Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

piscopi, sed potius primae Sessis Episcopi nominabantur juxta memoratum canonem 3. dist. 99. Quod vero in hac inscriptione etiam singulare eth, pertinet ad phrasim illam tunc prorsus incognitam, qua Damasus servus seriorum Dei adpellatur; Siquidem testatur Iohannes Diaconus lib. a. vitae Gregorii cap. a. hunc tu ium non fuisse a quopiam usurpatum ante Gregorium Μagnum. Consularis nota rescripto huic adjecta ita se habet: Data 8. Mi. Novembris Flavio, G Stilicone viris clari 1. Coss. Hunc Consulatum nemo est, qui ad tempora Damasi referre possit. Etenim bis ad Consulatum evectus est Stilico, Primum anno Ooo. cum Flavio Aureliano, deinde cum Anthemio anno Oos., obierat autem Damasus, ut praenotavimus anno 384. Quid clarius ad improbandam hujus epiliolae fidemi Praeterea nemo est, qui non agnoscat consuetas ibidem Pseudo- Isidori sententias, imo& nonnulla recentiorum Patrum, scriptorumque Dagmenta, quorum alia ex Comcilio Nicaeno, Romano s. sub Symmacho, Toletano 8. , alia ex Stricto, Innocentio, Leone, Anastasio Pontificibus, alia demum ex Hieronymo, Attico Constantinopolitano, Sergio Cypri Episcopo, de Amano legum Theodosianarum imterprete depromta videmus.

Haec epitiola in Conciliorum editionibus vulgatis quarta numero est, apud Gratianum , aliosque Collectores tertia dicitur, hodieque in novem capita distribuitur. Et quidem initio, & capite x. inducitur Damasus loquens de Sedis Apostolicae. maxima auctoritate, quam ab ipsismet Africanis Episcopis jamdiu agnitam prom

. tetur. In capite autem a. ita Pergit: Discutere namque Episcopos, ει summas ει' clesiasticorum negotiorum caussas Metropolitano una cum suis comprovincialibus, ita uenemo ex eis dest, ta omnes is sngulorum concordem negotiis, licet: Sed des ire eorum,

atque EceIesastisorum summas querelas caussarum, vel damnare Episcopos , ab que hujus Sanctae Sedis aussoritate minime licet, quam omnes appellare , s neceste fuerit, ta ejus fulciri auxilio oporteri, nam, ut nostis, Θ dum sne ejus auctoritate feri non es Catholicum, neo Episcopus, nis in ιegitima SFmdo, ta suo tempore ApostoI1ca wcatione comgνegata definite damnari potes, neque ulla υηqvam concilia rata leguntur, quae non sunt suis. Apsolua augeritate. Haec recitavit Gratianus in can. 6. Cau. 3. M. 6., in quibus sane Mercator abusus videtur verbis, atque sententia Innocentii I. in episti ad Victricium Rothomagensem cap. 3. , quod habemus in can. 14. Cau. 3. M. 6.,

usus praeterea videtur eadem ipsa formula, quam adscripsit Iulio Papae in can. x. dist. 17. Ceterum, quae hoc Ioco Damasci tribuuntur, non solum adversantur pristinae canonum disciplinae, verum etiam parum sibi constant. Adversari antiquissimae disciplinae constat ex modo laudata Innocentii epistola ibi: Siquae autem cause, vel contentiones inter Oericos, eam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerissexortae , ut secundum S Usm Nicaenam congregatis ejusdem Provinciae Episcopis judinum terminetuν. Tantum igitur discriminis intercedit inter disciplinam Innocentii, Ee disciplinam Pseudo-Damasi, quantum interest inter negotia terminari, & quere- Las non definiri, quae sane contradictoria nemini non videntur. Sed praeterea sibi non constant Mercatoris sententiae, qui asserit in Episcoporum Conciliis non pos-st terminari Episcoporum contentiones, nisi postquam Sedis Apostolicae auctoritas accesserit, addita ratione, quia nulla Synodus legitima dici potest, nisi auctoritate Sedis Apostolicae convocetur. At vero si auctoritas Sedis Apostolicae in Conciliorum Provincialium convocatione necessaria tunc erat, cur in Synodo sine Sedis

Apostolica auctoritate convocata discuti ab Episcopis poterant caussa Spiscoporum

comm

212쪽

modi damnari Episcopi non poterant, si antequam Synodus celebraretur, jam Romanae Sedis auctoritas accessislati Iungenda sunt haec omnia aliis Mercatoris monumentis; quae passim legimus in dist. x . , di in can. s. 7. & 9. cau. 3. U. 6. di inter apocrypha sine discrimine rejicienda. Prosequitur Pseudo Damasus in cap. 3. Accusatoret autem Episcopossim, ta teste , m. i, super quibus rogitastis, absque ulla infamia, aut suspicione, mei mavifesta macula , ω o si. verae flet pleniter instructi esse debent, es tales, quales ad Sacerdotium eligere jubet cm. R.

divina auctoritas : quoniam Sacerdotes, ut antiqua tradit auctoritas, criminari non pose sv 7

sunt, nee in eos testificari, qui ad eundem non debent, nee mssunt provehi honorem . Gratianus haec paullisper depravata retulit in can. 39. cau. a. qu. I., quorum alimqua rursus descripsit, nescio qua de caussa, in eadem caussa, & quaestione canones t. Eit in hisce fragmentis quid observandum, di in quo Μercatorem redarguamus. Saepissime enim ipse docet, laicos admitti non debere ad accusationem Episcoporum , aut ad testimonium ferendum adversus Episcopos , modo vero eos omnes admittit, qui ad Sacerdotium promoveri possunt. Quinam, amabo isti esse Poterant, nisi laici ΤSequitur caput 4. epistolae his verbist meatio enim ad Ssnodum juxta decreta ει- co. r.erum canonica ejus, qui impetitur, tam sua praesentia , quam ει scriptis, ta apocry- ςqμ s fariis per spatium feri debet congruum, atque canonicum, quia nis eanonice vocatus fuerit suo tempore, ta canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque noeessitate, nis sponte moluerit, nullatentis suis respondebit in latoribus, quoniam nee seculi seges hoc permittunt seri, quanto magis diuinae ' His verbis restituendus erat Gratianeus canon I. tau. s. qu. a. , quem jamdiu Romani Correctores depravatum aliquantisper agnoverunt. Sane in hoc canone, ubi dicitur eos, qui vocandi ad Synodum sunt, legitime vocandos esse, & quidem ad instar eorum , qui in ius in civilibus negotiis vocantur, nihil est, quoa singularem observationem mereatur, Cum id exigant generales germanete Iurisprudentiae regulae. Quod vero imperitiam Mercatoris arguit, situm est in mentione apocrysariorum, quorum nomiae pro

sus ignoro, quid hac in specie intelligere potuerit . Scio Apocrysarios illos apud veteres fuisse appellatos, qui publicam ob caussam sive Civilem , sive Ecclesiast, cam honestissimo legationis munere fungebantur. At vero quid sibi apocrysarii velint in proposito Pseudo-Damas, non adeo facile quispiam divinaverit. In capitibus s. & 6. ejusdem epistolae nihil aliud adjicitur, quam accusatos Episcopos, suisque rebus expoliatos non prius ad judicium vocandos, quam resti

tuantur, quae sententia frequentissima est in epistolis Μercatoris. At in cap. 7., iubi auctor epistolae eandem prosequitur accusationis materiem, ait: Nullus autem Cς R. introducatur personabiliter , sed accusatores, ta accusati aequa audiantur ratione, juxta

quod gestorum oνδε exigit. Accusatores vero, ta judices non sidem At, sed per se ae-ς satoreι , per se judices , peν se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabit

ter ordine. Nam inscriptio primo semper sat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscνiptionem nemo debet judicari, ves damnari, cum G seculi Ieges haec eadem. retineant, de quibus omnibus vera semper fat aequitas, quatenus accusationis, s judicii, ac testimonii mercedem peν veritatem gestorum eonsequi valaant. Supplere juvabit ex hisce verbis Gratianeum canonem a. cau. 4. qu. 4. , ad quem Omnino referendus erit, atque emendandus canoa a. cau. a. qu. 3. Ceterum consonant sentenuae Μercvtoris

213쪽

eo. i.

eru . s.

t 2o8 Pars secunda. Caput XXXIV.

toris cum generalibus iuris civilis regulis , sive ubi dicitur accusatores, testes, &judices diversos inter se in judiciis esse debere, quemadmodum & idem Mercator asserebat in epistola a. Fabiani, seu in can. i. cau. 4. qu. 4., sive ubi dic, . Iur, inscriptionem ab accusatoribus fieri dubere, ne poenam calumniae evadere aliquando facile possint. Verba capitis 8. haec sunt . Induciae enim accusatis in criminalibus Episcopis sex mensum, vel eo amplisa, s necesse fuerit, concedendae sunt ' quoniam ει Iaicis hoc permissum nullus saecularibus imbutus disciplinis ignorat: quanto magis Sacerdotibss, qui superiores esse non dubitantur ' Habetur quoque in decretis Sanctorum Patrum sancitum,

non fore canonic&m, quemIuam Sacerdotum iudicare, vel damnare, antequam accusat res canonice examinatos praesentes habeat, Iocumque defendendi accipiat , ides inducias Ecclesasticas ad abluenda crimina . Ita jungendi sunt canones Gratianei A. cau. 3. qu. 3. , dc 6. cau. 3. qu. 9., imo & istis jungendus erit canon I. Cau. 3. qu. 9.,

etenim post verba nuper descripta statim sequitur cap. p. ejusdem epistolae ibi et avec extra propriam sat provinciam primo discujsionis accusatio Me apostolica praece rione, cui in omnibus cauum debet reverentia cum tiri, quoniam edi antiqua docet hoc Patrum regula , in quae G Imperialia pariter statuta concinunt. Criminum, inquiunt, discussis ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri: est alibi in canonibus praecipitur: quaecumque negotia in suis locis, ubi orti

sunt, Iinienda sunt, P relirua talia, G his sinsita, falsa tamen in omnibus Aposto-

Iica auctoritate, ut nibu in his definiatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes fustultos esse oportet. Et squid eis grave , intolerandumque acciderit, ejus semper expectanda censura. Non nihil est, quod in hisce canonibus observemus . In Primis quod spectat ad inducias, quae non minores sex mensium spatio concedendae dicuntur in Can. q. cau. 3. qu. 3. , videtur Μercator eadem hoc in loco scripsisse, quae jam scripserat in epiliola Felicis, seu in can. a. cau. 3. q. 3. de quo superius egimus. At vero ibidem agnovimus Μercatorem ignorata constitutionem Diocletiani, & Μaximiani, quae est in l. 1. cod. de dilationibus; ignorasse praeterea canonem 7. Concilii Carthaginensis vulgo 3. anni 3ρ . Ubinam vero Mercator idem intelligere potuit, sex menses induciarum laicis concedi, idque a nemine secularibus imbuto disciplinis ignorari, exinde autem potiori jure totidem menses Ecclesiasticis viris Concedendos 7 Porro in laudata l. r. cod. de dilationibus tres tantum menses Conceduntur, ubi negotium in eadem rei provincia agitur. At vero de negotiis in provincia agendis Μercator ibidem disserebat, ut constat ex can. T. Cau. 3. qu. s. in principio. Quod si respexit forte Μercator ad leges Imperatorias, quae habentur aut sub titulo eodicis Theodosiani, ut intra annum, criminalis adito terminetur, aut sub titulo codicis Iuttinianei, ut intra certum tempus criminaIis quaestio termineis , video Ieges illas' a proposito Mercatoris longe distare: Licet enim in legibus Τheodosianei codicis annuum concedatur tempus in criminalibus caussis, in legibus Iustinianei codicis biennium statuatur, pertinet hoc ad inducias eorum, qui accusant, ne forte in longius tempus vexent eos, quos accusaverint, non ve TO ad inducias eorum, qui accusantur, quorum interest breviari tempora, si innoxii sint, quemadmodum interest etiam Reipublicae, si haec fuerit per illorum scelera laesa . Elt quoque quod observemus in verbis canonis 6. Cau. 3. qu. P., Cum quae ibidem traduntur, dicantur in decretis Sangorum Patrum sancita. Quaenam

assicaatur Sanctorum Patrum decreta r Nullum aliud sane Sanctorum Patrum de

cretum

214쪽

De Damaso. 2 scretum proserri poterit, rusi ex Μereatoris ejusdem officina depromtum, videlicet

ex epistola a. Marcello Papae tributa, cum ibidem ita legatur: Non oportet quemquam judicari , vel damnari, priusquam legitimos habeat praesentes accusatores , locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina . Quicumque conseret haec verba Pseud Marcelli cum memorato canone 6., minime dubitabit, quin Pseudo-Μarcelli sententiae illae eaedem sint, quas Pseudo-Damasus nomine decretorum Sanctorum Patrum retulerat. Est demum , quod observemus in laudato canone T. cau. 3. qu. 9., ubi Imperialia statuta memorantur, aut quod in canonibus praecipitur. Nomine statutorum Imperialium intellexit Mercator verba Aniani Iegum Theodosianarum interpretis, qui ad legem Io. cod. Theodos. de accusat. & inscription. ait: Criminum discussio ibi agitanda es, ubi crimen admissum est, nam alibi criminum reus proh hetur audiri. Sed cum initio sexti Ecclesiae saeculi vixerit Anianus, nemo non vider, quam praepostere fingatur Damasus Papa ejusdem sententias commemorare .

Nomine vero sacrorum canonum, quibus praeceptum dicitur, ut quaecumque negoria in suis locis, ubi orta sunt, Iinienda sint, lacile agnoscimus Africanorum Episcoporum sententiam in epistola ad Coelestinum Papam ita scribentium: Prudent ijse e enim, justeque viderunt, quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda. Postrema autem illa verba, quae ex integra epistola nuper adjeci Gratianeo canoni, ibi: ω squid eis grave, istolerandumque acciderit, ejus semper expectanda censura, videntur depromta ex epistola Leonis Magni ad Anastasium Thessalonicensem, cujus verba ad hanc rem pertinentia habentur in can. 8. vers. sed etiams cau. 3. qu. 6. Quae sane omnia sive ex epistola Africanorum Episcoporum ad Ccelestinum, sive

ex epistola Leonis Magni ad Anastasium Thessalonicensem , decerpta Perperam tribuisse Damaso dignoscitur Mercator, cum Damasus fuerit & Coelestino , MLeone vetustior.

In eodem capite s. ejusdem epistolae alia quamplurima subduntur, quibus illius cisis. i. auctor probat, Episcoporum judicia soli Deo reservari, neminem autem ex Epis dis. I .copis, uno excepto Pontifice Μaximo, Episcopum criminis reum damnare posse; atque hanc ob rem adtulit illud Levitici cap. ty. Ego sum Dominus Deus vester,aeon facietis iniquitatem in judicio , 8c subdit: ille procuι dubio facit iniquitatem in judicio , qui ea Ibi vindicar, quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic Sanctae Sed concola sunt, nullus unquam Me ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesUDeo indignus ut contemtor judicari. Postrema haec verba retulit Gratianus in can. t. dist. I ., ex iis, quae integra nuper retuli, necessario supplendus, ut exinde laci. lius pateat mens, ac sententia Μercatoris. Non satis autem fuerat Μercatori, accusationes Episcoporum irritas facere , Con. 8. verum etiam amplius progressus est, scribens resistendum totis viribus fore Episcoporum accusatoribus, ibi e Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita ut nocentes 'l' non roborentur , bonos improbis, aut insiliatoribus fratrum res ere, ne torpore defriae oppressi taciturnitatis teneantur obnoxii. Itaque qui potest obviare , G pertIrbare perversos , ta non facit, nihil aliud es, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifeso facinori de it obviare . Huc referendus erit, supplendusque canon 8. cau. 23. qu. 3. , quem Gratianus falso quidem nomine Damasi retulit, cum hujus epistolae Damasum auctorem nequeamus agnoscere, at minus etiam recte tribuit Anal asio, cum nullibi aut in germanis, aut in

apocryphis Anastasii epistolis legatur, sed potius in aliis MercMoris epistolis, qua- Iram. II. D d lis

215쪽

ici Pars secunda . Caput XXXIV. lis esset epistola Innocentii in can. 3. dist. 83. , aut epistoIa Eleutherii in can. ss.

Gau. R. qu. T. , ex quibus eo vel clarius liquet, omnia ista inrcatoris animum ubique exhibere.

De Epistola s. de Chorepiscopis, sive ad Episcopos

Africae.

Prodiit apud Isidorum inreatorem altera epistola nomine Damasi, quae nil meo ro quinta in recentioribus Collectionibus describitur cum hac epigraphe: Dominis venerabilibus Fratribus, Prospero Numidiae primae Sedis Episcopo, Lemi, Reparato, AI xandro , Benedicto, Rufo, EP omnibus ceteris ubique in recta, sanaa, EN apostolica fiacon sentibus Orthodoxis Episcopis Damasus Episcopus. Nota consularis epitiolae adje- ω haec est. Datum MI. Junii Libio, ta Theodoso viris clarisi. Cog. Hac in re demore suo a consularibus vetuitis monumentis recessit Mercator. Et quidem comsulatus Theodosii convenire potest cum temporibus Damasi ; sed quomodo congruat consulatus Theodosii cum Libio non facile quispiam agnoscet. Etenim ter Consul fuit Theodosius, primo anno 38 o. cum Gratiano; deinde anno 388. Cum Cynegio, postremo anno 393. cum Abundantio. Sed Praeterea Μercatoris artem detegunt abunde fragmenta quamplurima, quae ex auctoribus Damaso recentioribus in hanc ipsam epistolam derivata videntur; non solum enim veterum Graecorum Conciliorum canones ex interpretatione Dionysii Exigui referuntur, verum

etiam nonnulla ex Concilio Chalcedonensi , Concilio Romano 6. sub Symmacho , ex Stricto , Innocentio , Zosimo, Coelestino , Leone, Gregorio depromta conspiciuntur. Quod si aut stilum epistolae intueamur, aut materiem, de qua ibidem agitur, omnia sane a Damaso non dissiciliter abjudicabuntur. Quod ut magis, magisque compertum sit, ad rem erit nonnulla heic tradere de Chorepiscoporum dignitate, & Offcio, cum ad hanc rem tota hujusmodi spectet epistola, fingantudique Africani Episcopi Damasum interrogasse, quale si Chorepiscoporum ministerium, aut quod eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant ri tes s liceat eos seri, an non. Iuvabit nonnulla animadvertere, ex quibus magis magisque dignoscatur, Damaso non posse tribui, quod de Chorepiscopis in hac epistola traditur , unaque concludi pol sit , quae ratio habenda sit Gratianeorum canonum ad hanc eandem

rem pertinentium.

Cliore piscoporum originem antiquissimam esse nemo inficias iverit; cum eorum apertiis ma fiat mentio in Concilio Antiocheno anni 34t., in Concilio Neocaesariens, quod Nicaeno I. vetustius est, ut omittam canonem 1. Concilii Chalcedonensis; atque etiam diutius Chorepiscoporum ossicium in Ecclesia perseveravit, nam sub finem octavi saeculi, & initium noni, praesertim tempore Leonis Ill. , & Gregorii IV. acerrimae fuerunt controversiae de Chorepiscoporum munere, ac potesta te , ut patet ex Concilio Parisiensi 6. lib. 1. cap. 27. , di ex Capitulari Caroli Magni anni 799., quod habetur in tomo r. Capitularium Francorum Baluzianae editionis pag. 3 . Qualisnam vero fuerit eorundem dignitas, & qualis auctoritas, non satis apud omnes est in comperto: alii enim Episcopatus ordine fuisse illos insignitos asseverant, alii e contrario inficiantur; alii rursum certa Ecclesiasticae potestatis munera illis tribuunt, quae alii denegaverunt. Ego sane non ubicumque,

216쪽

De Damasio. aut persetuo dixerim receptam fuisse disciplinam hujusmodi; sed modo Cliore-

Piscopi Episcopatus ordine insigniti fuerunt, modo simplices, ut vocant, Sacerdotes erant; modo majorem , modo minorem potestatem explicaverunt. Primis Ecclesiae saeculis erant Chorepiscopi, qui ab Episcopis mittebantur in vicos, & D-Sos , sive Ioca extra civitatem sita, ut ibidem sacramenta in vicem Episcopi ministrarent, adinstar Parochorum. Nondum enim erant tum constitutae Parochiae, feci una erat Episcopalis Ecclesia in civitate; alias autem opportunum videbatur Christianis rure degentibus quoquomodo contulere. Eo igitur Sacerdotes mittebantur, quos Chorepiscopos appellabant. Hinc in canone io. Antiocheni Concilii

Iegimus et uui in vicis, vel myessionibus Chorepiscopi nominamuν te. Num vero illi Cliorepiscopi pagorum, vicorumque fidelibus regendis praesecti Episcopatus ordine

insigniti essent , generaliter definire non ausim; cum certa in hanc rem veterum Patrum monumenta adferri non possint. Si conjecturis dandus est locus, fortasse asserendum videretur, nonnullos ex Chorepiscopis Episcopali ordine fuisse insignitos nonnullos vero infra ordinem Episcopalem constitutos, sive simplices, ut vocant , Sacerdotes fuisse, praesertim vero ante Concilium Sardicense Episcopi esse Potuerunt, cum nondum proclitus esset canon, quo in vicis constitui Episcopos . interdiceretur, quod primum vetitum adparet in can. 6. ejusdem Concilii; aut etiam post Concilium Sardicense in iis Provinciis Orientalium , in quibus Sardicense Concilium receptum minime fuit. At vero, ubi Sardicense Concilium sanxit EpisCopos in vicis non esse ordinandos, & Sardicensis canon receptus est, tum evenixe potuit, ut Chorepiscopi Episcopatus ordine non insignirentur , sed haberentur omnino juxta modum recentium Parochorum o imo etiam exinde fieri potuit, ut Parochiae eadent ratione, qua nunc etiam ordinantur, constitui cceperint. Hinc

facile percipitur canon Io. ex Antiochenis, ibi juxta Dionysium Exiguum: Qui in vicis, uri possessionibus Chorepiscopi nominamur, quamvis manus impositionem Episcoporum perceperim, ta ut Episcopi consterati sunt; tamen Sanctae Θnodo pIacsit, ut modum proprium recognosci in Oe. Data scilicet facultas ipsis fuit, ut quidem Lectores.

Subdiaconos, aut Exorcistas ordinarent, non vero Diaconos, aut PreSbyteros,

nisi mandatum ab Episcopo Civitatis suscepissent. Pertinent porro haec ad Chore- Piscopos Episcopali ordine tu signitos, qui tempore Antiocheni Concilii plures esse

Poterant, cum nondum celebratum esset Sardicense Concilium, quod supra Iauda-το canone primum decreverat, ne Episcopi extra Civitates ordinarentur. Cum Canone Antiocheno consonat etiam canon I a. ex Ancyranis, editus etiam ante .

Concilium Sardicense. Facile etiam percipitur Leonis Magni sententia in can. 4.diit. 68. , ubi novo jure vetitum adparet Chorepiscopis , ut abstinerent ab iis, quae x Piscopis erant reservata, adjecta ratione, quia Chorepiscopi Ponti catus apicem non habent; non enim aliter scribere poterat Leo Μagnus , qui scribebat post tempora Concilii Sardicensis, di in iis locis, in quibus Sardicensis Concilii canones recepti fuerant.

Haec vero priora Ecclesiae saecula spectini. Alia posteriore aetate invecta fuit Chorepiscoporum disciplina, & quidem a germana sacrorum canonum Prudentia: Prorsus aliena. Nimirum cum Episcopi locupletiores facti sunt, parum ipsi solliciti fuerunt de rerum sacrarum ministerio, atque ut impensius deliciis, ει quieta Vacarent, & Episcopalibus commodis fruerentur, Chorepiscopos constituerunt ci- ira enses, eos scilicet, ad quos civitatis, & Ecclesiae praesertim Cathedralis cura,

217쪽

ata Pars secunda. Caput 0XIV. N administratio in spiritualibus pertineret, ut, dum Chorepiscopus verbi divini praeco esset disertissimus , vigilanterque Ecclesiae utilitati deserviret, Episcopus ipse oti sam vitam, delicatamque traduceret. Hinc legimus in Capitulari Caroli Μagni anni 739. cap. 1., seu cap. r. lib. 6. Capitularium Baluaianae editionis de Chorepiscopis : A suis quietibus ac delectationibus inhaerentibus facti sunt. Nemo non . videt, quam diversa fuerit horum recentium Chorepiscoporum ratio; ubi enim Chorepiscopi veteres ob pagorum , vicorumque utilitatem constituti fuerant, ut

Episcopus impensius Cathedrali Ecclesiae, & Civitati vacaret, hi potius ideo eligi

coeperunt, ut Episcopi in indigno prorsus otio marcescerent. Et quidem ex universiis propemodum octavi, & noni saeculi monumentis adparet, Episcopos praesertim occidentales muneri suo aut parum aptos extitisse, aut parum vacasse, qui ne Ecclesiasticis negotiis detinerentur, curas omnes in Chorepiscopos transferebant. Hinc autem gravis limae subortae sunt controversiae, diversae excitatae sunt Sectae, ut utar verbis Hrabant Μauri in lib. de Chorepiscopis, invidiae, irae , rixae, aemulationes, dissensones, contentiones. Quicumque enim lugebant talem tantamque Episcoporuin incuriam, atque oscitantiam, novam hanc recentium Chorepiscoporum diiciplinam, tanquam teterrimam Ecclesiarum omnium luem, detestabantur. Qui e contrario Episcoporum quieti favebant, ea, quae in honorem veterum Chorepiscoporum ab antiquillimis Conciliis constituta fuerant, his posterioris aetatis Chorepiscopis accommodabant, quasi Chorepiscopi istiusmodi vetustissimis Patribus jamdiu probatissimi viderentur. Haec dira contentio gravissimos utrimque habuit defensores, aliis de Episcopali cura sollicitis, atque ideo vicariam Chorepiscoporum operam improbantibus, aliis contra conantibus , ne Chorepiscoporum antiquissima dignitas ab Ecclesia recepta, & saepe numero probata, dedecori haberetur. Eo autem acriores , vehementioresque concitatae fuerunt seditiones , ubi de horum Chorepiscoporum auctoritate disputari coepit. Non erant sane Chorepisco.

pi hi recentiores Episcopali dignitate insigniti; quia duo Episcopi in una Civitate

ordinari non poterant juxta Conciliorum veterum recepiissimas sanctiones. Attamen non desuerunt, qui Episcopalem quandam potestatem in Ordinationibus praesertim sacrorum ministrorum Chorepiscopis ipsis assererent, ea potistimum ratione ducti, quia permissum aliquando legerunt vetustissimis Chorepiscopis, ut Clericos ordinarent , quemadmodum superius ostendebam quamquam Iamen non animadverterint, singularia nonnulla recipi potuita in Chorepiscopis vetuitissimis ante Concilium Sardi cense ordinatis, utpote qui Episcopali ordine insigniti erant . Atque haec controversia eo devenit, ut ob Ecclesiarum tranquillitatem ad Summum Pontificem delata fuerit dirimenda. Tenebat tunc Μaximum ' Pontificatum Leo III., ad quem Carolus Μagnus in Chorepiscoporum caussa misit Amonem Archiepiscopum Iuvavensem , aliosque anno 799., ut ejus sententia controversiae finis imponeretur. Tandem vero eo deventum est, ut Chorepiscopi nulli amplius eligerentur , quae constitutio legitur in Capitulari anni 79 s. relata in librum 6. Capitu- Iarium cap. I 2I. Baluzianae editionis . Cum tamen constitutio haec generalis non esset, non potuit ubique recipi, ut Chorepiscoporum ossicia antiquarentur, sed de eisdem novae controversiae agi Potuerunt, ut constat ex Concilio Parisiensi annis 29. lib. r. cap. , & ex epistola Nicolai I. ad Rodulphum Archiepiscopum Bituricensem cap. x. Erant enim adhuc, qui Chorepiscopis lavebant, licet non omnes eadem voluntate, alii scilicet, praesertim Episcopi, ut Chorepiscopis tanquam

218쪽

De Damaso . 213

Vicariis uterentur, seseque ab ecclesiasticis muneribus obeundis eximerent, alii, ut veterem disciplinam , qua Chorepiscopi laudabantur, incolumem custodiendam cu- .rarent. Hujusmodi inter ceteros fuit Hrabanus Maurus , cujus est liber singularis ad Drogonem Μetensem Episcopum directus de Chorepiscopis, edi dignitate, atque σι- cio eorum, ex quibus facile constat, Chorepiscoporum officium, atque institutionem in civitatibus nonnisi tardius desecula. '. Non est otiosa brevis haec de Chorepiscopis dissertatio , ex qua nimirum facile dignosci potest, Damaso Papae nullam fuisse occasionem scribendi adversus Chori, Piscopos, quemadmodum in epistola , de qua agitur , legimus; .imo occasionem quidem suisse Isidoro Μercatori, qui cum initio octavi taculi scripserit, prae oculis habebat acerrimas illas, quae Chorepiscoporum caussa soboriebantur, contentiones. Huc sane pertinent ea, quae fere in principio hujus epistolae legimus. quaeque Gra- clauus retulit in canonem s. dist. 68., nonnullis omissis, quae propterea juvabit hoc in loco supplere his verbis: Igitur de Chorepiscopis, de quibus nos consulere toluistis, quale sit eorum ministerium, aut quid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel s liceat eos feri, an non , quia audivimus eos jam esse prohibitos, aut quid do his, qui jam ordinati reperiuntur, agendum sit, nil bis certius respondere nobis videtur , quam olim a Praedecessoribus nostris decretum reperimus , ut eis ad veniam nibi I prorsus aliud reservetur, quam privatio sacri miniserii, quod iustite astu erunt, quia proh biti tam ab hae sacra Sede, quam a totius orbis suerant Epistopis. Nimis ergo eorum institutio improba, nimis es prava, quia, ut hi de summo bacerdotii ministerio aliquid

praesumant, omni auctoritate caret, ει sacris canens bus invenitur esse contrarium, atque

ad totius Ecclesiae. pertfrbationem superba , cst superflua tensit elatio , vacuum est, tainane quidquid in praedicto Sacerdotii summo egerunt ministerio . Quod ipsi redem sint, qui P presbyteνi, suscienter invenitur, quia ad formam, exemplum septuaginta inveniuntur prius institati. Sed quis Deo gratias ) mora n cessarii, seue in primitiva Eabsa, propter sudium , quod erga pauperes exigebant, non sunt, tu quia illicita praesumebant,

' quod agebaηt , actum non erat, edi propterea multi in securitatem Iobi recisostico fraudabantur, ta frustrabantur misi eris', ideo tam ab hac Santis Sede , ut superius memoravimus , quam edi ab omnibus totius orbis Episcopis a Ponti calibus sunt regoti o eiis . Nam , ut nobis relatum est, quidam uJcoporum propter suam quietem eis plebes suas committere non formidant , ut , illicita, atque prohibita agant, iidem ea , qui

solis Pontificibus debentuν, sibi usurpant, ta ipsi in sua quiete torpent , curam Ibi

a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat: Bonus pastor animam suam ponit, preovibus suis , ω voeat eas nominatim , ta cognoscis suas, ta suae agnoscuηt eum; est item: sicut nouit me Pater, N ego agnosco Patrem, animam meam pono pro otibus meis. De mercenario autem quid dicat, bene nostis, quia videt Iupum. venientem , /imittit

oves, ta fugit, lupus rapit, ta dispergit oves, NIiqua. Pro talibus vero negi gitur cura Mese , ω ejus flatus perturbatur. Et ideo sunt prohibiti in tantum , ut saliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu. Illi namque Episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus similes , quae statim, ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant.

Sic di isti infantes suos, idest populos sibi commissos , aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant , idest pro sua lubitu secularibus curis inhiene , tu quod unicuique

GDm fuerit, liberius agant. Pro tesibus enim animae negliguntur, oves pereunt, morbi

crescant, haereses, ta schismaca prodeunt, Ecclesiae destruu3tur, Sacerdotes vitiantzr.,

219쪽

P religua maIs proveniunt. Non taliter Dominus docuit, G Apostoli instituerunt, sedias, qui curam suscipiunx , ipsi perag-ο , ipsi proprios manipulos Domino repraesentem. Nam ipse ovem perditam diligenter quλsvit, ipse invenit , ipse propriis humeris reporta pit, nosque idipsum facere perdocuit. Si ipse pro ovibuι tantam curam habuit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportost, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam , multas sustinens injurias, mulca opprobria , multas passones , pro nobis traderet; quid nos miseri , edi desues dicturi sumus , qui etiam pro ovibus nobis commissis

caram impendere negIigimus, edi aliis es educandas tradimuι y Corrigantuν baec, fratres, necesse es, quia qui plus laborat, majorem mercedem accipiet. Nam non amplius,

quam duos ordines, inteν dijcipulas Domini esse cognovimus, ides duodecim insolorum , P septuaginta discipularum; unde se tertius processerit, funditus ignoramus . Et quod ratioηe caret, extirpare necesse es. Quod enim Episcopi non Int, qui minus, quam arribus sunt ordinati Episcopis, omnibus patet, quoniam, ut bene nosis , prohibitum a sacris est Patrihus , ut qui ab uno, vel a ἐυζbus sunt ordinati Episcopis, nee nominentur Episcopi. Si nomen non habent , qualiter uscium habebunt 7 Sic 'ad integra epistolae exemplaria corruptum Gratiani iragmentum exegi, ex quibus liquido conitat. ibidem improbari Chorepiseoporum officium , ac dignitatem , non qualis erat priori-hus Ecclesiae saeculis, & ipsis temporibus Damasi, sed qualis fuit saeculo Ecclesiae octavo, quemadmodum superius demonstrabam. Nimirum in hac epistola nihil urgetur pressius, quam Episcopos Per sese muneribus ecclesilailicis fungi debere , non per Chorepiscopos, dum Episcopi desidia torpent; quae sane conveniunt Chorepiscopis Civitatensibus circa saeculum octavum institutis, non Chorepiscopis rusticanis, quorum vetustissimam fuisse originem, & quidem sacris canonibus maxime Irobatam asserui . Vel itaque hac de caussa non Damasci, sed recentiori auctorianc epistolam adscribemus, in qua Praeterea etiam in fragmento nuper descripto nonnulla reperiuntur, quae Damala tribuere nefas esset. Initio enim auctor epitω- ta inquit, Chorepiscoporum ossicium fuisse tam a Praedecessoribus Pontificibus Μωximis , quam a totius orbis Episcopis improbatum. At vero temporibus Damasi, quibus et monumentis probari poterit, generali totius Ecclesiae decreto Chorepiscopos fui me damnatos, quando tamen plures sunt Conciliorum canones, quos i perius laudabam quibus Chorepiscoporum ossicia definita deprehendunturi Subdit auctor epistolae, in primitiva Ecclesia fuisse Chorepiscopos necessarios , propter sudium, quod erga pauperes exigebant . At vero in his praeter solemne mendacium , est , quod deprehendamus egregiam injuriam , quam vetustisIimae Ecclesiae hic Pseudo-Damasus intulit. Mendacium in eo solemne est, quod Chorepiscopi ideo electi in vetere Ecclesia fuerint, ut pauperibus opitularentur, quod potius Diaconorum munus extitisse Apostolorum acta demonstrant. Deinde gravis injuria veteri Ecclesiae insertur, dum eodem contextu scribitur, Chorepiscoporum insitutionem nimis improbam fuisse, P nimis pravam, quasi improbarum, & pravarum nimis inititutionum apostolicae aetatis Ecclesiam auctorem faciat. Quod denique subditur Christum Dominum nonnisi duos minii trorum sacrorum ordines instituisse, Apostolorum primum, alterum Discipulorum; item Apostolis Episcopos, Discipulis Presbyteros successisse, ut ordo medius Chorepiscoporum divinae institutioni adversari videatur, arguit auctorem epistolae, tanquam eum, qui vetustissimos Conciliorum canones ignoraret. Revera in

Concilio Neocaesareensi Chorepiscopi in locum Discipulorum Christi Domini successisse traduntur in can. 1 3. ibi: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem cae sormam septuaginta

videntur

220쪽

De Damaso. Isin πιν ego. me porro nemo erit, qui Damaso sacrorum emonum cultori mimio tribuere aliquando possit. Haec, quae initio epistolae habentur, ad Chorepiscoporum originem , & institutio- enem Pertinere noscuntur. Alia quamplurima subsequuntur de eorundem Chorepi- :

scoporum ossicio, & potestate, atque inter cetera scribit Pseudo-Damasus, Cho- qu. 7. Tepiscopos non posse manus imponere ordinandorum clericorum caussa, atque uti- etur hac phrassi, ut scilicet Chorepiscopi manus imponendo magis vulnus inserant , 3.

quam salutem. Huc Pertinent verba canonis a s. cau. i. qu. 7. , quae Palearum au qu. r. 'ctor rursum descripsit in can. 3. cau. s. qu. I., qui canones etsi cum integris epistolae exemplaribus consonent, tamen ad rem Gratiani parum facere videntur; et nim ea verba ad eos referenda sunt, qui a Chorepiscopis legitima auctoritate , ut dicitur, carentibus ordinantur; at vero Gratianus in canone 21. cau. I. D. I. de illis intellexit, qui ab haereticis, auctor Palearum in can. 3. cau. s. D. I. de illis, qui ab excommunicatis ordinationem susceperunt. Video autem , unde Isido-xus Alercator hanc sententiam excerpserit, videlicet ex Innocentio I. in epistola ad

Rusum, Eusebium, & ceteros Μacedoniae Episcopos cap. 3. ibi: Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui discultate longiorem misit disputationem , cum nos dicamus ab haereticis ordinatos vulnerarum per illam manus impositionem hahere caput . .

ubi vulnus in um es, medicina es adhibenda, ut pest recipere sanitatem, quae s nitas post tulnus secuta sne cicatrice esse non poterit, atque ubi paenitentiae remedium neclarium est, illis ordinationis honorem locum habere non posse; nam I, ut Iegitur , quod tetigerit immundus, immundum erit , quomodo id ei tribuetur, quod munditia, ae ritas consuevit accipere Τ ded contra adseritur , eum, qui hεnorem amist, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere, a quiescimur, id verum est certe, quia quod non habuit, dare non potuit, damnationem titique , quam habuit per pravam manus impostionem, dedit, ει qui particeps fisus es damnato , quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum. Haec ad amussim imbiari conatus est auctor epistolae D Imali, eo tantum servato discrimine, quod Innocentius de haereticis, Pseudo-Damasus de Chorepiscopis ordinatoribus disserebat . Ex quibus nemo non.videt, quam meliori jure Gratianus Innocentii verba describere Potuisset, quam verba Pseudo-Damasi; etenim in primis germana retulisset, non apocrypha ecclesiasticae prudentiae monumenta , deinde verba Innocentii ad rem Gratiani magis pertinere videntur, utpote quae de ordinatis ab haereticis concepta sunt, & Gratianus de ordinatis ab haereticis sermonem instituerat; at e converso re- Iaturus Gratianus verba Pseudo-Damasi , vim ipsis inferre debuit, ut quae de Ch Tepiscopis concepta erant, haereticis ordinatoribus accommodaret. Sub finem epistolae ita concluditur: omnia haec decretalia P cuisorum Praedec Caa. t . rvm nostrorum constituta , quae de recisasticis ordinibus , ω canonum promuuata sunt di- ωu. xy. sciplinis, ita a vobis, ta omnibus Episcopis, ac eunctis generaliter Sacerdotibus eum- ν' 'diri debere mandamur, ut s1sis in illa commiserit, veniam Mi deinceps noverit denegari. De illis ibi decretalibus loquitur epistolae auctor , quibus superius dixerat, Chore-piscoporum institutionem pluries reprobatam suisse , atque damnatam . Atque his usus est Gratianus ad firmandam decretalium Pontificiarum auctoritatem

in Canone 12. Cau. 2 s. qu. I. Ego vero cum noverim, Pseudo-Damasi verba

decerpta fuisse ex epistola Leonis Μagni ad Episcopos Campaniae , S c. in vetustis editionibus 1., in editione Quesbelliana 3. cap. ulti, non dubitaverim pro Grati in

SEARCH

MENU NAVIGATION