Horologiographia, post priorem aeditionem per Sebast. Munsterum recognita, & plurimum aucta atque locupletata, adiectis multis nouis descriptionibus & figuris, in plano, concauo, conuexo, erecta superficie & c

발행: 1533년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

112쪽

mam clauo affigito,reliquam autem partem extre mam paruo perserabis foramine, cui filum pera pendiculi innodabis, filo nodulus horarum in/dex adhaereat. Aut lineae tuae habitationis chordam ferream Bbtilem superextende,cui innecte perpendiculum cuius silum nodulum gerat,ita tamen quod filum in chorda ultro citroq; libere decurrere possit. Postremo in suprema linea transuersali scalae latitudinum fabrica duas pinnulas ¶tum est instrumentum. Nunc de usu huius quadranguli horoscopii dicemus. Cum in/terdiu horam aequalem ad discere uolueris, anim/aduerte diligenter zodiacum tuae habitationis. Nam in eo semper soramen praedi rie manus seu brachioli ultro citroq; decurret. Eam ergo manu

pone ad gradum solis in zodiaco habitationis tuae dc aptato filo perpcndiculi ad gradum solis in zodiaco meridiei, transfer nodulam filo adhaerentem ad eundem gradum solis. Qnibus sic ordinatis sinistrum horoscopii latas oppone soli radianti ita ut umbra stili ad lineam cui incidet in umguem porrigatur, aut si pinnulis uteris,solares radii per pinnularum foramina decidant. Concito enim situs indicis inter lineas horarias quadranguli, quaesitam dc monstrat horam antemeridia

113쪽

nam quidem,si index ipse dextro appropinquauerit lateri id quod ex duplici aduertere poteris solis obseruatione, pomeridiana si ab eodem latere iuxta secundam obseruationem magis abierit. Brachioli manu pro loco solis stabilita perpendi caloci lineis horari js aequidistanter demista si a latere dextro quadranguli in superiore ordine numerorum insilum perpendiculi tempus supputaueris,occasus solis exhibebitur tempus Q semidiur num,quo geminato,totum diurnum conflabitur. Qno a uiginti quatuor horis ablato, nocturnum remanet tempus. Quod si a latere sinistro quadranguli innumeris inferioribus usq; ad filum re censueris,tempus exortus solis prodibit.

Or0logium murale siue perpediculariter

erectum, praecise meridiem uersus resipiciens quod alη horologiam uerticale uo. cant, non aliter fit quam horizontale, de quo supra capite quarto tractauimus,nisi quod semidiameter circuli maioris fiat secundum quantitatem

F a lineae

114쪽

HOROLOGI GRAPHIA lineae a numerus autem horarum opposito modo inscribitur 3c in eius locatione s tendit uersus occidentem dc g uersus orientem: c uersus centrum terrae dc d uersus Tenith capitis. Unde fit

ut linea d c sit perpendicularis, stilus uero pun/isto d infixus, aequaliter distans a g 8c spunetis

tantum eleuetur ex una parte alinea d c quantum

in quadrante linea a g distat a linea a e . Nam id semper in stili erectione curandum est,ut extromitates eius polos aspiciant. Adverte etiam quod istud horologium duodecim duntaxat habebit horas, quemadmodum omnis superficies planapcrpendiculariter erect a,non potest a sole irradiadiari nisi pro semicirculo , hoc est, pro duodecim horis etiam si utral hora sexta, matutina 8c Πωspertina, aegerrime ab umbra haberi possint. Quod si in uno horologio murali seu erecto cupias omnes aestiuales habere horas, necesse est ut in

duabus oppositis se perficiebus illud describas,

quarum una iuxta ductum modum meridiem aspiaciatialia autem septentrionem uersus porrigatur:&punctus c ucrsus Σenith capitis, d uersus cem trum terrae. Porro stilus in extremitate ubi muro

infigitur, respiciat polum aristicum.Et ut in horologio meridionali stilus a muro descendit, ita in ho/

115쪽

logio septentrion alia muro ascendit. Nam nbi totus stilus horarum index est, ibi necesse est sti. tum aris repraesentare uicem. Poteris igitur laminam aliquam tenuem uerticaliter erigere, di serreum filum iuxta poli altitudinem transmittere, quod in utra superficie horas demonstret. In superficie tamen septentrionali non poteris plures quam quatuor describere horas, saltem in rogione nostra, primas scilicet duas matutinas Multimas duas uespertinas, & hae haud aliud occu/pabunt actum quam hora sexta & septima matutina,aut quinta & sexta uespertinaisicut & in horologio horizontali harum horarum spacia transserimus per circinum ultra horam sextam. Sequitur nunc figu ra horologii muralisuersus meridiem,ad eleuationem poli graduum quadraginta septe,minutoru triginta.

117쪽

SEBAS M MVN STERI. εν Horologium parietis, qui praecise septentrionem respicit.cuius integrum in opposito latere uersus meridiem porrigitur: stilus uero eius ex centro d in altum consurgit iuxta poli eleuationem.

compositio horaeris iuxta Eleuationem in noctialis. caput VIII.

Equinoctiale horologium hoc modo do scribes. Fac circulum in superficie aliqua plana, dc diuide eum in uiginti quatuaequales, quas ulterius ad placitum sub

diui

118쪽

diuidere poteris: deinde scribe ad partes diuisas tot horas, quot habet longissima tuae habitatio nis aut resionis dies aestiua, residuam autem cir culi partem si libuerit rescindes. Postea eriges hanc circumserentiam ex una parte super lineam medii codi iuxta ricuationem aequinoctialis, hac scilicet lcge,ut in puncto horae duodecimae tangat lineam medij coeli. Quo facto fige stilum in cen trum circuli, qui ubiq; in sua extremitate aequali ter distet a circunferentia circuli, dc ostendet umbra sua singulas diei horas: ido dutaxat ab ingressu solis in arietem usi3 dum peruenerit ad principium librae. Hiemali uero tempore in superficie opposita siue inseriori, poterit idem stilus singulas diei tibi commonstrare horas. Poteris etiam in uno stilo ad poli eleuationem erecto,tria componere horologiamnum in plan aliud in circulo, aequinoctialis super sciem planam representanae,3c tertium in superficieperpendiculari. Et tunc superficies plana di perpendicularis in basi

nuenient in angulo recto. Superficies uero

aequinoctialis ita elevabitur ab una parte, ut stilus superficiem perpendicularem pertransiens, elus centrum penciret. Et nota quod habitantes sub aequinoctiali aegerrime possunt habe 're

119쪽

re horologia tam in plano quam in muro praeser/tim cum sol est in principio librae aut arietis, cum axis mundi illis nulla ex parte eleuetur, orizdia lia horaria habet in illo climate pro horarii lineis parallelas lineas a sexta ad septimam dc octauam antemeridianam, & item a quarta ad quintam Nsextam postmeridianam maxime distantes,tametsi sextam signare nequeant, neque ea opus habe ant, cum per totum annum sexta hora sol oriatur& occidat. Circa meridiem parallelae illae horariae lineae propius concurrunt, quippe quibus axis eustilus axim representans, euicino imminet, ubiq; aequaliter ab horizontis superficie cleuatus . In muris utcunq; horas numerare possunt, dum sol circa hunc aut illum uersatur tropicum. Et ut aper

lius quod uolo dicam notabis quod sub ipso aequatore dimidius tantum circulus in plana eiusdem aequatoris superficie, tam ad aquiloncm quam ad austrum instar uerticalis horologi j est describendus, & in duodecim partes aequales distribuen dus,producto utrinq; axe ad rectos angulos pro minente. Potest δc in excavata semicirculari superficie earundem horarum ratio describi,concaua illa superficie in duodecim aequales d iuisa partes et lineis parallelis per illas diuisiones tractis. Hora G rum

120쪽

so HOROLOG Io GRAPHIArnm uero index centrum tenebit concaui,nec sequam ab ipsius mund i declinabit axe id quod in/fra propria demon strabimus figura .in plano noro ortum uel occasum respicienti, antemeridiana pomeridiana horarum intcrualla traduces ex quadrante circuli, cuius semidiametrum occupat stilus horarum index. Horarum uero discretio nes,rectis parallelis lineis non tam ad inuicem

quam ad ipsum horizontem separabis, producto ex linea horae sextae ad semidiametrum sui iam di. ximus eiusdem quadrantis indice, ad cuius um/braeterminum horae ipsae cognoscentur. Dico adumbrae terminum,quia nullius stili integra umbra horam aliquam repraesentare potest, qui non in ipsius mudi iacet axi: ut sunt sere omnes stili seu indices, ni orientalium 3c occidentaliu horologio/rum ostendut horas. Loquor autem de his qui ad ' lineam horae sextae figuntur,reelas cum illa constituentibus angulos. In superficie uero horizontali haud aliter ages quando horologium describere nolueris. Produces enim lineam ab ortu ad occasum aequatoris tenentem uicem, quae lineam meridianam ad rectos dispescat angulos, & in eam traduces ex horario uerticali horarum distinctiones,

easdemqi rectis lineis tam inter se qua ipsi meridi

anae

SEARCH

MENU NAVIGATION