Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

LIBER SECUNDUS.

DE BONIS ET POSSESSIONIBUS

ECCLESIARUM , A TEM REConstantini Magni. CAPVΤ PRIMUM.

Qui Reges o Principes in Ecclesiisebo , corumque

moramentum leges isterint.

C ne videamur quidquam dissimulare, earum rationum, quibus Ecclesiae pacem ac diuitias incessunt: prodeant in medium omnes ,si fieri potest, Regesae Principes, qui Edictis suis prohibuerunt, quominus Ecclesia bonorum accessione cresceret, aut qui in eius patrimonium manus immisere: videamus quamdiu haec Edicta durauerint, quibus causis proclamata, qua ratione abrogata, ac tandem uibus pnemiis coelitus donati, qui aris & templisoles condictas , & sacerdotibus constituta stipendia minuerunt.

152쪽

Liber sicundus. ex lege Constantini acceperant, ita demonstratae ressitus rentur, de his quae erat a Iuliano exacta, testificari posunt. Ex quibus patet, Iulianum Ecclesias repetundarum postulasse;&vindicasse a Clericis, non soluea quae possidebant ex donatione Constantini,

sed etiam omnes fructus & census ante actorum temporum crudeliter exegisse, adeo ut Ecclesia. cogeretur tantum restituere , quantum perce

piiset. Et ne quid opum ac fortunarum Christianis relinqueret, illorum libertatem tributo compescuit,& constituit, ne cui liceret palam esse Christianu, nisi qui eius nominis licentiam pecunia emisset ab Imperatore Ita Socrates, Cum sine pccunia bellum

geri no posse animaduerteret, pecunia )eteratorie extorquere cogitauit. Nam illis, qui sacricare renuebant, mul iam imposuit pecuniariam: ipsaque exactio in dere Chri- Soeretes Lstianos βχera m exquisita fuit, nam quisique pro faculta--: Θ' tum 'roξοrtione tributa pens tauit,&c. Apud Socratem ret:

libro tertio, cap. II.

Impius ille Barbari furor cita morte restinctiis est, nec diu permisit coelum desertorem fidei Imperatorem , de Christianorum seruitute gloriari. Successit Iovinianus, qui iura de libertates Eccle- sat restituit, & acceptas clades a Iuliano, liberaliter iuxta ac religiose instaurauit. Nec quidquam postea in Ecclesia tentatum: donec auaritia quo rumdam e sacerdotali catalogo, passim in simpliciorum opes inhiate, & meticulosas anus spolian

153쪽

i 38 De bonis re possionibus Ecclesiarum.

M. Thes. qua Omnes Ecclesiam certatim ornabant, modum: .' imposuerunt lege lata, quae extat inCodice Theodosiano, lib. I 6. titulo L. in qua sic rescribunt Im peratores Valentinianus, Valens, & Gratianus ad Damasium Vrbis Romae Episcopum. Ecclesiastici, aut eae fccinasticis, vel quι continentium se volunt nomine nuncupari, viduarum ac pupiliarum domos non adeant oed publicis exterminentur iudiciis, si posthac eos ad fines earum , dei propinqui putauerint deserenilos: Censimus etiam ut memorati nil ile elin mulieris, cui se priuatim seu, praetextu Religionis adiunxerunt, liberali tate quacumque, vel extremo iudicio p int adipi ci , cromne in tantum inefficax sit,quod alicui horum fuerit de- relictum, ut nee per subiectam personam valeant aliquid, vel donatione , vel testamento percipere. uinetia , fomte post admonitionem legis nostrae, aliquid ι dem ex forminae,vel donatione, vel extremo iudicio putauerint relinquendum , id Fificis surpet, oe caetera. Lecta in Ecclesiis Romae 3. Kalend. Mugusti. alentiniano m Glente ιῆ. A. A. GV . Qua lege videmus prospectu imbecillitati muliercularum , quae superstitioso metu Vexatae, Sacerdotes ad specie seueros, muneribus ac congiariis demulcent, & quidquid longa serie curarum & annorum simul congesserunt, id illis liberalissime impertiuntur, dummodo velint anxium & nutantem earum animum certa expectatione aeternitatis delinire. Tales erant quiflam Ualentiniani temporibus , haereditatum aucupes' mulierum ut ita dicam) paedagogi, quibus in se 'rorum horror metusque pro fundo erant, qui ve-

154쪽

Liber sicundus. 13 Iut inito cum Numine pacto, aeternitatem vende bant, & coelum, quod gratis fuso sanguine uniuersis quaesitum est , turpi nundinatione mera

eabantur.

Non ergo in aras & in templa lex lata est. sed in auaritiam 5 rdes, in praestigias quorumdam, sub specie pietatis, turpissima lucra sectantium, qui fabulosi instar Mercuri animas pro Jibidine orco immergunt aut excitant, Deum aut placant aut incendunt, &quassi fulminum arbitri, stimulque serenitatis diribitores, pacem coelorum &fauorem pretio distrahunt: denique simplicissimis menti bus facillime persuadent Deum iis non posse irasci, quos amice appellant,&benigne complectuntur. In eos vero scriptam hanc legem docet Hie ronymus ad Nepotianum : Pudet iucere, Sacerdotes idolorum urigae, simi, Gr sicerta haereditates ea unt: olis Clericis id lege prohibetur : m prohibitur non a per secutoribus , sed a Principibus Christit mise nec e Lge con

dimus.&c. Addit subinde artes sordidas, quibus plerique Clericorum viduas & simpliciores matronas aeruscarent& haereditates aucuparentur. Audio pr. terra in benes m anus absque liberis, quorumdam turpe seruirium: ipsi apponunt matulam , obsident i dium , purulentium stomachi,'phlegmata pulmonis μηβ propria suscipiunt, patient ad introitum Medici, trementibusique tibijs an commodius habeantscscitantur,

155쪽

1 o De bonis Opost 1sionibus Ecclesiarum,

c Daulom benex vegetior fuerit , periet tantur , simulacta que tititia mens intrinsecus auara torquetur, timentenim ne predant m Dium. Vnde apparet Patres non tam Imperatoribus, quam nequi lice suorum

temporum indignatos, quibus & Monachi &Clerici Christianae simplicitatis immemores diui- Ambrosiuatas sub Christo captabant, quas in saeculo non si '' habuissent. Et ccrte Ambrosius, ubi istius legis meminit, non tam iniustitiae damnat, quam eadem utitur ad refellendas Gentilium querelas qui alimenta publica suis eripi sacerdotibus impatientis lime vociferabantur. bis cerdotibus quoque suis queruntur alimenta pAblica non praeberι e quantus hine ierborum tumultus increpuit λ At contra nobis etiam priuatae Fuccessionis emolumenta recentibus legibus dene gantur nemo conqueritur: non enim putamuε iniu- riam quia instendium non dolemus.

An vero ultra foeminarum testamenta legis vi-ior extendatur,dubium esse potest. N m ubiqueum vetant leges , aliquid Ecclesiae testamen rotegari, loquuntur tantummodo de testamentis forminarum , quarum facilitati imperatores fraena iniecerunt. Dum enim religiosis personis omnia temere profundunt , religionem qua posteris iubentur consulere, violant: & dum pietati student, in pietatem, qua uniuersos natura informavit videntur peccare. Et certe lex 27.de testamentis foeminarum latum modo men--ἡ Th... tionem facit. Nudansemensis sexapnta annis, cui

M votisus do prolessit,fecundum praeceptum Apostoli AEd

156쪽

Liber secundin. I I Diacons rum confortium transferatur : tum filiis suisi ιdatas positat in curatore perito, bona sua idon is sedula

religione gerenda commi ι at , ipse tantum praediorum suorum reditus consequatur, &c. Nihil de monilibri msupelle illi, nil de auro, arsenio,caterisque clarae domus in

signibus , sub religionis ae sensione co sumat, sed univcrsia

integra in liberos proximos, velis quo uni ue alios, arbi

tris sui existimatione transcribat : si quando diem obierit, nussam Ecclesiam , nullum Clericum , nullum pauperem scribat haeredes. Lata est lex ista a Valentiniano, Theodosio & Arcadio undecimo Calend. Iul. Mediolani Valentiniano Aug. im. & Neotherio Consul. An vero lex ista diu viguerit, an contraria con suetudine populi indignantis pietati suae fraena iniici, sit abrogata, nescitur. Certum est tamen eas leges non fuisse in Codice Iustiniani comprehen las sed reuulsas, quasi Ecclesiae, cuius gloriae boni Principes seruiunt, ignominiam adferret: E contra vero iusti manus lanctissimo Edusto, quod habetur lege quadragesima sexta CO dice L. ccbade Episcopis cir Cle nis , constituit ratas e sse eorum Vr: β voluntates, qui supremo & vltimo mandato Ecclesiae, aut Xenodochio, aut omnino religiosis domibus aliquid reliquissent. Samim Wsi ista mo' L. st. riens, piam fecerii distositionem, vel per institutionis mo- ira erui mdum . vel per lepatum, aut fidei commistum . aut mortis sis eodiri -- , k . o ij. i, bus non ali- eausya donationem , vel alium quemcumqγe modum lex t- be desideta

rimum, siue iniunxerit Episcopo curam geνere ut im- 'μ 'plcan;ur , quae ilne moluit sue hoc reticuerit, siue etiam

157쪽

3 L De bonis repossionibus Ecelesiarum

in contrarium prohibuerit, necessi=atem habere heredes facere . m adimplere omni modo, &c. Qui Iustiniani gradum locumue tenuerunt iu cesseres, non omnes pietatem sunt assequuti. Ex his enim, complures Ecclesiam atrocibus edictis vexarunt, eiusque diuitias ac facultates quasi crimen & piaculum sunt execrati. Leo Icono mactius non mitior in Ecclesiae bona fuit, quam in imagines: has enim euertit, illa Vero tributo annuo oppressit ; constituit quippe, ut omnia patrimonia Ecclesiaru Romanae ciuitatis,& maxime Sanctorum Apostolorum Petri&Pauli vectigalis nomine taleta tria cum dimidio, fisco

ξαν. Vt est apud Bone fidiu pag 3. Post hunc Nice

phorus Primus anno 8oi. tributum uniuersis Ecclesiarum domibus ac praediis imposuit , quoaκα πλυ, dictum est,seu fumarium, quia per fumaria pendebatur. Idem quoque religiosis domibus cruento diplomate bona uniuersa ademit, mali certe ex epit Imperator. Cui successit in

feritate & Imperio Theophilus , qui disciplinae

Ecclesiasticae contemptor, Monasteria solitudini, ac siletio dicata coluberniis saeculari uac prophan turbae commercio inquinauit, anno circiter 824. Sequentibus annis non inuenio modum esse impolitum piae testatorum dispositioni, nec pro-' hibitum Ecclesias haeredes, scribere, ant et mpo ra Nicephori Phocae. Is enim circa annum 96 u.

158쪽

Liber sicundus . I ab ortu Christi, constitutionem edidit, ne cui religiolas domos liceret de nouo condere, aut antea conditas bonorum incrementis locupletare : si quas vero eiusmodi domos iniuria temporum assiixisse permisit instaurari, Ze sustecta ad Monachorum, aut Clericorum alimoniam dote orna r: Qua autem ratione pressus, publicam largitate a Monasteriis δc sacris domibus auerterit , ipsis explicat dicta nouella, quae extat apud Leuneta Leuneta. uium , lib. L. Iuris Orientalis, pag ii . & seq.Quum, inquit, Dona steriorum sacrat Amque pietatiso cinarum mali e upimum morbum intueor : morbum enim appello, hanc insatiabilitatem,quod huic malo remedium excogitem, nescis,quaue ratione modi excessum coer-ccam. Huibus enim patribus obsequentes, aut *nde n.rcii occasiones,ad tantam superfluitatem o vanam insaniam, et i cum D avide loquar, exorbitarunt: dum infinitae terraeiregera, structuras ambitiosas, greges equorum , boum, camelorum, iumentorum,aliorum innumerabilium , ingulis horis acquirere ludent, totamque animi curam in haec

intendunt : adeo ut ista studia Monastica, nihil a vita mundana, mulisque fossicitudinibus aestuante disserant. Queritur itaque Imperator turgere bonis Monasteria. auaritiae cupiditatibus religiosos abripi, fu- cum fieri consilioChristi dum relictis pauperibus,. quos fames premit, latifundia iis erogantur, quila pridem diuitiis &omni bonorum genere super

159쪽

1 De bonis e post lanibus Ecclesiarum

Caed F QMακείας λ- λεῖ itaque ab hoc tempore n mini liceat, nec fundos agrosiue, nec loca Monasteriis aut sierocomtis,aut Xenonibu/ quocunque modo transimittere, adeoq; nec alicui metropoli, vel Spiscopatui, nec enim haec illis quid conducunt. Caeterum euanuit citissime dura ista Phocae Imperatoris constitutio.Nam a tempore istius legis ,res Imperatorum Pessime ire ceperunt. indignata seueritati Prncipum bona fortuna auolauit. Successere calamitates, morbi, clades x miseriarum omne genus, quas ut auerteret gis iij, Basilius qui Porphyrogonetes est appellatus , &.hu LEh. iram Numinis sedaret, ignominiosam hanc Cleroo . P. II, &Monachis legem meliore sanctione abrogauit. Iur. Orient. In hac imprimis agnoscit constitutionem Nicephori Phocae fontem & originem malorum extitisse, quibus ab eo tempore res Imperis vexata est. D. umιtus, inquit, constituta Malewes,quam a s nachis quorum testata pietas , S ab abjs multis cognouerit legem a Domino Nicephoro et surpatore Imperi, de Ecclesiis Deι Re tosirit, domibu latam, tum praesentiumalorum, tum uniuersalis huius subuersonis, atque confusionis caussam extitissiveluti, non ad injuriam contumeliamque dumtaxat Eccle farum Religiosarum domuum, ed ipsius quoque D ei conditam. ατε μη-άδε -

τοῦ θεοῦ γενουε , &c. de eodem quoque Nicephori Edicto, & contraria Basilii constitutione vide Balsamonem in Canonem primum Synodi Constantinopolitanae. Caeterum in Graecia non reis

perio Principum deinceps odiis laborasseEccle-

160쪽

Liber secundus. I ssiam antequam Saracenorum infami iugo subderetur. Nisi quod apud Innocentium III. lib. 3. Epistolarum Epistola rio. legimus quendam Ottonem de Roca, Dominum Athenarum, aliosque milites & Barones Imperi atroci Edicto vetuisse, ne quis de possessionibus suis in vita siua Ecclesiae quidquam conferret,uel in ultimo consilio testamento relinqueret. Fa caussa mandat Innocentius Archiepiscopo Thebano, Davaliensi & Synodiensii Episcopis, ut compellant praefatos nobiles Edicta sua reuocare, alioquin Ecclesiasticam censuram in eosdem exerceant.

Angliae , Hungariae circa bona Ecclesiae. QVod vero ad alias regiones pertinet, certe .nemini prohibitum est unquam Ecclesiam haeredem testamento scriberemam si Galliam adeamus, iam ante tempora Clodo uel opibus abundasse Ecclesias in Gallia, satis produnt ea quae pas' iris,lli, sima Gregorio Turonensi rereruntur. Cap. 23. libri secundi refert potestatem bonorum Ecclesiae te Clod fuisse, Sidonio Auernorum Episcopo ablatam' ' malis artibus & calumniis quorumdam Presby te- forum, qui eius innocentiam rapinae & auaritiae

SEARCH

MENU NAVIGATION