De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Melesie Patrum mi do. 23 Concilium convenissent , unam , eandemque accepturos fuisse in rebus Fidei Sententiam, atque in intricatioribus quaestionibus contenturims certa quadam via , modoque , qui licet propter hominum fortasse proterviam etiamnum lateat , optari tamen , Ic expectari debet ex summa Dei clementia , qui hominum mentes , & corda pro lubito flectit, & m vel . 3 'In eorum tamen laudem assirmari debet. si omnes una sumantur , praestantissimum ncibis in Scripturas Sacras Commentarium exhibere ;

rum unusquisque quidquid habebat ingenii,

virium ad tantum opus contulerit . Neque vero inficiandum, recentiores prospero successu ad Scripturae Literam incubuisse , ac Deo opitulante in posteriorum temporum sterilitate , & inopia novis eam inventis illustrasse . Uerum omnibus rite perpensis nihil sorte sortuna invenietur, quod non ab antiquis fontibus, vel palam , vel iecreto manarit . Immo veri admodum simile est , si innumera pene Ueterum Patrum Commentaria, Scholia , atque Annorationes luperessent, quae temporum iniuria periere, nullum sere invidis quibusdam .ho.

irum spetie tenus diversas eonciliet, liqu do criminmonstrat, unam ea 'demque sanctorii Par. uin

Doctrinam de F .se. Θ κ νεώ e r quidquid Ut iant sectarii immo etiam non

nulli Catholici.

262쪽

a 3 3 De optima legendorum minibus locum recentiores Interpretes anto. ponendi priscis illis Doctoribus , qui rerum semipa posteritati mandarunt , quarum fructus nonnulli hac tempestate intolerabili superbia , ac parum omnino grato animo sibi

arrogant.

CAPUT VI. De iis, quae necessaria sunt ad Ec

clesiae Patres in Sacram Scripturam cum fructu legendoS. SIxtus Senensis , Possevinus , Bellarminus,& Crovaeus Anglus Cathalogos ediderunt Auctorum , qui in Sacra Biblia scripserunt , quorum tam ingens est multitudo , ut nunquam omnes legi posse videantur; cum enim labor incredibilis foret , tum etiam inutilis, praesertim in pluribus , qui omnem operari suam in aliis vel ex scribendis , vel colligendis collocarunt . Immo quidam inter eos nullum omnino locum merentur , nullamque commendationem , nisi forte peculiaris aliqua illorum expositio obiter , & raptim quaeratur . In

263쪽

Gelisa Patrum Mesiodo. 2DInter vetustos itaque Interpretes iis drintaxat immorandum est , qui vel in Sacra generatim Biblia , vel in aliquam singillatim illorum partem accuratius prae caeteras scripsis. se existimantur. Antea vero nonnihil incumbendum criticis Patrum operibus,quae ad Sacrarum Literarum intelligentiam viam sternunt . Μasnum profecto adferret subsidium , qui omnia fragmenta huc , illucque apud antiquos Interpretes dispersa colligeret , atque in unum Volumen reis dacta praeberet; quae res quum desideretur, potest quisque se solo tam varias partes , non inani studio ad quandam ordinis formam rein Vocare , pro ut ad propositum librum, caput, vel versiculum Scripturae referri possimi.

Quatuor inventi ur apud Patres Critices genera . Primum acs generalem totius Bibliae lectionem praeparat ; alterum in unumquenque

singillatim librum quasdam veluti prietationes exhibet; tertium dissiciliora Sacri Codicis v cabula exponit; postremum varias Theologiae, Philosophiae ,& Chronologiae, quas nosse opotaret, quaestiones dilucidat. Prima in classe recensentur Philocalia oriis genis , in qua viginti septem capitibus de au- Aoritate, stylo,ac interpretatione Scripturae disseritur , & quatuor li Sri de Doctroia Cisisi sta editi ab Augustino , praecipue secundus , di tertius , qui maximo esse possunt e motu.

In Libro primo Divus Augustinus Theoc

264쪽

a o De optima legetidorum Ino , quem in Ilicim , linguarum Orientalium studia commendat; eum summopere hortatur, ut diversas Bibliae Interpretationes conlulat ἱres naturales , 'uae comparationibus , atque figuris Sacri Codicis materiem praebuerunt, linierter indagare studeat , & scientias , atque artes calleat , quae ad Scripturae Sacrae cognitionem conducunt.

In altero dubia quaedam enodat ex Punctis , ac virgulis nascentia , quorum Vari opositio totum Scripturae sensum nonnunquam invertit . Ubi haec dubitatio occurrat,aci Fidei regulam recurrendum censet , atque ex duobus , qui eidem loco iubesse possunt senis si bus , eum, qui evidenter salius est , atque Haereticus , rejiciendum ; quod si uterque lenosus sit Orthodoxus, illum anteponendum docet, qui cum textu magis cohaeret; si demum uterque cohaereat , perinde Lectori , quem maluerit, eligendum relinquit. Regulas etiam exhibet , ut figuratus a proprio , vel etiam a figurato secernatur: quippe nonnunquam eadem figurata locutio duas diis vertas res , immo & conrrarias significat. Μodum quoque tradit , quo loca obscura clarioribus explanentur , quaeve ad nonnullas dissicultates enucleandas institui debeat ratioci

natio.

Hisce positis legi poterit Synopsis Divi

Athanasii , quae totius veluti Scripturae sumin marium continet , in qua de nomine , & ti-xulo cujusque Scripturae Libri rationem redindit a

265쪽

Melisae Patrum methodo. 2 Idit, atque diversos Sacrocrum Scriptorum ch racteres delignat. Veteris Testamenti Libros secundum Hebraeorum Canonem enumerat , meminit etiam libri de me νι osolorum , libri Paporis, aliorumque , qui quum Canonici non sint , legebantur nihilominus Catechumenis, quod iis non mediocriter prodesse possient. Quae scribit ille de graecis Veteris Testa.

menti interpretationibus , Lectoris attentionem merentur; atque abs re non erit in

ejusdem Cathalogum Scripturae Sanctae Libro. rum , qui perierunt, oculos inficere. Dubitant quidam eruditi, num postrema iahujusce SV psis pars alium habeat ab Athanalio Auctorem: multa quippe in eo 1 unt adnotatione digna. Prae caeteris loquitur Auctor de Historia Μulieris adulterae , quam plerique Graeci Patres silentio praetermiserunt: at-η Σαque Canticum Salomonis appellari affirmat Canticum Canticorum , quod ex aliis compluribus ejusdem Auctoris Canticis delectum sit, ut vel ipse titulus indicare videtur. bnos hujusce Doctoris addendus Gelasii Q. Papae

lad Dubir.ne quidam eristri, nee solum disitant , προ Tum etiam ne ant, ct iure quidem, meritoque hines nolim ab Athanasio con- . scriptam . Tum enim eam lnon profert Hieronymus lAthanasii opera recensens,

tum etiam eontraria con

tinet Paschali eiusdem Ath nasii Epistolae in re tensendis sacris, vel dubiis scripturis. . Duiliam by Corale

266쪽

242 . De optima legendorum

Papae Tractatus f6J, una cum eius Decreto do Libris Canonicis, & Apocryphis, ne quidquam in tanto negotio desiderandum supersit. Quod ad criticen secundae classis spectat, quae in Divinas Scripturas quasdam veluti praefationes exhibet. in promtu est primo loco praestantissima Divi Hieronymi ad Paulianum Di tota , in qua Libros Sacros dinumerat, atque quam dissicile sit illorum spiritum, ac sensum genuinum deprehendere , paucis ostendit; de omnibus speciatim Libris suse disia serit, eorumque Auctores graphice, atque ad vivum omnino depingit. Scripsit etiam Epistolam instar praelationis

ad Pentateuchi interpretationem, quam susce perat, ut graecam LXX. , quae valde vitiosa α μαεν- ei videbatur , quodammodo emendaret; habentur praeterea undeviginti in tertio hujus Doctoris volumine Epistolae , quae totidem sunt , veluti praefationes in Libros Iois . . Regum , Para pomenon , Esdrae , Nehemiae . Tobiae , Iudilbae , Giberis , Iobi . Prosectio. rum , Ecclesiassis , Cantici Cauticorum , Isaiae,

Hieremiae , Erecbietis , Da melis, duodecim Prophetarum minorum, ac quatuor Evangelistarum

NJ Non video sane quid in

tellistar Auctor operas ninmine Tractatus Gelasii Pa. pae nu Ilus enim extat

hic )e te Gelasii Tractatus, sed Indo solummcido. &

Decretum. ab eo, ut vulgo creditur, latum in Conei-lio Romano , cui aderaue

267쪽

Melesia Patrum Methodo. a 3Εxtant pariter Praefationes Theddoreti ita universam Scripturam, Tractatus Divi Gregorii Nyssent, atque Di Dia Divi Athanasii ad Marcellinum de inscriptionibus Pialmorum. Ostendit eo loci Athanasius, quae comparatio Psalmorum Davidis cum pri lci foederis Histo, ria, quove pacto omnia, quae Christum Je. sum spectant vaticinia contineant . Quilibet Psalmus sub proprio sibi titulo dispositus est sive ad Historiam, ac Prophetiam; 1ive ad informationem morum, pietatem, atque Orati nem reseratur.

De Novo autem Testamento Eusebius Caesareensis Literam scripsit ad Carpis m, una cum Canonibus, qui decem columnis quatuor Evangelistarum concordiam exhibent . Huic vulvigandae occasionem dedit Concordia Ammonii, cujus tamen ordini , ut testatur Theodoret ibidem, se noluit addicere. Prae caeteris vero legenda Evangelissarum Coueordia Auctore Divo Augustino: mirum

enim quantum adserat subsidii ad plures, easque gravissimas dissicultates solvendas, quibus percellitur , ac perturbatur quisquis eo ingenio, & eruditione praeditus non est , ut tot, ac tantas specie tenus Antilogias conciliet ;quum Evangelistae ad suum quisque modum

verba, & gesta Christi Iesu descripserint.

Hisce addes Tractatum de Careebi audis Rudibus, quo perfecte docemur, qua ratione ad intelligentiam Novi Testamenti Vetus adhiberi Possit. Tractatum etiam de Religione, & de 3 --

268쪽

244 optima legendorum Moribus Ee insae, nec non-Sermone Domini , ubi Augustinus quamplurima notat de diis. cultatibus , quae ex Sacri Codicis obscuritate

nascuntur.

Ad tertiam quod attinet elassem, quae in exponendis difficilioribus verbis vertatur, i genda in rimis , quae ea de re scripsit Hier nymus: scilicet Epastula r3 o. ad Marcellam , in qua exponit quid sint Epbia, & Tberubim;

Epiliola a 37. de notione vocum Alleluia, &Amen ; I38. de voce Hebraica Sela, a Graecis redUita Diapsalmos , & Iqa. , I 3. , & s. ubi Oziae Historiam explanat , agitque de vocabulis Sanctus , & O anua. Hi lce accedent Tractatus ejuidem Doctoris, in quibus Alphabetum Hebraicum explicat: nomina etiam propria Virorum, Provinciarum , ac Urbium, quas memorat Scriptura : neque omittenda Hebraicarum Traditionum collestio, vel quae dii crepantias Hebraicum inter Codicem , &Graecum LXX. receniet. In eandem classem referri debent , quae scripsit Epiphanius de Nummis, Ponderabus , Mensuris, m Notis, quas adhibebant suae aetatis grammatici in Graecorum Bibliorum EditionibuS. Etiamsi non adeo seliciter successierit Epia phanio Pb ologiae Trachatus, ubi animalium, quae commemorat Scriotura, proprietates recenset, eritque Tractatus de Duo lenim Lapisibus Pretiosis Pectoralis Summi Povtι ibis non omniis bus numeris a Mollitus sit, prucientibus tamen Viris,

269쪽

Εrelisae Patrum Methodo. 243 Viris, qui veterum hac in re cognitiones ab eruditione recentiorum secernere norunt, ejusmodi operum lectio nunquam obesse poterit. Huc etiam advocanda , quae Divus Augustinus de modo loquendi in septem prioribus Scripturae libris , totidem libris perscripsit. Addi possent Formulae Spiritales Divi Eucherii

ad Verauum, sed minoris ponderis videntur, praeeipue in ejus mysticis eonsiderationibus in varias saeri Codicis loquendi rationes.

Idem serme judicium sit de illius Lissis

piombus, quae plurimum etiam juvare possent, si quaedam Populorum nomina, Urbium, Fluviorumque , quorum involuta ad nos pervenit notitia: item quae de Festis, de Idolis, de Vestibus Judaeorum , de Ponderibus, eorumVe Μensuris cum iis Graecorum, Latinorum v comparatis paullo accuratius dixisset. Inter postremae classis Criticos, qui scrip. turae quaestiones dilucidant , eminet etiam

Divus Hieronymus, qui bene multas perspicue , & erudite definivit. Optima hoc in genere sunt ejus responsa ad quaestiones Damasi Papae de quinque dissicultatibus in Genesim : atem ad Evagrium , ubi quaerit quis esset Μelchisedech : aliud etiam responsum , in quo de annis Salomonis, ac Regis Achazi: necnon quinque, vel sex ipsius Epistolae, praesertim vero duae , quas ad Hedibiam scripsit,& Asta iam , ubi plures Antiqui Testamentinodos resolvit.

Alia extant nonnulla apud antiquos Patres Q. 3 cri-

270쪽

1 6 De optima legendorum critices opera, quibus Ledior in tam praeci ro studio tanquam ducibus, uti potest, una cum singulis Scripturae Libris Patrum opera jungens, quae ad eos reserri queunt. Ita Prophetarum lectionem antecedent duo Sancti Iohannis Chrylostomi Sermones, in quibus de obscurioribus Scripturae vaticiniis rationem reddit, & qui Acta Apostolica legere cupit , eundem Dodiorem consulet, qui ad hujus Libri undique divini intelligentiam maximam tu cem praebet, & sic de caeteris.

CAPUT VII. De Patrum Ecclesiae deIectu, qui

Scripturam Sacram exposuere. um partem aliquam temporis in studiocritices Patrum, qui Scripturas Sanctas explanarunt, contriverit Lector, comvertet se ad ea, quae superant Scholia , & Commentaria piissimorum , sapientissimorumque Interpretum. Ut autem recto procedatus ordine, ex corodatiorum hominum mente Novi Testamenti intelligentiam persequetur, antequam Veteris, C jus nnis Christus est. Uerum ad Vetus gradum reducens non praetermittet Novum, maxime vero in lectione Prophetarum , quibus historici libri conjungi debent, quum s acroinrum Vatum intelligentia ex cognitione Histo.

SEARCH

MENU NAVIGATION