Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

non video, qua ratione Pontificibus Μaximis praeferri possint, nisi sorte de Pontificibus ipsis agatur, qui non pubIice quidpiam Ecclesiae proponant, sed simili cum memoratis Patribus officio fungantur; etenim hac in specie is facile praeseretur, qui nitidiore doctrina , sapientiaque fulgebit. Paucis tradidi, quid in difficili quae itione ipse sentirem, vix tamen indicans e

rationis momenta , quibus mea haec sententia comprobaretur, sive quod recte cogitanti obvia esse possint, sive quod nolim evagari latius , & a proposito diutius recedere. Redeo ad Gratiani fragmentum, demonstraturus illud quae itioni Gratiani ejusdem minime convenire. Si quidem in primis si retinenda sit Gratiani scriptura, quemadmodum erat ante Romanam correctionem, jam satis adparet, nihil ibidem contineri de decretalibus Pontificum Μaximorum, an Sanctis Patribus, eorumve interpretationibus praeferendae sint, nec ne, cum ne illorum quidem decretalium mentio habeatur. Quod si ad exemplaria aliorum Collectorum Burchardi, Ivonis,& Polycarpi sit exigenda Gratiani scriptura, quis etiam non videt, nihil certi ex variis eisdem codieibus deduci posse ; vel quod non eodem ubique ordine coli cantur Pontificum Maximorum decretales: vel quod de interpretationibus sacrarum literarum, quae Sanctos Patres auctores habent, sermo non occurrat; vel demum quod ex ordine scripturae nullum praelationis argumentum inferri commode pollit' Apud Polycarpum, uti observant Romani Correctores, statim poli sacras literas, Iocus datur canonibus Apostolicae Sedis . Quis autem, cedo, locus interpretibus

scripturarum y Apud Burchardum, & Ivonem canonibus Apostolicae Sedis fit locus, tum postquam adparuit nihil ex scripturis posse deduci sive latinis , sive graecis ;tum ubi constitit, nihil adferri posse ex historiis catholicis , quas Catholici ipsi

Scriptores confecerint. Ex scripturae autem ordiae quodnam haberi potest praela. ionis argumentum , dum postremus ordo Conciliis ecclesiasticis datur, etiam post exempla Sanctorum' Quaecumque sit auctoritas hujus canonis, non aliud video ibidem contineri, quam salutare quoddam monitum, Prudensve consilium, ut quicumque in dubitationem aliquam devenerit, non temere quaestionem in Conciliis statim moveat, sed primum scrutetur, an alia ratione sibimet, ceterisque studii sui consortibus satisfacere possit, videlicet sacras literas , canones Pontilicum , historiam ecclesiasticam in veitigando sedule, ac tum demum ad Concilium res deforatur , cum io discrimine posita sit controversia. Iamvero ego facile adduci non possum, ut eredam, fragmentum istud esse Innocentii I. Pontificis; ut propterea non solum non conveniat proposito Gratiani, sed etiam canonis vi, atque auctoritate destituatur. Praeterquamquod enim ea verba

in epistolis innocentii non legantur, sive in iis, quas Dionysius Exiguus edidit , sive in aliis posteriorum Collectorum industria vulgatis, stylus, & phrasis innocentium ipsum non exhibet, qualis in aliis epistolis adparet. Suspicor potius cujuspiam minus periti auctoris esse, qui saeculo sequiore vixerit obscurus, quique Sanctorum exempla distinxerit ab historicis monumentis; ait enim , tum demum Sanctorum exempla esse invelliganda, cum nihiI ex historiae ecclesiasticae monum e tis colligi potest. Non tamen inficias iverim, fragmenti ejusdem auctorem sententias aliquot legisse Innocentii, aliorumque contemporaneorum Patrum , quas P vicis in eo canone perstringere voluerit. In canone primum dicitur, .sacrarum sit rirum rationem habendam fore, ut non sit ulterius progrediendum ad disputationes, quoties ex sacris scripturis aliquid deducatur . Id sine consonat Innocem

282쪽

De Inmeentio. 27 fio I., qui in epist. 4. ad Felicem Nucerianum cap. a. scribebat, non debuisse consuli de bigamis non ordinandis, quia id ex sacris literis perspicuum erat juxta illud Apolloti t. ad Timoth. 3. , & ad Titum a. inius uxoris virum. Huc referri etiam posset, quod legitur in can. 13. Concilii Carthaginensis anni 348. ibi: De quibus apertissime divina scriptura sanxit, non ferenda legunt alii: non disserenda sententia est, sed potius exsequenda. Ad

graeca exemplaria confugiendum etiam esse, vulgaris erat Hieronymi traditio, cujus auctoritas plurimum valebat tempore Innocentii in Ecclesia Romana. Videsis ca- notaem 6. diit. ρ. Quod subditur in memorato fragmento, Romanae Ecclesiae canones investigandos esse, consonat cum pluribus Innocentii I. monumentis , videlicet epist. t. ad Decentium Eumbinum, ex qua est canon it. diit. II., item epistola x. ad Uictricium Rothomagensem in principio , aliisque pluribus . De exemplis Sanctorum, atque historicis monumentis, quae tanquam agendi regula in canone proponuntur, nihil quidem singulare occurrit apud Innocentium, sed p tius apud Augustinum Innocentio contemporaneum , qui monet quidem illorum rationem habendam ωre, dummodo tamen imitatione sint digna can. ultimo disti s. Tandem opus esse Concilio, ubi aliter sedari controversia nequit, tradidit Innocentius idem in epistola ad populum Constantinopolitanum, quae extat graece apud Nicephorum , & Sozomenum . Rus verba ita latine redduntur e Ssnodali cognitione peropus est, quam dudum etiam cogendam esse censemus: sola enim ilia talium proceliarum motus sopire potes , quam ut obtineamus , ωα Quae Gratianus retulit sub nomine Innocentii in canone 3. dist. 83. alibi nomine C . t. aliorum recensuit tum in can. 3. dis . 86., tum in can. s s. can. a. qu. 7. revera ses 33 autem depromta sunt ex epistola Isidori Mercatoris, videlicet ex epistola unica Eleutherii, ex epistola Urientalium ad Iulium , & ex epistola AEgyptiorum ad Felicem II. Uerba Mercatoris jam tradidi in reserendo canone F s. cau. a. qR. 7. HOC loco tantum adjiciam, nomen Innocentii sorte adpositum misse in deseribendo hoc cinone, quod idem canon con et cum brevi sententia ejusdem Innocentii in

episti ad Uictricium Rothomagensem in fine principii, ibi: Ergo ne flentio nostra

exsimemuν his praebere consensum, dicente Dominor Videbas furem, ω currebas cum eo. haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnem eatholicum uiseopum expedis eum ire; nisi forte quispiam haec existimet referenda ad innocentium t l. ita scri hentem in epistola st . ad Hugonem Rotho magensem Archiepiscopum e Si enimc Episcopus cum potest, alios ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Co

sentire namque videtur erranti, qui ad resecanda, ut corrigi debeant , non concurrit .

Consentire est, eum qui posset redarguere, taceat, vel aduletur. Sed quid prodes alicui suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti ΤAd Isidorum quoque Μercatorem referendus erit canon I . em. 9. qu. 3. , qui non Innocentio quidem Pontifici tribuendus erit, sed potius Romanae Synodo, quae sub nomine Sylveitri Papae evulgata est ; etenim ita legimus ibidem canone ao. Nemo enim dijudicet primam sedem justitiae demerant temperari, neque ab Augusto, neque ab omni claro, neque Regibus, neque a postula iudex judicabitur. In alia autem editione haec leguntur: Nemo enim judicabit primam sedem, quoniam omnes sedes a prima sede justitiam de erant temperari, neque ab Augusto, nequa ab omni clero, noque a Regibus, neque a populo judex iudicabituν. De hujus Synodi auctoritate nihil est, quod subjiciam, quum jam plura tradiderim suo loco, quumque hodie apud eruditos Viros cerium sit, ipsam parum, aut nihil Prodesse posse ad regulas ecclesiasticas

283쪽

can. 224 cati. 16.su. 1.

Qiticas stabiliendas. Tantum dixero, fragmentum illud Iaudatum fuisse a NicoIao L in epit tota ad Michaelem Imperatorem, quae in recentibus collectionibus est numero Octava, atque incipit: Proposueramus quidem. Verba Nicolai tae sunt: Comsomat autem huic necessariae sententiae Sanctus biisse , ta Magni Constantini baptiet ror Augusti, dicens: Neque ab Aus , neque ab omni Claro, neque a Regibus, neque a populo jAdex judicabitur . Pertinebat id ad caussam Ignatii sub eodem Michaele depositi , quae sane caussa cum plurimum conveniret cum caussa Iohannis Chrisostomi dejecti tempore innocentii, occasionem praebere facilem potuit, ut de Nicolao ad Innocentium transferretur , quod Innocentii nomen ad marginem epistolae Nicolai adpositum fuerit, ut indicaretur, quod Nicolaus de Ignatio sensit, idipsum de Chrissostomo sensisse Innocentium: id autem non satis compertum fuit Collectoribus , qui verba Nicolai Pseudo- synodum Silveitri Romanam recensentis ad Innocentium

ex errore retulerunt. Si Conferatur canon 22. cau. x6. qu. x. cum aliis Innocentii I. monumentis, vel

ex ipso scribendi stylo adparebit, illum Innocentio I. tribui haudquaquam Posse . Imo ipsa materies, de qua ibidem agitur, significat auctorem canonis inculo longe Posteriore vixisse, decimo scilicet, vel undecimo, quo tempore plures de Monachis in Clerum recipiendis molae controversiae sunt , & de eorum juribus , ubi semel in Clero ad milii fuissent. Ego arbitror, Collectorem abusum fuisse verbis Innocentii I. in epit tota ad Victricium Rotho magensem , ubi scilicet agitur de Monachis , qui ad Clericorum ossicia promoti sunt, ut legitur in can. 3. Cau. 16. M. a. Revera ubi de Monachis hujusmodi ad ossicia ecclesiastica translatis ageretur ,

Vulgare erat ex Innocentii I. fragmento nuper memorato regulas tradere sacrorum canonum Collectoribus , quemadmodum constat ex lib. I. Capitularium Cap. a T. ,

ex epit tota Zacchariae Papae . ad Pippinum Μajorem domus cap. x3., & ex Cis cilio Londoniensi anni 1138. sub Innocentio II. cap. t 4. ibi: Item adjicimus hoc δε- cretum Innocentii Papae dicentis Victricio Rothomagenis Archiepiscopo e Monachi diu morati in Monasteriis, s postea ad Clericatum pervenerint, non debent aliquatenus a priore proposito deviare . Sicut in Monasteriis pisti fuerint, ita est in Clericarus ordine dexere dctem, quod dis seruauerunt, id in altiori gradu pastri amittere non debent. Et in

cap. i 6 De omnibus primitiis rectas decimas dari apostesica auctoritate praecipimuι, quas qui reddere noluerit, anathematis in eum sententia proferatur . Habuit hanc sui te in Poris Synodum forte prae oculis Gratianus, atque Innorentii nomine rem auspica tus de Μonachis ad Sacerdotium promotis, cetera etiam de eisdem intellexit, atque ita una inatione conjunxit, disposuitque, ut omnia ad Innocentii constitutiones referre non dubitaverit. Iamdiu observaverunt Romani Correctores, canonem S. cau. I 3. qu. 3. Pertinere non quidem ad Innocentium Pontificem Μaximum , sed potius ad Concilium Hispalense a. , de quo egi in x. parte cap. 36., in eo enim haec leguntur cap. a. Se cundo examine inter memoratos fratres nostros Fulgentium A litanum , ω Honorium

Cordubensem Episcopos discussio agitata est, propter parochiam Basilicae , quam horum alter i orificensem legunt alii: Baslicae cujustam , quod horum alter Celticensem, alii: Cestilensem , alii: Coracensem , aliter Reginensem asseruit. Et quia inter utrasque

partes hactenus Iimitis actio vindicata est, cujus, quamula vetusta, retentio nullum juris praejudicium adb rret; ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra advocaretur sententia,

prolatis canonibus θη dalia decreta perlega sunt, quorum auctoritaι praemonet ita ope

284쪽

. De Innstcentis. 279rere inhiberi cupiditatem, ut nequis terminos alienos usurpet. ob hoc piacuit inter at- ternas partes inspectionis viros mittendes, ita ut si in Dioeces possidentis , s tamen Bassicam veteribus Ignis limes prae us mon averit, Ecclesiae, cujus est jussa retentia, aeternum dominium. Quod sι limes legitimus eandem Bassicam non concludet, ta tamen longi temporis probatur objecta praeserimo , appellatio repetentis Episcopi non valebit , quia illi tricennesis objectio flentium ponit ; hoc enim G saecularium Principum

edicta praecipiunt, edi PrGulum Romanorum decrerit auctoritas . Sin vero infra metas ericennalis temporis extra arienos terminos Baslicae injusta retentio reperitur, repetentis

Episcopi juri Ine mora restituetur. Clara est canonis hujus sententia, cui memorati Epii copi Fulgentius Attigit anus, & Honorius Cordubensis una cum ceteris, qui ad Synodum sub Isidoro Hispalensi convenerant, subscripserunt. Difficile potius nonnullis videbitur, quomodo contingere potuerit, ut fragmentum Hispalensis Concilii inoocemio Papae tribueretur. Apud Burchardum in cap. 69. lib. I. refertur nomine Hispalensis Concilii . Primum desideratur domen ejusdem Concilii apud Ivocem Carnotensem in cap. 99. pari. 3. , ubi ad marginem nomen Innocentii asiectum est; forte ex eo, quod ecclesiasticae jurisdictionis termini in canone custodiendi dicantur, quemadmodum Praesulum Romanorum decrepit auctoritas; atque id ut expenderet studiosus quispiam, referendum putavit ad sententias Innocentii I., quales Mnentur tum in epit tota a. ad Victricium Rothomagensem can. 2. dist. II., tum etiam clariuς in epist. 8. ad Florentium Tiburtinensem , ibi: Non semel, sed

aliquoties clamat scriptura divina, transferri non oportere terminos a Patribus constitutos:

quia nefas est, s quod alter semper posederit, viter invadat, tae. Non satis id observavit Gratianus, qui cum 1 vonis decretum Prae manibus haheret, relaturus cano nem, de quo agimus, notam marginalem trani tulit in inscriptionem capitis , de quod concilii Hispalensiis erat, Innocentio per imprudentiam adscripsit. Monent Correctores Romani, canonem 2. cau. a 3. qu. 8. Innocentio Papae tributum desiderari in plorisque Gratiani exemplaribus. Ex quo iacile deducitur, adjectum sui illa recentiore manu, a quopiam scilicet. qui Gratiano marginales notas adtexuit , deinde vero e margine in textum sub nomine vetuiti cujuspiam auctoris

transductum . Et quidem id facile demonstrari potest ex iis, quae Gratianus habet in principio ejusdem quaestionis 8., ibidem enim legitur: De Episcopis vero , vel

quibuolibet Clericis , quod nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Ponti cis arm arripere valeant, facile probatur. Cum enim Petrus, qui primus Apsolorum a Domino fuerat electus , materialem gladium exerceret, ut Magistrum a J tuorum injuria defensaret, audivit: Converte gladium tuum in vaginam omnis enim , qui gladium acceperiι , gladio peribit, ac si aperte ei diceretur: Hactenus tibi, tu que praedecessoritas in micos Deι gladio coporali licuit persequi; deinceps in exemplum patientias gladium tuum, idest tibi hactenus concessum in vaginam converte ; di tamen spiritualem gladium, quod est verbum Dei, in mactatione veteris etitae exerce . Omnis enim praeter illam, veι auctoritatem ejus, qui legitima potestate utitur, qui, ut ait Apostolus, non Me caussa gla ιum portat, cui etiam omnis anima subdita esse debet, omnis, inquam , qui praeter

avaOritatem hujusmodi gladium acceperit, gladio peribit. Item Ambrosus : Aνma usi scopi lacrymae sunt , est oνationes: Item illud ApostoIie Non vosmetipsos defendentes, charissimi , quamvis omnibus generaliteν dicatur, specialiter tamen Prauatis dictum intelligitur. Siquis haec Gratiani verba cum subjectis capitibus a. & 3. contulerit , eandem utrobique lententiam descriptam inveniet, imo eadem verba bis sub Α-

brosii

285쪽

x8o Pars secunda. Caput xxx LI.hrosii nomine relata . At vero concipere non possum, quomodo Gratianus uno fere contextu bis eadem exhibeat, ut propterea verosi milius dicendum sit, ea, qua subjiciuntur in capitibus sequentibus, a Glossographis alecta fuisse in recentioribus exemplaribus , praesertim ubi Romani Correctores eadem capita , ut nuper o, servabam, in plerisque exemplaribus desiderari testentur. Itaque suspicor, memoratum canonem a. nihil aliud continere, quam hrevem compendiariam Gratiani sententiam, qualis initio quaestionis habetur. Quod si quispiam quaerat , qua ratione Innocentio Papae tributum fuerit caput, non aliam ego reddere possum, nisi quod vel in Concilio Londoniensi anni ii 38. sub Innocentio Il. celebrato can. i 3. uerit Clericis interdictum, ne arma gererent, aut quod Innocentius I. milites a Ciero dimovendos statuerit in can. a. dist. si . Iamvero non dubito, quin Gratiani sententia germanae canonum disciplinae cΘnveniat, in cujus rei argumentum facile erit ex ecclesiasticis Auctoribus similia, & quidem gravia monumenta referre. Huc in primis pertinere posset caput a8. ex iis, qui Apostolici dicuntur, habeturque apud Gra tianum in can. 7. dist. 4s., item adserri posset canon Ir. Comcilii Triburiensis anni 89s. Praeterea ad eandem rem Iohannes Chrisostomus ita scibhit homilia 8 s. in Caput a6. Μatthaei de Chriito Domino: Sed Petrum acriter, squidem minando increpat, ut eum, edi ceteros simia M hujusmodi defensione deterreat . Demum, ut alios complures omittam, Honorius Augustodunensis, qui Gratiano

Contemporaneus fuit, in gemma animae lib. a. cap. 233. ait et Clarici non debene ideo arma portare, quia non centra homines, sed contra daemones debent virtutibus p

gnare , scut Moses arma non portavit, sed Jesu cum Amalech pugnante ipse precibus pugnavit. Sic Apostoli, ta eorum sequentes non armis, sed orationibus pugnaverunt, Nnos non res ere , sed magis injurias pati docuerunt. Sub nomine Innocentii Papae eadem sententia duobus in locis mutatis paullisper

verbis recitatur, scilicet tum in canone a. , tum in canone F. Cau. 3 s. qu. 1 . ALeau. u. vero non esse Innocentii I. vel ipse stylus demonstrat incomtus, inelegans, & l 3 - gum Longobardarum auctori potius conveniens. Neque etiam esse posse Innocentii II., facile ex eo demonstratur, quia nullibi constat, publica auctoritate recepta fuisse varia adfinitatis genera, quae in memoratis capitibus explicantur, quaeque tanquam perniciosa damnare debuerunt Patres Concilii Lateranensis in cap. 3. de coniungu. ει adfin. Laudatur quidem in Can. s. cau. 3 s. qu. io. Sancta Romana Synodu1, sed haec nulla alia esse potest, quam quae refertur in can. 3. eadem caussa, Squaesti ne, cujus sententiam, atque auctoritalem jam satis expendi in capite uItimo prioris Partis , una monens , qua ratione Gratianus, aliique similium fragmentorum auctives potuerint Romani Concilii sub Gregorio II. celebrati sanctionibus abuti. Nihil

itaque heic adjiciam, ne actum agere videar. Unum tantum observabo, videlicet auctorem memoratorum canonum abusum forte fuisse canone x7. Concilii Romani celebrati anno ii 3 p. sub Innocentio II., ibi: Sane conjunctiones consanguineorum omnino feri prohibemus . injusmodi namque incestum, qui fere , simulante humani generis inimico, in usum versus est , Sanctorum Patrum insutua , eae sacrosancta Dei detestatuo Ecelasa: Ieges etiam saeculi de tali contubernio natos, ta infames pronunciunt, ει ab hereditate repellunt. Eadem verba habentur in Concilio Remensi etiam sub Innocentio II. celebrato anno Q 3I. can. 16., similia propemodum legimus in canones. Concilii Lateranensis celebrati sub Callisto II. anno xia 3.

CAPUT

286쪽

CAPUT XXXVIII.

Zosunt Pontificis nomine quinque tantummodo fragmenta habemus apud Gratianum. Ex Epist. ad C Can. a. dist. 36. supplandus ex aliis Zomi epistolis.

Hesychium t Cas. 1. dist. 19. idem es eum can. z. dist. 36. Episcopum Sa- l Caου. a. diu. s s. ex integra epistola supplendus.' imitanum. L Can. a. dist. - . ex integra epsua emendandus. Ex Epist. ad Episcopos Pro- l Can. . eau. as. qu. t. dubiae auctoritatis, M as Integros Codices vinciaeviennen- i exigendM.

nensis II. N diu Romanam Sedem tenuit Zosimus Papa Innocentii Successor, etenim

anno gi 7. elemas, obiit sequente anno 418. , & nonnulla ecclesiastica ne-8Otia , quae tractare jam coeperat, Successoribus suis definienda reliquit. In tribus potissimum , & quidem acerrimis disputationibus laboravit, quarum prior pertinebat ad caussam Coelestii, & Pelagii, qui artibus suis eundem Pontificem circumvenire studuerunt, altera respiciebat appellationes Africanorum ad Sedem Apostolicam, postrema versabatur in privilegiis augendis Arelatensis Ecclesiae. Apud Di nysium Exiguum duae tantum hujus Pontificis nomine descriptae fuerunt epistolae, una videlicet ad Hesychium Episcopum Salcmitanum, altera ad Presbyteros , MDiaconos Ravennates. Prioris Gratianus meminit, non posterioris.

De epistola ad Hesychium Episcopum Salonitanum.

Erat Hesychius Salonitanus Episcopus in Dalmatia prope Spalatum in Illyrico occidentali, proptereaque singulari etiam jure Romano Pontifici subjectus: ut enim Salona obnoxia erat in civilibus negotiis Praefecto Praetorio Italiae , ita Romano. Pontifici non solum tanquam universae Ecclesiae Principi, verum etiam jure quasi Metropolitico suberat. Constat venerandos, ajebat Theodosius Echiniensis Episcopus in Romana Synodo Bonifacium II. alloquens , Sedis vestrae Pontifices , quamvis in toto mundo Sedes Apostolica Ecclesarum Irbi jure vindicet Principatum, solam i . eccissasticis eavis undique appellare necesse Iit, specialiter ramen gubernationi suae IllFrici Ecclastas vindieasse . Helychius igitur a Romano Antistite de nonnullis disciplinae ecclesiasticae capitibus edoceri se postulavit. In primis autem significavit, non-- nullos ex Monachorum extu , sed G laicos ad Sacerdotium fesinare : de qua re ita Zosimus rescripsit: Hoc autem specialiter, sub Praedecessoribus nostris, nuper a nolis C . r. Tom. II. N n inteν- .sy

287쪽

8 pars secunda. Caput xxxVIII.

interdictum constat, literis si Gallias, Hisparia Ise eransmisis, in quibus Regionibus

familiaris est ista praesumtio , quamvis nec Africa super hac admonitione mira habe rur aliena, nequis penitvs contra Patrum praecepta , qui recte ficis disciplinis imbutus per ordinem non fuisset, temporis adprobatione divinis stipendiis eruditus , nequaquam ad summum Ecclesiae Sacerdotium adspirare praesumeret, non solum in eo ambitio inefficaκ haberetur, verum etiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine , quem sine ordine contra praecepta Patrem crediderant praesumendum . Sic restituendus est canon 2. dist. 36. , cujus verba repetuntur in can. a. dist. 19. Quoniam vero Zosimus

haec jamdudum se auctore decreta asserit, & quidem epistolis datis Gallorum, Hispanorum, atque Africanorum Ecclesiis, arbitror te referendum ad epistolam, quaeia recentioribus collectionibus numero sexta est ad Episcopos Africae, Galliae, &Hispaniae scripta anno *i . epistola ad Hesychium scripta fuit sequente anno 418. . Porro in memorata epistola sexta reprobantur ordinationes Visi , S entii, tanquam eorum, qui praecipiti impetu ad Sacerdotium festinaverant. His adjici potest epiliola eodem anno scripta ad Patroclum Episcopum Arelatensem , quae inter epistolas Zosimi est numero nona. Ihidem enim reprobantur ordinatim nes , in quibus statuta non custodita fuerint tempora , sed per stitus , ut dicivir, a minoribus ad summa ossicia decursum eli, poena adversus ita ordinatos indicta, ut qui tempore ejus constitutionis jam consecrati Proponeremur, in eo ordine perma. nerent , quo initiati essent; qui vero in posterum essent ordinandi, illi ab adepto ordine dejicerentur. O. x. Prosequitur in eodem argumento Zosimus: O stite talibus ordinationibαι, ob stitidis. 19. superbiae, EP arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta rvirum, tecum Apostolicae Sedis auctoritas . Si enim osscia saecularia principem locum, non vestibulum actionis imgress , esic. Referuntur haec apud Gratianum in can. a. dissi sy. eisdem omnino verbis, post quae ita progreditur Zosimas. Proinde nos , nequid meritis dilectionis tuis derogemus , ad te potissmum scripta direximus, quae in omnium Fratrum, ει Coepisco. porum nostrorum facies ire notitiam , non tantum eorum , qui in ea Provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectionis tuae Provinciis adjunguntur . Sciet quisquis hoc, postpesta Patrum , ω Apostolicae Sedis auctoritate, neglexerit, a nobis districtius vindicandum , ut loci sui minime dubitet Mi non constare rationem , s hoc putat post tot prohibitiones impune posse tentari: contumeliae enim studio fit quid sta interdictum toties usurpatuν . Haec adjicienda ideo duxi, ut de voluntate, ac studio Zosimi luculentius constaret, ut in hae decretali communem disciplinam non in una tantum, sed in omnibus 'rovinciis custodiendam stabilire voluit, quique ab initio hujus epistolae conquestus fuerat, quod sua decreta dudum edita apud Hesychium Salonitanum aut non his

rentur, aut non servarentur.

Can. 2. Ut vero specialiter explicaret Summus Pontifex , per quos vehiti gradus ad 4 ,1 77 Episcopatum promoveri quispiam deberet, ita conclusit: Haec astem sualis grMdibus obseμνα uda su 't tempora: s ab infantia Gese sticis ministeriis nomen dederit, inteν lectores usue ad vigesmum aetatis avnum continuata observatione perduret . Si maioν jam , fidi grandaevus accesserit, ita tamen , ut post baptiImum statim se divinae militi des ieret mancipari Adve inter Iinores, Me inter exorcistas quinquennio teneatur , exindeacobibus, vel DbLaconus qfatuor annis. ω se ad benedictionem diaconatus, s meretur,aecedat, in quo ordine quinque annis , I inculpate se gesserit, haerere debebit . Exindes rogantibus stipendiis , per tot gradur datiι propria fici documeotis , Presbte ii

Sacer.

288쪽

neeMatium poterit promereri. De quo loco It eum exactior ad honos morer mita prod κerit , Summum Ponti catum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque Agamus , neque paenitens ad hos gradus possit admitti. Sane , ut etiam Defensores Ecelsae, qui ex Iaicis sunt, supra licta observatione teneantur, s merserint esse in oesine clericatus . integra descripsi Zosimi verba, ex quibus emendaretur, supplereturque Gratiani fragmentum in canone a. diit. 77., cum quo Opportunum erit jungere canonem 3. ejusdem distinctionis, ut adpareat, Zolimi sententiam plurimum consonare eum sententia Siricii decessoris.

De epistola ad Episcopos Provinciae Viennensis,& Narbonensis II.

Romani Correctores ad canonem 7. cau. as. D. I. testantur , se eam episto- Gn. 7. Iam non invenisse , ad quam Gratiani fragmenium referrent. Tantum attigerunt, s apud luonem Carnotensem tum in decreto parte a. cap. 226. , tum in epistola 6 o. 'ad Hugonam Lugdunensem laudari verba Zosimi ex epistola ad Episcopos Provinciae Narbonensis,& forte fragmentum Gratiani pertinere ad epistolam ad Episcopos Galliae, M Hispaniae, quam ipse Zosimus in epistola ad Hesychium se scripsisse testatur . Hodie conjecturis hujusmodi nullus locus superest; cum editae sint epistolae illius Pontificis , sive ad Episcopos Galliae, & Hispaniae scriptae , sive ad Episcopos Viennensis, & Narbonensis II. Provinciae, ad quam postremam exigere oportebit memoratum canonem 7., quae desunt suPplendo, quaeque corrupta sunt emendando. Est in recentioribus collectionibus epistola numero 7. sub hac inscriptione: Zismus Episcopis Provinciae Viennenss , ω Narbonenss II. a pari. a pari, id est duobus paribus missis epistolae exemplaribus, quorum unum ad Viennenses, alterum ad Narbonenses directum significaretur Conqueritur ibidem Zosimus de Proeulo Massi. Iiensi Episcopo, quod contra veterem formam ordinationes nonnullorum celebrasset, utpote qui per obreptionem obtinuerat in Concilio Taurinensi , ut tanquam Metropolitanus Narbonensis Il. Provinciae haberetur. Conqueritur praeterea de Simplicio Episcopo Viennensi , qui similem ordinandorum Viennensis Provinciae Episcoporum auctoritatem sibi vindicaverat, velut Archiepiscopus. Atque ideo Ponti- sex Μaximus id factum improbat , quia haec ordinandorum utriusque Provinciae Episcoporum potestas ad Arelarensem Episcopum ex antiquo iure spectabat . En verba epistolae , ad quae exigendus erit, emendandusque Gratiani canon e Indecens fur , 9 in ipso vestibulo resecandus , hoe M Episcopis ob certas caussas Concilium MN rantibus extorquere , quod contra statuta Patrum , eae Sancti Trophimi reverentiam , qui primus Metropolitanus Arelaten s Civitatis ex hac sede directus est, concedere , vel in νare ne hujus quidem sedis post auctoritas. Apud nos enim ineonvulss radicibus vivis

AEntiquitas, cui decreta Patrum fariore reverentiam .

Quae ut clarius intelligantur, observandum eli, veterem famam fuisse apud Are- Iatenses, quae ferebat S. Trophimum Paulli Apostoli discipulum ab Apoitolo eodem in Gallias missum , qui primus ibidem Evangelium praedicavit, atque Arelatensem Urbem elegit, in qua velut Episcopus relideret , quaeque propterea haberi coepit velut Urbs Gallicanae Ecclesiae Princeps. Hic vulgari fama commoti Fpi- ωopi Arelatenses Primatis jura sibi vindicaverunt in Galliis, pro quibus juribus tum N a a ardentius

289쪽

ardentius pugnarunt, quum Arelatensis Urbs ex imperatoria distributione facta fuit sedes Praefecturae Galliarum, quasi nobilem hanc civilem dignitat em ecclesiastica sinfularis praerogativa sequi deberet. Inter cetera Episcopus Arelatensis in vim Pimmatus ad se pertinere riebat ordinationes omnium Episcoporum in finitimis Provinciis constituendorum. Arelatensi Episcopo acerrime obstiterunt Massiliensis , &Viennensis Episcopi, quorum prior in Narbonensi Il. , alter in Viennensi Provincia se Aletropolitanum Gebat , unusquisque autem ordinationem suae Provinciae Episcoporum sibi adserebat. Dedum controversia fuit ad Concilium Taurinens quod vulgo celebratum ferunt anno 397. , sed in eo nihil singulare conititutum adparet, ex quo controversia omnis sine discrimine finiretur . Etenim nihil aliud decreverunt Taurinenses Patres de Proculo Μalsiliensi Episcopo, quam ut ordinuret Episcopos in Il. Narbonensi Provincia in iis tantum Ecclesiis, quae vel ipsius Parochiae docerentur esse , vel eos habuisse Rectores, qui discipuli Massiliensis Epi. scopi aliquando suissent. Nihil aliud praeterea decreverunt de Arelatensi , ac Uiennensi Episcopis, quam ut is haberet Primatus honorem, qui civitatem suam pharet esse Metropolim, adjecto consilio pacis servandae caussa, ut si forte iidem Episcopi consensissent, unusquisque illas Ecclesias sibi sublectas agnosceret , prout

civitati aut Arelatensi, aut viennensi essent propiores, can. i. ει a. Concilii Taurinensis. Patroclus Episcopus Arelatensis circa annum 41 . cum agnovisset aut satis dignitati suae concessum non fuisse, aut rem non tuisse omnino discussam in Tau. xinensi Concilio, apud Zosimum Pontificem caullam suam egit, ita ut nonnulla

privilegia prae ceteris Galliarum Episcopis ab Apostolica Sede obtinuerit . Extu inter epistolas Zosimi epistola s. ad universos Episcopos per Gallias , & septem

Provincias constitutos , ex qua nonnulli repetunt initia vicariatus Arelatensis. 1,-dem Zosimus hoc privilegium Patroclo Arelatensi , meritorum ejus speciali conrem latione concessit, ut nemo ex Episcopis Gallicanis proficisceretur extra Provinciam , nisi susceptis primum formatis epistolis ab Episcopo Arelatensi , item ut ipse Arelatensis Episcopus praecipuam in ordinandis sacerdotibus auctoritatem haheret, nec non Viennensem, Narbonensem I., & Narbonensem l l. Provincias ad Ponti fietum suum revocaret; demum, ut si quod negotium in Galliis emergeret, ad ejusdem Arelatensis Episcopi notitiam referretur, nisi magnitudo Caussae examen .eti m Pontificis Maximi requireret. Haec eadem privilegia confirmare visus est idem Zosimus in epist. 6. ad Episcopos Africae, Galliae , SI Hispaniae, data eodem anno nonnullos post menses, ubi reprobavit ordinationem Ursi , & Τuentii a Proculo Malsiliensi factam , non interveniente auctoritate Patrocli Episcopi Arelatensis ;ex qua epistola sicut adparet Gallicanos Episcopos, quorum intererat, non servasse statim iura concessi Episcopis Arelatensibus, ita etiam probatur Pontificem Maximum in eisdem privilegiis, & juribus custodiendis, tuendisque non mediocriter vigilasse . Post paucos dies novo prodiit constitutio Zosimi, illa scilicet, de qua sinperius sermonem institui, ex qua sumtus est Gratianeus Canon T. Cau. as. qu. L.

Profitebatur Zosimus, Arelatesis Ecclesiae jura, & singularem prae ceteris Gallic nis Ecclesii honorem antiquissimis institutionibus inniti, presertim vero in revexentia Sancti Trophimi Apostolorum discipuli, & primi Arelatensis Episcopi generaliter custodita suisse privilegia Arelatensis Ecclesiae . Cum vero obversaretur cvnon Concilii Taurinensis , quo percepto non satis eruebatur, quis Praeserendus, an

Massiliensis, in Vienneasis, an Melatensis Episcopus esset, id exiitimavit factum fuisse

290쪽

dem canonem a Taurinensibus Patribus subripuissent. Hunc in scientem ausum, sin ipso vestibulo resecandum appellavit Zosimus , profitens , Primatum Arelatensem adeo statutis Patrum, & in Sancti Trophimi reverentiam esse firmatum, ut illius jura mutare nec Apostolicae quidem Sedis posset auctoritas. Haec est germana , & juxta integram epistolae sententiam accommoda memoratiemonis interpretatio. Utrum vero subsequentis temporis Pontificibus Maximis ista Placuerint, valde dubito . Neque enim desunt, qui asserunt, Zosimum Pontificem circumventum fuisse fraudibus Patrocli Arelatensis ejus privilegii obtinendi caussarquae fraudes ubi detectae fuerunt, tantum abest, ut Pontifices Maximi semel comcessa jura firmarent, quin potius acri animo iisdem juribus evertendis incubuerint. Non defuerunt etiam aliquot quos tamen temere judicasse facile reor qui vori luerunt, ab initio Zosimum .favisse Arelatensibus Episcopis, aut Sedis Apostolicae j risdictionis amplificandae studio, dum Vicariatus Romanus in Gallia conititueretur, aut captandae benevolentiae Episcopi Arelatensis, apud quem multa esse poterat Im- Peratoris gratia, cum Urbs Arelatensis Praesecturae Galliarum dignitate decorata tunc esset. Illud certissimum est, S. Leonem Magnum in epiliola ad Episcopos Provinciae Viennensis , quae apud Quesnellium est io. , revocasse privilegia Ar Iatensis Ecclesiae, ea occasione, quod, ut ibidem legitur. Hilarius Arelatensis novis praesumtionibus Ecclesiarum statum turbaret , S ordinationes omnium per Gallias Ecclesiarum sibi vindicaret, debitam .Μetropolitanis Sacerdotibus in stam transferens potestatem . V erba Leonis haec sunt inter cetera i 2uid Ibi Hilarius quaerit in aliena Provincia , ω id, quod nullus decessorum ipsius ante Patroclum habuit, quid usurpat ' Cum P ipsum, quod 1 atroclo a Seda Apostolica temporaliter videtur esse concestum , postmodum si sententia meliore sublatum . Addi his posset novella Valentiniani III. Augusti, quae adjecta est epitholae memoratae Leonis. Tempore autem Symmachi Papae, uti patet ex ejus epiit. s. ad Episcopos Galliae, Arelatensis Ecclesia videtur quidem Μetropoleos honore donata , ut suas haberet Dioeceses . uti hodie appellamus, suffraganeas , at suae quoque essent Dioeceses suffraganeae Archiepiscopo Uiennensi , quasi duo Metropoles aequali omnino jure potitae. Hinci brevi eo res devenit, ut Primatus Arelatensis in universas Galliarum Ecclesas vix aliquo tempore constiterit. Quae cum ita sint, dissicultatem movere gravissimam

videntur memorata Zosimi verba in canone T. cau. 23. qu. 1., quae indicam, privilegia semel constituta favore Ecclesiae Arelatensis, ne Sed is quidem Apostolicae audioritate potuisse mutari , nisi forte quis ita interpretetur verba Pontificis Maximi, ut nequeant ea iura semel conitituta mutari , nisi tamen gravis Ecclesiarur utilitas, aut necessitas aliud exposcere videar ur, quemadmodum Postulavit, quum

sub Leone Magno praeter fines suos Arelatensis Ecclesiae jurisdictio egredi dignoscebatur.

Mihi sane non omnino displicet, quod hac in re nonnulli opinati sunt, videt Neet epitholas illas , quae in caussa Rrelatensis Ecclesiae nomine Zosimi editae circumferuntur , recentioris alicujus manu esse confictas, ab eo fortassis, qui in gratiam Arelatensis Ecclesiae , di Episcopatus scribere voluerit; pula eo tempore , quo acerrimae de eo Primatu contentiones vigerent, aut quo Arelatenses Episcopi antiqua privilegia recuperare studuerunt, quod contigit tempore Gregorii Magni ;quemadmodum patet ex ejusdem Papae epist. so. lib. 4. ad Ui lium Arelatensem.

SEARCH

MENU NAVIGATION