, atque experientia com- ertum est, non inutiliter labente penultimo

aeculo Graeci sermonis studia instaurata fuisse, Hebraici

SEARCH

MENU NAVIGATION