Horologiographia, post priorem aeditionem per Sebast. Munsterum recognita, & plurimum aucta atque locupletata, adiectis multis nouis descriptionibus & figuris, in plano, concauo, conuexo, erecta superficie & c

발행: 1533년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

H 3 Descri

132쪽

nempe sn,quae aequinoctialis gerit uicem, sicut Κm axis locum tene M a c .horizontis. Uteras in his locis signabis ubi memoratae lineae intersecant circulum. Rursus per punctum s duces lineam ali. am, lineae a c parallelam, quam uersus deκtram prolongabis quantum uales, nam sutura est contingentiae linea. Non secus ex eodem puncto f duces aliam lineam ianetro h d parallelam, quam a parte d quo prolongabis,cum&ipsa contim gentiae satura sit linea. Praeterea intercapedinem h f, quae aequinoctialis est semidiameter, transferes ab sin utramcp lineam contingentiae, N. puneta signabis o p: posito 3 uno circini pede in o describe arcum quadrantis secundum quantitatem lineae o f. Haud dissimiliter in centro pdescribes alium quadrantis arcum priori aequa/lem. Deinde divide utrunque quadrantem in sex aequales partes, dctrahe lineas ex centro o per

puncta in suo quadrante signata usque ad lineam contingentiae s p, 8c item ex centro p trahe linoas, quae transeant per diuisiones sui quadrantis pertingant usque ad lineam contingentiae f o.

Quo facto aduerte intersectionem lineae Κ m, quam axis tenere uicem diximus, & lineae contin/gentiae f o. Sit autem punctus interscctionis e. Similiter

133쪽

σε HOROLOGIO GRAPHIA militer nota punctum ubi linea K mintersecatur per lineam contingentiae f p , & is punctus sit se Includunt autem hae tres literae e f g triangulum horologiorum muri & horizontis , est 3 g centrum circuli muralis seu stili locus horologia muralis ,& e centrum circuli horizontalis, quod&locus est stili horarri plani. Duces igitur lincas horarias ex puncto e , lineas aequino ctialis ex centro o eductas in linea contingentiae s p tangentes, & descripsisti horologium horirizontale in quo linea e f horae duodecimae stiuendicat locum. Sequens uero linea horae primae alligabitur & tertia horae secundae di sieconsequenter operando. Linea horae sextae semper parallela est cum linea contingentiae,sive, linea horae sextae lineam horae duogecimae sei, per intersecat ad angulos rectos. Porro alteram horologii medietatem, hoc est ineas horarias antemeridianas, non ignorasa postmeridianis non discrepare. De horis quarta & quinta antemeridianis & septima at octa/ua pomeridanis inscribenJis, iam supra audisti. Porro horologium erectum seu murale attiustas horarias diuisiones sic inuentes. Trahe

134쪽

Trahe expuncto g lineas rectas usque ad lineam contingentiae s o, quae lineis ex centro p ad lineam contingentiae eductis occurrant,& descripsisti horologium murale, meridiem praecise a iciens,in quo linea g s, idestscmidiameter circuli

muralis, horae duodecimae tenet locum &mox se quens horae primae,& ita consequenter. Linea horae sextae erit parallela cum linea contingcntiae, intcrsecabitu orthogonaliter lineam horae duodecimae,ut in omnibus horologiis fieri solet, haud albicrquam ut aequinoctialis circulus lineam horae duodecimae siue lineam meridianam ad angulos rectos in quacunque intersecat regione: cuius ex ortiuum punctum sol ipse in circulo verticali aut uerticalcm ipsum circulum per exortivum pun/ctum descriptum attingit,quem imaginamur transire ab intersectione aequatoris & horizontis in oricnte ad eorundem circulorum intersectionem quae sit in occidente.

Sed nunc accipe figurae descriptionem.

136쪽

meridiem alio modo. caput tal.

ACς ς tabulam aliquam planam & solidam

cuius longitudo in quadruplo maior sit sua latitudine. Porro latitudinem claudant duae linea: aequidistantes, una signetur literis a b in cuius medio sit punctus c. Alia uero d e cuius medium sit punctus f. Coniungas ital per linea puncta f c, sic uidelicet,ut ea linea perpredicula riter in memoratas duas latitudinis lineas inci/dat. Est autem linea c diameter aequinoctialis.

diuide in quatuor quartas, scilicet per dianacti osc f& i h. Quartam unam nempe ab fuersus i diuide in nonaginta gradus, de quibus accipe altitudinem poli aristici tuae habitationis, , per eius fi/nem duc lineam rectam ex centro g usq; ad lineamd e, ubi tangit lineam .d e fac notam l. Erit itallinea g l semidiameter horologii muralis. Accipe ergo cum circino intercapedinem lineae g l Npone unum pedem in punctum c , alium uero ex te de uersus f& fac punctum mi quod crittantrum

137쪽

horologii, super quoti describes semicirculum qui transeat per punctum c claudes diametroo m n cuius semidiameter m o erit linea horae sextae antemeridianae: Zc alia semidiameter m nlinea horae sextae pomeridianae: linea autem m cerit linea horae duodecimae. Proinde alias horas hoc pacto inscribes. Semicirculum aequinoctialis lici distribue in duodecim partes aequales: quo facta pone regulam super centrum g & super singulas illas duodecim diuisiones, & ubi intersecat lineam a b fac notam. Ultimo pone regulam ex una parte super centrum m N ex alia super sin gulas notas lineae a b impressas, Zc duc lineas roctas ab m usque ad circunferentiam semicirculi muralis,M habebis omnes duodecim horas quas recipere potest horologium murale. Quod si liba erit etiam partes horarum inscribere puta, media aut quartalia,subdiuidendae eruntduodecim aequinoctialis partes & reducendae per modum iam dictum ad circulum circunserentiae horologi j. Tandem infigendus est stilus in centro m ,qui longitudinem sere habeat lineae e m, 8c aequaliter distet a punctis n o neutrorsum declinans, sed praecise lineae meridianae incumbat. Distabit

etiam a linea 'c m, quantum linea g l distat a linea

138쪽

g Ines a linea I f, quod idem est. Nam anguli l f g

N g t i sunt aequales ἰhoc est, eleuationem habeat potarem, Eleuetur4 a parte e iuxta eleuationem aequatoris. Nam idem omnino est,si eleues sti tum a muro per altitudinem aequatoris,aut eleues a planicie horizontali per altitudinem potarcna. Hae enim duae eleuationes perpetuo stant correlatinae. His omnibus exactis, ponendum est horolo/gium uersus meridiem perpendiculariteri muro ues parieti affigendum,ne stilus uel ad latum ungue a polo sursum

aut deorsum dextrorsum aut

sinistrorsum declinet. Sequitur schema Italas descriptionis.

140쪽

Non secus at 3 in praecedenti fecisti capi.

te horologium horizontale construcs, nisi quod primo a puncto f uersus i sup/putabis eleuationem aequinoetialis tuae habitationis,ad quam instituisti parare horologium hori/TH tale: uel numerabis eleuationem polia puncto iuersus'in idem redit,cum ambo numeri simul sumpti unum constituant quadrantem. Praeterea cum hoc horologium habiturum sit plures horax quam duodecim, quandoquidem in aestate sol per totum diem absq; ullo obstaculo irradiare possit superficiem planam extendenda est circumferentia horologii ultra utraml horam sextam ut capiat quartam dc quintam antemeridianam & septimam atq; oetiuam postmeridianam. Hae enim horae necessariae sunt omnibus quibus polus emi net super horizontem quiquaginta aut pluribus gradibus. Harum inscriptionem inucia ies supra capite primo explicatam. Porro qui in Scotia, Norbegia dcseptentrionalibus locis H iberniae habitant,apud illos quot tertia matutin a &nona uespertina

SEARCH

MENU NAVIGATION