장음표시 사용
401쪽
Melesia Pareum Methodo. 37 Alii vero accuratiores in dii ponendis Collectionibus suis ordinem Μagistri Sententiarum, vel Divi Thomae sequuntur, qui rebus Theologicis accommoda tisii mus est; utpote quae ieriem postulent, at ue connexionem, Iis Lector cum laude uti possit. Nonnulli vero ordinem Decreti Gratiani sectantes, ea , quae excerpunt , ad generales quosdam Titulos referunt, ac characteribus arithmeticis Lectorem ad loca annotata remitistunt. Quo pacto Cardinalis Caras ex Epistolis Gregorii Μagni insignia loca collegit , quae Disciplinam Ecclesiasticam spectant . Sie quae in hujus Pontificis Epistolis ad Ecclesiae
Praesulum inaugurationem attinent , ad Titulum de Consecratione Praelatorum reducit, atqueeharacteribus arithmeticis indicat Aloca Epistolarum, ex quibus Gregorii Μagni mens , di verba dignosci possunt. Haec methodus Iuris Canonici Peritis sollemnis , ac familiaris,hene multas tollit supervacaneas lucubrationes, ac dummodo conjunctam habeat in proferendis Auctorum locis diligentiam, & fidem.
plurimum levat, adjuvatque Lectorem. Omnium autem pulcherrima , nec non uti
lissima Collectionum methodus illa est, quam tenet Photius in sua Bibliotheca , ubi Libros recenset, quos pervolverat, dum in Assyriam legatus foret. Nihil est non perfectum, nihil mon summe probatum , ne ipsa quidem excepta, qua scribere videtur, incondita simpliciis
rate. Nulla utitur arte, at sincerus tamen
402쪽
3 6 De optima legendorum ἰlle, naturalis, minimeque fucatus lepor, cui imo mensa eruditionis varietas conjuncta est, Lectorem admiratione capit , summeque delectat. . Scholius hanc Photii Bibliothecam nimiae
oscitantiae redarguit ;quamobrem memoriae magis juvandae, quam Libri Posteris mandandi
causa ab eo scriptam fuisse existimat. Ponta. α' nus vero non solum indiligentiae in exponen. vi re dis Librorum argumentis insimulat Photium,
verum etiam inconsiderantiae, atque temeritatis, aitque, nullo delectu adhibito, ut a No. tariis acceperat, ab eo vulgata fuisse. Verum ad depellendam a tanto Viro hujus culpae suf-picionem, plurimum facit, quod ait Henri. cus Valesius, *ulta scilicet, quae in hac Collectione leguntur, assuta fuisse; ac vero similiter a compilatoribus supposita, qui augendae Bibliothecae studiosi eam omnino foedarunt , atque deturparunt. Utcunque se res habeat, omni prorsus e roris periculo vacat, qui ex ista Photii methodo Auctoris, quem legit, nomen, Patriam, moreS, aetatem, qua floruit, quot etiam, &quae sunt illius opera, atque prae caeteris sin
gularem illius stylum , & ingenium distincte
notat. Haec enim omnium est aptissima ratio, ad multas Auctoris vias indagandas, certeque persequendas.
Si vero rei dignitas postulet, Auctoris doctrina fuse, lateque exponi debet. Illius Analysis primum instituenca, tum praecipua Auctoris,
403쪽
Εeelesiae Patrum Nesiodo. 377ctoris, ejusque Adversariorum argumenta, Rallata responsa notanda sunt. Non enim nisi auditis utrinque disputantium momentis ,
aequum de disputatione judicium ferri potest .
Sin autem controversia uel auctoritate E clesiae, vel communi Doctorum consensione
finita sit, sententiam totidem, quibus eoncepta aest, verbis describet. - Photius Tractatuum, quos legerat, ampla etiam excerpta quandoque exhibet. Qua ii re plurimam apud Posteros inivit gratiam ,
quum ex veteribus Autographis monumentis non pauca interierint. Hodiernis Vero. tem
poribus, quum plerique manuscripti Codices typis vulsati sint, operam perderer, qui iis
exicribendis vacaret, nifi sorte fortuna perrari serent, maximique momenti. Sicuti Auctori diutius immorandum non
fit, silentio praeterire poteris, Vel paucis omnino verbis perstringere, quae de illo, ejusque operibus dicenda sunt. , Immo vero ab optimis etiam Scriptor bus non omnia colligenda , quae animum illico percellunt, neque in omne argumenti genus longius excurrendum. De Fidei quidem Dogmatis paullo uberius disserendum , quod plurimum intersit eas res copiose, nitiaeque e
Ronere , quae levissimam etiam suppositionis speciem refugiunt. Historica gestorum narra tio contractius fieri debet , eodemque modo tractari, quo Disciplinae capita, ita Iamen, ut praecipua non negligantur adjuncta, quorum z . filen.
404쪽
m ortimis kgendo urimam in statu quaestionis varie. 23tem afferre potest. In explanandis Saeris Literis majori etiam incedendum est circumspectione. Cavendum, ne quid iteretur , ne levioris momenti Αnis notationes fiant , alioquin infinitum exer
Ad Μorum Doctrinam quod attinet , numquam latis diligens praeparatio, & cautio adhiberi potest. In eam quippe ut plurimum ire
repunt errores, quod multa sumto colore , &quadam virtutis specie ornata, iponte sua se offerant, nulloque negotio colligantur . Sen tentiae sententiis congeruntur ἔ ac quum non
omnes Lectores exquisito semper judicio sint, inconsiderate, avideque cuncta excipiunt, quae mox eadem iacilitate relinquunt e uti pueris evenire solet, qui conchas in litore primum inventas praepropera festinatione colligunt ,
quas statim, & illico abjiciunt, ut alias pari
inconsideratione congerant, ac tandem domum vacui revertuntur, nec alium laboris sui fructum reserunt , praeter maximum fastidium . magnamque virium lassitudinem. Praeter res magni momenti , breves etiam a Patribus excerpendae sunt, acerrimaeque sententiae, quibus amplissimae notiones , ac multa eleganter, nervoseque dicta contine
tur; quanquam illorum eloquentiam qui sibi parare studeat, memoriae potius figere debet, quam literis exscribendo mandare.
405쪽
Εreissu Pareum Mettiso. 3 9 Quae ad singularem gratiam, & unmonem, ut a junt, in operibus Patrum dispersam attinent, missa iacimus; eadem cura, eademque sollicitudine, qua ab Israelitis Manna colligenda est. Verum haec ad cordis ossicium , cie quo nihil ad praesens institutum. Quum novas Lector cognitiones adipisci pergit, tollet a Collectionibus quidquid supe luere videtur. Notis eas illustrabit, atqu pro viribus perpoliet, perficietque . Satius 'uippe multo fuer1t exacto studiorum curriculo vel unum librum scripsisse, ut praestitit Ph tius , quam multa locorum Communium spissa volumina, quae nullius futura sint uti-
Ac ne laborum fructus amittat, diem sit, gulis hebdomadis , hebdomadam singulis annis religiose statuat, ut excerpta recognoscat, seriaque meditatione consideret. Haec, vel similia ni praestet, quae longo annorum spatio
collegit, dissicile admodum perspecta habebit,
explorataque ἀ. Doctissimus quidam huius aetatis Scriptor nonnihil ex suis Collectionibus stata singulis
diebus hora ediscebat; qua ratione , Suum . memoria teneret, quae ex optimis Auctoribus sapientissime delegerat, Vir omnibus numeris adeo absolutus esse videbatur , ut meliorem illo Scriptorem non quaererra. Ut autem haec prospere succedant, quae diu. aturno labore collegit , illa sui juris facere Assuescat, eamque teneat in finiendis controisversiis
406쪽
3 3ο De optima legendorum versiis rationem , quae lucernam non oleat , praestantiora Auctorum loca imitari studeat , atque de suo nonnihil addat: ut enim ait Qui tilianus se nihil crescit sola imitatione ,, .
CAPUT VI. uis adhibendus si modus in eorum qua ab Ecclesiae Patribus
inum Lector evolvendis Patribus multos
insumserit annos, atque multiplici er Vitione ornatus fuerit , manum operi admovere potest , suorumque laborum Duhtus modeste, liberaliterque in vulgus edere. . Quae res, quum multis modis praestari queat, ab ea nemo pene dixerim se jure excusare potest. Revera quantulumcunque sit Lectoris Ingenium , ea , quae in amplissima Patruit Ecclesiae lectione collegit , facillime repori bit, atque opus Posterorum existimationet dignum componet. Ea quisque ut plurimum excerpit, ad quae propriam habet a natura facultatem. Orator
Eloquentiam , Historicus Historiam , Philosophus Philosophiam, &e. Ecclesiae patrum lectio, cui generat im apponi possunt Annotationes de Vocibus, de Doctrina , de Eloquentia , ac verborum Constructione, omnibus faciet satis..Grammaticus, vel Criticus pro studio suo. suaeque
407쪽
Εecusae Patrum Methori. Igrsuaeque artis regulis optimas Patrum Editiones Scholiis, atque eruditis Notis locupletata vulgabit , vel Vocabulariis eorum loquendi rationem Illustrabit; Theologus Fidei Dogmata explanabit ; orator illorum opera eleganter , di ferte, eruditeque disponet: quae quidem o
namenta prae caeteris summam operibus existimationem conciliant.
Verum ad haec prudentibus Viris', atque perspicacibus opus est , qui facultatis suae conicii, & aequissimi rerum aestimatores nullamineant viam, qua non recta ad propositum finem ducantur ; alioquin omnia 1 usdeque Vertentur, atque tantum aberit , ut Literaria Respublica eximiis ditetur operibus, quin po tius monstruosis expilationibus, turpilumisque
Non omnis sere omnia tellus, ac bene ordinatam rerum seriem perturbat, qui postulat a simplici Grammatico, ut Theologicas, atque Polemicas agitet quaestiones, vel contra petat a Scholastico, ut Oratoris personam gerat ἔnisi forte ejusmodi sint illorum ingenia quod
raro admodum contingit ut quodvis argumentorum genus digne, &, ut par est , per
Nihil adetreditor, quod non ante probe dispositum habeas , atque ad felicem exitum perducere queas. Parata sint omnia, & quidem prudenter delecta; nec quidquam teme re, & cabu colloces , sed ex praeconcepti a veris serma . Tviva demum res dexteritate
408쪽
, De optima legetaorum tractentur, ut ab Auctoribus erutae, novat .
in Architecti manibus formam suscepisse vi
Cicero, quum Libros de Oficiis scribere proposuisset, ab antiquis Philolphis, ac praesertim a Panactio excerpsit, quae ad hunc finem felicius conducere putabat. Haec tamen aliunde sumta tam apte disponit , ut non . ab aliis mutuata, sed ex ipsius penu depromta videantur. Eandem secutus est viam Plinius in Historia Naturali, quae aliud sere non est , quam perfectissima innumerabilium , quos hac mente pervolverat, Librorum Collectio . Propria Auctorum , quibus utitur , vocabula rarissime usurpat. Ea pro arbitrio componit , ac tam solerter, Venusteque exornat, ut sua omnia , nihilque externum esse videatur. Latini, quum proprio sermone scriberent , de verbo aet verbum haudquaquam exscribebant Latinos Auctores , quibus utebantur ;Graecos autem, quum proberrent, ut legentibus magis probarentur, latine reddebant.
Patres Ecclesiae, praesertim vero, qui quar to , & quinto faeculo floruere, superiorum lectione ac juti, quidquid optimum excerpserant, summatim perurictum, operibus suis perinde inserebant, ae si proprio marte finxissent. Saepe tamen alia incedendum est via, puta in Tractatibus Polemicis, atque Disceptatio nibus Theologicis, quarum definitio ex Seri' iuxta Sanctis, & ex Traditione pendet. Ea a
409쪽
Εeclesiae Patrum mi do. ISI quippe loca omnia, suae ad rem faciunt, iiDaem omnino verbis iunt proferenda. Eadem in operibus Critices servanda ratio, sed moderate tamen, Auctorum locis sedulo distinctis; adeo ut bene composita, ordinata. que partium structura ingenii ubertatis, atque inventionis desectum suppleat.
CAPUT VILNovas Patrum Editiones vulgare ad eos
solummodo iure quodam spectat, qui
CErtum est apud omnes, indubitatumque,
novas Patrum Editiones ab iis jure quodam duntaxat in vulgus proferri, qui diutu num tempus in iisdem legendis contum serunt. Tot enim , tantaeque difficultates objiciunt sese adgredienti, ut nisi diuturno experimento, altissimaque eruditione fuerit ornatus, eas superare nullo modo possit. Antiquissimis, ac melioribus exemplaribus uti, singula expendisse, necnon invicem contulisse, errata notasse, variasque lectiones col- Iegisse , haec, inquam, omnia magna quidem, sed non satis sunt ; atque nisi altera alteri lactio, vel emendatio anteponatur, quod sine
410쪽
384 De optima legendorum persecta Auctoris linguae, & doctrinae cognἱ- , tione fieri nequit, genuinus Auctoris senius, a falsis, incertisve conjecturis secerni sorte
Nisi Patrum doctrina funditus nota sit, per i spectaque , iis assingentur sensa ab eorum . mente prorsus aliena , univertaque demum Theologia sulaeque vertetur. Hoc modo quidam Critici non bene explorata Origenis Doctrina, & Librariorum errore decepti, qui in undecimam illius in Leviticum Homiliam irrepsit , Origenem sensisse putarunt venialia.a Iethalibus delictis non differre , quum tamen inter haec duo apertissimum alibi ponat discrimen a P. Similiter, qui Auctoris stylo, ejusque aetatis sermoni non assueverit, us vitet barbarismos, qui apud quosdam Auctores notandi non sunt, utpote illorum ingenio convenientissimi, facillime unam pro altera lectionem accipiet, atque germanum sensum turbabit . , Erratum hoc apposite notavit D. d. Cave
in quibusdam Criticis, qui mediae aetatis Scrip-i'
in Laist. is in gravior bus,, t inauit in eriminibus , iis semel tantum Poeniten . ,, tiae locus eonceditur οῦ. - ista vero communia, quae is frequenter incurrimus , lis semper Poenitentiam re is cipiunt, S snet inter . D IIussione remittuntur. a J Praecipue vero Hom. 9... Eleeb., ubi ait: ,, quod ,, inaequalia sint peceata is Scripturis utentibus nulli dubium est. Alia quip-m pe maerra, alia minora se ab iis esse dicuntur. M
