De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

de notIonibus, quas Graci Patres appellastis ινοῖα s , Vel , , vel ἐπιθεωρουμένας ἐννοίας , vel νω μα , vel Arigo es, quibus Latina vox notio

respondere videtur, irnnio respondet certissime si non ex Scholasticorum, thd ex Patrum ulli, Guorum exempla refert Petavius , ejus signi

hcatio expendatur.

Praeterea, qui singularem quaestionis disqui stionem aggreditur , ut accurate id faciat , nihil definiat oportet , quod antea probe , matureque expensum non fuerit, nee plura pro nunciet, quam propositae inquisitionis postu lat amplitudo, in nullo doctrinae capite plus quam par est, dubitationem afferat, injiciat4que, quaestiones ne tenuiter nimium , exili-οerque pertractet , judicium suum cohibeat , animumque occupari non sinat , Aufiisrum mensem probe dignoscat , nec alienum quid ruam supponat, rem, de qua agitur, in totistribuat partes, quot opportunas crediderit, non minutatim tamen, & perexigue, ordinem servet, a clarioribus, simplicioribusque ad ob scuriora, & minus simplicia gradum faciens, de febus justo subtilius, atque nasutius non dijudicet, neque ab implicatis ratiocinationibus illarum explicatione in rerum nimis anxie

repetat , suae communi judicio dignosci possunt, & intellisti qui enim in sublime tolliatur, praecipiti lapsu saepe ruit , disperitque ,

ac ea , quae hominibus Philosophia minus utentibus nullum facessunt negotium, ab iis, qua

332쪽

go 6 De Ut ma legendormis ' a qui praeter modum philosophantur , superuri

quandoque non possunt. Quemadmodum in errore versantur , qu

censent, absque subsidio Dialectices nihil peracipi pose, lic hallucinantur, 'ui putant, omnia se assequi posse nullo praelidio inctructi

ac sola mentis attentione, quo sere modo primae notiones, & quaedam Metaphysices axi mala innotescunt: ac sicuti multa utpote evia dentia demonstratione non egent , adeoqu

obvio , quo primum se te offerunt, sensu tua menda sunt , ne infinitis cavillationibus via aperiatur, ita veritatibus etiam, licet filiabusturis, modo satis demonstratae , probataeque sint, tum jure, tum facto acquiescendum est stino verbo, postulat bona, retiaque fides , ut nihil rejiciatur tanquam , etsi illius quandoque modus non detegatur, neque d verbis pervicaciter disputetur, ubi nulla lupea rest de rebus dissensio.

333쪽

Eeesina Patrum Method

CAPUT X I U. De lectiori patrum C brisianam morum-

Doctrinam exponentium.

um de Religionis Dogmatis ut plurIm

mum sermonem non instituerint Eccle- sae Patres, nisi data occasione, de Μ rum tamen Doctrina semper, & ubique disse. ruerunt , atque incredibili labore monere , arguere, orare, Obsecrare, comminari, atque docere nunquam cessarunt: quae quidem agen di ratio Christi Domini exemplo consona . prorsus est, qui nedum altiora Theolosiae do cumenta Discipulis suis traderet, de iis noninnisi summa circumspectione loquebatur plerunque , atque ad institutionem praecipue ,& regimen morum incumbebat. Hinc totum Evangelium aliud ferme non est, quam congeries, atque collectio axiomatum, quae divina continent instituta ad majorem vita, morum. que sanctitatem, & castimoniam coram Deo,& hominibus necessaria . A primo Ecclesiae saeculo, licet exemplo potius , quam scriptis celebrare virtutes conarentur Patres, in i cem prodiere Tractatus de Μorum Doctrina , ut Liber Pastoris adscriptus Hermae . Epistolae

334쪽

3os De opstas legendoruns Consequenti hus aevis tot de Doctrina m. rum opera a Patribus edita fuere , ut caetero sum, quae ab ipsis exarata fuerant, copiari, superarent, praeter Innumerabilia , eaque prae

stantissima Philosophiae Christianae loca, quae veteres isti scriptores Dogmaticis lectionibus inserebant, exemplo Apostolorum, qui ad Chri stianae Morum si stiplinae itisti ciutibnem incumbebant, dum Theologicorum Dogmatum sumdamenta jacerent.

Veteres Philosophi , quanquani densissimis Gentilitatis tenebris sepulti, universam Phil sophiam ad morum institutionem accommoε dabant. Socrates Graecorum sapientissimus Philosophiam Antiquorum, qui in vagas , atqu inanes de naturae, fluos percipere non pote rant, affectibus subtilitates abibant, ad Morum praecepta traduxerati nobilior Platonicae Phulolbphiae pars in Morum Di sciplina vertatur; Aristoteles in Μoralibus praestat, quam in Physicis, ac Metaphysicis r in Historia etiam Plinii animadversiones morales excellenti rem locum tenent; Academici Ciceronis Libri , qui ve de Finibus, atque de Oscias di sie runt, ad Μores pertinent quanquam eri inluni versae philosophiae , ut inquit praestantissimus iste orator, velut amplissimae regionis. solum incultum non est, nee derelictum, sed usquequaque foecundum, nulli bi tamen ditior atque seracior Philolophia , quani ubi regulas

continet, & praecepta, quae certam , constantemque vivendi normam praescribunt, mores. qu

335쪽

Εcclesyae Patrum Methodo. 3o ique nostros ad honestatis , A virtutis leges

componunt.

Demum quisquis vel leviter Graecos , Latinosve Philosophos antiquos versabit , dubiuIare non poterit, quin praecipua in eorum studiis fuerit mens mores instituere , atque m 'derari, qua re sublata,& Imperium, & Religionem iustolli necessis est. Patres Ecclesiae, quum haec optime perspecta haberent , caVerunt qua minaxime, ne Μorum Doctrinam negligerent, ea praesertim aetate, qua Paganis ad Christi Fidem turmatim convenientibus , maxima opus erat in Μorum negotio attenotione : sicuti enim Religione morum sanctitas, ita morum sanctitate Relisio defenditur ; extra omnem quippe dubitationis aleam est, sta tim atque mores vitiari, coeperunt, Religio nem quoque nutare coepisse , nec nisi impetilentibus Came, & Sansuine inflatum spiritum contra Fidem Μysteriorum plerunque tumultuari . fIn Dogmaticis Patrum Tractatibus dissicutitates quaedam occurrunt, quibus solvendis non omnes se pares sentiunt : quae vero de Dilciplina Ecclesiastica graves illi Theologi scrip. tis mandarunt , magni quidem illa ponderis

sunt, atque momenti, sed, ut colligantur, libera, otiosaque cessatione, & acriore insenio opus est , quod paucis omnino concedatur ;eorum in scripturam Commentaria plurimum judicii postulant , atque laboris ; in

Florum autem Doctrina nemo unus est doctus,

V a vel

336쪽

3io De optima legendorum

vel indoctus, firmus, vel infirmus , qui alia quid progretas non faciat. Quamlibet ingressus sit viam Lector, isthue

praestat ad Paxres appellare, praesertim quum Morum non minus, quam Fidei Ecclesiae deis positarii sint, nec aliud faciendum proponant, quam quod ipsi ante fecerunt : etenim bene norunt, optimum eum non habendum in Μο-rum Dilciplina institutorem , qui fidissimus Christi Iesu in omnium virturum exercitatione discipulus non fuerit. Gratia Servatoris , in quit Balilius, & Sacr rum Literarum studiis , ab erroribus humana traditione invectis gradum revocavi, & ad veritatis cognitionem , Divinique Amoris exercitationem per. ductus sui. Hinc perspicuo liquet, quantopere fallantur, qui dicere audent, tenebras ab iis offundi . qui de Μorum Doctrina considunt Ecclesiae Patres. Quid enim, amabo, ante natos recen tiores Cal ui stas fieri solebat in Ecclesia λ Nun quid universus terrarum orbis in ignoratione versabatur, atque caliginet minime gentium. Fortunatissimis illis temporibus, quidus Ser pentis prudentia nondum vicerat simplicita tem Columbae, quum primum nasceretur in re Μorum controversa, illius solutio non a subtilitatibus Dialectices, non ab illecebris cujpiditatis, non ab humanarum traditionum circuitionibus petebatur, sed singulae oves ad suum coniugiebant Pastorem, Pastoresque -- guli non aliam , quam Canonum , suam uet Ecclesiae

337쪽

Εeolossis Putrum mphodo. 3 r IEeelesiae Ritualium regulam sequebantur: quod si opus fuisset, res deferebatur ad Sedem Apostolicam, vel ad Concilia, quae sententiaἔ se rebant a Deci, mediis Ecclesiasticis Traditi nibus, Divinisque Scripturis acceptas. Itaque risu excipi merentur, qui effutiunt, oeconomiam Ecclesiae ab -illis turbari, atque petandari, qui priscos adeunt sontes , quasi vero non eadem hodiernis temporibus lex vi. geat Evangelii, quae primis obtinebat Eccletiae saeculis , quum Patres Scripturis Sanctis enutriti , Fidelium animos moderarentur . Ecquid metuendum , si serreis , sive potius saeculentis, ad quae devenimus, laeulis aureae Ecclesiae aetatis methodus revocetur Errat pro secto, qui eam non sequitur: ac procul dubio ea Ecclesiae mens est , ut si non in omnibus antiquae Diiciet inae Capitibus, quae obloleverunt, in iis saltem, quae immutabilem morum

uritatem spectant , Μajorum vestigiis infru

Verum minus levIter , absurdeque opponi posset, Patrum opera tanto numero esse, tantaque amplitudine, ut vix ac ne vix quidem ab iis colligi possint omnia Μorum praecepta, a que principia. Revera quidem in hac monumen. torum maltitudine Doctrina Μorum nec iniistium ullum, nec finem habere videtur, atque res omnium expeditissima foret ad recentiores casuum Expositores recurrere, qui tuas ex ora dine alphabeti eo deciliones exhibent.

338쪽

3it De optima Iegendorum Haec sane via omnium brevissima est, atque

Deillima ; nee ingenii facultatem postulat , neque judicium; eaque posita non est , curres funditus investisentur, vel dissicultatum solutio, ac enodatio a primis principiis repetatur. Verum quid causae est , cur tanta se-stinatio adhibeatur, ut homines juvenili, Scinculta adhue aetate tribunal Ecelesiae conscendant ' An non satis foret , si in eo sederent post multos, atque seniles etiam labores in . Scripturarum , ac Sanctorum Patrum lectione impensos, post diuturnas, firmissimasque m ditationes, quibus inter lepram , & lepram sententiam ferre didicissent Facilior res est, quam multis videatur I cui 'enim recta ratio,& ardens in Christum Charitas haeret alta mente reposita, is Ecclesiae Patres assiduo labore versans, illorum dosumenta ad pauca quaedam universalia capita, e quibus rectissima, certissimaque conlectaria colliget, nullo

negotio revocabit.

Et sane sicut ingens ille numerus manda. torum , quae dedit olim Deus Populo Iudaico, ad decem Capita revocatur, quae ad duo maxinia mandata Amoris Dei, 3c Proximi reseruntur; ita universae Patrum sententiae ad aliis quas praecipuas, quae tandem in unum desinunt AmoremDei evocari possimi.Quippe amor Dei, si consilia nostra moderetur , & regat, cor , mentemque procul dubio illustrabit: ut enim inquit D.Leo, quisquis hoc lumine illust tur, atque sucoenditur, omnia legit in corde suo, quae Apo.

339쪽

Ecelesiae Patrum Methodo. 3r 3 Apostoli,& Patres in Conciliorum Canonibus

sanxerunt.

Qui ita comparatus est animo, nullo negotio vitabit insidias, cavillationesque ex nimio sui amore prosectas , necnon mentales restrictiones a Tertulliano contra Μarcionem pri mitibus jam saeculis condemnatas; tantum enim

abest, inquit, ut fraudulentis hisce rei ponsis fidem suam liberare quis possit , quin potius

arctiori eam vinculo obfirmet , atque hujusmodi subterfugiis utens , omnium in se odium concitet, indignationemque.

Prisci Fideles uno Evangelii lumine dum

vel ipsam fraudis, atque mendacii lpeciei . metuebant, atque a pejerando tantum aberant, ut etiam, ubi neeessitas postularet, jusse jurandum dare Armidarent; omnia bona dia mittebant potius , quam judicio contenderent, omnemque furti speciem a se procul abigebant; usuram coloratis involucris tegere non studebant, sed palam, & omnino damnabant, nec aequo animo tulissent iis temporibus Μagistros, qui assirmare non erubel tunt, usuram

quibusdam cancellis circumscriptam Reipublicae necessariam esse; qua in re aequior illis Videtur Paganus, qui roganti cuidam quid de usura sentiret, respondit,, quid tibi videtur hia is de homicidio λ L-3

CAPUT

340쪽

3 De optima tegmdorum CAPUT XV. aua ratione comparare se debeat Lector ad perdMcendam Patrum Ecclesiae de Moribus Doctrinam, necnon de optimo quorundam hac in re delectu. UT ad lectionem Patrum Eeri sita de Μον

rum Doctrina se se comparet Lector , , nitium ducat oportet a Moralibus Diui Ba.

filii : opusculum hoc , quod veluti colle. ctionem quandam praecipuorum Evangelii , di Apostolorom praeceptorum continet , Chri. ilianae Morqm Disciplinη fundamentum esse potest. Similia sere seripserunt Augustinus in Speculo, Cyprianus in libris Te sima norum, atque Atha. nasus in sua Sνηομι Scripturin Sacrae: ex huisses inodi operum lectione, seu potius medita tione quippe meditatione magis indigent , quam lectione duplex duci potest emolumen. tum; Patrum inprimis Do trina ad Scripturae

Doctrinam revocabitur, deinde certo quodam ordine disponentur omnia, quae apud inclutissimos hosce Theologos de Μorum Disciplina

praestantiora occurrunt.

Qui Seholasticam disciplinam Positivae jungere cupiunx, magno illis adjumento esse potest

SEARCH

MENU NAVIGATION