장음표시 사용
281쪽
EMesiae Patrum Methodo. 23 inflexam in latus oppositum inclinant , quo
eam recorrigant, atque rectam ad lineam re
ducant : quod quidem prudentissimi Pastores non ita fecere, ut in unum impegerint scopulum, quo alium vitarent, sed eo quod experientia duee nossent, id genus aequi pondia adhiberi posse , ut e praecipitio homines alio quin aeternum mansuri retraherentur. f 8 JDeinde neminem latet, quaedam fuisse tempora, quibus cuique liberum erat multis de rebus pro arbitrio sentire, quae quum ab Ecclesia finitae non essent , hominum judicio , ac disputationi relinquebantur. Eapropter in lectione Patrum, ut habet regula juris, videndum quot numero , & quales sint , qui l
quuntur, quae rerum , de quibus agitur, natura , quo tempore in controversiam venerint,
quae demum verba ad illas significandas ad hi. bita sint, tPraeterea prudentis Lectoris munus est ea, quae Patres proprio Μarte, ab iis secernere,
quae post alios praelertim dubiae Fidei Aucto-
Auctor operis de imm derato Patrum aestu in defendendis quibusdam Fidei mamatis , parumper castiganda videntiar: nihil enim aliud erinlinent , viam querimonias ab invidis obtrectatoribus Patrum fundi solitas; quae lquidem iniquae prorsus ILamperientur , si Patrum ldoctrina paullo intimius pervadatur , ut egregie ostendit de D. Augustino Eminentissimus De Noris in Vm.ficile Aut inianis, ct Bullus Anglicanus ia
Defensione Patrtim AEnreni earnorum, quos malevoli
quidam Critiei Arianis favisse autumabant . Vide notam primm P Iti .
282쪽
x38 Da optima legeudorum res 1 cripserunt. Exempli loco su Divus Hie ronymus; eus enim affirmet contra Russinum, diligenter te in Commentariis secrevisse luas ab opinionibus Origenis, aliorumque, qui inhaereleos lulpicionem Venerant , non ita ta
men accurate id praestitit , ut nihil omnino supersit dissicultatis, ac confusionis Μaximum Lectori fastidium parit,haud certo nostς quis loquatur, & cui praebeat aurem. Ad id satis studii non attulerunt Antiqui, atque, fatente Hieronymo, dissicultas, quae in intelligendis Prophetis occurrit, inde passim oritur, quod illos sere non distinguat Scriptura , q*os suis in dialogis colloquentes inducit. Humanius forsitan acceptus fuisset. Liber E. lesiastis, si distiirxisset Salomon , quae dicit ipsemet , ab iis, quae in hoc opere dicentes inducit homines nequam L 9 J. Facilius etiam sortassi perciperentur Psalmi Davidis , si Cantorum,
oui alternis quandoque canunt, nomina recen ierentur: multoque magis delectaret Canticum
cantιcorum, si Actores omnes not ii sui sient. Hinc
sρJ Praecipue vero contra limmortalitatem Animis l
Cap. 3. P. ty., ct cap. o. s. quae tamen nonnisi impiorum nomine profert
em animae immortalitatem statuat evidentissime, inquiens, re revertatur misis in tervam suam M
se erat , o Diν itur redeat ad Deum, qui suis ilium. Nihilo tamen minus prop. ter priora Ioca, Librum Ee-elesiastis Semrii bene multi releeerunt, A complures Rabbini perniciosum traduxerunt. Nonnulli autem scelestis,imi homines iisdem loeis impie abusi sunt ad immortalitatem Animae de medio tollendam.
283쪽
Eocksiae merum Metbado. 3391 ine Psellus divinum hoc epithalamium exisplicare aggressus, de Actoribus primum disserit, ut eius sensisa persectior, ac facilior fiat intelligentia.
. CAPUT IX. De praecipuis Patrum operibus ad Dogmata Fidei deligendis.
amvis innumera Patrum opera vel in. juria temporum, vel immani hostium . Ecclesiae protervia interierint , qui non hominibus modo, sed & libris bellum indi-Ferunt i attamen quae ab exitiosa illa pernicie evaserunt, laboriosissimis etiam Viris exersendis , altissimisque studiis promovendis abunde sussiciunt, Immo pauci omnino sunt adeol boris amantςs , ut omnia, quae ad naS pe venerunt, de Fidei Dogmatis Patrum mon menta valpani aecurate pervolvere.
Plerique saecpli sui moribus servire saxi habent, eas nimirum quaestiones , quae agitari solent aetate sua, m Patrum scriptis scrutantur; quum enim primum nou quaedam in Ecclesia excitatur contentio, ubi major apparet animorum vis, & maximus peril cepit tumultus , eo quisque contendit , Iantoque se tur impetu, up caeteras D estiones, quanquam
284쪽
Ecclesiastica scientia progredi cupit, alia
ineat viam, oportet , ac certis quibusdam
Patrum operibus per singula praecipua capit se te addicat , eaque ex proposito sibi ordine in classes distribuat . Patres , quibus merito , & jure persuasum erat , Supremi Numinis consilium primitus non fuisse , ut ejus veritas ope librorum in
notesceret, & univerium terrarum orbem pervaderet , de Μysteriis Fidei tunc solum scri insere, quum insolita exorti cujusdam in E clesia cii multus occasi, postularet, eoque pritissimum fine, ut populo ab eis Fidei deseriasionem exposcenti indulgerent.
π . se Apostoli. eorumque Discipuli s inquit
is D. HeurFInunquam ad scribendum manum is admovere , nili quum Occasio lubesset , aeri summa necessitas. Arbitrantur nonnulli, ea se ibium mente conscriptum a D. Luca Evana se gelium, ut Christianorum animos ab Eva se geliis , quae illius aetate supponebantur, a se duceret, ae Pseudo Apostolos Divo Paulo M adversantes comprimeret . Postremis vitaeis suae annis Evangelium scripsit D. Iohannes; se ad illam usque aetatem viva voce docuerat, se nec nisi a pleri tque Episcopis Asiae roga- , , tus, atque a pluribus Ecclenis huic rei ge- rendae praesectus ad scribendum adduci po- tuit. Antequam vero illud ordiretur, publiis cum jejunium , & orationem fratribus suisis indixit; in animo quippe habebat Sectarios, is qui Christi Domini divinitatem luttollebant, is resellere, ' Quo
285쪽
Eeclesiae Patrum Methodo. 262 Quo primum tempore noVa errorum, monastra prodibant , Divina Providentia recentes excitavit Doctores, ad Ecclesiae desentionem comparatos, atque non tantum impenso tuen dae veritatis amore, Verum etiam ingenii acuamine , summaque eruditione caeteris omnibus longe praestantes. In nostro autem studiorum
curriculo illi , quos in pertractandis Theolougiae quaestionibus plurimis praesidiis instructos
deprehendimus, caeteris anteponere debemus,
qui ejusmodi adjumento destituti, easdem res obiter duntaxat, atque jejune attigerunt. Praeclarissimus iste ordo, sicut in Patrum delectu , ita in variis etiam ejusdem Patris operibus deligendis teneri debet. Nam ratione duce consentaneum magis est ea loca consulere, quibus Auctor dedita opera , & diligenter , quam ubi generatim , ac sine penitiori in v stigatione argumentum aliquod tractat r se
Augustinus in Epistolis, & Tractatibus , quibus rei pondet absolutiorem rerum cognitio nem petentibus, accuratius disserit, atque attentius, quam in Sermonibus, ubi nonnulla duntaxat profert pro arbitrio, quaeque ad rem primo propositam solummodo reseruntur.
Pleraque Patrum opera de Fidei Dogmatis, vel Catecheses sunt , vel Homiliae, vel Se mones,vel Epistolae ad modum tractatuum, vel Tractatus ad modum epistolarum , quum patres hos hidiscriminatim titulos lucubrationi. bus suis praefigerent.. Divus Epiphanius Tractatui de Aueborat.
286쪽
161 De optima legeudorum Epistolae nomen dedit; revera enim Clero, seMagistratui suedriae in Pamphylia responsum ferebat, a quibus rogatus suerat, ut Doctrina in Mysterii Trinitatis dilucide exponeret. Τraactatum de Lapsis a D. Cypriano conlcriptum, epistolam vocat Pacianus , eodemque nomine donat Augus inus ejusdem Cypriani Tracta tum de Unitate, quem Cyprianus ipsemet librum appellati Divus Hieronymus Sancti hujus Martyris Epistolas , unaque luas commeis
morans , nunc libros, nunc epistolas nominat a
Syncellus autem in distributione operum Divi Cypriani, sanctissimi hujus Africani Antistiatis Epistolas a Tractatibus secernit; quod argumento est, Patres Ecclesiae hac in re liberrime se gessisse , ut mos erat prosanis Auctoribus, qui literae , vel epistolae nomen operibus alteatius plerunque generis sine discrimine imponearis'. bant, Afranio teste , qui comoediam sub epiat L solae nomine vulgavit, perinde ac si literam scripsisset ad vulgus cum delectatione erudiena
Fieri etiam potest , ut exterior illius aetatis Epistolarum forma, quae multis paginis tanquam libelli constabant , occasonem dederit Librum, vel Tractatum appellandi epistolas,
quae paullo longiores viderentur: Vel et alnia
quod vero similius est quum de rebus Theologicis non itis rogati plerunque scriberent Patres, epistolarum nomine donaban responsa. quae copiosas caeteroquin eruditionis Ecclesiasticae tractationes complectebantur .
287쪽
goelesyae Patrum Metbodo. 16 uuidquid id est, innumerabiles extant Padtrum Epistolae, qui hujusmodi scribendi genus prae caeteris secuti sunt, utpote Pastoribus conuvenient us , qui de constanti Ecclesse Fide omnibus hominibus, Clericis , Laicis, Cate. chumenis, Fidelibus, Infidelibus, Iudaeis, ScHaereticis respondere tenentus.
Omnia sere Divi Athanasii opera ad modum epistolarivli scripta sitht . Divus Basilius universiam pene Theologiae suae doctrinam liuteris comprehendit, ac Divi Augustini Epistolae omnium ejus librorum , ejusque doctrinae sunt. mam exhibent , atque compendium ti ol . Quidquid demum apud Patres exquisitissimum
occurrit, in eorum Literis continetur, ade que prae creteris eorum monumentis versaricebent, sed certo quodam ofdine . eaque me
thodo , qua in nova Augustini Editione diu positae fuerunt, ubi videi Vogmata ab Historia & Morum, ac Disciplinae Doctrina sejuncta A,
Catecheses autem Patrum duplici sunt ita classe : aliae ad Catechumenos in Pasthate bap-
vindieant laudis, plurimumque adferre possunt utilitatis Epistola D. Augustini, in quibus e. R. ait de Grat; ut Epistola ad Vitalam ere. non est
tamen, cur tantopere commendentur , adeo ur Drae
beant. mi enim in quaestionibus de oratia. A de Eeclesia, inconsultis teli quis AuaustiniTractati bus, lolis ipsius Literis haerear,rs profecto nonnis ieiune e Tiliterque tractabit dissi-eillimas eiusmodi quae o
288쪽
χω optima togendorum vitandos per aliquot dies habebantur , alii dictae Μνsagogicae ad recens baptizatos per sollemnis hujusce Festi Octavam. In Catechesibus, quum Patres nihil augerent , immo Fidem e contrario aperte , simplicissimeque proponere studerent , tota vete ris Ecclesiae forma perspicuo exhibetur. Paucissimae superiunt Catecheses apud Cyrillum Ierosolymitanum , Gregorium Nysienum, & Gaudentium Brixiae Antistitem. Earum paucitatis praecipua causa est, quod tribus prioribus saeculis plerique Patres ex tempore loquentes, Sermones suos exscribi noluι sinerent; & sane sequioribus ibium temporibus concessere Catechumenis Baptilina petentibus,
ut quae ex publicis eorum Sermonibus memoriria tenere poterant, literis mandarent.
Duplicis etiam generis lunt Homiliae Patrum: aliae ad Fideles solummodo, aliae vero U Infideles etiam habebantur. In illis Patres de Μysteriis Religionis aperte, in illis vero iubobscure, summaque moderatione , ac circumspectione dicebant. Tractatus vero Patrum vel mere sunt Theologici , vel Polemi ci . In prioribus veteresisti Doctores ludi magistrorum instar3 semota disputatione docentium , Religionis Dogmata explanant ; in posterioribus autem tanquam spiritales Athleta, veritates Fidei tuentur acem rime contra infensissimos Ecclesiae hostes , qui eas pervicaciter impetunI. Hujusce generis Tractatus majora postulanto im
289쪽
Eessae Parrum Methodo. 26ue ingenia, amplioremque facultatem in Ecclesiae Doctrina, quam quae tyronibus inesse solet: si
quid enim dissicile, & arduum , spinosumque apud Patres , illud prosedio dici debet, quod
contra haeretes scri psere. Hoc in capite Principes fuerunt Ignatius contra Simonem , Μenandrum, & Ebbionem ir); Irenaeus contra valent imam , & uni venam Gnosticorum sobolem ; 'm tullianus contra Μarcionem; Cyprianus , ac Pacianus Barcinonensis in Novarianos ; Athanasius , Hilarius Pictaviensis . Ambrosius , & Augustinus contra Arianos IBasilius Μagnus , atque Gregorius Nazianet nus in Eunomianos; optatus, & Augustinus, contra Donatistas; Theophilus Alexandrinus in Origenem; Hieronymus contra Jovinianum,
Helvidium, Vigilantium, & Pelagium; Titus
Bostrensis , & Augustinus contra Μanichaeos;
idem Augustinus contra Ioviniani, & Pelagii
sectarios; Cyrillus Alexandrinus contra Nestorium 1 Leo Papa adversus eundem Nest
rium, Eutychetem,& Priscillianistas; Sophronius Jeroiblymitanus , & Divus Maximus
contra Monothelitas ι Iohannes Damascenus,
o uenfer. Quae quidem a Sanctissimo Martyre seripta sunt contra Simoanem . Menandrum 4 &Ebbionem . primos illius Catholi ei Dogmatis hostes infentaimos .
290쪽
166 De optima tegendoravi& Theodorus Studita contra Ieonomachos; Diavus Anselmus contra Graecos; ac Divus Bera nardus contra suae aetatis Haereticos .
RAtioni admodum consentaneum videtur. in lectione Patrum de Fidei Dogmatis
initium ducere ab eorum contra paganos
operibus , a quibus ad praecipua Fidei Capita illustranda maximum peti potest subsidium. Hoc scribendi genere excelluerunt Iustinus Μartyr, Origenes, Tertullianus, Minutius Foelix , Arnobius , Augustinus , & alii : apud eos m xtum est utile dulci; & quamvis ex cepto Augustino plus re Vera apud hosce Apologistas niteat eruditionis,& eloquentiae, quam altioris Theologiae, in eorum tamen scriptis non desunt luculenta veterum Traditionum testimonia, quae colligere, atque servare plurimum resert. si zJ
IraI Rem ι ut arbitror, non linuti Iem feeis et operis Au- lctor, si inter antiqua mo- i
tuam Eusebii Caesareensis lxetulisset . Immo vero il- llud magnopere miror . omissum ab eo hoe loecitanti pondem monumen tum , quod testibus aequisisenis rerum aestimatormiis, solum pene sumehret adi
