De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Ecclesiae Patrum Methodo. 27 mum errores abierunt . Iccirco quamvis multa laude digni habeantur Τertullianus , & Origenes ; quoniam tamen paullatim fracti turpiter defecerunt , indeque in bonis etiam , & laudabilibus rebus auctoritatem labefactarunt suam, non injuria quis Patres illis anteponet , qui licet claritate nominis minus celebres , in Fide tamen toto vitae spatio constantes perseverarunt. io inum in controversias incidit Lector, quaestionis inprimis statum ab origine expendat , oportet , ac omnes ejus partes, & adjuncta exploret ; accurate insuper inquirat, quae fuerint sil putantium momenta, quibus caulis ad dii pu

tandum impulsi , quibusve praejudiciis imbuti

fuerint . Denique lingulis eorum vestigiis insistat,neque illos e conspectu abire sinat in conficiendo itinere,ubi maximum subest errandi periculum. Qui enim Anubematismos Cyrilli Alexandrini , & Responsa Theodoreti inconsidera. te legeret, utrinque partem commisceret faciluti me , praesertim quum magna utrinque subtu

1εJ Quae se ibit hoe loeo lAuctor operis , non adeo lcerta sunt , ut nullus omnino supersit dubitandi logus . Quis enim neget, Ructoritatem v. g. Tertullia mi, ad ostendendam Fidem Eeriesae seeundi saeuii , plurimum eonducere λ Immo vero nulla melius ratione , quam iuius etiam ad Montanistas I si a

ctraritate confirmari nosse viodetur quorunda Ficiei Dommatum veritas; neque enim reponere possunt Sectarii. eum defendendae opinionia sui studio obcaecatum. Caeterum in praeponenda quo niandam Patrum auctorit te tot, ac tanta sunt exispendenda, ut ea in re uniis versalem regulam statuere

disieillimiam sit.

302쪽

2 3 optima tegendorem Iitate res pertractentur: tum etiam Theodore istus a praeiudiciis sane non vacuus , sincere , ae

bona fide , simul ac erudite , acriterque disce po

taret .

Nihil sere magis de duobus controversiarum Scriptoribus judicium impedire solet , quam quum illi ad eandem veritatis affecutionern contendentes , itidenque principiis nitentes , acriorem de abstractis quibusdam ideis , atque loquendi formulis metaphysicis discentationem inuituunt . Etenim par utrinque subtilitatum genus adhibentes , arsre admodum, dissicillim que inter te conciliari possunt. 17 Intuendum qua aetate proposita quaestio primum excitata lit. Fuerunt enim tempora, qui

bus Doctores de nonnullis Religionis Μyst riis obscure prorsus , imperfecteque dixerunt , quod sane illustrioribus aevis aequo animo ferri non pollet. Equidem una semper fuit, eademque Fides , sed non eadem semper vi , & claritate expressa , praesertim vero tribus primis Eccle. si a s eculis. Justinus Μartyr , Athenagoras , Tatianus , Theophilus , Irenaeus, Clemens Papa, Clemens Alexandrinus , Dionysius item Alexandrinus , Origenes , Gregorius Τhaumatuimus , Μethois diuS

D J Exemplo est aeervi maeontroversa interoceidentales , quorum Prineeps Damasiis Summus Ponti- sev , ct Basilium una cum

enim de re utrique convenirent , propter variam tamen illius vocis intelligentiam , acerrimam pug m. tommisere.

303쪽

Eremissae Patrem Mettido, eius , Dieianux , Tertullianus , atque Lactamitus , eis Trinitatis Μysterium probe crederent, de eo tamen imperiecte admodum lcri γ

Tunc temporis N raram inter , & Personam in hujus Theologiae expositione parum omM 'nino diseriminis in loquendi modo ponebant, adeoque hon attenta proprietate Verborum , utrunque promiscue usurpabant i hanc ob causam redarguitur Clemens Alexandrinus, quasi crediderit, naturam Filii a natura Patris dis.

ferre .

Minc Facundus , quum defenderet Eust chium Antiochenum , cujus loquendi alus Nestoriano errori favere videbatur , inquit appostie, hujus Antistitis Doctrinam condem. handam non esse pmpter ejus verborum vitium , quod benigne potius praeterire debemus ue quum enim Eustachi ut iis temporibus striberet , quibus Nestorii Haeresis nondum nata erat , ab illius sophismatis sibi non prete. Uendum existimabat. Non modo temporum ratio haberi debeo, verum etiam locorum , in quibus quaestiones agitatae fuerunt . Altercationes olim habitae gyriacas inter , ac Orientiaes Ecclesias, ex diversis , quos AEgyptii , & Orientales usurpa-hant , loquendi modis originem duxerunt: hi enim , ut erudite notat in sua Bibliotheca Dupinus , ad stabiliendam potius duplicis in Christo naturae vistinctionem, quam intimam S eam

304쪽

ago De optima legendorum earum unionem e AEgyptii vero ad unionem potius , quam distinctionem incubuere. Denique sedulo inquirendum quibus Phil sophiae principiis uterentur ad exponenda Fidei Dogmata . Trium priorum saeculorum Pa- tres ex Platonis Sententia , & vocabulis , de rebus divinis plerunque disserebant is unde lis nonnulli Novatores improba temeritate anisis iam arripuere dicendi, priorum saeculorum si Ecclesiam Fidem coluisse aequalitati , distin, si ctioni , & coaeternitati perlonarum conir se riam , addentes impudentissime, antiquos Pa. is tres in ea Sententia Versatos , qua Verbum is Divinum ad Creationem usque Μundi perse. - ctum non fuisse , crederent: scilicet tunc si se lum temporis effusam in eum Sapientiam, quasi persecte existit, antea vero sicut in semineis germen latuisse in sinu Patris. - Uerum, ut alia occasione scribit doctis. - simus quidam Theologus hisce cavillati ,, nibus io unum ostenditur, duplex adhibuis. MIL M se Patres Ecclesiae loquendi genus, aliud Phia ' o losophorum , aliud Theologorum ἔ quum se agerent Theologos, Philosophiae parum solis licitos , quod in Μysterio ordinem natura

se luperiorem contemplarentur ; Ruum verosi Philolophos , parumper supersedisse a Μysi steriis , quod probe nossent, Philosophieosis ejusmodi sermones solo naturae ordine conti si neri. Philosophiam , & Theologiam spect se runt , veluti duas diversas classes , quibus is nihil commune foret , atque adeo tanta inlisin

305쪽

Eoelesiae Patrum Me 3oda. agris loquendo eircumspectione opus non est O , is putarunt , nihil Veriti, ea , quae tanquania

si Philosophi proferebam, Tbeologicis opponiis poste Μysteriis. Equidem si solis quorundam veterum P trum verbis de Triuitatis Μysterio stare libeat, suspicari quis posset, eos Platonicorum Sectam in Theologiam Christianam invehere voluisse , ac quae ae nobis Μysteria vocantur, aliud non esse,quam Platonicas subtilitates aliquibus Religiovis Christianae principiis innixas. Immo jure quodam dici posse videretur, Iudaeos Hellenistas , Platonica Philosophia imbutos ejus si mina primorum Fidelium mentibus injecim ,

quae Patres deinde collegerint, excoluerintque. Verum si animo advertas , quo ex sente DO-ctrinam suam utut impersectam hauserit Plato, nimirum aliqua saltem parte ex Theologia Μoysis , qua ab .Esypti Sapientibus nonnihil eruditus fuerat, etiamsi eam landitus non per cepisset , non secus ac Institutores sui , deponentur facillime praeconceptae opiniones fallaci hac ratione suffultae. Quum itaque Patres in exponendis Μysteriis Platonis vocibus usi sunt , haudquaquam in animo habuere novam Doctrinam immittere, levi, adeoque parum firmo iundamento innixam ; sed quum Philosophia Platonica apud Gentiles ad Christum conversos in usu foret, convenientis. smum videbatur illius vocabula adhibere ad exponendum Neophytis Trinitatis Μysterium, cuius rudem, di informem speciem ex corrupistis

306쪽

x32 De optuma inendm xtis Gentilium traditionibus est,marant philolophi. Revera Plato, ejusque Discipuli aliquam subi Trinitatis Imaginem estinxerunt e eteni I unum Deum esse putabant, summum , spiritalem, & invisibilem, quod Eus appellabant, post

illud inserius Eus statuebant, dictum Rutionem, praetentium , ac futurorum ducem , & universi Creatorem ; tertium denique, quod Spiritum , seu Animam Μundi vocabant. Etsi quaedam veritatis umbra doctrinam is hanc aequi videatur , ita tamen a vera luceta distat , ut aptiori nomine appellari non meremtur , qum Omnium , quae contra Sanctissimae Trinitatis Μysterium exortae sunt , Haereseon fontis , & originis. Non itaque de veterum Patrum Doctrina pdicium dare oportet ex nonnullis vocibus a atonicorum Pnilosophia depromis , verum ex Traditione Ecclesiae definiente verborum sensum , quae licentiores homines in pravum Contor uere possent , putantes ea a Patribus hoc solum fine adhibita ., ut ingenii acumen ostenderent , amplioremque opinamentis luis

auctoritatem compararent k quum e contrario

Patres Ecclesiae de Fidei Christianae Μysteriis ecundum Platonicorum methodum , & verba loquentes , hac solum mente id fecerint , ut Gentilium animos sibi conciliarent , eisque majori,qua poterant, perspicuitate proponerent ;quae caeli:roquin benevolis auribus excipe vitrectassent.

307쪽

melisa Patrum Methodd. EM CAPUT XII. uomodo variorum hominum moribus, o ingenio se se accommodareny Ecclesiae Patres in pedi tractandis Fidei Dogmaxis . ECelesae Patres quovis tempore , Regenter 1ecernere consueverunt Fidei e

pila, quae indiscriminatim Fidelibus, Iudaeis,& Gentilibus, ab iis, quae lolis Fidelibus proponi poterant. A Priora cum pane communiis omnium cibo conferebant , posteriora very

eum panibus propositionis Sacerdotibus dun. ,, taxat destinatis. Appellabant illa die puer se rum , elementa Fidei , exteriorem Evange. ,, lii Doctrinam , ista vero cibum hominum is perfectorum , Doctrinam interiorem, alti is ra, di vinaque Μysteria , Evangelii decus , is & gloriam. Hac porro ratione coram omnibus de uniis late Dei , summaque potestate differebant, de Creatione Μundi , de temporali Christi Jesu Nativitate , de illius Miraculis , Praeceptis , Passione , Morte , Sepultura , de Resurrecti ne . Aicensu , ct Gloria ad dexteram Pa.

. Palam quoque , ae publice loquebantur de

Eccleis

308쪽

x 4 De Optima Iegendorum Ecclesia , de Remissione Peccatorum , Resuris rectione Carnis , extremo Iudicio , & Vita AE terna ; quibus adde distinctionem proborum ab improbis Angelis , quo significarent Genistilibus, illorum Numina ex improbis Angelis ,

sive Daemonibus constare, qui falsis eos oraculis captos , suisque praestigiis circumventos ab adoratione, & cultu veri Dei avertebant. Ea sere sunt, quae Patres palam , & coram omnibus edicere lolebant , recondita Vero, sive arcana Religionis occultabant profanis hominibus ; neminem iccirco eorum videre est qui Μysteria Trinitatis , Incarnationis , E charistiae , aliorumque Sacramentorum Paganis aperuerit . Altissimo haec omnia premebant silentio , nee alius sertasse praeter unum

Justinum coram. Paganis de Baptismate , &Eucharistia loquendi facultatem sibi adscivit; quod non nisi necessitate compulsus secit, ad repellendas videlicet accusationes, & calumnias a Christianae Religionis hostibus confictas, qui

perperam interpretabantur ea, quae percipere , Utelligereque non poterant.. Ritus etiam, & Caeremonias , quibus in administrandis Sacramentis utitur Ecclesia ,

aliosque pietatis , & Religionis actus , quos

domi exercere Christiani consueverant , Patres Ecclesiae Gentilibus omnino ignotos se vabant,fecundum Apostolorum consuetudinem, qui , ut notat Sobesserate contra Ernes Ten etet, quum ad Synagogas , & Templa convenirent , ut plurimum tamen privatas se in sedes

309쪽

Εeelisa Patrum Methodo. 28saedes ad fractionem panis se recipiebant . Qua Iam enim Apostoli de Sacramento Eucharioiae multa simpliciter , aperteque dixerint , illud tamen ac prime animadvertendum, solis Fidelibus inscripta fuisse illorum opera.

Tanta circumspectione utebantur Patres, ut Catechumenos Orationem Dominicam non

edocerent, nisi paucis ante Baptisma diebus, ac nusquam eis scripto traderent Apostolorum Symbolum , vel aliud quodlibet in Ecclesia pervulgatum a 3 . Sozomenus celeberrimus quinti laeculi Historicus reseri , quum animo proposuisset Historiae suae Symbolum Nicaenum interere , a piis Viris dissuasum fuisse , hanc praecipue ob causam , quod ista Catholicae Fidei expositio a solis Sacerdotibus , atque Fidelibus legenda foret. Iccirco Religionis nostrae Μvsteria perquirenda non sunt in Patrum libris advertiis Ethnicos , licet in illis arrepta occasione illustrarint nonnunquam caetera Christianae Fidei capita, multa ex Philosophia , & profanis Literis congerentes , ut ea Gentilibus ex indultria opponerent , qui se talibus Doctrinis excultos prωfuebantur

stinus , quorum aetate e dem uiaebat adhue eon suetudo non tradendi scripto Catheeumenis Sym timium Apostolorum , aliam eradu rejusmodi consuetu-vinia cauum quod vide.

licet non in charta , aut atramento , sed in tab iis cordis earnalibus scribendum foret . Leae Hieron. Epist. 38. ad Pamma istam, & Aug. Serin. M

310쪽

136 De optima legendorum Verum contra Judaeos disputantes , pros nam hanc Scientiam minus adhibebant, utpote quod illam Iudaei parvi omnino penderent, Apostolo teste prima ad Corinthios e Iudasfigna petunt , m Graeci Sapientιam quaerunt .

Quamobrem , inquit Divus Μaximus , Deum pro variis utri utque Populi moribus dedisso Gentilium Apostolo Clavem Scientiae , Judae rum autem Apostolo Clavem Potentiae . se Am- ω bo Claves a Domino perceperunt, Scientiae, , iste , ille Potentiae. Judaeos vaticiniis praesertim , & Scripturarum promissionibus urgebant , ut evidenter ostenderent, totam Veterem Legem , & cuncta majorum suorum gesta totidem suisse figuras, ac praelagitiones, quae Christi Jesu adventum, i pliusque Ecclesiam significarent. Divus Iustinus contra Trubouem innumeris Scripturae Sanctae oraculis Christum Dominum verum esse Μessiam, demonstrat , sive Verbum Dei, quod apparuit Patriarchis, humanamque statuto tempore naturam assumsit,

ac demum ad Humani Generis salutem natum est ex Uirgine. Tertullianus manifestissime probat, Legem

Mosaicam , atque legales Caeremonias ad temis

Ius solummodo institutas , & usque ad Chri-i Iesu adventum , qui vere Μessias est a Iudaeis expectatus secundum Prophetarum vaticinia , quem tamen Iudaei non cognoverunt,

inepte miscentes , quae dicit Scriptura de ejus Gloria in extremo adventu, cum iis , quae in pri

SEARCH

MENU NAVIGATION