Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

a86 Pars secunda . Caput xxxVIII. Non ignoro harum epistolarum suscepisse patrocinium Paschasum Quesnellium in

sua appe dice ad Leonem Magnum dissert. s. cap. 6. , verum quae ille ibidem refert suae propositionis argumenta non tanti ponderis esse videmur , quae necelsa rio me in eandem veluti trahant opinionem , neque iciducendus ab ipso erat Morinus Scaligerum ridens, quod Scaliger de illarum epistolarum fide dubitasset, cum idem Quesnellius statim fateatur se dubitare , utrum Morinus in praeco epta adversus Scaligerum opinione perstiterit. Refert inemellius ad rem tuam canonem s. Concilii Francosordiensis anni et .. , ubi tu caussa vim aeniis, & Arelatensis Episscoporum lectae dicuntur in Concilio epiliolae Zosimi inter ceteras. Id quidem demonstrat, jam sub finem octavi saeculi epistolas Zosimi, de quibus agitur , editas

extitisse, non revera a Zossimo scriptas. Resert praeterea epiΙtolam , O. lib. 4. Gr

gorii Magni, ubi Virgilio Arelatensi jura, quae ex pristina consuetudine competere dicuntur Episcopis Arelatensibus, restituuntur . Nihil vero haec probant Pro epiqstolis Losimi, cum aliud sit ex consuetudine privilegia , & honores habuisse, aliud obtinuisse ex epitiolis Pontificis Μaximi. Aut si forte aliquid probarent Gregorii verba, tantum supponerent ejusdem Gregorii Iempore evulgatas epiitolas ipsas , Zosimoque ad tributas, ut facilius ab Apostolica Sede Virgilii Arelatensis petitionishus satisfieret. Certa sejungantur ab incertis. Certum habeo quidem, sub Zosimo Pontifice quadam jura concessa fuisse Patroclo Episcopo Arelatensi , sed ea Patrocli ejusdem pedisonam minime egrediebantur. Testis .est hujus rei omni fide dignit simus , & fere contemporaneus Leo Magnus , qui in epistola ad Episcopos Viennensis Provinciae Io. apud Quesnellium Hilarium Arelatensem insequitur, quod Projechim Episcinpum deturbaverit ab Episcopatu suo his verbis : Quid ibi Hrιarius quaerit in aliena Provisis , ω id, quod nullus decessorum ipsius ante Paιrocium habuit, quid usurpat , eum S ipsum , quod Patroelo a Sede Apostilica temporaliter ωdebatuν ebie concessum , tostmodum sit sententia mestore sublatum ' Ex inscriptione hujus epistolae adparet, Pr jectum in Viennensi, non in Arelatensi Provincia Episcopum fuisse, quod magis, ac magis indicant descripta Leonis verba, quibus . objurgatur Hilarius , quod i aliena Provincia Episcoporum caussas tractasset, di in ea quidem aliena Provincia, quam ante Patroclum nemo ex Episcopis Arelatensibus habuit, & quum Patroci habuit, a Sede Apostolica ex speciali habuit concessione, deinde sententia meliore sublatam . Hanc sane sententiam Leonis non intellexit meo judicio Questellius . qui in dissertatione apologetica pro Hilario parie a. cap. a. voluit, Projectum non pertinere ad Uiennensem Provinciam, occasionemque hinc arripuit sine caussa codixigendi Baronium ad annum 443. num. I 3. , & Sammarthanos in Gallia Christiana , quorum judicio gravissimo Projectus in Viennensi Provincia Episcopus adseritur. Quae eum ita sint, praejudiciis sepositis, agnoscendum erit personale . aut ad tempus omnino concessum , quod privilegium Zosimus Episcopo Arelatens e cesserat. His vero praejactis facilius adsero, eas epistolas, quae Zosmi nomine ad firmandum Arelatensis Ecclesiae Primatum vulgo circumferuntur, & praecipue me

moratam , ex qua sumtus est Gratianeus canon I. Cau. R s. qu. x. , vere Zosimi

non eo.

- Nrin heie adferam epistolas hasce in Codice Ecclesiae Romanae vetere, aut in Codice Morcatoris, aut Dionysii Exigui desiderari : Sit enim hoc apud Ques Ilium levit lituum argumentum . Taatum id observatum velim, ut diguoscatur, ad

osten.

292쪽

De Zomo. ostendendam epistoIarum istarum veritatem nullum ex vetustissimis illis Codicibus praesidium accedere posse. Dicam Potius, temporibus Bonifacii, & Coelestini plutea motas fuisse controversias inter Episcopum Arelatensem, & Episcopos Viennensem & Massiliensem, quod Arelatensis Episcopus singularia sibi qua in Viennensi, qua in Narbonensi Provincia sibi vindicaret. Attames Arelatenses Episcopi nusquam epistolas Zosimi commemorarunt, nedum ostenderunt , sed tantummodo vetustam consuetudmem aBegarunt, quam Leo Μa uv nuper Iaudatus probare . non potuit, asserens ante Patroclum Arelatensibus ex Episcopis neminem simgulari a jura in Viennensem Provinciam explicare potuisse. Quomodo vera haec esse possent, si genuinae essent Zosimi epistolae, in quibus adseritur, Primatum Arelate iem in Viennensem Provinciam ex veteribus Patrum statutis descendere t Qu modo Leo vignus nuper laudatus sententia meliore sublatum esse profiteri potuit privilegium Arelatensis Ecclesiae, sivera est epistola Zolimi, si genuinus est memoratus canon . Gratianeus, in quo dicitur Privilegium esse, quod nec Apostolicae quidem Sedis mutare posset auctoritas 3 Quomodo Boniticius Zosmi Sute essor in epistola 3. ad Hilarium Narbonensem imorobasset tactum Patrocli Arelatensis . dum Lutubensem in Narbonensi Provincia Episcopum ordinavit ' Quomodo Coelestinus Bonifacii Successor Bonifacii ipsius sententiam confirmavit in epistola ad Episcopos Provinciae Viennensis, & Narbonensis cap. 4 , , ubi voluit servandos esse uni uctriusque Provinciae terminos , quemadmodum jam statuerat Bonifacius contra Episcopum Arelatensem ' Quomodo aut Leo Magnus non longe postea, aut Symmachus Papa, qui se profitentur Viennensis , & Arelatensis Ecclesiae jura scrutatos fuisse , & a subreptionibus expurgasse, vel nullam mentionem fecerunt memoratarum Zosimi epistolarum, vel etiam contra ipsas epistolas nullum jus Arelatensi Ecclesiae in Viennensem tribuere Potuerunt ' Ego sane non adeo facile percipere possum, tot Pontifices Maximos adversus Arelatensis Ecclesiae privilegia sententiam pronunciasse, si prae manibus eorundem Pontificum extitissent decretales Zosimi, de quibus agimus, aut tanquam Senuinae habitae suissent.

CAPUT

293쪽

Quatuor Ex epist. ad Honorium, cui jungendum Rescriptum Honorii ad Mailacium. Ex epist. ad Episcopos

Galliarum. Ex epist. ad omnes Calaritanae Ecclesiae Coenobitas. Adjiciuntur.

De Bonifatio .

sunt hujus nominis Pontifices a Gratiano commemorati . Bonifacio I. tribuuntur sequentes Canones. Can. a. dis. 9 . en integris exemplaribus emendandus.

J Cas. 8. dist. γρ. C smia jungendi , atque ad integrum re t Cas. ω dist. 97. scriptum exigendi.

C Can. Io. cas. 3. qu. p. ex integra epistola emendandua , ac sustplandus. Can. 3. cas. 6. qu. 4. pertinet potius ad novellas Iustiniani. t Cay. 7. cau. II. qu. r. Marcellino restitutus. L Can. 8. caia. II. N. r. pertinet ad novellas Justiniani. Can. a. eas. h. qu. a. apocophus , ω a Gratiani pro Imi alienus. C Can. r. λη. 78. est potius Cencilii Neocaesariensis .l CU. 3. cos. ia. qu. a. pertinet ad Capitularia Franeorum. n. 41. cas. I 6. F. 7. pertinet ad Capitularia Iheotiri Cani tuarienss. L Can. 3. cau. 17. F. a. pertinet ad Capitularia Francorum.

De epistola ad Honorium Augustum, ejusdemque Honorii rescripto ad Bonifacium.

Ust obitum Zosimi sub finem anni 418. miserando schismate discissa fuit E clesia Romana: Clero enim, ac populo in duas partes diviso, alii Bonis cium , alii Eulalium in Episcopum ordinarunt: & quidem acris illa seditio Reipublicae Romanae exitium facile peperisset , nisi Honorius Augustus opportuno proposito edicto curasset, ut interea sive Bonifacius, sive Eulalius Roma recederent, discussione caussae principalis commodiore tempore celebrandae Synodo reservans. Itaque ambo electi Roma discesserunt, sed Eulalius adventante Paschali festivitate Romam sponte se comulit sacra celebratur . Displicuit id optimis omni-

294쪽

De Bisi facis. 289bus, & pacis amatoribus, praesertim Honorio Augusto, qui Episcoporum sollicitudinem excitavit, ut facto Concilio caussam dirimerent. Celebratum Concilium. est, ad quod convenerunt Episcopi aso. , prolataque sententia Bonifacio Pontificatum Maximum adjudicaverunt. Nec mora: statim parati omnium animi Boni- facium receperunt; imo & Eulalius ipse quievit adeo, ut polt mortem Bonifacii, quae adcidit anno 423. , a Romano populo vocatus , ut Sedem ipse Pontificiam haberet, si fides est Libri Pontificalis auctori, penitus recusaverit. Ex hac brevi enarratione Deile intelligitur tum epiliola Honifacii Papae ad Honorium Augustum, tum ejusdem Honorii rescriptum ad Boni lacium . Romanam jam Sedem sine controversia obtinuerat Boni lacius, qui adgnoscens , quantum Publica Ecclesiae quies Honorii vigilantiae , atque audioritati deberet , epitholam ad Imperatorem scripsit , quam integram refert Gratianus in can. I. dist. 97. Hanc ego ex. Cf. hibebo ex Codice antiqui uinio Dionysii Exigui, ex quo Gratianeus Codex erit in aliquibus emendandus. Epistolae hoc superadjectum eth argumentum e Supplicatio

Papae Bonifacii, ut constituatur a Principe, quatenus in urbe Roma nunquam per ambitum ordinetuν Antistes. Deinde ita epistola ipsa subjicitur : Bonifactus Episcopus

Honorio Augusto. Eceissae meae, cui Deus nseν meum Sacerdotium vobis res humanas gerentibus deputauit, cura constringit, ne causis ejus , quamis adhuc corporis incommoditate detinear, propter conventus, qui a Sacerdotibus universs, ta Clericis , id Chrisianae plebis perturbationibus aritantur, apud aures Cissianismi Principis des m . Si

qυidem secus, quam oporιet, eveniat, non vos id facere , qui cuncta aequa moderatione componitis I sed nos per nostram tacentes destitiam videbimur , quod civitatis quietem, Eccisae pacem pervertere valeat, admissim. Cum enim humanis rebus di υι nae cultor religionis , Domino fauente, prodeas, nostra culpa erit , si non id sub vestra gloria quam certum est divinis semper rebus animo promptiore saeti firmo, flabili jure

custodiatur, quod per tot annoνum seriem , ω sab illis etiam Principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, ides , ut serventur licita, ta sub testrae imperio clementiae minime , quae sunt illicita, formidentur . Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam, Christianissime Imperato ν, meo quidem sermone , sed Do venerabili appellat qfectu, quam Chrissus Dominus noleν, vestri Idus rector, ed gubernator imperii uni desponsatamsibi, di inιactam virginem serbat; nec in ea aliquos patiamini insediantium procellarum qu-aus i ii ii, quietam Iaciem tempestatis insolitae tumore turbari, glorios me, P traa quillusime Imperatoν Auguste, ipsa vero, quae uni desponsata, et fra tamen mater est, Ecclesia, haec pietatem vestram legatione, quam suis Sacerdotibus commisit , appellat , pr terita. praesentiaque repetit. Vobis, inquit, religiose imperantibus modo tutus es populus , tam Idus Deo, quam tibi, qui es Primen Christianus . Ecce enim inter in m eris, inter preces suas , quas pro vestri felicitate dependit imperii, teste apud quem, P de cujus Sede agitur, Sancto Petro, sollicitis pro Religionis observantia vocibus eImmat , cum sollicita petitione miscetuν oratio ; ne nos in varias res Iemel evulsa distrahat a cultv solito , tentatore sollicitante, disordis. Ageret pluribus, Princeps Chrisianisone, nis apud te suarum esset secura caussarum , est nis in oppresionibus idolorum, in haereticorum correctionibus, Me tua, divino culas pariter cum imperio semper florente, vicisse . Habet refugium, pium tuis mansuetudinis animum eum suae religionis veneratione conjunctum. Cum quidquid huic proficiat, vos agatis , conseratis Fratribus, ta Confacerdotabus meis, probatissimis viris, a me, M ab omnibus, qui Ecclesam faciunt istiusmodi, ita tis, quibus precamur sacrae caussam resulanis prosequentibus, in Urbe vestra Tom. II. O o man-

295쪽

Can. 2.

Call. 8.

mansuetu. linis, hoc aηimo, qxo postulatis annuitis, in perpetuum statvi uniuersiali Ecclesae consularis. Datum ΚαI. Juliis. Noverat itaque, expertusque fuerat Boni fucius, quantum in sedando schismate valuisset pridem Imperialis auctoritas , sive quum Honorius schismate ipso vix suboriente publicae tranquillitati, quodam veluti interdicto, consuluit, sive quum convocatis Ecclesiasticis Patribus postrem am negotio manum admovendam provido consilio suasi, illudque ad finem usque salubriter, di publica cum utilitate perduxit. Non dubitavit propterea Pontifex Μaximus , quin generalem disciplinam in similibus controversiis sequendam ab Impexatore ipso postularet, ut, si forte novo duorum electorum schismate Romana Ecclesia turbaretur, certum jus praestitutum jam laret, quo viri Ecclesiastici sine mora duci possent. Quid vero Honorius ad Bonifacium rescripserit, facile constat ex epistola Honorii ipsius, quam idem Dionysius Exiguus refert his verbis: Rescriptum Honorii gusti ad Bonifacium I apam Romanum , in quo statuit, ut I dentio Romae Episcopi

ordinati fuerint duo, ambo de civitate pellantur. Victor Honoriui, istbtus triumphator , semper Augustus sanro , ac vene abili Boni uescio Papae ictu ae ternae. Scripta beatitudinis tuae hie est canon a. dist. 97. debita reverentiae gratulatione suscepimus , quibus recensiis egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam pos Iongum incommosum optatae redditam didicimus sanitati . Et ideo revertentibus .enerabilibus viris gaudium nostrum sacrorum apicum adtestatione Anamus , ac petimus, uti quotidianit orationibus Apostolatus tuus sudium, ac τotum suum circa salutem, atque imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae satis placitum aese cognosce, quod fansiimonia tua de Ecclesarum , aut populi perturbatione sollieita es. Guae ut ne aliqua ratime pessit evenire . satis eIementia nostra credidit esse provisum. Denique Beatitudine tua praedicante, id ad cunctorum CIericorum notitiam volaimus pedi venire , ut , sluid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciam omnes ab ambitionibus esse cessandum . At s duo quae sequuntur omisit Gratianus indicto Rinone a. dist. 9 . , sed retulit in can. 8. dist. V. contra fas temeritare certantes fuerint ordinari, nullum ex his futurum penitus Saeeriinem, sed illum solum in Sede Apostolica permansurum, quem ex numero Claricorum nova ordinatione divinum judicium, ta univeistatis consensus es gerit. inde id observandum est haec omittuntur in canone 8. dist. 79., habentur autem in canone a. dist. 9 . , ut omne1 tranquillam mentem, θ' paciscos Mimos ex serenitatis nostrae admonitione etifodiant, nec aliquid Ieditiosi conspirationibus tentare conentur, cum certam si, nulli partium sua jura prouturo.

De Epistola ad Episcopos Galliarum.

Quae secundo loco apud Dionysium Exiguum Bonifacio epistola tribuitur, hanc hibet inscriptionem : Bonifacius Episcopas, Patroclo, Remigio, Maximo, Hilario , Severo , Valerio, Juliano , Castorio, Leontio, Constantino, Johanni, Montano, Marino , Mauritis, ta ceteris Episcopis per Gallias, s septem Provincias constitutis. Argumentum epistolae anno ψi . scriptae hoc fuit: Accusatus jamdudum fuerat penes Romanos Pontifices Bonifacii decessores maximus quidam Episcopus Ualentinae urbis, quod jamdiu consectae Μanichaeorum haeresi adhaerem, homicidii

296쪽

De Bonifacio. 291

etiam aliorumque gravissimorum eriminum reus esset. Pontifices iidem provincialem , ut Bonifacius scribit, cognitionem. delegaverunt, ea, uL Mbitror, ratione , quod Sardicense Concilium in can. 3. definiverit, Episcoporum caussas primum in Provincia discuti. Maximus variis tergiversationibus subdole judicium evasit, donec a Clericis Uale minae civitatis deducta controversia est ad Bonifacium . Hie autem Pontifex julsit, ut ad ejus dirimendam caussam Concilium intra Provinciam

celetiraretur, cujus sententia Apostolica auctoritare tandem confirmaretur juxta α,. io memoratum Sardicentem tertium canonem. Ex hac epiliola non aliud apud Gra- eou. 3. tianum fragmentum habemus, quam canonem Io. cau. 3. qu. 9., cujus verba ita P s legenda erunt: Dilationem dedimus, ει decrevimus vestrum debere iram Provinciam

ese judicium, ta congνegari Θnodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut s adesse voluerit, praesens , s cos lis, ad objecta respondeat; s adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretuν, nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto , ω toties delegato iudicis, purgandi se occasone non utitur. Nihil enim interes,

utrum in praesenti examine omnia, quae dicta funi, comprobentur, cum ipsa quoque confestione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes Proetinctas lueras dirigemus, ne excusationem sbi ignorationis obtendat: υι ad Provinciam venire cogamr, M.

Hlic se constituto praesentare Iudicio. 9uidquid autem vestra ebaνitas de Oae caussa duxerit decernemium, cum αι nos relatum suerit, nostra , ut condecet, neces es austoνirare Irmetu .

Tria quidem supersunt apud Gratianum capita, quae eandem exhibent inscriptionem , videlicet Bonifacii in epistola ad Episcopos Galliarum ἰ sed revera neque ad hanc, neque ad aliam Bonifacit epistolam pertinent. Is est in primis canon 3. Cau. 6. qu- Φ., cujus inscriptio olim erat ita concepta: Bonifacius Papa sipulis imGaIliae, quemadmodum tellantur Correctores Romani, qui sive ex vetustis ali. quot codicibus, sive ex vetustioribus Collectoribus scripserunt: Episcopis Galliae. Porro canon idem referendus erit ad Novellam Iustiniani imperatoris ia3. cap. 34. apud Iulianum antecessorem , sive Ia 3. cap. 22. apud Haloandrum ibi: biquis vero fanctissimorum Episcoporum ejusdem Ssnodi dubitationem aliquam ad invicem habeat, sue pro Ecclesastico jure, sue pro aliis quibusdam rebus, prius Met olita eo- cum aliis de sua Θηodo Episcopis causam examinet, ta judicet, G I non rata habuerit utraque pars , quin judicata sunt, runc Beatissimus Patriarcha Duroeseos illius iηtre eos sudiat, ω ilta deteminet, quae Ecelsasticis eanonibus, s legibus consonant, nulla parte ejus

senteissiae contradicere valente. Si haec cum fragmento Gratiani conferantur, nemo non ibidem inveniet eandem omnino sententiam, & vix vocum discrimen aῖnoscet, quod ex varia Graeci idiomatis interpretatione pro lactum est. Cur vero Iustinianis Constitutioni inscriptum fuerit, Bonifacii nomen , di quidem in epistola ad Episcopos Galliae, duplax reddi ratio potest. Nimirum in primis animadvertere juvat, cum eodem canone 3. nonnihil consonare laudatam epistolam Bonifacii ad Episcopos Galliarum in caussa Maximi 'talem ini; cum Bonifacius voluerit habendam eiis in Ecclesiastica , de qua agebatur, controversa rationem Provincialis

Synorii, ac propterea Metropolitani Episcopi, qui Provinciali Synodo praeesse solet: quod fere ipsum in Novella Iustiniani Constitutione definitum adparet. Ve- Tosimile igitur esse potest, studiosum quempiam ad marginem legis Iustiolaneae nomen Bonifacii Papae in epistola ad Galliarum Episcopos adscripssse , ut indicaret , similia quadam in ea epistola contineri, quae adnoratio marginalis Iranslata . O o a deinde

297쪽

s u. 1 a

st a Pant secunda. Caput XXXIX. deinde feterit in ipsam legis inscriptionem. Altera ratio reddi potest, quod veteres canonum Collectores in codicibus suis aperte non auderent leges Imperatorias canonibus sacris intermiscere. Primus ex craecis Collectoribus id egit prope finem sexti saeculi Iohannes Antiochenus cognomento Scholasticus , at ex Latinis nemo ante saeculum undecimum, sed primus Deusdedit Cardinalis circa annum Io 87. Imperatorias leges Summorum Pontificum , ac Conciliorum decretis adtexuit; & quo ties opportunum esse poterat ad rem aliquam discutiendam quoddam legum Imperatoriarum monumentum, satius duxerunt veteres referre quidem, sed immutato nomine auctoris, ex. gr. illi Pontifici tribuendo fragmenta, qui Cathedram Apostolicam tenebat tempore legis latae . Forte igitur evenire potuit , ut vetustus qui Dpiam Latinus Collector laudare vellet in suo codice sententiam memorati canonis 3. cau. 6. qu. 4. Ut vero ab Iustiniani nomine abstineret, Bonifacium Papam laudandum potius voluit, non ejus nominis primum, sed secundum, utpote qui temporibus Iuliiniani vivebat, ratus Bonifacio II. tribui posse, quod Bonifacii ejusdem tempore in rebus Ecclesialticis ab Imperatore constitutum fuerat, Praesertim cum solerent Imperatores nihil ad Ecclesialticam utilitatem conitituere, nisi aut suadentibus, aut precantibus etiam Pontificibus Maximis, quorum intererat re-hus sacris ea ratione consulere, ut Opportunae leges editae paratam haberent commodam executionem.

7 Haec eadem , arbitror , caussa esse potuit, cur Bonifacio tribueretur canon 8.em. II. qu. I. in vetustillimis quibusdam Gratiani codicibus , dicet in aliquibus Marcello, vel Marcellino adscriberetur, quemadmodum observarunt Romani Correctores. De canone 7. eadem caussa, & quaestione non est, cur verba faciam e etenim quod in veteribus adpositum esset Bonifacii nomen in epistola ad Episcopos Galliae, non a Gratiano profectum est, sed potius ab eo, qui Paleas Gratianeo

codici inseruit; is enim canonem illum septimum, qui incipit, quaecumque, interjecit inter inscriptionem canonis nullus sequentis, & inter ipsum canonem nullus sequentem ; quamobrem Marcellini, & Bonifacii nomen sedem suam mutare potuerunt , ut canon 7. Μarcellino tribuendus tribueretur Bonifacio , & viceversa adscriberetur Marcellino, vel Marcello canon 8. , quem Gratianus ex Bonifacio Iaudaverat. Hodie canon I. restitutus est suo auctori, seu Marcellino Papae i epistola x. ad Episcopos orientales, si tamen Marcellinus ejus epistolae auctor eiq& canon 8. eam habet inscriptionem , quam Gratianus adjecerat. Quamquam

vero Gratianus ab Ivone Carnotensii parte s. cap. 278 , aut a Burchardo lib. I. cap. 168. eam inscriptionem acceperit, illud tamen certum est, canonem ipsum

non Bonifacio, sed Iustiniano Imperatori tribuendum fore, quemadmodum tribuit idem Ivo in eadem parte s. cap. 369. Reserendus itaque canon erit ad Novellam 123. cap. 7. & 8., ex qua etiam emendandus erit his verbis: Nutii mero Judieam Iirebit Dei amabiles Episeopos cogere ad judicium venire pro exhibendo testimonio , sed judex mittat ad eos quosiam ex personis ministrantium sibi , ut propostis banctis Evangeliis , secundum quod iacet Sacerdotem dicant , quae noverint. ded neque pro qualibet pecuniaria causa, vel criminali Episcopum ad Judicem cietilem , aut militarem invitum producere, aut exhibere citra Imperialem jussionem permittimus , sed Pudicem , qui tala aliquid Me ex scripto, spe ex non scripto praesumserit imperare post cinguli privationem viginti librarum auri poenam exsolvere jubemus Ecclesae , cujus Episcopus produci, aυι

exhiberi jussus es ; exemtorem similiter post ' cinguli prisationem , merberibus subden-

298쪽

De Bonifacio.

dum, id in exilium deportandam. Duo igitur emendanda sunt apud Gratianum. Primum in inscriptione auctoris consistit, ut pro Bonifacio Iustinianum supponamus,nili forte quispiam adhuc retinendum Bonifacii nomen judicaret, quod opportunum videatur ad rem propositam Bonifacii eiusdem fragmentum ex epistola jam memorata ad Episcopos Galliarum , ubi de Maximo Episcopo gravissimorum criminum reo legitur: Quem furore suo, ii insana temeritate ad secularium g que Judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpisimum est, ohyicerent pervenisse , ω damnandum asserunt, gestis prolatis in medium. Alterum spectat ad supplendum canonem ex ipsamet Iuliiniani constitutione; etenim quod Gratianus simpliciter asseruit, nulla exceptione subjecta, non aliter probavit Iuliinianus, quam adjiciendo: Citra Imperialem jusionem, quae verba neque Ivo Carnotensis Ombsit in dicto cap. 36ς. ibi: Nis Imperialis justo processeris.

De epistola ad omnes Calaritanae Ecclesiae

Coenobitas.

Canon z. cau. x. qu. a. unius tantum Gratiani auctoritate Bonifacio Papae ad. ' tribuitur omnibus Calaritanae Ecclesiae Coenobilis rescribenti. Eruditi omnes etiam 'solertissimi rerum Ecclesiasticarum investigatores hoc fragmentum alibi non reperiri adnotarunt. Quamobrem facile viderit unusquisque , quae fides Graiiano Praestanda sit, quem pluries lapsum scimus, atque inter cetera in recensendis Bonifacii Papae decretis , quemadmodum & jam superius animadvertimus, & inserius ad-Parebit. Romani Correctores, nonnihil, ut arbitror , auctoritatis eidem canoni conciliaturi, illum a S. Thoma commemorari observaverunt in a. a. quaest. IOO.

in fine articuli 3., imo eodem uno proposito judicium serri. Verum isthaec parum Valere Poterunt apud eos, qui apprime noverint, quanta suerit temporibus S. Thomae Gratianei operis exiitimatio , ex qua fieri facile potuerit, ut vir eximius sine distri ruine thematum demonstrandorum caussa Gratiani capitibus uteretur . Fgo sum de canonis auctoritate, ac fide Collectoris plurimum dubito, non tantum ex eo, quod Dionysius Exiguus Bonifacit epistolarum etiam Collector ejus non secerit mentionem , sed & quod non satis certum sit, an in Calaritam Ecclesia fuerint sub Bonifacio I. instituta Coenobia , ad quae Pontificis ejusdem epistola dirigeretur . Fateor quidem ante Benedictum occidentalium Monachorum facile Patrem nonnullos fuisse etiam in Sardinia, qui Monachorum mores imitarentur, Postquam S. Athanasius monasticam disciplinam a Graecis ad Latinos quasi per traducem derivavit ; hinc scimus Eusebium genere Sardum Vercellensem Episcopum in Vercellensi Ecclesia monasticas institutiones cum clericali vita junxisse , uti testatur Ambrosius in epistola ad Vercellensem Ecclesiam; Verum nondum eo res devenerat tu Ecclesia Calaritana, ut talia instituta Coenobia larent, & numero plurima , qualia a Bonifacio memorantur apud Gratianum. Quidquid enim Hieronymus, qui tempore Bonifacii objit, in epist. ia. asserebat, eos, qui serica veste non utebantur, aut candente tunica, judicatos esse Monachos, Impostores, ου Graecos, si jam tum Coenobitatum in communi viventium disciplina recepta fuisset apud Larinos Τ Ut vero propius ad ipsum Gratiani fragmentum accedam , video

statim insueta, di minus accommoda loquendi formula inun proponi Bonifacium, dum

299쪽

α94 Pars secunda. Caput XXXIX.

dum Coenobitas Calatitaliae Ecclesiae adpellat fratres charis ι, quae salutationis ratio eum Episcopis, nunquam cum laicis, quales tunc erant Μonachi, uiuueniebat. Deinde eum auctor canonis asserat , se in quaeltione proposita de monachis non gratuito suscipiendis, ipsa dubitatione reddi anxium, ta ineptum, indicat satis rescriptum istud aut Romanae Ecclesiae, aut Bonifacio , qui nomine Romanae Ee-elesiae scribere se profitetur, minime convenire , prasertim quod ibidem tradatur ex ipsa Apostolica traditione deduci, neminem aliquo muneris interventu ad Dei cultum provocandum fore. Antiquissima est illa Monachorum regula , quae Samcto Hieronymo tribuitur, in qua legimus inter cetera: Detesabilem haeresm smoniae , quam comm&ni pravitate diabolι Moniales adserae committunt , etiam in audiis horreat vestra societas. Giezi, ω Simonis vos terreat pravitas . Vox Petri Vicarii Christi nunquam exeat de auribus vestris: Pecunia tecum si in perditionem iste. vos venientes sorores ad Christi suscipite nuptias gratis: praeponatur sanctitas pecuniae,

exquiratuν bonitas vitae, non generosias carnis, non utilitas mundi, nulla omnino p

stio, nulla opinio, infimatio , seu intentio de pecunia danda praeveniat, ta receptionem praecedat, quin passio sis opinio puritatem mentis perturbat. Praeterea prope capitis finem monere dicitur Μonachos Bonifacius, ne ulla Ecclesae Monachorum distractio Iat. Quaenam esse poterat tunc haee loquendi formula, ut bona monasterii bona Ecclesiae dicerentur, aut etiam nomen Ecclesiae pro nomine Monasterii usurparetur y Igitur Gratiani canon Bonifacii esse non potest, sorte a Monacho quodam compositus piae exercitationis caussa , atque inter Nonasterii cujuspiam libros a Gratiano adinventus. Auctori autem canonis pro exemplari esse potuit imitando epistola quaedam Gregorii Μagni ad Ianuarium Episcopum Calaritanum scripta lib. 3. epiit. 24. ibi: De ordinationibus vero, vel de nuptiis Clericoνum, aut de iis, quae velantur, virginibus, nullus , ut nunc feri dicitur, quidquam praemii praesumat accipere, nis quidpiam sua sponte conferre maluerint. Ulterius progredior; & assero, hoc ipsum Gratiani monumentum parum prodesse Collectoris ejusdem Proposito. Proposuerat Gratianus initio quaestionis, an pro ingressis Monasteria pecunia se exsegenda, vel exacta persolvenda. Et post: nonnulla capita recitata, inter quae numero a. hahetur istud Bonifacii rescriptum, concludit post canonem 4. Auctoritate Is nifacii patenter ostenditur, quod sest nullus pretio est invitandus ad contersonem , ita nulli pecuniae interventu Ecclesae largiνi potes ingressum. Recedit hic Gratianus a quastione proposita, quatenus de mona Iteriis sermonem initi tuendum ab initio vo-Iuit, deinde ea, quae in demonstrationem opinionis suae adseri , de Fcclesiis expressa sunt. Quantum vero, olim praecipue, diversae essent Ecclesiarum, & Μωnasteriorum ration est, nemo ignorat. Sed, agedum , fingatur species facti , qualis esse poterat apud Bonifacium, Se qualis ex ipsis canonis verbis deduci potest. Caenobium erat quoddam destitutum Abbate, ejusdemque Caenobii fratres non Coenobii sui, sed alterius Monachum in Abbatem sibi elegerant, in suum monasterium transferri eo nomine postulantes. Renuebat alterum monasterium , ni fisibi quidpiam, velut permutatione, aut quasi compensatione concederetur. Interringatus Bonifacius, an haec pactio improbanda videretur, respondit in primis, R manam Ecclesiam compati illorum Μonachorum destitutioni, deinde in ancipiti se constitutum esse , imo anxium, & ineptum , dubitantem quid ipse rescriberet

non defuerunt Glossographi, qui ironice in hac parte loquutum Bonifacium Risse scripservat; stu hac interpretatio toti omnino contextui dissonat . Prosequi

300쪽

De Boifaeio. 29 tur Pontifex, & st, a discipulis Domini neminem provocatum fuisse ad Dei cultum aliquo muneris interventu, nisi forte quis muneris dati nomine intelligenda arbitraretur victralia, quae priscis fidelibus in communi suppeditabantur, quo exemplo concludit, munus Dei neque emendum lare , neque Vendendum . Poit haec generaliter tradita, cavendum esse monet, quam esset ambiguum, quod Monachi petierant, consilium , quod imo nulla invenit ratione confirmari. Concludit postremo, si Abbas electus maxime sit eligentium neceisitati opportunus , interea gratis ad monasterium, ad quem electus eli, transire debere, quin ulla pactio . aut rerum Monasticarum alienatio interveniat, facta Μonachis eligentibus facultate , ut siquid subsidii gratia alteri monasterio concedere voluerint, ipsit in solatium fratrum concedant. Quicumque haec adamussim consideret, non videbit in primis. quomodo res apud duo tantum monasteria diremta , ita Bonifacium excuaverit, ut non ad eadem duo monasteria, sed ad Omnes Calaritanae Ecclesiae Caenobitas, ut Gratianus in inscriptione testatur, rescriberet. Deinde judicabit, non adeo facile Bonifacium anxium reddi potuisse , & ineptum in proposita specie, ut quid respondendum esset, se ignorare propemodum fateretur, & ambiguum, quod Monachi petierant, consilium diceret. Agnoscet rursus rei non convenire rationem a praxi discipulorum Domini. petitam, qui neminem muneribus ad baptismum, aut Christi fidem suscipiendam provocaverunt. Etenim non erat haec taenobitarum Calaritanorum dubitalio , qui non de gentibus convertendis ad sidem Christi, imo nec de laicis ad monasteria convertendis, sed de Monacho e monasterio in monasterium transferendo interrogaverant. Postremo observabit, manifestam antynomiam in posterioribus capitis verbis; asserit enim auctor canonis translatum Monachum servire gratis Deo debere, dummodo nulla fiat rerum monasticarum distractio, ac subjicit postinodum, aliqua munera derelicto monasterio largiri posse. Haec sane. omnia ceteris juncta, quae superius dicta. sunt, clarius etiam demonstrant, canonem istum Bonifacio Papae tribui neutiquam posse, itidemque Proposito Gratiani

non convenire.

De ceteris canonibus nomine Bonifacit eclitis.

Quod Gratianus ex Boni laeso Papa Iaudavit in can. t. dist. 78. , rctulit Ivo Carnotensis in parte 6. cap. 3o. decreti ex decretis Fabiani Papae orientalibus mis s. Eodem modo Burchardus in lib. a. cap. Io. Aliter Regino in I. appendice cap. s. sub hae inscriptione . Ex canonibus orientalium antiquor m Patrum cap. 2o. Posterior haec inscriptio Reginonis erit a nobis sequenda, ut scilicet canon , de quo quaerimus, referatur ad Concilium Neocae siniense, cujus canonem ii. Martinus Bracarensis retulit in cap. ao. suae Collectionis, quam Collactionem orientalium canonum adpellavit. Verba Neocaesariensis Concilii haec sunt: Presbire ante triginta annos non ordinetur, etiamsi fuerit homo valde dignus , sed reservetur: Dominus enim

JUM Cbrisus in trigesmo anno baptizatus es, coepit docere . Retulit hunc eundem canonem Gratianus in can. 4. dict. 78., cujus verba si paullo diversa sunt, id profectum liquet ex varietate latinae interpretationis. Distiplina Neocaesariensis canonis fuit apud veteres diu custodita, uti patet ex novella Iustiniani Imperatoris,

cujus fragmentum habetur in cati. a. dist. 78. , & ex Concilio Rostomagens anni

SEARCH

MENU NAVIGATION