Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Can. I.

sais Pars secunda. Cap. XLII. Prima inquisitio Rustici erit de Presburo , vel Maeono, qui se Episcopol effata mentiti scint, de iis, quos iis Clericos ordinarunt. Quod Leo respondit , refert

Gratianus ici can. x. dilh. 62. , & can. 4o. cau. 1. qu. i. Verba Epitiolae haec sunt INulla ratis snit, ut inteν Episcopos tale tuν, qui nec a Clericis sunt electi , nec a plebibus expetiti, nec a Provincialibus, legunt alii Comprevincialibus Episcopis cum Metropolitani judicio consecrati. Nunde cum sepe quaestio de male accepto honore nascatur

quis ambigat , nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum Τ Hucusque etiam Gratianus in d. can. I., cetera, quae sequuntur, habentur in d. can. 4o.

Siqui autem Clerici ab istis Pseudoepiscopis in eis Eecisis ordinati sunt, quae legunt alugui M proprios Episcopos pertinebant, ει ordinatio eorum consenss, ta judicio Prodemtium facta es , potes rara haberi, ita ut in ipsi Ecclesia perseυerent. Aliter autem vana habenda est creatio clegunt alii consecratis; Gratianus ordinatio γ, quae nec loco fundata est, nec auctore clegunt alii auctoritate munita . Ubi codices varii sunt, ignoro sane quis cui praeferatur, atque in dubiis hujusmodi lectionibus liceat huc referre Leonis ejusdem regulam, de qua in memorato can. a. dist. I 4., ut sequamur, quod Sanctorum Patrum decretis accommodatius videatur. Sed non tantum in codicibus

conferendis dissicultas canonis hujus sita est, sed etiam , ac potissimum in interpretatione sententiae . Ait Leo, eorum , qui sunt a Pseudoepiscopis ordinati , quique propterea sacrum ordinem minime susceperunt, adhuc posse ordinationem ratam haberi, quoties judicio, & consensu Praesidentium facta fuerit, ita ut in ipsis Ecclesiis perseverent. Num forte is, cujus irrita est ordinatio, ossicio Ecclesiastico rite recteque iungi poterit sine nova consecratione r Ex eruditis viris alii hanc dissicultatem neglexere; alii impares se proseisi sunt dissolvendo , alii demum sive ex haereticis, sive ex catholicis conati sunt sententiam Leonis ex variis illius temporis observationibus illustrare. Quidquid vero senserit unusquisque suo ingenia indulgens, verosimilius mihi videtur, Rusticum Narbonensem in proponenda hujusmodi quaestione respexisse ad canones Concilii Regensis, quibus consonant canones Concilii Arausicani I. , & Arelatensis II. , ex iis enim liquet in Galliis frequentes tunc fuisse ordinationes Episcoporum nou per tres Emimp , quemadmodum Ecclesiarum generalis disciplina pollulabat, sed per duos tantum Episcopos celebratas; Episcopis autem ita ordinatis in Concilio Regensi memorato anni 439. quaedam Episcopalia ossicia exercenda concessa fuerant, ut patet ex can. 3. , & 4. De his itaque , ut verosimilius videtur , sermonem habuit Leo Magnus , quos recipiendos non esse inter Episcopos scripsit, quod integra ordinationis sodi mula servata non fuisset, valide tamen , ut Murit, ordinatos fuisse non ambigebat, proptereaque validam ab ipsis factam ordinarionem asserere non dubitavit, quamquam in admittendis ordinatis Clericis, & in possessionem, ita dixerim, EO etesiarum miriendis, Praesidentium, & legitimorum Episcoporum auctoritas requireretur . Quod ut commodius intelligatur, non esset inopportunum huc referre . quod in ista materie disputavit vir Anglicus Herberius Thorndicius in suis exere, rationi hus de originibus Ecclesiasticis cap. - . Ait ipse in sacrorum miniitrorum ordinationibus duo potissimum requiri: primum auctoritatem in ordinante; deinde solemnitatem ordinationis, per quam designetur ordinem Ecclesiastica etiam aut rvate conferri; hujusmodi autem solemnitatem, quoties desideretur, in caussia esse, ut ordinatio irrita prorsus sit, ac tum demum convalescat, quum Ecclesia Gonsensus accedat, sive ratibabitio subsequatur. Hinc vero Palam fieret , ordina

332쪽

De Lellae Magno. 3 tlanes Clericorum, de quibus loquitur Leo, irritas initio fuisse ex desectu Ecel fasticarum solemnitatum , ratas vero haberi dein potuisse , si consensus, & auctoritas Episcoporum accessisset. Num autem tae opinio satis ponderis habeat, ac tioribus viris Theologicae potissimum scholae studiosis definiendum relinquo. Tam tum addidero, hoc Leonis fragmentum meo judicio subobscurum esse , idque ex industria Pontificis factum ea de caussa, de qua superius sermonem habui ad c

nouem a. dist. 24.

Secunda inquisitio hac erat: De Presbytero, HI Diacono, qui cogηito crimine suo c... Q. paenitentiam petunt, utram eis per manuum impo asem danda st y Quod respondit do. so. Leo, habetur eisdem verbis Post Romanam emendationem in can. 67. dist. so. , di quidem ea definitio e diametro pugnat cum generali sententia canonis 4. A rau scani I. Concilii, quod Hilarius Arelatensis celebraverat, ibi: Poenitentiam desd rantibus Clericis non negandam. Hinc autem facile conjicere juvat, hac in parte . Rusticum itatutis synodalibus Hilarii nullatenus con sisse , praesertim quod sententia Leonis veteri & Apostolicae traditioni innixa proponatur. Non laudo hietantum Carthaginense Concilium , cujus verba sunt in can. 66. dist. so , sed etiam Siricium Papam, qui in epistola ad Himerium Tarraconensem ita scribite IIIusqsoque nos par fuis providere, ut sicut paenitentiam agere cuiquam non conceditur CI

ricorum e c.

Tertia inquisitio his verbis exprimitur e De his, qui aliario mini rant, ta co6Mex Can. to. habent, utrum eis licito misceantuν' Quid responderit Leo , habetur in can. 1 o. dist. 4s- 3δ 31., ubi tamen in posterioribus ita habent melioris notae codices: quo est salva Acharitas connubiorum legunt alii eo viorum e et opera legunt alii operatio, alii exercitatis nuptiarum. Duo in hoc capite occurrunt observanda. Primum pertinet ad conjuges, quae obtentu religionis dimittendae non sunt , quemadmodum definitum etiam legitur in can. 6. ex vulgo Apostolicis. Alterum situm est in Ie continentiae, quam Leo eandem esse asserit ministris, ac Presbyteris, & Episcopis. Sane nomine ministrorum, illud sententiae Leonis conformius esse videtur , ut noutantum Diaconi veniant, sed etiam Subdiaconi: etenim ait idem Leo in epistola ad Anastasium Thessalonicensem, nee Subdiaconis quidem connubium carniae concedi-- . Quod si quispiam tantum de Diaconis intelligendam arbitretur Leonis sententiam, in hac parie consonabit can. aa. 23. & 4. Concilii Arausicani I. eodem tempore sub Hilario celebrati; ut propterea inferri possit tuto, jam tum in Gallicana Ecclesia continentiae legibus obnoxios fuisse Diaconos, atque hanc disciplinam custodiendam voluisse Rusticum ex Leonis decreto in sua Dioecesi, quemadmodum volucrunt in suis Dioecesibus alii Episcopi sub Hilario Arelatensi vi Synodicarum Constitutionum. Sequitur quarta inquisitio, de Presbytero, vel Diacono , qui filiam suam virginem Can. tricli viro in conjugium dederit , qui jam habebat conjunctam mulierem , ex qua etiam γη Dios susceperat Τ Respondit Leor Non omnis mulier junga viro uxor est viri , quia nec omnis Ilius haeres est Patris. Nuptiarum autem Dedera inter ingenuos sol ISit eou. ix ma, ω inter aequales, haec habentur in can. 12. cau. 32. F. 2. multo privr hoc l . . psum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud es uxor, aliud concubina, Aut aIiud anellia , aliud Iibera. Propter nuod etiam Apostolas ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium potvit ex Genes, ubi dicitu

Abrahae et lice amiliam, eae Aiam ejus; non enim haeres erit Ilius isiciuae cum Aio

333쪽

318 Pars secunda. Caput XLII.

meo Isaae. Ῥnde eum societas nuptiarum comittit haec Gratianus In Scto ean. xa., sed exprimit in can. 17. cau. 27. qu. a. ita ab inuis constituta sis , ut praeter sexuum conjunctionem haberet in se Christi, ta Ecclesae Sacramentum, dubium non est, eam mulierem non pretinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse myste reum. Igitur c rursus haec pertinent ad canonem 1 a. cau. 3 a. qu. a. cujuslibet Dei Clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederis, non ita accipiendum est, quos eam conjugato dederit, nis sorte illa mulier, ω ingenua facta, ω dotata ιegitime , ω publicis nuptiis hone ta videatuν. Succedit apud Leonem quinta inquisitio de puellis, quae viris concubinas habentibus nupserint, quodque Leo rescripsit, iterum habetur in eodem canone x a. apud Gratianum, ibi e Paterno a bitrio viris junctae earent culpa, s miateres, quae a viris habebantur, is matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina. Ex his satis emendati videntur iidem Gratianei canones , qua tamen in re observatum velim, in nonnullis codicibus ,ruemadmodum apud Dionysium Exiguum, desiderari eam quintam inquisitionem

e puellis, quae viris concubinas habentibus nupserint; & versiculum Paterno ambitrio Ere. haberi statim post illa verba honestata videatur; observandum Praeterea est, Gratianum praesertim in dicto canone x . abusum fuisse sententia Leonis, non alia sane de caussa, nisi quod depravatos eodices sequutus est. Cum enim ipse legisset, eam mulierem non pertinere ad matrimonium , cum qua docebatur non fuisse . nuptiale miniserium, ubi potius legendum erat nuptiale mysterium, quemadmodum habet etiam antiquissimus collector Dionysius , occasionem arripuit afferendi, ex sententia Leonis eam non esse dicendam uxorem , quacum copula subsecuta non fuerit post datam fidem, quando tameti ex emendatis codicibus diversa prorsus adparet loquendi formula. Et quidem ut clarius de sententia Leonis constet, jumc..., i. genda erit sexta inquisitio Rustici, de his, qui muIieres, se quibus Ilios habent, ν eati. I x. Iinquunt, ly uxores accipiunt. Responsum Leonis habetur in principio canonis Q. . cau. 32. qu. a. his verbis: Ancillam a thora abjicere , ae uxorem cenae ingenuitatis accipere non duplicatio conjugii, sed profectus es honestatis. Heic interea sisto, nam quae sequuntur apud Gratianum alio spectant. Itaque I eo de re valde gravi interrogatus est, seu in quarta, quintave , seu in sexta inquisitione . Ut enim illa aetate frequentissima erant virorum mulierumque divortia, praesertim ubi non matrimo nium, sed concubinatus intercessisset, ut etiam concubinatus illius temporis qua dam conjugii speciem ut plurimum praeseserebat, dissicile admodum erat de conjugiorum hujusmodi juribus respondere. Erant tunc uxores juitae , quae videlicet secundum omnes legum solemnitates ductae fuerant; erant & injustae , in quibus naturalia tantum conjugiorum jura servabantur , licet Iegum subtilitas non cust diretur, quemadmodum in servorum conjugiis, in conjugiis filiorum familias sine consensu Patris celebratis; erant de concubinae, in quibus scilicet ab initio matriamonium non erat, sed longo usu facile matrimonium juxta leges duodecim tabularum convalescere poterat. Distinguuntur haec apertissime apud Ulpianum in I. a 3. princ. & S. x. T ad Ieg. Iul. de Adulter. In istis autem uxorum generibus singularia erant, & prorsus diversa jura, imo & diversae provinciarum consuetudines, quibus magis magisque postea occasionem praebuerunt barbarae Gemes , quae Leonis temporibus in Europam propemodum universam irruperant. In his temporum . Iocorum, & caussarum adjunctis, nil mirum, si Leo magnus rescripto suo Potius

generalibus regulis involvere verba studuerit, qui initio professus fuerat colloquiis

potius,

334쪽

De reone Magra. 32 potius, quam scriptis indigere rem , quae proposita suerat, quemadmodum dixi superius ad canonem a. dist. I . Ceterum, si quoquo modo Leonis mentem attingere velim , dixero , Leonem initio distinguendam voluisse uxorem a ceteris mulieribus,

quae viro quidem junctae fuerunt , sed uxores minime dici possunt ; quales vero uxores esse dicantur , aperte non definit. Subdit deinde , inter ingenuos nuptiarum foedera esse legitima . Clara erat hac in re juris Romani regula, qua servi a legitimis conjugiis excludebantur. Addit , aequales etiam conjuges esse debere, quasi id a Domino jampridem statutum fuerit . Ubi vero id itatuerit Dominus, non indicat Leo . Forte respexit ad caput a. Geneseos vers. ao. , ubi dicitur Deus uxorem velut smilem adiutorem viro voluisse conjungere. Eo autem usque nondum tradidit I eo , inter ingenuum , & ancillam , aut inter inaequales nuptiarum foedera esse non posse, nisi quis a contrario sensu vellet argumentari, quae sane argumentandi ratio non semper viget in rescriptorum interpretatione. Prosequitur Pontifex

Maximus, & ait aliud uxorem esse , aliud concubinam , sicut aliud est ancilla , aliud libera. Iungenda haec omnino sunt ita, ut videatur ita scriptum, aliud uxorem esse, id est liberam, aliud ancillam esse , ideit concubinam . Sic enim respiciebat Leo mores suae aetatis, juxta quos jamdiu vigebat, ingenuas in uxores , &ancillas in concubinas adsumi. Uxores ingenuae ducebantur, animo scilicet perpetuae individuae vitae, qui animus potissimum matrimonium essicit. Concubinae ducebantur ancillae, quandocumque domino libuisset, dimittendae, qua in specie nullum esse poterat matrimonium. Concubinatum hujusmodi tunc irequentissimunta improbandum voluit Leo , referens ad eam rem testimonium Geneseos cap. ai. Quod subdis Pontifex, matrimonium esse non posse , nisi ubi mytterium nuptiale, sive Christi, & Ecclesiae macramentum doceatur, plurimis gravissimis viris maximam ingessit dissicultatem , praesertim in conspectu Tridentinae lanitionis , qua cautum quidem fuit, ut clandestina conjugia irrita in posterum haberentur, attamen antea celebrata valuerint. Ego sane ex iis, quae huc usque interpretando exposui , nihil aliud voluisse Leonem ex illimo, quam animum individuae vitae necessarium esse, quomodocumque exprimeretur matrimonii initio , sive clam, sive in conspectu Ecclesiae I in declaratione autem hujus animi nuptiale mysterium, sive Christidi Ecclesiae Sacramentum contineri quodammodo, quatenus ita vir, & uxor perpetuo simul mansuros se profitentur, quemadmodum Christus Ecclesiae numquam se ab ipsa discessurum spopondit. Sic re explicata, lacile intelligitur Leonis conclusio , ubi pluries asserit, uxorem legitimam illi Posse concedi, qui concubinam dimittit . Nondum tamen recedendum est a canone Ir. eau. 32. v. a. , cujus Posterior

pars a versiculo cu an a usque in finem non pertinet ad inquisit em 6. , sed ad inquisitionem 7. de his , qu, in aegritudine poenitentiam accipiunt , , cum revaruerint , agere eam nolunt. Fateor Dionysium Exiguum non distinxisse haec , quae

sequuntur, a praecedentibus , si vulgatos Dionysii codices sequamur . Sed jam inepnellius adnotavit, codices alios plures ista sejungere, & parum apte , quae sequuntur , praecedentibus adsui posse, imo nec intelligi. Praeposita igitur laudata inquisi- cone 7. ita respondit Leo. Culpanda est talium negIigentia , sed non penitus deserenda I legunt alii desperanda ut crebris cohortationibus incitati, quod necessarie expetierant, deliter exequantuν. Νemo enim desperandus es, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod dimentia areatis differtur , consulo maturiore perscitur. Postrema haec X . II. T t verba

335쪽

verba habentur etiam in can. r. de poen. dist. 7. Similes Propemodum caussae agitatae fuerunt in Conciliis Hilarii Arelatensis, ut patet ex Concilio Amusicano I.

can. 3. , seu Can. T. Cau. 26. q. 6., cui addi posset Concilium Vasense II. can. 2. Cari. i. Horum Conciliorum sanctiones plurimum etiam consonant Cum canone I. cau. cou- 24. qu. a. , in quo continetur rescriptum Leonis ad octavam inquisitionem de bis,

i qui animo iam deficientes legunt alii, de his, qui jam defleotes poenitentiam accipiunt , ω ante communionem moriuntur. Respondit sanctus Pontifex: Horum caussa Dei judicio reservata est, in cujus manu fuit , ut talium obitus usque ad communionis remedium differretur. Νυ autem , quibus viventibus non communicavimus , mortuis communicare non possumus. Ex his sane supplendus erit memoratus canon et . Fortasse vero paullo austera videbitur alicui disciplina Leonis , sed , ut arbitror , erat illis temporibus accommodata , quibus Opus erat ab ingruentibus undequaque haeresibus homines avertere , & saltem metu poenitentiae ante obitum non perficiendae terrere. Ceterum aliter viguit apud Gallicanos Antistites in Concilio Araus cano I. Can. 3. , se Uasensi II. can. 2. , quorum Conciliorum sanctionem veluti mitiorem sequuti anno 6 s. suerunt Toletani Concilii XI. Patres can. xa., ibi: De his autem, qui accepta pollentia , antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, Damquam diversias praeceptorum de hoe capitula habeatur, illarum tamen nos sententias placuit s qui, qui multiplices numero de hujusmodi humanius decreverunt, ut ta memoria talium in Ecclesis commendetur, ει oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur. Et quidem mitior haec disciplina paullatim ubique in Ecclesiis recepta eli. . ε . Inquisitio nona haec erat: de his, qui dolore nimio perurgente rogant dari Mi m. I J nitentiam, S cum venerit Presbter daturus, quod petebant, s dolor parumper nom rit, excusant, ει nolunt accipere , quod offertur . Responsio reonis ita concipitur . Dibsimulatio haec potest non de centemtu esse remedii , sed de metu grauius delinquendi. inde paenitentia , quae dilata est, cum studiosus petita fuerit, non negetur , ut qu quo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat . Ex his supplendus erit can. 62. de poen. diit. I.

Coa εs. Decimo inquirebat Rusticus de his, qui paenitentiam prosts sunt , s in foro liti.

te paen. gare experint. Quod respondit Leo , habetur in can. 6 s. de poen. dist. I. , cujus δ' tamen verba ex optimis codicibus ita legenda sunt e Aliud quidem est debita justa reposere , aliud propria persectionis amore contemnere: Sed illicitorum veniam postilantem oportet a mustis etiam licitis abstinere, dicente Apostolo , omnia mihi licent , sed non omnia expediunt. Ῥnde s paenitens habet causem , quam negligere forte non debeat , melius expetit quis ita legit Dionysius, contra quam legat Gratianus expedit, aut alii, exigit Ecclesasticum, quam sorense judicium . Consilium optimum erat Leonis, ut poenitentes non forenses strepitus expeterent, sed potius Episcoporum arbitria , juxta facultates Episcopis jam factas a Constat lino Imperatore , quemad- . 34. modum refert SOZOmenus lib. I. cap. 9. Haec eadem descripserat jam Gratianus

cari. 11. in can. 34. Cau. II. qu. I., adjecta tamen minus accommoda interpretatione ,

ibi: Non ait propter eriminalem tantum , sed generaliter propter quamlibet cavom, tam civilem, quam criminaIem intelligens. At vero Leo Magnus tantum de civilibus , non de criminalibus caussis loquutus est , ut ipsam et verba demonstrant , cur egerit de iis, qui debita justa reposcere velint, eamque causiam meditentur , quam negligere sorte non debeant. De

336쪽

Da Lmie Magno. 33 De his, qui is paenitentia, vel post paenitentiam negotiamu erat undecima Rustici can. a. inquisitio . Quod respondit Leo, habetur ei idem Verbis in canone a. de poen. dist. f., dummodo demas particulam etiam, quam Gratianus adjunxit, quaeque in aliis co- 'μ 'dicibus antiquissimis, & optimae notae desideratur. Par disciplina in usu fuisse vis detur posterioribus etiam saeculis in Gallia ; nam Herardus Turonensis in suis capitulis hoc etiam recensuit num. xoo. 9us nitenti nulla lucra negotiationis Mercere conveniat, , ut injusta populi petitio electu careat. Idipsum legitur in lib. y. Capitularium Francorum cap. 6 a. apud Rhabanum tu epist. ad Heribaldum capax s., de apud Halligarium lib. 3. cap. 6. Sequitur apud Gratianum canon 3. de menit. dist. f., cujus Verba continent re . i. scriptum interrogationi t a. de his , qui post pocnitentiam ad militiam revertuntur . . . Contrarium es omnιno hecisasticis regulis , pyst poenitentiae actionem redire ad militiam s secularem , cum Apsaeua dicat : Nemo militam Deo, implicet se negotiis saeculari s . inde non es libeν a laqueis dialoli, qui se militia mundana voluerit implicare. Indiget interpretatione Leonis sententia , non enim Leo de quacumque militia ita sensit, cum & in hac ipsa epistola honestam militiam laudet , ut in can. I. cau. ΣΟ. qu. 3. , sed de ea militia , ad quam ea aetate redibant nonnulli ex Arianis poenitentes legitimo apud Ecclesiam poenitentiae curriculo expleto . Ρlane tunc temporis idem erat Gothorum, Vandalorum, similiumque Gentium militiae adscribi, atque Arianorum partibus adversus h cclesiam adhaerere. Non id quidem expresse , & nitide explicat Leo, sed quid aliud indigitat, cum sese refert ad Ecclesiasticas regulas jampridem praestitui ast Sunt iitae in Nicaeno Concilio can. in . , sive can. 4. de poen. Lit. f., cujus sententiam ad rem hanc commode exposui in x. Parte hujus operis cap. 7. Conserantur cum hac sententia Leonis , quae ibidem

tradebam.

Inquisitio decimatertia erat de his , qui pos paenitentin uxores accipiunt, Ses con- Can. I e binas ibi conjungunt. Rescriptum Leonis habetur ir Can. 14. Cau. 33. qu. a. , ' 'ri' Cujus verba ita supplenda erunt ex integris epistolae exemplaribus: In Molocentia τ' consiturus s urgente, aut metu mortis aut captivitatis periculo paenitentiam gessi, est postea timens Ianum incontinentiae juvenilis , copulam uxoris elegit, ne crimen Iornicationis incurrat, rem videtur secisse venialem , s praeteν conjugem nullam aliam omnino cognoverit. In quo tamen non regulam constituimus , sed quid sit tolerabilius, aestimamus . Nam secundum seram cognitionem nihil magis ei congruit, qui poenitentiam gessi, quam castitas perseverans ta mentis, ta corporis. Erant haec necessario Graiianeo capiti adjungenda , ut de integra Leonis sententia constaret. Ceterum non eadem recepta fuit apud Gallicanos Episcopos disciplina ipsius Leonis Magni temporibus, quemadmodum conitat ex can. at. Concilii Arelatensis lI., quo receptum est, ut post peractam pce nitentiam quis a secundis tantummodo nuptiis a stineret . Sequitur decimaquaria inquisitio , de Monachis, qui aut militare coeperint, aut uxo- ων 1. era accipere. Rescripsit Leo: Propsium Monachi proprio arbitrio, aut tesuntate susce. ' ''ptum deseri non potes ab que peccato. Quod enim quis vovit Deo , debet ει reddere. Τinde qui relicta svularitatis professione ad militiam, vel ad numias devoturus est, publicae paenitentiae satisfactione purgandus es; quia ta si innocens militia , ω hi nestum potest esse conjugium, electionem meliorem Ita legitur in Codice Dionysii: Iegunt alii meitreum deseruisse transiressio es. Is est can. r. cad. as, qu. 3.T t a Dcci-

337쪽

33 . Pars secunda. caput XLII.

η. 8. Decim quinto quaestum est de puellis, quae aIiquandiu is habus religioso fuerunt,

... , ' πψ tamen consecratae, s postea nupserint. Rescripsit Leor Puellae , quae non coactae Parentum imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propostum, atque habitum scis p rust, s postea nuptias eligunt, praevarieantur , etiams consecratio nον accest , cujus utique noπ fraudarentur munere. s in propolo permanerent. Huc usque Sanctus Pontifex , qualem exhibent vetustillimi Codices, ipse etiam Dionysianus . Gra ianus , quem sequuti sunt aliqui ex iis, qui Leonis epiltolas ediderunt, aliqua adjecit , uti

ad Paret in Can. 8. Cau. 2o. qu. I. vers ambigi vero, usque in finem. Sed dubitandum non est, hunc versiculum falso Leoni tributum esse , quippe quod opus γ' tius est Glolsographi cujuspiam, qui hujusmodi notam in margine torsan primum adjecit, quam deinde ignota, atque imperita manus in ipsum canonem transtulit. Ceterum haec adjectio vi cletur de promta ex sententiis Innocentii I. ad Victricium Rothomagensem cap. t s. ibi: Nam s inter homines solet bonae siet contractus nulla ratione dissuri, quanto magis illa pollicitatio, quam cum Deo pepigit virgo , solvi sne .vimhcta non debet ' Notatu dignum est , apud Leonem in memorato capite Perspicue distingui velatam virginem, & voto adstrictam a virgine consecrata; etenim , etsi virgines olim ad pro sessionem continentiae adhuc puellae admitterentur, ubi Iumen de consecratione ageretur, quadragesimus annus necessarius erat, quasi consecratio praemium haberetur probatae virginitatis, uti etiam habetur in Concilio Agathensa anni so6. can. t p., Se Concilio Chalcedonensi can. 1 f., ubi eadem de Divconisiis praestituitur disciplina. Quid vero ipsa Leonis Μagni aetate in Galliis o tinuerit, facile deduci potest ex Concilio Arelatensi II., quod alias sub Hilario

celebratum adserui, nam in can. sa. ita legitur: De puellis, quα se voverunt Deo, ω praeelari decore nominis floruerunt, s pos viginti, edi quinque annos αtatis ad terrenas nuptias sponte transerint, id custodiendum esse deererimus, ut cum his, cum ρομbus se alligaverint, communi e priventur, ita ut eis psulantibus poenitentia non negetur, cujus paenitentiae eommunio Multo tempore didieratur. Cun. iit. Eae duplici inquisitione, atque rescripto, videlicet I 6. , & r . compositus est ca-ἀe conj. non II 3. de cons. dist. 4. Inquisitio 16. De bis, qui a parentibus Christianis parvulidi relicti sunt, ει utrum baptieati sol, non potes inveniri, an debeant baptizari' Responsum . Si nulla existant indicia inter propinquos, ta familiares, nulla inter Clericos , atque vicinos, quibus bi, de quibus quaeritur, baptizati suo doceantur, agendum est , ut renascantur, ne manifeste pereant, in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non Irit, ut videatur iteratum. Inquisitio 1 . De his, qui parvuli ab hostibus capti sunt , μηρη se sapiunt baptizatos ; sed seiune se aliquoties ad Ecclesam a parentibus ductos , utrum possint, vel debeant eum ad Romaniam venerint, baptieari Τ Responsum . Iui possunt memino, quod ad Ecessam veniebant cum parentibus suis , postunt recordari, an quod

eorum parentibus dabatur, acceperint. Sed si hoc etiam ab ipsorum memoria alienum est, conferendum eis videtur, quod collatum esse nescitur, quia non temeritas inIervenis praesumtionis , ubi es diligentia pietatis. Hodie post receptas conditionales baptismi fodi mulas facilius obviam itur hujusmodi dissicultatibus. . ..i Superest 18. inquisitio, etenim ex et p., quae postrema est, nihil omnino promsit Gratianus. Est illa de his, qui ex frica, vel de Masritania venerunt, ta nesciunt, in qua secta sunt baptizati, quid circa eos debeat observarit Respondit Leo. Non seisi baptizatos nesciunt, sed cujus silei fuerint, qui eos baptitaverunt, se nescire profitemtur vade quoniam quolibet modo formam baptismatis acceperant, baprinandi non sunt , sed

338쪽

De Leoηe Magno. 333 per mantu impositisem semeata viνtute SpiritM S., quam ab haereticis accipere noη potuerunt, eatholicis copulandi sunt. Rescriptum ita exhibet Quesnellius in sua editione . Paullo aliter Dionysius Exiguus, ibi: Hi autem, de quibus sorias i, qui se bapi etatos sciunt, sed cujus Idei fuerint, qui eos baptizaverunc, se nescire profitentur , quςniam quolibet modo formam baptismatiι acceperunt, baptieandi non sunt, sed per manus impν

sitionem virtutem Spiritus es, quam ab haereticis accipere non potuerunt, Catholicis copulandi sunt. Ex his supplere, aut emendare juvabit canonem 38. de cons. dist. 4. Idipsum Leo asseruit in epistola ad Nicetam can. FI., & s T. Cau. I. M. I. , itemici epith. ad Neonam Ravennatem in fine . Nolim tamen, quispiam sorte ita Leonis sententiam intelligeret, quasi etiam haereticorum baptisma validum declaretur. in quo verba Sacramenti corrupta fuerint. Licet enim Sanctus Pontifex generaliter Ioqui videatur de baptismo collato ab haereticis, supponit tamen revera baptismum administratum esse, quod sane dici non pos Iet, nisi verba Evangelii pronunciat fuissent. Forte etiam ex eo Leo de haereticis corrumpentibus formam sermonem non habuit, quia facilius ea aetate inveniebantur haeretici , qui non baptizarent, quam qui baptizando Evangelii verba corrumperent, uti observat S. Augultinus in lib. 6. de baptismo contra Donatistas.

De epistolis ad Episcopos per Campaniam,

Picenum, & universas Provincias.

Duae sunt Leonis epistolae ad Episcopos Campaniae, finitimarumque Provinci, rum scriptae . Priori hic inest titulus: Leo Episcopus urbis Romae omnibus Episcopis per Campaniam , Picenum, Tusciam , cst universas Proincias constitutis . Incipit autem. Ut nobis gratulationem, & data est 4. idus Uctobris Maximo iterum, ta Paterno Consulibus, idest anno 443. , atque est prima inter epistolas Leonis apud Dionysium Exiguum. Posterior ita inscribitur . Leo universi Episcopis per c ampaniam, Samnium, ae Picenum constitutis. Incipit Magna indignatione commoveor; Data autem est Ricimero Consule pridie nonas martii, idest anno 419. Apud Dionysium Exiguam desideratur, sed in aliis Codicibus habetur , alicubi numero Zo. , alibi num m x36. Ex utraque epistola fragmenta nonnulla depromsit Gratianus. Atque ut a Priore exordiar, ibidem conqueritur Leo in praefatione, quod plura adversus disciplinam Ecclesiasticam ab Episcopis admissa fuerint, quae propterea resormatione indigere profitetur; deinde in cap. I. luget in Ecclesia pallim recipi Clericos sine ullo delectu , quod exhibet Gratianus in can. ai. dist. 34. , sed omissis aliquibus Con. verbis , quae ex integris epiliolae exemplaribus ita supplere juvabit. Admittunturpassm ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nIlla morum dignitas suffagatur; ει quia Dominis suis libertatem minime consequi potuerunt, ad fastigium Sacerdotii, tamquam servilis vilitas hune honorem capiat, aliqui Codices habent: jure capiat , provehuntuU, ω probari Deo posse creditur, qui Domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in bae parte reatus es, quod ει sacrum ministerium legunt alii rusterium talis consortii vilitate polluitur, ει Dominorum, quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet, jura solvuntur. Ab his itaque, Fratras charissimi, omnes Provinciae vestrae abstineant Sacerdotes , ω non tantum ab his, sed ab illis etiam, qui aut origini, aut vi cui conditioni obligati sunt, volumus temperari, nisi sorte eorum pesitio, aut voluntas ac-

339쪽

334 Pari secunda. Cap. πια cesserit, qui a quid Mi in eos vindicant potestatis . Debet enim esse immunis ab aliis ,

qui di nae mititiae fuit adgregandus, ut a castris Dominicis, quibus nomen ejus adscribis tur, nullis necessitatis etlaculis a strahatur. Ex his non solum supplere, atque emem dare juvabit memoratum canonem ai. , sed etiam canonem i. ejusdem distinctionis s . , ubi Gratianus eandem Leonis sententiam conciliore stylo descripsit, qua nescio de caussa in eadem distinctione bis idem fragmentum referendo . Ceterum servos, non obtenta a Dominis facultate, non potuisse Clericos ordinari, sexcenta docent Ecclesiasticae antiquitatis monumenta, quemadmodum nec illi, qui tanquam coloni praediis rusticis cujuspiam addicti erant. Paullatim vero recentiore aetate aliter vigere coepit, opusve aliquando suit, ut Domini cum colonis suis transigendo illud specialiter adjicerent, ne coloni ipsit sine Dominorum eorundem voluntate ad gradus Ecclesialticos promoveri possent. Videantur notae Ualudii ad Reginonem Pag. 3 39. Parisiensis editionis i 67 i. Caput α. ejusdem epistolae , quo bigami , aut viduarum mariti a sacris minis steriis arcentur, omisit Gratianus, retulit autem caput 3. in can. T. cau. 14. qu. 4. eisdem omnino verbis. Observandum est, idem caput haberi apud Reginonem tria lib. i. cap. 224. , ubi tamen Pro illis verbis usurariam exercere pecuniam, legitur usurariam exercere paenam , monetque ibidem Bal ius in editione Helincestadiensi neque pecuniam legi, neque poenam . Notant praeterea viri eruditi, hoc primum canone Ecclesiastico definitum fuisse, ut laici etiam ab usuris abitinerent; nam quo quot alii vetusti canones editi sunt, ad Clericos tantummodo pertinebant, qualis est canon Ia. Concilii Arelatensis I., sive canon a. Cau. 14. qu. 4. , Canon 17. Concilii Nicaeni. sive canon 8. cau. I 4. qu. 4. , aliique similes non pauci. De Clericis tantum exprimitur canon io. diit. 46., in quo habetur caput 4. epistolae Leonis his verbis : tilus etiam duximus praemonendum , ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis Clericorum exercere sarnus attentet; indecens enim est, crimen suum commodis alienis impendere. Faenus autem hoc solum adspicere, ta exercere dehemas , ut quot hie misericorditer tribuimus, paullo aliter hic legit Graiianus , ab eo Da mino , qui multipliciter, N in perpetuum mansura retribuet, recipere vescamus. Progredior ad polleriorem Epitiolam, in qua conqueritur Leo, quosdam ex Episcopis per Campaniam, Samnium, & Picenum conititutis Apostolicarum traditionum oblitos esse, quos propterea monet in primis, ut Sacramentum hapti sematis non nisi in diebus Paschatis, & Pentecostes administrent, excepto aut aegritudinis, aut inopinato aliquo casu. Deinde ita pergit: Illam etiam eontra Apostolicam regulam praesumtionem , quam nsper agnovi a quibuslam illicita usurpatione commiseri, modis omnibus constituo submoveri, ne videlicet de sngulorum peccatorum genere ID

bello seripta professo publicetur legunt alii publice recitetur , cum reuius conscientia- eum suociat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fiat

viii Mur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non vererum, samen quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea , qui legunt alii quae poeniten-stiam poscunt, non timeant publicare , removeatur tam improbabilis consuetudo, ne multia paenitentiae remedι is arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis Da s cta reserari, quibus possηt Iegum constitutione percelli. Susicis enim illa confusio, qua primum Deo offertur, tum etiam Sacerdoti, qui pro delictis paenitentium precator aec dis . Tune enim demum plures ad paenitentiam poterunt proocari, s populi auribus non

abliceιυν conscieotia constemi, leaunt alii: Consciestia paenitentis. Ex his supplendos

erita

340쪽

erit, atque emendandus canon 6 i. de poen. dist. 1., item huc reserendus erit e, non 8ρ. ejusdem distinctionis, in quo etiam, quae superius recitata fuerant in can. 6 1., paullo fusius repetuntur . Juvabit enim haec omnia referre ad ea , quae suo lo-Co observabuntur ad can. so. de pinu. diit. 1., ubi specialiter agendum erit de . capitibus Theodori Cantuariensis.

De epistola ad Anastasium Thessalonicensem.

Tres vulgo Proseruntur Leonis Μagni epistolae ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum . Prima, quae incipit, omnium quidem literas, scripta est Theodosio XVIII. ει Albino Consulibus, idest anno 444. pridie idus Ianuarias. Ex hac nullum dein

promtum Dagmentum est apud Gratianum. Verum quoniam ex eadem plurimum pendet secunda ad eundem Anastasium Leonis epistola, ideo non erit inopportunum summatim illius epistolae argumentum recensere . Itaque consueverant Romani

Pontifices Thessalonicensibus Episcopis munus legati committere per provincias Illyrici, quemadmodum exemplo ceteris extitit Siricius Papa, qui Anysium Thessalonicensem Analtasii decessorem legatum Sedis Apostolicae conltituerat. Cum enim in pluribus Illyrici Provinciis essent quidem Archiepiscopi, sed Romano Pont, fici singulari etiam jure veluti Primati subjecti, ita ut viderentur propemodum i

una provincia consistere, opportunum erat uni prae ceteris electo munus committere legationis. Nolo de hac re fusiore oratione disserere , cum satis abunde pedit rastata fuerit a viris eruditissimis , quos facile curiosus quispiam adire potest. Tantum dixero , in eo potissimum sitam fuisse Legati Thessalonicensis potestatem , quemadmodum ipse Leo Magnus indicat, ut ipse Μetropolitanorum sui vicariatus Ordinationes celebraret, inferiorum item Episcoporum consecrationibus a Metrinpolitanis factis consentiret, Synodo nationali praees Iet, demum invigilaret, ut E clesiasticae regulae ab omnibus cultodirentur . Itaque scopus Leonis in priore epi. stola is fuit, ut postquam Anastasio Thessalonicensi vices suas commisit, eundem doceret, quo demandatum sibi officium solerter obiret. Porro hinc facile intelligitur Leonis ad eundem epistola secunda, quae apud Dionysium Exiguum relata est, reserturque ad annum 44s., in vulgatis editionibus est numero 84., & numero 1 a. in editione Quesnellii. De tertia epistola, quae a Dionysio Exiguo omittitur, quaeque refertur apud Quesnellium ad annum 449. num. 43. . & in vulgatis collectionibus num. 29. , verba non facto , vel quod a Gratiano praetereatur, vel quod parum prodesse possit ad interpretationem capitum ex prioribus epistolis depromtin c

rum .

Itaque in memorata epistola a. initio refert Leo, Anastasium Τhessalonicensem. Gn. s.constitutum fuisse Sedis Apostolicae Vicarium, & in capite x. subdit, sibi reservata U ει fuisse majora negotia, caussasque dissiciliores, interea Anastasium eundem erudiens, qua prudentia, & moderatione vices gerere debeat Apostolicae Sedis erga Episc pos illius Vicariatus. Huc pertinet canon 6. dist. 4s., cujus verba si commode a interpretari volueris, ita supplere oportebit ex integris epistolae exemplaribus. Quae moderatio s quibuscumque inferioribus membris ex Apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus , Coepiscopis nostris sne ostensone reddenda est y ut licet nonnunquam accidast, quae in Sacerdotalotu sunt reprehendenda posenis, Nus tamen erga corrigen

SEARCH

MENU NAVIGATION