De optima legendorum ecclesiae patrum methodo in quatuor partes tributa, ex gallico in latinum sermonem translata, & nonnullis annotationibus illustrata, interprete J.F.R. sacrae theologiae doctore. ... Secunda editio

발행: 1742년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Eeelesiae Patrum Metbodo. 32stamen scholis semper legi conluevit. Quum leviori quandoque utantur Canoniis ei Iurisperiti diligentia , eam ob rem Concilia ipsa, sive Particularia, sive Generalia imgisse praestat : etsi enim Conciliorum Partiis

cularium Canones eum Generalium Canonibus auctoritate comparari non debeant , plurimi tamen aestimandi , immo in iis, quae in ἄcumenicis Conciliis non finivit Ecclesia , indubitatae fidei habendi sunt.

Μinorum etiam Conciliorum Canones ta nisti fecit antiquitas , ut praeter illorum Colle. ctionem, quibus universa regebatura Ecclesia , particularium etiam Canonum , quibus particulares Ecclesiae utebantur, Collectionem fer

vare .

Cujus rei argumento est Canonum Africanorum Collectio, quam Patres tanquam veteris Ecclesiasticae Disciplinae Thesaurum existimarunt. Haec Collectio primum sancita in Synodo sexta Carthaginensi prodiit , paullo post in orientalibus, oc Occidentalibus Eccle. 1iis sub nomine Codicis Canonum Ecclesiae Africanae . In eodem Concilio lecti sunt Canones plurium Africae Synodorum temporibus Aurelii Episcopi Carthaginensis; qua re ostenditur, recentem invectam non esse consuetudinem Conciliorum , sive Provincialium , sive Nationalium Canones colligendi , ut inde . sanctioris vitae norma derivetur.

Ecclesia Gallica consuetudines principio servavit , quas primi illius Pastores , ut Poti-X 3 nus,

352쪽

326 De σptima legis rumnus , & Irenaeus ab Antecessoribus suis aeee. perant ἔ verum post Concilium Arelatente

anni tercentesimi decimi quarti propriis C nonibus usa est , donec Concilium Nicaenum accepit, ac demum Collectionem in Concilio Chalcedonensi probatam adhibuit. Ecclesiae Hilpaniarum , & Angliae propriis

etiam Canonibus regi voluerunt . Tandem quocunque Vertere nos libeat , ubique Eces harum videre est cultum , reverentiam , obe dientiamque Sacris Canonibus praestitam , usque adeo, ut Petrus Cellensis dicere non dubita it , Deo sic jubente , revelatos Episcopis Sacros Canones , qui complementum essent Evangeliorum , & Librorum , quos Apost ii , & Prophetae reliquerunt ; parumque obesse , ne eodem , quo EVangelia verba , in honore habendi sint.

353쪽

Ecelesia Patrum Methodo. 327

CAPUT XVII. De Methodo servanda in lectione Patrum

Disciplinam Ecclesiasicam

exponentium.

DΙvus Augustinus , unam esse Fidem, ima a

quit, Ecclesiae , multas vero consuetudines , & caeremonias . Quamobrem secernenda apud Patres ea, quae Disciplinam, ab iis , quae Fidem spectant . Ad haec animum satis non advertentes nonnulli Scriptores minus eruditi, ut notat Leo Allatius , Graecos recenti res, ut o-- . haereticos traduxerunt , licet alios ab Ecclesia Latina ritus illaesa Fidei universalis unitate Vare potuerint . Quod pariter animadvertit Μο-rinus inquiens, quosiam Scholasticos, satis non distinctis variis Ecclesiarum ritibus in administratione Sacramentorum ab eorundem Sacramentorum substantia, immerito prorsus duis bitasse , rata sint , necne apud Graecos Sacra.

menta Baptismatis , & Ordinationis. at Quamvis enim praecipua Ecclesiasticae Disciplinae instituta ab Evangelio primitus eruanis tur , firmissimaque perinde sint , ac ipsummet Evangelium , nihil tamen adeo varium est ,

sai J Non illud exprobrat Morinus Seholasticis , invalidas ab iis habitas Grare rum Schismaticorum ordinationes , quas i psemet Μο-rinus irriras esse censet, sed hane solum ob causam reiectas , quod non eosdem eumLatinis ritus seritarent. Morinus autem hane solum ob eansam retieit, quod nempe Graeci ad Sehisma defecerint.

354쪽

323 De optima legendorum nihil tam mutabile , quam Ecclesiastica Diasciplina ; quum Christus Dominus Pastorum

prudentiae commiserit, ut quas magis congrue re arbitrarentur , ex universalibus 1llis institutis deductas Leges singillatim constituerent. Certissimum porro, & constantissime acceptum semper fuit in Christiana Religione , sine Poenitentia comparari non posse Vitam , terram; nihilo tamen minus huius Poenitentiae exere iistatio , immoto prorsus, cui nititur fundameneto , tot modis distingui potest, atque variari, ac revera distincta fuit ab exordio Ecclesiae ad praesentem usque aer em , quot eam variari ad creditarum sibi ovium utilitatem , & salutem necessarium existimarunt Pastores. Iaalmum , quas, nec probat , nec patienter tolerat Eccle-sa , immisit pessima quorundam indulgentia, ut faciliorem absolvendi a peccatis consuetudinem &e. In hisee tam en omnibuΕ mutationibus uno semper, eodemque Spiritu ducitur Ecclesia, nimirum maioria Christianis Religionis emo lumenti , sive probans, sive improbans mutationes. Igitur in Eceles asti ea Disciplina consuetudines quidem variae sunt, ct mutabiles , at Spiritus tamen . quo ducitur Eceles a in illarum usu , unus semper , idemque est , ae immutabilis sau In hae Ecelefiasti eae Disciplinae mutatione sedulo, S aeeurate distina uendi sunt preoliares Ritus , Sconsuetudines a Spiritu , ct fine, quo regitur Mele-sa. Vntii quidem fuere Ri-

. tus, at unus semper, idem que Spiritus. Variarum quippe consuetudinum , alias cireum stantiarum varietas induxit, ut Communionem

sub una , vel utraque specie ; alias remissior Chri-- stianorum Charitas , sive lillorum imbecillita, ut re- lfectiunculam vespertinam die ieiunii , ct poenitentiae publieae abrogatronem alias lprudens , ct oeconomica to- llerantia , ut creberrimas ldispensationes &e. alias de- lD 'it Z oste

355쪽

Eeelesiae Patrum Metiari. 32 Institutiones Ecclesiasticae ab Iure Divino pr sectae immutabiles sunt, ac perpetuo tenendae; quae autem a Iure Positivo derivantur, nec perapetuo , nec ubique, nec eodem semper modolervantur.

Alia fuit prioribus Ecclesiae saeculis , alia posterioribus agendi ratio . EX. gr. quod uno saeculo impedimentum Saeris Ordinibus habebatur , alio sublatum omnino fuit . Olim s la manuum impositione collati fuere Sacri ON dines ; deinceps additus Vasorum,. Sacrorum que Librorum contactus. Non cogebantur ant1quitus Clerici omnes Ministerii sui gradus conscendere , ut ad altiorem perVenirent ἔ a Lectoratus gradu statim , & illico ad Presbyteratum , vel Diaconatum , vel etiam Epist patum a 3 evehebantur . Paueissimi enim iis temporibus Clerici singulos tenebant gradus, ut altissimum assequerentur: quod Socrates laiatis non intellexisse videtur de Sancto Basiliose ν3ὶ Quod ait hoc loeo An-lctor operis , id moris ali- lquando viguisse in Eeelesia, lut Clerici a Lectoratu ad Episcopatum, omissis me diis ordinibu eveherentur, nullo prorsus universae an liquitatis exemplo monstrari potest . Immo vero con trarium ab Historiae monu- mentis suadetur. Sie Praesules Sardieenses apud Theod. l. a. cap. g. quum

Isthyras ah A Manis Epis- leopus , omisi. Presbyteratu, lereatus fuisset in praemium calumniae Athanaso impactat , irritam censent ejusmodi ordinationem eam solum ob. causam, quod Prenbyteratus Ordine insigniatus antea non fuisset &e. Et sane Episcopus, ut sum. mus Saeeracis, nunquam ecse , vel dici poterit Epiccopus, nisi antea Siceri o- talem gradum percurrerit. qui suadamentum est Epis

copatu .

356쪽

De optima legendorum sermonem faciens , qui quum Lectoris officio duntaxat fungeretur , Presbyter per saltum consecratus fuit , non evolutis nimirum , ut hodie mos est , mediis Ordinibus. Quaedam consuetudines non semper vigue. re , quod in perpetuum institutae non essent;

hujusmodi sunt Ritus Legales, quos Apostoli

ad certum duntaxat tempus servarunt . Aliae vero quaVis aetate valuerunt, nec nisi quibusdam in circumstantiis immutatae iunt, ut quum, integro manente antiquissimo Signi Crucis Ritu , in ejus modum invecta est mutatio , nunc ad unum , nunc ad alterum Μysterium indi. eandum, extensis scilicet, elatisque modo duo.

bus digitis, ad significandam duplicis in Chri-so naturae unionem . modo tribus primoribus, ad Trium in una Essentia Personarum distin.ctionem exprimendam. Nonnulla instituta piis de causis modo aucta , productaque , modo imminuta , contrainctaque fuerunt . Ad excitandam Populorum

pietatem Epitcopi Liturgias plurimum amplificaram ; Verum quum ob nimiam prolixitatem oneri essent Fidelibus , Divus Chrys stomus , & Basilius, teste Proclo Constantino. politano Archiepiscopo, easdem Liturgias conis

traXerunt .

Aliquae vero consiletudines , caeteroquin bonae, aliis , a quibus pendebant , obsolescenti. bus', minus laudabiles evalere . Antiquitus ad Meniam Eucharisticam quotidie accedebant Laici unaque secum Oblationes serebant ;

357쪽

Ecelesta Patνum Methodo. 33 rverum refrigescente paullatim studio freque tis Communionis , Presbyteri , quod valde indecorum est Oblationes ostiatim rogare eoacti fuere. Alii e contrario Ritus decoris causa , ataque ad graviora vitanda incommoda deleti . Eius generis fuit Eucharistiam erecto compore sumere , manu , aut Velo eam accipe re , domum transferre, sibi ipsi eam ministra. re, ejus usum sub utraque specie Laicis conise edere .

Nonnulli vero sensim sine sensu, & nata occasione in alios migrarunt . Ita occasione Clinicorum , qui scilicet extremis vitae moia mentis Baptismate in lecto donabantur , inois levit paullatim consuetudo aspersione tantum conserendi Baptisma , sublata, quae prius adhibebatur , immersione. ac Aliquos etiam Ritus mutavit , Vel abr gavit indulgentia erga infirmos . Sic publica Poenitentiae severitas in perefrinationes, ele mosynas , & orationes abluit ; sic austerius Quadragesimale jejunium ad vesperam usque

savi Parum omnino viden tur in causa fuisse Cliniet, cur immerso in aspersionem mutaretur.Tribuenda

sionem aliquod detrimen tum inferretur, vel etiam mulierum pudori adseribi potest , quae aegre admo dum Baetifima per immov. sionem suscipie dant.

358쪽

33a De optima legendorum duodecimo etiam saeculo produci solitum

aue in paullatim sublatum est.

Alii pro temporum , & personarum varie. tale mutati sunt : ita justis de causis Sacerdotes in Haeresim lapii , postlaam resipuerunt , ad ordinum suorum exercitium recepti fuere. Quasdam etiam Consuetudines Ecclesia is , aegre admodum , nec nisi postquam diu , fomliterque obstitisset , abrogavit : ejusmodi est electio Antistitum , cujus olim iure fruebantur Clerus , & Populus . Aliae vero , 'uum semper servatae sint , alio tamen, & alio mΟ-do executioni mandatae fuerunt . Quod notat Onuphrius in electione Summorum Pontificum , quae ad nostram usque aetatem sein

tem , vel octo , & decem diversas subiit

Alias invexit cessio iuris ; ut quum Episeopi Graeci tertio saeculo , & Latini quinto

Presbyteris copiam secere , ut coram ipsis Concionem haberent ; alias extentio juris ad ea loca , ubi ante non obtinebant ; ut quum in

Ora lasὶ Ieiunium Quadragesim te ad vesperam productum non fuit usque ad taeulum duodecimum, sed decimum solummodo . Etenim undecimo iam iaculo , tepescente in dies pietatis studio, Coneilii Rhotomagensis Patres perne-' cessarium duxerunt Can nem statuere , quo prohiberentur Fideles, ne ante horam nonam cibum s merent diebus Quadragesimae. ,, Nullus finquiunris Can. ar. J in Quadr D Resima prandeat , ante ,, quam hora nona peracta , ,, vespertina incipiat: non ,, enim ieiunat , qui ante

359쪽

Melesiae Patrum Methodo. 333Oratoriis , & Μonachorum Ecclesiis Parceciae,& jura Parochialia instituta sunt. Aliae dum antiquarentur, recentibus locumdedere ; cuncta olim Ossicia Ecclesiastica Sacris ordinibus in unaquaque Ecclesia jungehantur : altera Cleri pars assidebat Episcopo, altera in Titulos, & Parcecias civitatis tributa : interim vero prima haec Cleri pars soab Epilcopo segregans Canonicos , & Capitu-Ia inuituit , quorum regimini praesunt Decant . Quasdam Consuetudines tempus obliteravit, ualdam induxit : hinc obsolevit mos adstanis

i assidue Divinis ossiciis , Diurnis , Noctu

nisque , inde Sacrorum numerus in immensum excrevit , increbuere secretae Confessi nes , aliaque pietatis opera exercendi mos invaluit . Nonnullae piae exercitctiones ab erroribus

originem sumserunt , ex. gr. Graeci diebus jejunii Sacra non iaciebant rati, sumtione Com

poris , & Sanguinis Christi Domini infringi

Jejunium ; quam opinionem resellit Tertullia. nus Tractatu de Oratione Dominica. Ante teristium decimum saeculum nonnulli rudes , &ignari in animum sibi inducentes . suscepto extremae Unctionis Sacramento, abstinendum deinceps ab usu carnium , & Μatrimonii , quamvis ejusmodi sententiam damnassent Conis cilia , in caula fuere , cur aegroti non nisi ad extremam vitae periodum redacti infirmorum Unctione muniri voluerint ; unde ortum ha

buit

360쪽

334 De optιma legendorumbuit consuetudo , quae etiamnum Viget, morientibus nonnisi post Uiaticum extremae Unis Dionis Sacramentum conserendi. . Immo etiam Haeresis nonnunquam ad aliis quot pietatis operum institutionem conduxit. Eutycnetis sectarii magnum caulae sua patrocinium collocantes in titulo Matris Dei , qu merito , & iure Beatissimam Virginem vocat Ecclesia , occasionem inde arripuerunt majori , quam apud Catholicos mos esset , eam cultu prosequendi . Primus omnium Petrus Fullo cunctis orationibus nomen Sanctusimae Deiparae inseruit . Quum vero non omnia- , quae ab haereticis proficiscuntur , haeretica lint , iccirco Catholici eam conluetudinem a Sectariis , quorum Haeresim aspernabantur ,

invectam , tuto , ac pie sequi te posse puta

runt .

Quaedam instituta in omnibus universim Ecclesiis ab initio ad praetentem usque aet tem tervata fuerunt , ut celebratio Μissae , Scripturae Sanctae lectio , usus precum , cantus Psalmorum , & Canticorum ; quaedam Veso ab Ecclesiis singularibus optata apud alias in usu non sunt. Die Sabbati Romae, & Tagastes jejunabant Fideles, non autem Μedio. lani . Apud Africanas Ecclesias id moris erat, ut in honorem Μartyrum adserrentur cibi ad eorum sepulcra , quam consuetudinem Divus Ambrosius, pravum illius usum , & consequentem ex ea licentiam metuens , in Ecclesia sua damnaVis.

SEARCH

MENU NAVIGATION