Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

cati. II.

tiano Damasi verbis verba Leonis supponere, ibi: Omnia deerrealia erestituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium Decelsorum nastrorum , quae de recla sticis ordinibus, edi canonum promulgata sunt disciplinis , ita a vestra dilestione custodiri debere mandamus, ut siquis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.

De epistola a. ad Episcopos Italiae.

Quae septimo Ioco inter epistolas Damasi apud Collectores recensetur , hac inscriptione designatur : inise M Episcopis per Italiae Pro vincias constitutis Damasus Episcopus in Domino salutem . Facile etiam in ipsa agnoscimus Μedicatoris manum, quum exhibeat consuetas ejusdem sententias, quales ad accusationes pertinent Episcoporum. Praecipuus epistolae scopus eo spectat, ut demonstretur, accusationes non per scripturam, & ab absentibus , sed a praesentibus esse instituendas, quam ob rem inane producitur, & prorsus indignum Damaso'argumentum , ibi: Nam edi Dominus noster Iesus Chrsus Itidam furem esse sciebat , sed

quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non es ejectus ; quasi Christus adinstar saecularium judiciorum tribunali praeesset, aut quasi ideo Christus Dominus non susceperit Iudae accusationem, quod esset facta per epistolam ab absente . Quid

memorem collecta ibidem fragmenta epistolarum Μercatoris congesta simul cum sententiis Patrum Damaso recentiorum' Satis erit intendere in consularem notam, ibi: Data 3. Idus Aprilis Aristo, EN AUMure ConsuIibus . At vero Ardabures consulatum gelsit non cum Siricio, sed potius cum Hieris, eumque anno 427. , ac propterea multo post obitum Damasi. Brevis est haec eputola, & ferme integra a Gratiano recitatur, omissa scilicet praefatione, quae consonat cum epithola Leonis Magni 4 . juxta veterem editionem, Omissa etiam conclusione epit totae , quae eadem omnino est cum verbis Agagni Gregorii epist. 128. lib. 7. Quae apud Gratianum legimus, ad integra epistolae exemplaria ita redigam. Ait auctor epistolae rRelatum est aI Sedem Apostolicam refert haec Gratianus in Can. 3. Cau. s. qu. a. vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore. 9uod deincepsis amnι orbe terrarum feri apostolica auitoritate prohibemus, cst quod nuper factum est, ab que ulla retardatione corrigi rogamus. Nec unquam prius per scripta eorum , qui accusantur repetit haec paullo corrupta Gratianus in can. 76. Cau. II. qu. 3. eaussam discutere Iiceat , quam per querulantium institutiones ιocati canonice ad SF dum veniant, edi praesens per praesentem intelligat, quae ei objiciuntur . 9uod bene . haec omittuntur quidem in dicto can. 3. , sed habentur in dicto can. 76. P per

sapientiam Salomonis dicitur: antequam scruteris, ne reprehendas et intellige prius , e tunc increpa : antequam audieris, ne respondeas , licet apertissima si contrariorum reprehensio . Verumtamen oportet his, qui dati sunt ad eorum examinationem ordinem servari ab his, qui secundum Deum haec etiam omittuntur in dicio can. 36. pediscrutari deputati sunt, quatenus ita cum operatione cooperante inveniamus V conseas rem Deum, qui dicit, ubi duo sunt , vel tres congregati in nomine meo , ibi sum is

media eorum . Nam cae Dominus noster desus Christus Judam furem esse s iebat, sed quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non est ejectus. Nee vos ullo modo agere:

oportet, quod ille noluit facere ; leges enim saeculi rursum hic Gratianus in dictos u. 3. accusatores pr sentes exuunt, non per scripta absentes. inde canonica

Patrum

222쪽

De Dama o . SI IPMrum emittita nos semes, sed saepissime clamant, ore accusationes , nec testimonia suum per scripta posse proferre, nec de aliis negotiis quicumque testimonium dicunt , nis de bis, quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Similiteν is qui alium accusare Hegerit jam retulerat haec Gratianus etiam in can. s. Cau. 3. M. 9. prae- ω. R. sens per se , ω non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa . Nec ullas unis em. r.esam iudicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, Deumque defendendi s aecipiat ad abluenda crimina. Curandum namque es , ne ira quenquam subripiat , f eiatque citius omne, quod non licet. In tota sere hac epistola, ut Gebam , plurima sunt hinc' illinc depromta fragmenta, qua ex authenticis, & Damaso recentioribus. qua ex apocryphis monumentis. Exemplum sit in his verbis , quae descripserat

idem Μereator in epistola unica Eleutherio Papae tributar Nihia tamen absque legia rimo , ω idoneo accusatore fat: nam S Dominus noser Jesui Christus Tudam fure esse sciebat, sed quia non es accusatus, ideo non es ejectus . Nonnulla praeterea excer

pia videntur ex canone xx. Concilii Toletani 6. , quem legimus in can. 9. cau. 3.

m. s. Quis ulterius non agnoscat in hanc epistolam relata verba Concilii I ater nensis sub Μartino Papa celebrati anno 64 . , secretarii a. initio 3 ibi: Sancta Sm dus studuis competenter non antea per scripta eorum , qui accusati sunt , caussamiliorum doetuere, donec per querulantium institutiones res Hrit hanc, hy addiscere v.

Derit , illud videlicet, quod per sapientiam bene placuit Salomoni adimpIens , quod dicinantequam scruteνis , non reprehendas intellige prius, ta tunc increpa , antequam audie ris , non respondeas. Nempe Iicet aperit ma si contrariorum reprehensio , verumtamen mortet ly his, quae clara sunt, ad eorum examinationem ordinem conservari ab his, quὸ secundum Deum serutari demimi sunι, quatenus ita eum oratione cooperantem iuveni mus est eonfessorem Deum, qui dieit: Mini funt duo, vel tres congregati in nomine , meo , ibi sum in medio eorum. Conferri haec poterunt cum dicto can. 76. cau. tr.

qu. 3. Demum quae habentur in fine diati canonis 3. , & in dicto canone 8., descripta videntur ex verbis Aniani interpretis legum Theodosianarum ad legem x μCod. Theodos de accusiuionibus , ibi: Ipse , qui crimen intendit, praesens per se acincuset, inscriptione praemissa . Judices vero puniendi sunt, ει damnandum ictum , s somtasse laeserim, I innocentem , nis praemissa inscriptione, subdendum crediderint ρυσπι-L

De epistola ad Aurelium Carthaginensem.

Inter epistolas Isidori Mercatoris primum locum tenet epistola Damasi ad Aure.

Iium Carthaginensem Episcopum. Cum enim Μercator plures Summorum Veterum Pontificum decretales evulgaturus esset , non primum ad illas manus as movit , quam nonnulla generatim de epistolis veterum Pontificum traderet , quibus tutium sibi videbatur merces suas effundere . Finxit itaque, Aurelium Carthaginensem Episcopum a Damasci postulasse, ut in Africam mitteret antiquorum Pontificum Romanorum decretales a Sancto Petro usque ad eundem Damasum; cui petitioni

Damasus ipse responderit singulari rescripto, cujus inscriptionem ita edidit e Be ei mo fratri, ω Coepiscopo Aurelio Damasus, hac adjecta consulari nota: Data a L I. Junii Gratiano , ω Siricio clegunt alii r Cyricis quarto Consulibus . Brev est hujusmodi rescriptum, quo Damasus significat, se ad Aurelium mittere omnium suorum Praedecessorum constitutiones, nullo ex Pontificibus vetustioribus praere Tom. II. E e misso.

Diuiti sed by Corale

223쪽

Gn. s.

milis . Hae porro Constitutiones nullae aliae esse poterant , quam quae ab Isidona Mercatore deinde propositiae fuerunt. Deinde pergit Damasus Aurelium monens , ut statutis sacrorum Canonum , praesertim earundem decretalium, & ipse obtemperet , & auctor sit aliis, ut pareatur ἰ quo pertinet fragmentum illud hujus epistolae, quod legimus in canone s. cau. as. qu. his potius verbis legendum , quemadmodum integra epistolae exemplaria exhibent ibi: Violatores voluntarie e nonum graviteν a Sanctis Patribus judicantur, ta a Spiritu Sancto, cujus instinctu , Mdono dictati sunt , damnantur ; quoniam Nahphoemare Spiritum Sanctum non incongrue videntur , qui contra eosdem Sacros Canones non necessitate compuls , sed libenter , ut praesaeum est, aliquid proterve agunt, ast Ioqui praesumunt, aut sacere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumtio manifeste unum genus est blasphaemantium Spiritum Sanctum , quoniam , ut jam praelibatum est, contra eum agit, cujus impulsu, e, gratia talem sancti eriti sunt Canones . Haec sane sententia non videtur satis digna Pontifice Damaso ; per ipsam enim significaret Damasus, nullum es Ie omnino pecca. tum , quod appellari non posset blasphemia in Spiritum Sanctum. Nimirum, si canonum violatores ideo blasphami censendi sunt, quia agunt adversus lanctiones Spiritu Sancto amante editas , cur idem dicendum non erit de omnibus actibus adversus sacras, divinisque leges elicius ' Imo potiore jure , ubi lex divina quaedam proponeretur. Non opus tamen est his, ut epistolam a Damala abjudicemus. Siquidem notae consularis salsitas falsam quoque epistolam esse ostendit. Revera nusepiam in consularibus fastis legitur Gratianus cum Siricio, aut Cyricio gelsisse comsulatum . Gellit quidem quinquies I sed primum cum Flavio Dagalaipho anno 366., deinde cum Sexto Anicio Probo anno 3 i., tertio cum Flavio Equilio anno 374., quarto cum Flavio Merobaude anno 3 7 , & demum cum Theodosio Augulto anno 3M., nullibi aut Siricius, aut Cyricius designatur . Quod vero perspicue idipsum demonstrat, repetitur ec Episcopatus Aurelii Carthaginensis tempore , quod non potuit incidere in tempora Damasi . t Neque enim Aurelius Episcopus erat anno 389., quo jamdiu Damasus obierat, sed Diaconus tantum Ecclesiae Carthaginensis . Hujus rei testis est contemporaneus S. Augustinus , qui in lib. M. cap. 8. de Civitate Dei asserit, se statim , ac Fidem Christianam amplexus est , Carthaginem perrexisse , quod evenit anno 389., ac tum Aurelium adhuc Diaconum agnovisse . Hoc argumentum gravissimum est , atque ad hanc rejiciendam Damasi epistolam compulit gravissimos viros, Baronium ad annum 374. S. 11., Hi nium in notis ad epistolas Damasi , Posse vinum in apparatu sacro verbo Damasus, ut alios omittam bene multos. Quamobrem aequissimum erit , unumquemque Mereatoris fraudem hac praesertim occasione in omnibus agnoscere , quem videt ab initio suarum epistolarum adeo a veritate aberrasse, ut ejus deceptio ipsis propemo

dum oculis perspiciatur.

De epistola ad Paulinum . . t . E

Zegerus Vane en in a. partem Gratiani expendens canonem 43. Cau. T. qu. I.

ita scribite intra extae Damas Papae L ad dictum Paulinum epistola ; sed nec

in hac, aut alia Damas adscripta, verba bis a Gratiano relata occurrunt. Non satis soler

ter eruditus hic Scriptor Damasi epistolas investigavit. Vidit quidem ipse epistolam

- - . - . . Damasi

224쪽

De Damaso. 219 Damasi ad Paulinum, quae incipit Per filium meum Vitalem , in qua revera noria

Iegimus Gratiani fragmentum, & hanc asseruit unicam extare. Verum ego aliam video epistolam ejusdem Damasi ad Paulinum Thessalonicensem inscriptam apud Theodoretum in lib. s. hiitor. Eccles cap. Q. , & ex Theodoreto in Bibliotheca Patrum tomo 27. epistola s. inter epistolas Damasi . Porro in medio ejusdem epistolae haec verba leguntur : Eos autem , qui ab Ecclesiis , in qIDM viserunt, ad aliasse transtulerunt, usque eo snt a nostra communione alieni, quoad ipsas ad urbes redierint , in quibus erant primum ad aliquem honoris ecessalici gradum elati. Quod si uis in alterius locum, qui sedem mutavit, cooptatus sit , tantisper a dignitate sacerdotali vacet ille , qui civitatem propriam deseruit, dum qui ei succeserit, obdormierit in D mino . Haec sane verba cum fragmento Graiiani collata indicant, hanc ipsam epistolam esse, quam Gratianus laudare, ac referre voluerit in dicto canone 43. , quod enim paullisper & verbo tenus varium legitur , ex Graecae epistolae varia imterpretatione proficiscitur, eadem retenta utrobique sententia. Neque morari quem-Piam debet, quod Theodoretus epistolam scriptam referat ad Paulinum Thessalonicensem, Gratianus autem ad Paulinum Antiochenum; Siquidem hac in re jamdiu animadvertit Baronius ad annum 3 8. num. 4o. & 4 . mendum solemne Theodoreti, vel ex eo, quod omnia latina ejusdem epistolae exemplaria reserant Pau-1inum Antiochenum , non Paulinum Thessalonicensem, vel ex eo, quod nullus Domin tempore Paulinus fuerit Thessalonicensis Episcopus I ideo autem suspicatur idem Cardinalis, Theodoretum abstinuisse a nominando Paulino Antiocheno, ne exinde deducere aliquis posset, Paulino Antiocheno, cui fortassis Theodoretus adversabatur, D, malam pere piliolam communicasse. Memorata epistola hanc habet epigraphen apud

Theodoretum: Confessio Fidei Catholicae, quam Damasus Papa misit ad Paulinum Episcopum I Dessalonicensem. Alia exemplaria epistolae latina ita exhibent: Professio siles, ta anathematismi adversus Apollinaris, Arii, Sabellii, Macedonii, Eunomii, ω Photini haereses . Ita de-Rxipsu auctor collectionis Conciliorum Venetae anni I 28. tom. 2. Pag. Io 6 I. ,

ubi etiam adnotatur, verba illa Gratiane a superius relata in aliquo Codice in . desiderari. Quod si verum est, poterit quis facile suspicari, ea verba adjecta fuisse .

Pothcriore manu; neque enim tolus epistolae contextus eadem admittere videtur ,

cum tota epistola pertineat ad professionem fidei variis articulis adversus Apollina. rium , Mium, Sabellium, Μacedonium, Eunomium , & Photinum compositam, nec conveniat in media fidei professione sententiam illam interseri, eamque unicam, quae de Episcopis Dicecesim deserentibus concipiatur. Quamobrem saltem illud comcludere liceat, Gratianeum canonem dubiae auctoritatis extitere.

De duobus aliis Gratiani fragmentis Damaso adscriptis.

Cum non defuerint, qui Pontificalem librum Damaso Papae adscripserint, mi- C . x. rum non est, si aliquando Damasi nomine relata fuerint, quae in eodem Pontifi-- α Cali libro leguntur . Ita contigit in canone a. diit. s6. , qui ad Pontificalem lis brum Potius spectat , attamen nomine Damasi recensetur , non quidem a Gratiano , qui nullibi Damasum tanquam Pontificalis auctorem agnovit , quemadmodum adstaret ex Can. 8. cau. 3L qu. 9., aut ex canone 9. dist. 19., qui licet ex

Pontificali libro depromti sint, Damasi tamen nomine non laudantur . sed Potius E e a ab

225쪽

ab auctore Palearum, qui in dicto can. a. reserendo Damasi nomen adiecit. Ce. terum Collectores Gratiano antiquiores neutiquam Damasci tribuerunt; non P, normiae auctor in cap. s x. lib. 3. , non Ivo Carnotensis in Prologo , qui potius Romanum Pontificale laudaverunt. Iam vero quid opus est argumentis, ut demonstretur Pontificale Romanum , ex quo memoratum fragmentum decerptum est , non e isse Damasii ' Id quidem complures Viri rerum ecclesiasticarum eruditissimi Ostenderunt, Observantes vulgatum errorem ex eo proficisci potuisse , quod Romano Pontificali praepositae essent duae epistolae, altera Hieronymi ad Damasum , qua Hieronymus petebat, se erudiri in gestis veterum Pontificum Μaximorum, altera Damasii ad Hieronymum, qua Damasus, quidquid ab antiquioribus Ponti si- cibus gestum erat, se significare in adjecto libello monebat . Hae porro epistolae a Viris gravissimis spuriae vocantur, tanquam tam a Damasi, quam ab Hieronymisylo prorsus alienae; nihilo tamen minus, cum Pontificale Romanum ab iis sua initia acceperit , facile potuit credula Posteritas idem Pontificale Damaso adscri- here . Quid vero, inquam, opus Probationibus ad rem meam , cum apertissime .constet, unum illud fragmentum , quod habetur in dicto canone a. , minime Damaso

tribui potuisse , cum Romani Pontifices ibidem memorati Damasio fuerint posteriores Τ Μemoratur ibidem Bonifacius Papa, cujus nominis primus vicit jam coepto quinto Ecclesiae saeculo, Felix III., qui vixit jam coepto sexto saeculo , Agapitus itidem sexti saeculi Pontifex , Theodorus, qui Pontificatum gessit medio septimo saeculo, Silverius, Deusdedit, quorum prior sexto, alter saeculo septimo claruit ;quos propterea nemo statim non videt a Damaso quarti saeculi Pontifice memorari minime potuisse. Quicumque vero Pontificalis libri auctor esse dicatur , sive ille sit , ut vulgo creditur, Anastasius Bibliothecarius, sive quispiam alius obscuri nominis Scriptor, juvabit nonnihil in memoratum canonem diligentius inquirere, ut in primis ad fidem meliorum codicum exigatur, deinde, qualis sit rerum ibidem enarratarum auctoritas, investigetur. Corruptissimam esse Gratiani lectionem nemo non videt, praesertim ubi in posterioribus verbis ea repetuntur , quae antea descripta fuerant. Sic primum legimus: A pitus ripa situs Gordiani Presbteri; & inferius et Item Agapitus natione Romanus ex Patre Gordiano Presbytero originem duxit. Corrupta quoque scriptura adparet, ubi traditur Silverius Papa alterius Silverit etiam Papae filius. Imo nec Gratianei ipsi codices invicem consonant, cum aliud exhibeant, qui editi sunt post Romanam correctionem, aliud, qui editi ante eandem emendationem fuerunt. Codices

recentiores ita habent: inde Damasus Papa scribit: inas ripa fuit suus Stephani Subdiacons . Bonifatius Papa fuit Mius yucundi Prensteri . Felix Papa Aius Felicis Presbteri de titula Fastis . Agapitus Papa Aius Gordiani Prenditeri. Theodoriu PapasIius Theodori Episcopi de Civitate Hierosol ma . Miserius Papa Mius Sitierit Episcopi Romae. emendant nonnulli r Aius Hormisdae Episcopi Romae P. Deusdedit Papa

illius Stephani Subdiaconi . Felix enim tertius natione Aser ex patre Episcopo Valerio natu1 es; item Agapitus natione Romanus ex patre Gordiano Presbura originem D. Hi . Complures etiam alii inveniuntur, qui de neerdotibus nati Apostolicae Sed, p-- fuerunt. Multo aliter habent antiquiores codices, ibit inde Damasus Papa scribis

Hieroumo Presbytero. Inscriptio haec ab eo facta videtur, qui Pontificalis libri auctorem ideo Damasum credidit extitiae , quia viderat initio libri Pontificalis episto-

226쪽

De Damaso. 222

epistolam Damasi ad Hieronymum, quemadmodum superius attigi , quaecumque tandem sit ejusdem epistolae vis , & auctoritas inus Papa fuit Mius Stephaei os diaconi. Bonifacius Papa fuit Ilius Jocundi Pre,breri. GIis Papustius felicis P esbyteri de titulo Fastis . Agapitus Papa Ilius Gordiani Presbyteri. Theodorus Papa Dius Theodori Episcopi de Civitate recto obma. Miserius Papa filius Silverit Epis opiRomae. Devi dedit Papa slius Pocundi Preobteri. Felix elum tertius natione Romanus ex Patre Fesice Preabiero fuit. Item Getasus natione Aser ex patre Episcopo Valeris natus es. Item Agapitus natione Romanus ex patre Gordiano Presbytero originem duxit . 2uam ures etiam alii inveniuntur, qui de Sacerdotibus nati Apsoli ae dedi prae- 'fuerunt. Omitto editiones alias , quas indicaverunt ad calcem Guidem Gratianei capitis Romani Correctores. Melius ad codicem Ivonis Carnotensis respiciendum erit; ex eo enim auctor Palearum videtur fragmentum illud in Gratiani codicem transtulisse. In Prologo Ivoniani codicis in ea parte , in qua traditur, dispensatum aliquando fuisse.ab arctioribus canonum regulis, quibus decretum fuerat, ne filii Presbyterorum ad Sacerdotium admitterentur, ita legitur e Et ut de nostris temporibas taceamus, scut legitur in gestis Romanorum Ponti cum observetur heic non Damasum auctorem laudari Felix III. natione Romanus ex patre I ellae Preobtero fuita temporibus Odoacri Regis inque ad tempora Theodorici Regis; item Agapitus natione Romaηus ex patre Gordiano Presbstero Summus Pontifex fuit. Gela vi natione Αρνω patre Valerio Episcopo sedit annos 3. menses 8. dies 18. Silverius natione Campanus ex patre Hamisia Romano Episcopo sedit annum unum, menses quinque, dies ax. Deusdedit natione Romanus ex patre Stephano Subdiacono sedit annos 3., dira 23. The doras natione Graecus ex patre Theodoro EpiIcopo sedit annos 6., menses f., dies 24. Non omnia illiusmodi exempla habentur apud auctorem Panormiae, quemadmodum deducitur ex vetulto ejus codice AIS., qui adservatur in Regia Bibliotheca Taurinensis Athenaei, ubi lib. 3. cap. s. haec leguntur e Ex lib. Ponti catus: Felix fuit Episcopus tertius natione Romanus ex Patre felice Presbtero a temporibus Odoacri Regis usque ad tempora Theodorici Regis; Item Getasus natione Aber ex patre Val rias Episcopo sedit annos quatuor, menses octo, dies triginta, edi multi Hii. Ad marginem tamen ejusdem codicis alio, & quidem recentiore charactere, haec adjecta sunt. Item Agapitus natione Romanus ex patre Gordiano Prethsero sedit menses xx. , dies Eo. Item Suverius natione Campanus Episcopus Romanus ex patre Dritus ira secte

annum 1. , menses f., dies s. Item Deusdedit natione Romanus ex patre Stephano bubdiacono sedit annos 3., dies a 3. Item Iohannes LV. natione Dalmatica ex patre Venantio Susastico sedit annum a. , menses f., dies xy. Item Theodorus natione Graecus ex patre Theodoro Episcopo de Civitate Hierosostmitana sedit annos 6., mense3 f., dies x9. En demonstratam Gratianei capitis originem: nimirum coeperunt Collectores nonnulli exempla aliquot adferre Pontificum Romanorum a Sacerdotibus progentrorum, eaque ex Pontificali Romano depromta, quibus alii vel marginalibus notis, vel novis collectionibus compositis alia exempla ex eodem Pontificali libro

adjecerunt. Porro exempla eadem hinc illinc sunt ex Pontificali libro collecta, ideoque ad ipsius Pontificalis exemplaria redigere ipsa juvabit , & quidem consisto in exemplis Gratianeis, videlicet Osi, Bonifacit, Felicis, Agapiti, Theodori , Sil- verit, Deusdedit, Felicis III., quibus addam Gelasium, utpote de quo in vetustis Gratiani codicibus mentio habeatur. De aliis Pontificibus, qui memorantur a relis quis Collectoribus, non inquis, ne extra Propositum meum vaLari latius videar.

227쪽

axa Pars secunda. Caput xxxIV. De Osio In primis frustra apud auctorem Romani Pontificalis quispiam quaereret,

eum liber Pontificalis Romanorum tantummodo Pontificum vitas exhibeat, non

mi cujuspiam, qui falso dicitur apud Graiianum Ossa Papa dummodo nomine

Papae intelligamus Romanum Antistitem , quemadmodum auctor ejusdem canonis intellexisse videtur. Neque enim ullus est Romanus ejus nominis Pontifex, imo uno demto Pontifice, cui nomen Deusdedit, nemo alius est ex Pontificibus Μaximis , cujus parentem Pontificalis auctor Stephanum Subdiaconum nominet. Quamobrem ego arbitror hac in re pro nomine Osti legendum esse nomen Deusdedit Pontificis, ut lectio consonet Romano Pontificali, ex quo idem fragmentum depromtum videtur. Μea haec opinio confirmari videtur ex iis, quae dicto canoni a. subjecerunt Romani Correctores, asserentes in vetusto exemplari Gratianeo satis

etiam emendato haberi haec verba r. inde Damasui Papa scribit : Deusdedit Papa filius Stephani Subdiaconi, Bonifacius Papa filius jucundi Pre1bteri, hesis Papas lius Felicis Presbteri de titulo Fascisae, Agapiιω, e . Nec forte quisquam dixerit , in principio dicti canonis a. Iegi non posse nomen Deusdedit, utpote de quo in posterioribus verbis mentio fit; etenim id parum referet consideranti, caput hoc maxime depravatum esse, eumque, qui caput ipsum exaravit, parum fuisse sollici. tum, ne eadem his referret; sic bis ibidem enarratur, Agapitum fuisse filium Gosediani Presbyteri. Itaque de Osio nihil est , quod ulterius adjiciam. Ab imperito fortassis Amanuensi nomen illud adpositum erit; totaque res deducetur ad Pontifices Μaximos Bonifacium, Agapitum, Theodorum, Silverium, Deusdedit , Ge-

Iasium, & Felicem, sive ille Felix sit, qui Felicis Presbyteri filius dicitur , sive

ille sit Felix III., qui ex patre Episcopo Valerio natus Prope finem canonis meis moratur . Porro in libro Pontificali haec leguntur de Bonifacio. Bonifacius natione Romanus ex patre Pocundo Presbytero, sedit annos 3., menses 8., dies 7. die. De Ag, pilo: Agapitus natione Romanus ex patre Gordiano Preabiero clericus ad Sanctum Johannem, ei Paullum, in. De Theodoro: Theodorus natione Graectu ex patre Theodoro Episcopo de Civitate Hierosobma, dic. De Silverio : Silverius natione Campanus ex patre Hormi da Episcopo Romano, tac. De Deusdedit et Deusdedit natione Romanus ex patre Stephano Subdia ono , serit annos tres , e e. De Gelasio: Gesasus natione Afer ex patre Valeria, sedit annos 4., die. De Felice hujus nominis tertio r Ielivnatione Romanus ex patre Felice Preibtero de titulo Fasciola, sedit annos octo , ωe. Atque ex hoc erratum agnoscendum est in editionibus nonnullis Gratiani, praese

tim recentioribus, in quibus sub initium legitur : Felix Papa situs Felicis Presbyteri de titulo Fascisae: 8e post aliqua : Felix enim III. natione Afer ex patre Episcopo Valerio natus est. Porro Felix III. ille est, qui in Pontificali libro non Afer natione, sed Romanus dicitur, atque ortus ex Patre Felice Presbytero, ut propterea priora illa Gratiani verba r Felix Papa filius Felicis Presbyteri de titulo Fasciola, de Felice III. sint intelligenda. At vero posteriora verba, in quibus dicitur Felix III. natione Aser fuisse, & ex patre Valerio, emendanda erunt ex eodem Ponti scali, ut pro nomine Felicis III. legatur nomen Gelasii; quemadmodum etiam lego

in vetustioribus Gratiani codicibus . . Iamvero etiam nonnulla breviter attingamus , quae ad memoratam laudatorum

Pontificum historiam pertinent, quibus aut Gratianei capitis, aut libri Pontificalis fides excutiatur. Nimis operosum esset, rursus agere sigillatim de Bonifacio , Aga-

Pito, Theodoro, Silveris, Deusdedit, Gelasio, di Felice III. Nonnulla propterea,

228쪽

De Damaso. 22 quae in antiquissimis rebus expendendis suffcere posse videntur, adducam. Prae primis vero, si nihil aIiud in medium adduci posset, quam auctoritas illius, qui si-hrum Pontificalem elucubravit, parum, aut nihil valeret ad demonstrandum; et eisium auctor libri Pontificalis, ut jamdiu Viri eruditissimi judicaverunt, obscurus admodum , & ignobilis est fabellarum consutor, cujus subdolam fidem, & pueriles nugas, imo & pudendas contradictiones jam pridem sugillaverunt . Ceterum ubi

scribit, in primis Bonifacium fuisse filium Iucundi , seu, ut alii legunt, Iocundi

Presbyteri, uti exhibent Gratianeae omnes editiones, & liber Pontificalis , nihil est, quod contra opponi possit , cum aliis ex monumentis Bonifacii genus satis ostendi nequeat, neque novum apud veteres suit, Presbyterorum , imo & Episcoporum filios ante clericatum susceptos legitime , ad ecclesiastica ossicia fuisse perductos. Testis est, ut alia sexcenta hujusmodi omittam exempla, S. Augustinus , qui in lib. i. contra Iulianum cap. 4. tradit, Iulianum Pelagianorum antesignatum jam pridem in Capuana Ecclesia a parente suo Μer virio Capuano Episcopo fuisse Diaconum ordinatum . Testis Gregorius Μagnus, qui Felicem III. Pontificem Μ ximum atavum suum extitisse profitetur in homil. 38. in Evangelia, cui addi posset caput 16. libri 4. Dialogorum. Agapetus etiam pari ratione dicitur filius Gordiani Presbyteri sub titulo Sanctorum Iohannis , & Paulli, quemadmodum scribit

Baronius ad annum 3 s. num. 29. , nec, quoad noverim, quispiam ex historicis contrarium quidpiam enarrat, licet certum produci nequeat monumentum, ex quo

id deducatur. Atque id ipsum de Theodoro dixerim, qui & in Pontific ii, & apud

Maronium ad annum 6 x. num. s. patria Hierosolymitanus asseritur, & ex Patre

Theodoro Episcopo. Quibus vero ex sontibus id hauserint, qui ita scripserunt, mihi hactenus ignotum est; quemadmodum nec aliunde constat alium Theodoro paren- rem extitisse. Aliter sane judicandum de Silverio , qui in codicibus Gratiani dicitur Silverit filius, in memorato Pannormiae codice filius Dritu aerae , & apud Ιvonem Carnotensem filius Hormisdae. Et quidem haec Ivonis lectio ceteris est ante fere da ob testimonium Liberati Diatoni Silverio eidem contemporanei ita in breviario cap. aa. scribentis: Romana Civitas Silverium Subdiaconum Hormistar quondam Papisilium elegit ordinandum. Deusdedit alicubi dichur filius Stephani Subdiaconi, alicubi filius Iucundi. Sed nomen Iucundi lariassis ab i lis Amanuensibus adscriptus est , quod confunderent patrem Bonifacii Papae, eum patre Deusdedit . Ceterum , sirittendamus vetera Pontificalis libri exemplaria, ipsa non praeseserunt Deusdedit Pom ificem tanqium Stephani Subdiaconi filium , sed aliter rem exhibent, quemadmodum exhibebat liber Pontificalis , quo Baronius usus est, ibi: Deusdedit,filius Stephani ex Subdiacono sedit annos tres. Agnoscendum igitur erit recentiorum codicum mendum, siquidem pro illis verbis: Filius Stephani, ex Subdiacono, Iegerunt recemtiores: Filius Stephani Subdiaconi. Nonnulli putant, ideo aliquibus ita potius scribere placui me , quod sibi facile persuadere non possent, Subdiaconum statim ad summum Pirntificatum potuisse conscendere a g. cap. s. de aetate, qualitate, & ordine praeficiendorum . Baronius asserit in elethione Deusdedit tum primum contigime , ut Subdiaconus in Pontificem Μaximum ordinaretur, atque hinc repetit Originem gravissimi in urbe Roma dissdii, quod eo tempore concitatum fuit. Verum his omnibus dissicultatem gravissimam movere potest, quod nuper ex Liberati Diaconi Breviario scripsi, videlicet jam antea Silagrium Papam e Subdiaconorum ossicio ad

Summum Ponticatum gradum fecisse. Ego potius arbitror, tum primum Presby-

229쪽

214 Pars secunda. Capse onm

teros solos, aut Diaconos, non vero Subdiaconos , ceterosve inferiores cierIeos ad Pontificatum Μaximum admissos, quum fuit celebratum Concilium Romanum anni 769. sub Stephano III., alial IV., quemadmodum probare facile potest eanon 4. dist. s. De Gelasio mentionem quidem non faciunt nonnulli codices Gratiani in dicto canone a. dist. 36. , alicubi tamen Valerii Episcopi filius dicitur, quemadmodum & apud Ivonem; alicubi autem, ut in Panormiae monumento superiu laudato, dicitur potius filius Valeriani. Quicumque vero sit sive Valerius , sive . Valerianus, apud auctorem Pontificalis libri Episcopus minime dicitur; ideo autem qui librum Pontificaleri secuti sunt, Valerium Gelasi parentem Episcopum fortassis adpellaverunt, quia apud auctorem Pontificalis Gelasius dicitur natione Afer , &inter Afros celebre erat nomen Ualerii Hipponensis Episcopi, cui Sanctus Augustinus successit non procul a Gelasi temporibus. Verum an haec cum historia satis consonare valeant, plurimum dubitaverim, praesertim quod demonstratum aliis quibus videatur, Gelasium non Astum, sed gente Romanum fuisse , contra quam scribat auctor libri Pontificalis. Arbitramur id posse deduci ex epistola Gelasi inter I. abbeanas 8. ad Anastasium Imperatorem scripta , in qua haec leguntur : Quia, gloriose Fili, te sese Romanus natus, Romanum Principem amo , cois , suscipio , est sicut Christianus eum eo , qui etelum Dei habet, secundum scientiam veritatis habere deis Mero. Scio quidem nonnullos ita Gelasii verba interpretari, ut Gelasius amorem suum Imperatori testaretur, quasi Romanus esset , ac si Romae natus, non quod revera se Romanum esse profiteretur, sed meo judicio urgent posteriora illa τertar ει sese Christianus, M.; eodem enim modo & se Christianum profitetur, & Romanum propterea qui praecedentia verba sicut Romanus natus explicant de eo , qu instar Romani nati se gereret, cum Romanus non esset, videant ne etiam Chrs.llianum non dicant Gelasium; sed eum tantum, qui instar Christiani se haberet . Demum error gravis emersit in Pontificales aliquot libros , quemadmodum & in Gratianeas editiones ratione Felicis III. In aliquibus Gratiani codicibus dicitur Fe. Ila III. filius Valerii , sed erratum in eo, quod Valerii nomen translatum fuerit ex illis verbis, in quibus de patre Gelasii in eodem contextu agebatur . Melius aliae editiones exhibent, quae Felicem Felicis Papae parentem agnoscunt , atqueiacum his Gratiani editionibus praeter librum Pontificalem consonat Panormiae meis moratus Codet, & Prologus etiam prae laudatus Ivonis. Num vero Felix Felicis ripae parens Presbyter fuerit de titulo Fasciolae, uti vulgatae editiones habent, non ausim asserere; imo vetustus liber Pontificalis , quo usus est Baronius, multo aliter habet. Lego apud Baronium de Felice IlI. aci annum 483. num. 16. Creatus est Ponti feae patria Romanus ex patre Friste itidem genitui, functus antea presbieris in titulo Fastiolae. Prodit Me vetus Anastasi Iiber de Romanis Pontificibus. Plurimum sane distant hujusmodi codices . Quod enim habetur apud Gratianum, Felicem Feliscis Presbyteri filium indigitat; at vero quod habetur apud vetustum librum Pontificalem , quo Baronius utebatur, indicat quidem Felicem Felicis parentem fuisse, sed Presbyterum titulo Fasciolae adscriptum non Felicem patrem, sed filium ipsum ostendit, qui a Presbyteratu, quo munere functus est in titulo Fasciolae, ad Summum Pontificatum inscendit. Sed jam satis de corrupto , depravatissimoque Gratiani monumento.

supereti adhuc canon is . cau. Eo. qu. r. , cujus verba, licet in integris Damasi monumentis missime reperiantur , arbitror tamen vel ejusdem Damasi esse , aut

230쪽

De Damase. 21 ex sententiis Damasi in recentiore quodam Concilio congesta. Plane ex Ipsa cano. nis lectione adparet, illum non pertinere ad epistolam aliquam decretalem , sed potius ad quodpiam Concilium , quemadmodum postrema illa indicant canonis verba : Responderunt omnes , fiat, fiat, quae formula in Conciliis proferri consuevit post aliquam legis ecclesiasticae sanctionem . At vel hoc Concilium sub Damaso celebratum est, vel- recentiore fortassis aetate, ita tamen ut in eo Damasi vetera

decreta renovarentur. Mo in primis forte illum canonem ad Concilium Damasspertinere. Revera in uno Romano Concilio ex iis, quae sub Damaso celebrata fuerunt, cautum scimus , ut decimae , atque primitiae a flesibus dentur, qui detrectant, anathemate feriantur . Refertur hoc Concilium , seu potius Concilii Breviarium apud Labbeam in to m. a. Venetae editionis pag. 1199. Sed cum illius Concilii integra acta perierint, remanseritve tantum compendiaria quaedam ejusdem editio, in qua liudata verba leguntur, quid prohibet asscterere, sorte apud Gratianum integrum ejusdem Concilii exemplar extitisse , aut apud eum, qui auctor extitit Gratiano Τ Quod si aliquibus id fortasse non satis adrideat, observantibus, quae leguntur in dicto canone x s. potius convenire saeculo nono Ecclesiae, vel decimo , qua nimirum aetate res ecclesiasticae , decimae praesertim , & oblationes sub dominio Iaicorum detinebantur, nihil adhuc oberit, quominus eadem sanctio ad Damasum reserri quoquo modo possit. Erit forte alicujus Concilii saeculi noni, aut decimi,

in quo tamen Episcopi voluerint renovare vetusta decreta sub Damaso constituta in Romano Concilio, cujus breviatum canonem superius retuli . Neque novum erat in Conciliis mediae illius aetatis, imo frequentissimum fuit, ut quoties ederentur canones, ad vetera Concilia , quoad fieri posset, reserrentur. Dabo exemplum Iuculentissimum in hac ipsa decimarum materie. In canone 26. Concilii Aqui*ranensis a. anni 836. prohibendum erat, ne decimae a laicis detinerentur, idque factum fuit, producendo Gangrenses canones septimum, & octavum his verbis: DConcilio Gangrens ita legitur et Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere, vel dare Miserit pνaeter conscientiam Episcopi, vel ejus, cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum ejus voluerit agere conflio, anathema sit. Item: Si quis dederit, veI acceperie oblata praeter Episcopum, vel eum , qui constitutus es at eo ad dispensandum miserico diam pauperibus, ει qui dat, qui accipit, anathemast, G. Simile quidpiam contingere potuit in alio Concilio ejusdem temporis , in quo editus fuerit canon Gratianeus 13. praelaudatus, ut scilicet sanciretur Damasi nomine , idest renovatione facta canonis Concilii Romani sub Damaso . illud unum adhuc observandum aris bitror , canonem hunc non ex eo fortassis a Damaso, aut Damasi temporibuς ab-judicandum existimari, quod magis congruere videatur posteriori aetati, quum decimae passim detinerentur a laicis; etenim & Damasi tempore non deerant, qui ecclesiasticas oblationes ab ecclesiasticis Viris auferrent, sibique temere vindicarent, quod

facile demonstrant non tam laudatus canon Concilii Romani sub Damasci , quam canones Concilii Gangrensis quarto saeculo celebrati, quos deinde, ut nuper adnavabam, Aqui ranenses Patres in suos canones transtulerunt.

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION