장음표시 사용
381쪽
Ecclesiae Patrum Methodo. 33stis, & otii sibi quisque sumere debet, qua tum opus est, ut sumta digerantur & periaciantur atque curandum, ut gravioribus st diis leviora misceantur, quae levaminis instar,& oblectamenti reficiant animum, eumque ad diutius, acriusque cogitandum instaurent. Sapientis est famem nec omnino explere, nec modum excedere e quum experientia duce optinii quique cibi praeter modum adhibiti nequaquam prosint , multaque saepius fugiant immoderate legentem ; ac demum qui si bris volvendis nimium vigilat , plerunque dormi- .et. Sicuti enim quidam ajebat Philolophus, ita mens nostra comparata est , ut multa indigeat relaxatione , ad aliquam temporis partem in inquisitione veritatis uti Iiter ins
Qui moderatione non utitur , corporis Ualetudinem periculo committit, quae alterum
est, ut ita dicam in optimis studiis fundamentum, non secus ac facilis memoria , &praecellens ingenium . Sapientissimus Chamis acquisitioni scientiarum anteponeban quodammodo lanitatem : nec injuria sane , quum sublata valetudine jaceant scientiae, atque languelcant; ac licet oneri nequaquam sint, pa-Tum Iamen omnino prosint , parumve deis
, , In gravioribus studiis, non secus ac ii se ludis, intemperantiores multi sunt Innumera Eruditorum exempla proferri possent . quos acrior in studiis exercitatio consecit , Z a quive
382쪽
33 6 De optima legendorum rutve nimia mentis intentione, atque intimo i ea studiorum libidine immatura morte obteis
runt. Nam inter Parnassi, juxta ac caeterarum
orbis partium cultores, alii sunt imbecilles , ac fastidiosi, alii deliciarum amantes, alii demum immoderati. si Legendum est ut aicis antiquus quidam Scriptor multum , nonis multa. Μanent inquit Cicero de Catone γis ingenia senibus, modo maneat studium , &is inaustria: habet aliquod tanquam pabulumis studii, atque doctrinae; nihil est otiosa se- is nectute jucundius.
Plato annos natus plusquanir octoginta . ealamum prae manibus habens, vita excessit. Isocrates, quum annum jam ageret quartum,& nonagesimum, opus scribebat , cui titulus Panathnaicus. Ejus magi ster Gorgias septimum
supra centemnum annum attigerat, quin L
legendis , scribendisque libris unquam destitistet. Pater Sirmundus dulce Eruditorum decus, ac venustissimus aetatis noyrae Criticus ad Isocratis usque aetatem persecta fuit corporis valetudine. Adrianus etiam Politus Senensis , vir doctissimus, testante Rub ejus
temporum Scriptore , tres, & octoginta annos vixit, nee Μedico, nec Caufidi eo unquam usust felix sane. sortunatusque , tum jucun dissima animi tranquillitate, tum etiam inte gra cornoris valetudine, quae duo maxima bona, longioris vitae decursu, vix, ac ne vix quidem una concurruns.
383쪽
CAPUT III. 337 he adhibenda si in sudiis accuratio , ac diligentia. SAtis habendum non est , ingenii sui vires
compertas habere, ac tempus ordinate
disponere ; plurimum praeterea in lectione adhibendum diligentiae, atque cavendum luminmopere, ne manum aliis rebus admoveas, & riora deseras, antequam ea perseete nota int, explorataque . se Lectio libera est in-- quit Quintilianus nec actionis impetuis transcurrit , sed repetere licet , sive dubiis tes, sive memoriae penitus afligere velis. Quoties Liber aliquis evolvendus sit, certo definiri non potest: procul tamen dubio toties versandus est, donec probe perspectus si at, ac undique notus. se Repetamus autem, & tra-- ctemus , & ut cibos mansos , ac proh se liquefactos demittamus, quo facilius digc-- rantur; ita lectio noli cruda , sed multa se iteratione molita , & velut consecta memo- ,, riae, imitationique tradatur. Attamen nisi sermo fiat de rebus dissicilli mis, atque implicatissimis, vel de intricata principiorum collectione, cui multiplex , &ardua subst significatio , cujus generis sunt, in Scientiis profanis, Aphorismata Hippocratis, & Elamenta Euclidis ; in Scientia veroi Z 3 Theo-
384쪽
333 Da optima legendorum Theologica Sententiae Petri Lombardi, Summa Divi Thomae , aliaque similia . Unum , eundemque librum ter legisse tussiciat; primo, ut videatur, qua de re, & quo modo agat; secundo , ut analytice , & ae amussim expendatur ; tertio demum , quo ejus doctrina , ordo, & ratiocinatio ita Lectoris menti inhaereant, ut de iis scienter, ac perite dicere, aliosque, si opus est, valeat erudire. Verum utilissimam hanc legem servare non semper necesse fuerit; non enim latet, optimos extare libros, quos semel vidisse sussicit, aliosque , a quorum lectione nunquam abstinendum: ut Sacrae Scripturae, iique omnes , qui studiorum veluti basis nabentur, ac fundamentum .
Hac de causa nonnulli Theologi Augustinum, & Philosophi Aristotelem , atque Platonem nunquam e manibus dimittunt . Pariquoque ratione Critici artis suae proprios libros volvunt, revolvuntque: quo modo Henricus Valesius iterum , iterumque Harpocrationem in decem Oratores Athenienses legebat .
Generatim tamen illud afirmari potest, sive nimis crebram, sive nimis infrequentem libri lectionem periculo non vacare. Qui enim minus legit, quam par est, non omnia, quae velut in occulto latent, deprehendit; qui vero saepius, eo tandem devenit, ut ea etiam, quae procul absunt, inspiciat; ea fere ratione , qua nonnulli curios immoderata alicujus rei ex iis stimatione
385쪽
Εeelesiae Patrum Methodo. 3 9ssimatione ducti iterum, iterumque fixo oculorum obtutu, lepores, & elegantias detegunt, quae, quum uni ilibrum haereant cerebro, caeteros omnino lavnt; vel ut de quodam Auctore dictum est, qui iterata Poetarum lectione ea te demum invenisse putavit, quae Poetae ipsi met ne i omniarant quidem. In noc itaque rei cardo vertitur, ut dignolcat Lector quid magis vel minus universis rebus insit,&nuic dii crimini, live varietati pro nece ilitate , &prudentia se te accommodet.
Equidem , qui ad lummum perfectionis apicem contendit, eximium Auctorem, quem imitari satagat, in patronum sibi adscisceret debet. Verum nisi singulari naturae beneficio seles i Auctoris ingenium aliqua saltem parte sortitus quis fuerit , parum omnino delectu suo juvabitur. Illud naturae beneficium si tollas, cuncta evanescunt , atque imagines ab exemplaribus omnino specie disserunt. Petrarinca, quum Virgilium prae oculis haberet, ab ejus stylo magnopere distat : Calvinus , qui
omnia Ciceronis opera semel quot annis legebat, Senecae magis, & Cornelii Taciti, quam Ciceronis stylum expressi ; atque parum abfuit, ne univeri a juventus, quae ineunte hoc saeculo Iustum Lipsium, a cujus ingenio multum aberat , imitandum sibi propoluit, quidquid purae Latinitatis adepta erat, amitteret. Reprehensione minus digni videntur ii , quibus librum anteaquam percipiant, quadragesies leoto opus est , ut contigit Avicennae ,
386쪽
36o De optima legendorum quam qui perfunctorie solum lustrantes .nihil omnino intelligendi periculo se se exponunt. Perfunctoriae hujus methodi usurae iis ad summum concessa est, qui felix terspicacissimum-q te ingenium sortiti, cuncta, ut ita dicam ,1cientiarum semina in se ipsi continent, vel, qui in earum cultura adeo provecti sunt , ut oculis in Auctorum libros vel leviter in jectis, statim, & illlico detegant , si quod est
illis ignotae eruditionis Caput . Librum nol . legisse quandoque parvi refert; at illum, quisse quis demum sit, non ea, tua oportet, attentione legisse plurimi interest, immo periculo nunquam vacat. Qui enim non legit, inscitiae solummodo arguitur ; qui vero perfunctorie,& perperam legit, in errorem impingat necessum est Nequicquam compendium temporis sacer putant, qui molli duntaxat brachio perstringunt Auctores, quibus inquiunt, diutius non immorandum; satius enim multo erit non legisse, quanquam ex vulgari opinione cuncta legenda lint, bona aeque , ac mala . Plinius Senior nullum esse, a jebat, adeo ineptum opus, ex quo non aliquod colligeret emolumentum. Verum ille de Historia disserebat , qualm conscribendam susceperat , cujus incoeptum adeo amplum erat, ut illius persectionem undique mutuari cogeretur. Deligendi tamen ab eo erant paullo accuratius Auctores, ne inconsiderate, ac justo confidentius tot gesta
387쪽
Eeelesie Pareum Mntido. 36r Spero Speronius, quum in eadem versaretur Plinii sententia, alia prorsus ratione ducebatur , ut libros etiam contemtissimos evolveret. Etenim rogatus , cur ineptis ejusmodi opusculis immoraretur, respondit, callidi Latronis esse, in abditis locis, & ab hominum freque tia remotis clanculum furari. Quod tamen responsum probo, honestoque viro minus dignum esse videtur, qui ita animo comparatus esse debet, ut nonniti praestantissimos Auctores
imitari velit , ac debitam illorum nomini , quorum ope profecit in scientiis, laudem trim
Ab Antiquis, ut fieri potes, Studiorum
i Methodus es repetenda. I libris apposte, apteque ad rem suam utitur, in literis plurimum profecisse
existimandus est , utpote quum inde optimus, selicissimusque Studiorum successus omnino pendeat. Suam quisque sequitur peculiarem studendi rationem; quae tamen recta dici debeat, una est, in eo sistens, ut ingenii Vires omnes, quoad fieri potest, exerceantur,
Apud Antiquos alia vigebat ab hodierna , Studiorum ratio. Quum ob librorum inopiam paucioribus operam darent , vires suas experiri
388쪽
6a De reptima legendorum riri commode poterant, atque diuturnae meis dilationis lublidio intolita lumina , praeclari iasmaque iciemiarum ornamenta ad ferebant, unde percrebuit opinio, vel coelestem ab iis ignem turreptum,vel singulari quodam Numine amatos, di illustratos esse, quanquam non alius iis adesset Genius , quam eximium a natura ingenium , alliduo labore, suo loque excultum, periectumque. Nullum Daemonem, aut Genium mihi
se adesse cognoico alebat quidam Philolophus, qui peculiari Numine duictus ceniebatur si illud bene scio, mihi pro bono Genio datam
is rationem, patientiamque in laboribus ma- ,, Snam, bonum animum. O Quibus verbis Iulium Scaligerum mendacii arguit, cujus ea opinio erat, extare hujul modi Genios in praestantillimorum Virorum mentem subtiliter te te
Nimiam lectionem improbat Seneca, ab eaque cavebant Philolophi ; atque Homerus, qui ante certos quosdam inventos ordines, & rno. dos florebat, meditatione magis, quam lecti ne ad tantae persectionis apicem provectus videtur, ut non modo Poetarum, verum etiam
Philolophorum exemplar habeatur. Etenim Plato non sola ingenii lublimitate Homeri exemplum secutus est, s ed etiam rerum, Ve horumque magnificentia, & ubertate. Graecis, quibus magistris Romani disciplinas. referre debent acceptas, proprio contenti sermone, nec alienis incumbentes, totum in meditatione tempus collocabam, quod in Lin-- guarum
389쪽
Εeelesiae Patrum Me bodo. 363guarum jacentium studio , quas nemo unus perfecte assequi valet, a nobis insumitur. Socrates, Arcesilaus, aliique Graeciae Sapientes bene, recteque cogitandi arte Auditores suos imbuebant ; & quum universa quae tractabant, ad amussim expenderent , & singulas illorum partes attento animo intuerentur, per amplissimas regiones cursum aperiebant , ut facile videre est apud Platonem Aristotelem,& Hippocratem Haec meditandi voluntas a eentum circiter
annis incessisse videtur insignibus quibusdam Viris, ut inelyto Cardano, qui majorem librorum copiam scripsisse fertur, quam legisse; ac Iulio Scaligero, qui singulari cum laude dicitur ingenio magis, quam studio valuisse, Contra quam quod de ejus filio Iosepho dictum sit, qui studio nimirum, quam ingenio praestitit; qua in re alter Antiquorum, alter Recentiorum magis secutus est exemplum.
Celeberrimus per totam Italiam Theologiae Doctor Socratem imitatus fuisse fertur in instituendis Auditoribus suis: siquidem praemisso rerum delectu singillatim expendebat quidquid eis inerat firmi, vel infirmi, rectum etiam , vel pravum earundem usum, errata, & abusus, qui paullatim irrepserant, nec nisi ex optimis, solidisque principiis argumenta ducebat. Singularis vigetur hic ordo , neque omnibus
fortassis arridet, verum adquirendae rerum.
cognitioni latissimam viam pandit. Α paucis ille teneri solet, quod inani pompa, & osten-
390쪽
364 De optima legendorum latione careat: ast meram attingit celerius , meritoque in fine curriculi praemio donatur. Ecclesiae Patres meditationi se plurimum dederunt. Solos sere Sacros Codices praecipue primoribus sarculis volvebant. Divus Hilarius ait D. Peronius uni, ac soli Scripturae San- Libro studuerat. si Clerici antiquitus,&Monachi operam omnem suam in perdi- ,, scendis Sacris Literis collocabant. In earum si scientia sistit uni verta veterum Patrum Theo- is logia; nec aliud profecto continent eorum ,, opera, quam Scripturae Sanctae verba variis is modis exposita, simulque conlectaria ex illis ,, deducta. Qui vero profana eruditione caeteris prae stabant, quidquid in politioribus literis profecerant, ad Uerbi Divini intelligentiam conserebant. Origenes in Scholis omnes Philosophiae, & Mathematicae partes tradebat , quae ad Scripturae Sacrae explanationem, Christia-namve morum institutionem revocari poterant. Divus Hieronymus quidquid ab Oratoribus prosanis, atque a Poetis hauserat , ad Sacrorum Bibliorum interpretationem con Vertebat; eodemque utebantur consilio Chrylostomus, & Τheodoretus. Scripturis Sanctis instructi Ecclesiae Patres secreta loca petentes, altissimoque silentio sepulti, animum extollebant ad Divinae Sapientiae contemplationem , cujus luavissimo lumine eo magis illustrabantur, quo arctioribus cum illa Charitatis vinculis erant conjuncti. Ut enim scribit
