Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

s agat bene Pesentia, quam severitas; plus cohortatio, quam commotio, plus ebar tanquam potestas. Se/ ab his , qui quα sua sum, quaerunt, non quae Chrasi jesu , facile ab hae lege diseeditur, ta dum dominari magis, quam consulere subditis placit, bonis instat superbiam, θ' quod provisum est ad c cordiam, tendit ad noxam . Sic habetur in Codice Dionysii Exigui, qui epit totas Pontificum collegit non procul a Leonis

aetate, quidquid habeant alii Codices, inter quos Graiianeus. Ex his autem adparet, Anastasium Thessalonicensem dignitatem Vicariatus sibi concessam in ambitum detorsisse , atque eadem aliquando abusum fuisse , id aegre ferentibus Episcopis ejus potestati subjectis. Inter ceteros Atticus Nicopolitanus veteris Epiri Metropolit, nus senex vocatus ad Synodum , neglecta Epistola , non statim sese exhibuerat, sed excusatione infirmitatis allata serius obtemperaverat. Anastasius istatim concitavit adversus eumdem Praefecturam Illyrici, ut quantocius, nullisque concessis induciis ab Episcopatu dimoveretur. Conquesto Attico apud Leonem, Sanctus Pontifex vehementer in hac ipsa epistola Anathasium objurgavit, quo referendus est ca-c.. a non 8. cm. qu. 6. his Verbis . Moitum sumo, , rater charusime, sed est pIurimum ..u i. dare, quod in eum , de qso nihiι ampIius indicaveras perperam in editis Gratianis ι.ε. exemplaribus legitur judιcaveras quam quod evocatus adesse differret , ω excusationem

in mitatis obtenderet, tam atrociter , ω tam vehementer potueris commoveri; praesertim

cum , etiams tale aliquid mereretur , expestandum tibi fuerat, quid ad tua confiata reis scriberem. Sed, ut video, bene de meis moribus exissimasti, θ' quam civilis pro eonfervanda Sacerdotali concordia responsurus essem, veri me praevidisti. Et itio motus tuos

exequi Ine de mutatione prPerasti; ne, cum moderationis nostrae aliud disponentia scripta sumisses, faciendi id , quod factum est . licentiam non haberes. An sorte aliquod tibi Diseinus innotuerat, ω Metropolitanum cita Dionysius, legunt alii: s Nicopolita F piscopum novi apud se criminis pondus urgebat Τ At hoc quidem alienum ab illo esse

etiam tu nihiι ei objiciendo confirmas I sed etiam squid grave, intolerandumque eommitteret , nostra erat expectanda censura , ut mbit prius ipse decerneres , quam quid nobis placeret , agnoseres . Victa enim nostras ita tuae credidιmus charitati, ut in partem Is v eatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis . inde scut multum nos ea, qmc a te pie sunt curata , Ioeιscant , ita nimium ea, qua perperam sunt gesta, contristant. Ut igitur ex integra Leonis sententia liquet, compeΩuit Pontifex Maximus Vicarii sui Thes Ialonicensis excessum, illud potissimum commendans, ne in gravissimis . caussis aIiquid executioni demandet, tali primum de ea re Pontificem ipsam fecerit certiorem, siquidem gravissimae caussae non adeo facile intelliguntur mandatae, ut Uicariorum potestas ad illas etiam extendatur, juxta tritas Probatasque juris uuluseque reMIas. - Quanam vero moderatione utendum Anastasio fuerit, docet in sequentibus Leo, . . LI. monens quidem ad Curam pertinere vicarii Thessalonicensis, ut Metropolitani sin- D. M gularum Provinciarum Episcopi Sacros praestitutos canones servent, custodianique, ita tamen, ut salva semper intelligatur sua Metropolitanis dignitas, atque jurisdi-ltio secundum vetustos, receptosque canones, quorum nomine non alii commodius intelligentur, quam canones Concilii Nicaeni, nam can. 4. haee leguntur 2 hi mitas autem eorum , qMor geruntur, per unamquamque Provinciam , Metropolitano 3 inbuatuν Ερsopo. Verba Leonis eadem habentur in Can. s. Cau. I . qu. 2. Cis. r. Pergit ulterius I eo,& varia disciplinae Ecclesiasticae eapita cultodienda proponit., ι Quae habemur in can. a. dist. 32. huc sunt reserenda, sed ex intefra epistola nomnulla

342쪽

De Leone Mum. 33 nulla supplere iuvabit. In Civitatibus, ροαrum Rectores obierint, desilintuendis Episcopis hac I rma jervetur, ut is, qui orrinandus es, etiams bome et irae testimonio in rialur, non ιaicus , non neopbtus, nec secundae conjugis sex maritus , aut qui unam quidem habeat, vel habueris, Ied quam /bi vι uvam copularit. Sacerdotum enim tam eκ-cellens es e IcιHo , ut haec , quae in aliis membraι Ecclesα non vocantυν ad culpam , in illis tamen hiaheantuν illicita. Nam cum extra c tericorum ordinem constitutis nutiatam societati, is procreationi Ihorum sudere sι uberum arbitrium, ad exhibendam tamen persectae contincntιae puritatem , ne bub laconi1 quidem connubium carnale concediatur , ut ει qui habent, snt tamquam non habenteι , est qui non habent, permaneant su.

gulares. Quod s in hoc ordine, qui quartua est a capite, dignum es custodiri; quanto

magis in primo , teι jecundo, tertiove servandum es , ne avx Leuitico, sui I resbteraIi honore , aut Epijcopia, excellentia qui1quam idoneud Uimetur, qui se a voluptate uxoris necdum fraenasse detegitur i lia legit Dionysius Exiguus, alii pro illis verbis : a

voluptate umris , legum a voluptate uxoria, alii a voluptate Iuxuriae.

Poit haec ita statim sequitur Leo: Cum ergo ue ouηnms Sacerdotis nomine Sum. mi Sacerdotis quis statim hoc in loco EpiscoPum non intelliget, si orationem hane superioribus jungat, in quibus de electione asitur Episcopi, qui Summus dicitur

in conspectu graduum superius memoratorum t) elea ne tractabitur, illa omnibus pr. ponatur, quem Cleri, plebij lve consensus concorditer postularant, ita ut si in aliam sorte personam partium se vota disiserint, Metropolitani Iudicio νώ aueri praeponatur, qui majoribus ly studiis juvatur, oi meritis , ranium ut nulluι invitia, ly non petentibus o dinetur , ne Civitas Episcopum non optatum μι conoemnat, μι oderit , est sat minus religiosa, quam convenit, cui non ιicuerit habere, quem voluit. Ex his emendandus erit , supplendusque canon 36. diit. 63. , junctis Romanorum Correctoriar

notis.

Succedunt in epistola Leonis illico ea verba, quae integra refert Gratianuq in is min. 4. Can. 4. dist 6s., hinc etiam verba canonis 39. dut. 63. , quae tamen ita emenda- dist. 6s. re , ac supplere juvabit: -ιromistam vera defuncto, cum in locum ejus alius tuerii οsubrogandus , Provinciales Episcopi ad Civirmem Metropolim convenire debebunt, ut om- ε i. nium Clericorum, atque omnium civium volunt e discuba, ex Presbteris ejusdem Eetioue , vel ex Diaconis optimus eligatur. De cujus nomιne ad tuam notulam Pinvis. ciales referant Saeerdotes, impleturi vota p sentιum , cum quos ius placuit, tibi quoque placuisse cognoverint. Λιcut enim Ioas eleutones nullis dilMionibus volumus fatig σι , ita nihil permittimus te ignorante praesumi. Docet praeterea Anastasium Leo tempora, dc modos Conciliorum Episcopalium Cis. a. celebrandorum eisdem omnino verbis, quae habentur apud Graiianum in can. a. diit. dis- . 18. Quando vero ibidem Sancti Patres memorantur, non alii sane sunt, quam N, erit : nimirum in Nicaeno Concilio annuas Synodos celebrari decretum est, quem- aclmodum liquet ex can. 3. diit. 38. Trarisitiones etiam Episcoporum, quae ex ambitu quorundam fiebant tune temporis, interdictae a Leone fuerunt juxta Conciliorum jam editos canones. Verba qu. i. Ponti fieis habentur in can. 3 r. cau. 7. qu. a. ita legendo ex Di mysii Codice. 5ι-

quis autem Episeopus Civitatis suae mediocritaιe dev/cta, administrationem Ioci relebri stis ambieν it, θ' ad majorem se pIebem quacumque ratione transtulerit, a Cathedra quidem pellatuν aliena, sed earebit ly propria , ut nec ulis praesdeat, quos per μανitiam concupisit, nec iliis; quos ρον sapertiam sprevit. Suis igitur terminis quisque contentus

343쪽

338 Pars see Ja. Cap. XLII. st , nec supra mensiuram iuris sui affectet augeri. Iampridem alia Concilia constitum

rant, nequis Episcopus ambitiose de una ad aliam sedem migraret, sed non ea , quam Leo indixit, poena praestituta erat adversus migrantes. Ait Leo , migrantem Episcopum utraque dignitate carere debere. Voluerunt Nicaeni Patres in can. t s. Episcopum translatum antiquam in sedim restitui. Asperior igitur fuit disciplina Leonis, cui sorte caussam dederunt frequentiores hujusmodi translationes. Ceterum in Chalcedonensi Concilio pristina Nicaenorum canonum disciplina confirmata est, ut adparet ex canone s. ejusdem Concilii. Quod ipsum facto suo compro-havit Hilarus Papa Leonis succei r in epistola x. ad Episcopos Provinciae Tarra. Conensis, qui non aliam voluit poenam esse Irenaei Episcopi translati, quam ut ad pristinam sedem reverteretur. Quod de Episcopis statuerat I eo, ut non possent ad aliam sedem migrare, sedivandum esse voluit de Clericis inferioribus, ne ad aliam Ecclesiam pergentes susciperentur. Refertur id in can. i. cau. t 9. qu. Σ., cui ex integra epistola exceptio erit adjiciendi his verbis: AIienum Clericum invito uisopo it us nemo suscipiat, nemo fouieitet, nisi siste eae placito charitatis id inter dantem , accipientemiue com

nerit .

Tannem eoncludit Sanctissimus vir egregia sane sententia, qua Anastaso Legato suo moderationem sequendam proponit, ut suus unicuique Episcopo honos, sua potestas, & jurisdictio servetur. Tradit ibidem, Ecclesiam unam esse, invicemque conjuncta Ecclesiae membra in unanimitate, & concordia Sacerdotum I Quemadmodum vero inter Apostolos non fui P aequa potestas, ita nec hodie inter Episto. Pos omnes aequalem esse auctoritatem, sed unum alteri praeesse hoc ordine , ut essenti singulis Provinciis singuli, quorum inteν fratres haberetur prima sententia, Frursus quidam in majoribus urbibus constituti sollieitudinem susciperent ampliorem , per quota unam Petri Sedem universalis Eecissae cura conflueret, ta nihil usquam a suo capite dis iteret. Qui ergo scit se quibusdam esse praeputium Sc. Quae sequuntur , integra

Ieguntur in Can. I 4. Cau. a. qu. 6., atque haec, quemadmodum norma esse possunt

unicuique Episcopo, aut etiam majori Praelato, ut recti regiminis oeconomiam addiscat, ita unicuique etiam erunt documento, ut de Ecclesialticae Hierarchiae, di ordinis Episcopalis ratione penitius informetur.

De epistola priore ad Nicetam Episcopum Aquilegi ensem.

In recentioribus Epistolarum Pontificiarum collectionibus duae recensentur Lemnis epistolae ad Nicetam Episcopum Aquilegi ensem . Prior apud Questellium numero 6., apud alios 86. incipit Relatione Sancti fratris, Se sine consule ac die concluditur. Multa hac in re dubia emergunt; in primis enim animadvertitur, in ΜSS. Codicibus vetustis inscribi quidem ad Aquilegi ensem Episcopum, sed Nicetae nullam fieri mentionem. Amplius quaeritur, quis iste Nicetas fuerit, & quo tempore Cathedram Aquilegiensem tenuerit : Nam Ughelli, aliorumque, qui seriem Aquilegiensium Episcoporum texuerunt, fides non omnibus hac in parte probatur. Hinc autem dissicile agnoscitur definire, quo anno haec eadem epistola scripta fuerit. Non defuerunt, qui rati sunt, hanc Epistolam scriptam fuisse an

344쪽

. ' De Leene Magno. 339no 444., ea ratione, quod ibidem I.eo M agnus acriter pugnavit adversus Pelagianos, breviterque exposuit fidei dogmata adversus eosdem haereticos; Auctor autem libri de promtisionibus, S praedictionibus medii temporis inter opera Prosperi cap. 6. teitatus eli, eodem tempore Leonein contra Pelagianos scripsisse , quo scripsit contra Manicheos: Quamobrem cum idem Pontifex contra Manicheos scripserit anno 444., uti patet ex ejus cpitiola ad Episcopos Italiae, quae incipit, In confortium ; deducunt eodem anno illam epistolam ad Aquilegiensem Episcopuin suisse directam. Hinc vero coguntur asserere, non ad Nicetam fuisse scriptam , sed ad Januarium , qui ante Nicetam eo anno tertur Sedem Aquilegiensem tenuisse . Mihi non 1 olum obscura valde haec esIe videntur, sed etiam supposititia, ita ut judicaverim, hanc priorem epitiolam apocrypham esse. Et quidem non m . movet unius Dionysii Exigui silentium I Etenim optime novi, Leonis epistolas non omnes apud illum referri, illas autem omitti inter ceteras, quae ad fidem potius declarandam , quam ad diiciplinam itabiliendam pertinebant, qualis esset ista , quae incipit Relatione 5 ancti Frauis . Sed movet me plurimum , quod haec e Piliola tota fere consonat cum epistola Leonis ad Ianuarium Episcopum Aquiloensem , quae incipit Lellis Fraternitatis, habeturque apud Dionysium Exiguum. Quoties duae

iliae epiliolae invicem conferantur, statim utrobique easdem omnino sentcni ira aBn scemus, nonnullis exceptis, quae pertinent ad conficiendam haeresim Pelagianorum.

Idem utrobiqqe epiliolae initium, eadem conclusito eisdem etiam verbis adhibitis, ut propterea verosimile esse non Pollit, Leonem ad eandem Ecclesiam Aquilegi ensem binas. misisse eisdem formulis expressas epitholas diversiis temporibus. Forte igitur iridiosus quisquam voluit Leonis itylum imitari, arripiensque illius epiit iam ad Ianuarium Aquilegiensem, instar ejus novam epistolam elucubravit marte Proprio, cujus quidem inscriptionem integram reliquit demto Ianuarii nomine ,

aut etiam supposito nomine Nicetae , consularem autem notam Praetermisit, ne

facilius de falsitate redargueretur. Hinc eatenus hanc epitiolam recipiendam putaverim, quatenus ejusdem sententiae referuntur, ει consonant cum alia germana epiliola ad Ianuarium .

Nihil sane cum epistola ad Ianuarium commune habet canon. I. cau. a. qu. I., Can. r.

licet habeatur in epili. ad Nicetam, ubi tamen animadvertendum est, Gratianum cou. F. plurimum detorsisse auctoris epistolae sententiam, imo de verba ipsa immutasse. θη 'Auctor epistolae loquitur de versutia Coelestianorum, ac Pelagianorum , - hisce verbis: Cumque omnes desinitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se Imulent, atq&e a deponere , hoc sibi tota arte fallendi, ηυι intelligantur, excipiunt, ut gratia Dei secundum merita daνi aeeipientium sentiatur. 2uae utique, nis gratis detur, non est graria, sed merces, retributioque meritorum. Haec, quae de Divina gratia non praecedentibus nostris meritis Divina liberalitate concelsa serent intelligenda, Gratianus, aut qui- Cumque Gratiano auctor extitit, in aliud omnino propositum inflexit, di de illis, qui timoniace Sacramenta conserunt, interpretatus est. In fine ejusdem epistolae inducitur Leo adeo de Ecclesiastica disciplina sollici- Can. v. tus, ut Profiteatur se vehementius commovendum, quoties ea violemur, quae pro φε eustodia canonum, Ze pro fidei integritate ipse decreverat, addita ratione, quia in seriorum ordinum eulpae ad nullas magis referemiae sunt, quam ad desides , negligentesque Rectores, qui multam saepe miriunt pestilentiam , dum austeriorem disimulant o ere medicinam. Hac verba referuntur in can. i. diit. 86., neque dubium ullam V u a erit,

345쪽

erit, quin tribui debeant Leoni Μagno, utpote quae eadem omnino habentuT in epistola ipsius genuina ad Ianuarium Aquilesiensem, dummodo in Postremis ver bis ita legatur: Dum necessariam dissimulant ansere medicinam.

De posteriore ad eundem Nicetam epistola.

Posterior epistola ad Nieetam, quae incipit Regressus ad nos Ilius meus Adeodatus data ra. Kal. Aprilis Μ orano primum Consule, sive anno 418., genuina est , ut Pote quae Dionysio Exiguo Collectori antiquissimo cognita fuit, ac probata . Istud est epistolae argumentum. Romam redierat Adeodatus Sedis Apostolica Diaconus, ac Leoni renunciaverat, Nicetam Aquilegi ensem postulare a Pontifice Maximo r scriptum, quo gravis imis, ut videbantur, propositis quaestionibus satisfieret. Septem capitibus respondit Leo, quorum priora quatuor reseruntur in can. I. Cau. 34.

qu. 'r. Iuvabit ea integra referre juxta Codicem Dionysii Exigui ob nonnullorum codicum varietatem . Cum ergo per bellicam cladem , est per graVigmos hostilitatis imcursus ita quaedam dieatis divisa esse conjugia, ut abductis in captivitatem viris feminae

eorum remanserint destitutae, quae viros proprios aut interemtos putarent, aux nunquam a dominatione crederent libeνandos , cst in vitorum conjugium solitudine cogenu tram v legunt alii: Quae cum viros proprios . . . . ad aliarum conjugum complexus soli ciis itae cogente transerint ; Cumque nunc statu rerum, auxiliante Domino , in meliora converso nonnulli eorum, qui putabantur periisse , remearis, merito charitas tua videtur

ambigere , quid de his mulieribus , quae aliis junctae sunt viris , a nobis debeat ordinari. Sed quia novimus scriptum, quod a Deo jungitur mulier viro, M sterium praeceptum agnovimus , ut quod Deus iunxit, homo non separet, necesse es , ut laritimarum faederatan ptiaram redintegranda credamus, ου remotis malis, quin hostilitas imulit, unicuique is, quod legitime habuit, reformetur, omnique studio procurandum es , ut recipiat unusquisque , quod pronium es . Nee tamen eulpabilis judicetur, ει tamquam alieni juris ste vosor habeatur, qui personam ejus mariti, qui jam non esse existimabatur , aes r. JIc enim multa, quae ad eas, qui in eaptivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus arrenum transre potuerunt, est tamen planum justitiae es, in iisdem reversi propria rest mentur . Quod I in mancipiis, vel in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus in re servatur; quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum es, ut quod Mulca necessitate turbatum es , pacis remedio reformetue y Et ideo I viri post longam captivit rem reves ita is dilectione Darum conjugum persteterent, ut eas cupiant in suum redire consortium , omittendum es, inculpabile judicandum , quod necessitas intulit. ει rest ruendum est, quod Ides poscit. Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut maIint bis eohaerere, quam ad Iegitimum redire consortium, merito sura notandae, ita ut etiam Eecisastica eommunione priventur, quae de re excusabiIi coni minationem criminis eI gerunt legunt alii: Quia inexeusabiliter res excusabilis in cinmen evadit sentinies Ibimet pro sua incontinentia placuisse, quod jusa remisso poterat expiare . Redeant ergo in suum satum voluntaria redintegratione conjugia, neque ullo modo ad opprobrium malae voluntatis trahatur , quod conditio necessitatis extorsi; qaia scut hae mulieres, quae reverιi ad vires suos noluerint, impiae sunt habendae, ita illae, quae in assessum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae. Sic exhibet Dionysus

Exiguus. At vero hinc eleSans disputatio nascitur de jure posuiminii, quod i

346쪽

De Leone Magno. 341redintegrandis matrimoniis Leo Magnus adstruit. En species t Titio marito Titiae in captivitatem abducto, Titia secundo conjugi juncta fuit. Ex regulis juris Romani, quae tunc potisIimum custodiebantur, secundum hocce conjugium consistebat : Ut enim nonnisi inter cives Romanos nuptiae valere poterant, ita civitat per captivitatem amissa, nuptiae dissolvi penitus censebantur. Una tantum erat exceptio in liberta nupta Patrono, quti etiam in captivitatem abducto Iuliani se tentiam nonnulli probabant, asserentis adhuc matrimonium durare jure quodam singulari, sive, ut dicitur in I. 4s. s. ae t. ss: de ritu nuptiarum, propter patroni reverentiam . Quid vero si Titius e captivitate redux civitatis jura recuperasset tNum postliminii jura priorem conjugem adstringebant' Huc pertinet relata definitio Leonis, asserentis eodem jure, quo postliminio reversis omnia restituuntur, ita etiam jura conjugiorum redintegrari. Non ita placuit Romanis veteribus Iure- consultis, ex quibus Pomponius in l. a 4. S. t. de captivis, de postlim. rev. ait INon ut pater situm , ita uxorem marituι jure postliminii recipit ψ sed consensu redintegratuν matrimonium: Et Paullus in l. 8. eod. tit. . Non ut a patre filius , ita uxor amarito jure postliminii recupera i potes, sed tunc cum Et mauerit muIter ,'adhuc alii post con tutum tempus nupta non . es ; Quod s voluerit, nulla caussa probabili inteν-- mente, poenis distidii tenebitur. Haec sane in caussa suerant , cur veluti in dubio haereret Nicetae animus, quid in ea disputatione definiendum foret, merito ambigentis . Quid ergo i Num Pontifex Maximus a Legis Romanae principiis recessit r o potius arbitrarer, Leonem Magnum Romanarum legum principiis potius inhaesisse, diversitatem autem disciplinae non a diversa Philosophia, sed a diversa con- . jugiorum , qua apud Ethnicos , qua apud Chrillianos , qualitate fuisse profectam. Certa erat regula apud Iureconsulam veteres Romanos, jure postliminii ea redintegrari, quae in jure consisterent, non vero quae in sacto, l. ia. s. a. , de 6. T de captivis. Ab hac regula nusquam Leo recessit, sed Potius illam amplexus est . In eo tantum discrepat de Leonis, & Romanorum Iureconsultorum opinio , quod apud Leonem magis in jure, apud Romanos Iureconsultos magis in facto matrimonia consisterent. In hoc vero nulla est philosophiae diversitas , sed potius diversitas naturae conjugiorum apud Ethnicos, & apud Chri itianos . Apud Ethnicos, qui prolis tantummodo procreationem in matrimonio Considerabant, conjugia potissimum in facto consistebant ; apud Christianos, qui Sacramentum in conjugio celebrabant, & arctissimam in eo Christi & Ecclesiae conjunctionem considerabam, conjugia in jure consistebant . Quid ergo mirum , si Leo , & Jureconsulti Romani Veteres ex eisdem sere principiis , ille restitui, isti non redintegrari postliminio nuptias definierint 7 Hanc rem propterea omnino persecit Iustinianus, qui utpote Chri

ilianus Imperator, & Sacramenti e jugii apprime conscius Leonis Μagni sententiam confirmavit , abrogata doctrina veterum Iurisconsultorum; ea enim Christianorum conjugiis amplius accommodari non poterat. Novella o. CaP. 7. Canon α. cau. 26. qu. I. legitur in capite 6. ejusdem epistolae, & quidem eis- Can. dem verbis, dummodo jungantur Romanorum Correctorum adnotationes, dummodo ςβη etiam pro illis postremis verbis, per Sacerdotalem nec studinem esse. legamus per Sa. i 'rceνdotalem sollicitiainem Fe., quemadmodam Iegitur apud Dionysium Exiguum, aliosque Codices optimos . Interea vero erit observandum, a Gratiano non satis apte eundem canonem esse laudatum, ut generaliter traderetur, arbitrio praesidemtium delicienda esse Finitentia tempora; Eleaim Leo id tantum tradit in ea specie,

347쪽

34 a Pars secunda . Caput XLII. qua quis bis baptizari se permiserit , & quidem aut metu coactus , aut errore

transductus.

ebhri QSae Gratianus refert in canone F I. cau. I. qu. i. jungenda omnino sunt verisO J, bis memorati canonis a. cau. a6. qu. 7. Siquidem post verba postrema Huldem eou. r. canonis ita sequitur Leo, quasi praecedentium rationem reddens : Nam hi, qui ba tismum ab haerericis acceperunt, cum baptieati antea non fuissent , sola Sancti Spiritus invocatione peν impossionem manuum confirmandi sunt, quia Iormam tantum baptismi sine sancti cationis virtute sumserunt. Et hanc regulam , ut soliis , servandam in omnibus

Ecelesti praedicamus, ut lavacrum semel initam nulla iteratione violetur , dicente Amissolo , unus Deus, una fides, unum baptisma , cujus ablutio nulla iteratione temeranda

es, sed, ut diximus, sola sana catio Spiritus Sancti invocanda es , ut quod ab haer

ricis nemo accipit, a Catholicis SMerdotibus consequatur. Haec eadem Gratianus, nescio qua ratione, repetita voluit in canone 17. Masdem cauissae, & quae talonis.

De Epistola ad Ianuarium, alias Iulianum

Aquilegiensem.

Fuisset haec Leonis epistola ad Ianuarium praeponenda memoratae epistolae ad Nicetam, cum haec anno 447. sive Alipio, di Ardabure consulibus edita fuerit, . illa demum anno, ut diximus, 4s8. , sed ab ordine temporis paullis per ibidem recessi, quod nonnulli crediderint, priorem epistolam ad Nicetam ad annum 4 4. pertinere. Quidam codices pro Ianuario Iulianum exhibent , & hos sequutus videtur editor Gratianei codicis an can. 42. cau. 1. qu. t. Verum Dionysius Exiguus, Cui antiquitas majorem prae ceteris aut oritatem conciliat, Ianuarium scribit, cujus propterea codicem sequi nemo dedignabitur. Haec est Epistola illa , quacum plurimum Gebam consonare epistolam priorem, quae sertur ad Nicetam Aquilegiem sem scripta, quemadmodum specialiter observabam ad canonem x. dist. 86. cujus verba habentur etiam in hac ipsa epistola ad Ianuarium. Gratulatur ibidem Leo in Primis Ianuario., quod curam palloralem vigilanter exequeretur, deinde subdit rDilectionem tuam duximus commonendam , isnuantes ad animaee periculum pertinere ,s quis uam de his, qui a nobis in ba reticorum ex his supplendus , emendandusque

o schismaticorum sectam delaus , ω se utcumqxe haereticae communionis contagione macularit, ἔς respiscens in communione eatholica sne proscisione legitimae satias actionis habeatur. Siam an . xi. herrimum enim, spiritalis medicinae utilitate planissimum est, ut sue Preilateri, sueratι. s. Diaconi, vel Abdiaconi, aut cujuslibet ordinis Clarici, qui se correctos videri volunt, ' atque ad carbolicam Idem, quam jampridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos, ta ipsos auctores erroris damnari a se sne ambiguitate fateantuν , ut ben-sbus pravis etiam peremtis nulla sperandi supeos eccaso, nec ullum membrorum talium post societate Ciolari, tum peν omnia illis professo propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimua custodiri, ut in magno habeant benescio, I ademta Mi omni spe promotionis , in quo inveniuntur ordine, saritisate perpetua rea. Mant, s tamen iterata tinctime non sacrint maculati.

348쪽

De Leone Magost. 343

De Epistola ad Episcopos Provinciae Viennensis in Gallia.

Aceeperat Hilarius Arelatensis Episcopus, in sua Provincia Celidonium quemdam Episcopum contra sacrorum canonum statuta fuisse ordinatum, quod viduam conjugem duxisset. Quamobrem convocato Concilio Coepiscoporum Provincialium Celidonium eundem ab Episcopatu dejecit. Romam perrexit Celidonius a Leone Pontifice opem imploraturus. Eundem sequutus itatim fuit Hilarius, qui tamen Parum valuit apud Leonem, quippe in solemni conventu Celidonius restitutus est in Episcopatum aeuum, nonnisi cum maximo Hilarii dolore, qui clanculum Roma ad Episcopatum suum abscessit. Acciderat praeterea, in quadam Gallicana Dioecesi exara fines Provinciae Arelatensis Projectum Episcopum aegrotasse, in cujus locum praemature Hilarius Metropolitani ordinaria, ut arbitror, auctoritate fretus nωvum Epistopum subinduxerat. Projectus, ejusdemque amici, cum novissent Hilarii Caussam adversus Celidonium Romae corruisse, suam in medium proponere nor . dubitarunt. In qua Projectus Episcopus adversus Hilarium vicit, in suam sedem ει ipse restitutus, deturbato eo , qui auctoritate Hilarii suilactus fuerat. Eine suborta occasio fuit , cur Leo Magnus adversus Hilarium nonnulla scripserit anno 4 s. in epili. ad Episcopos per Uiennensem Provinciam constitutos, &quidem acriore stylo, quemadmodum ex illa facile agnoscere unusquisque potest. Quae vero caussa tunc Hilario fuerit singularis , cur ea peraGeret, aut pateretur, non satis constat apud Hii toricos. Illud certum est, tunc temporis maximam fuisse in Galliis Arelatensis Epistopi auctoritatem; certum praeterea est, subortam tum fuisse apud Gallos impiam Semipelagianorum doctrinam , imo & coepisse largius serpere in dies; eamque ob rem suspicionem suboriri potuisse , ne Hilarius forte haeresi progredienti faveret. Ut enim ipse erat Arelatensis Metropolita , ω Primas, cujus jurisdictioni parebat, doctrinam venerabatur , consiliis indulgebat univer a fere Gallia, non alias videri poterant Semipelagianorum semina radices extendere, nisi quoquomodo Arelatensis idem Episcopus saltem connivcrer. Porro Leo Mais Enus , cujus lateri Prosper Aquitanus quasi a secretis adilabat, fuerat Polagianis, Corundemque surculis maxime insensus. Commoda itaque videbatur ad novam haeresim conficiendam occasio, qua Episcopus Arelatensis coerceretur, arque ea ratione ad meliora peragenda excitaretur. Forte haec Leoni mens esse potuit , qui sagacissimus erat , ac prudentissimus rerum gerendarum , ea praesertim de caussa apud omnes laudatus. Sed tandem finis controversiis impositus, emicuitque Hilarii integritas morum , atque doctrina r Supersunt tantum hodie veterum simultarum Pura, puraque vestigia, quae etiam puto subtracta fuisse a scrinio Romanae Ecclesiae adhuc vivente Leone post agnitam Hilarii sanctitatem insignem , & vehementem Ecclesiasticae disciplinae servandae voluntatem . Atque hujus rei gravissimum habemus argumentum ex eo, quod Dionysius Exiguus , qui Leonis aetatem propemodum attigit, epistolasque Romanorum Pontificum e Romanae Ecclesiae scriniis depromtas collegit, memoratam Leonis epistolam omiserit. Pervenit illa ad nos

ex aliis locis , forte ex scriniis Epistoponun , ad quos milia suerat, qui quoniam

349쪽

subdebantur Arelatensi Episcopo , epistolam eandem vigilantius eustodiebant, ut m numentum haberent, quod Pro emergentibus similibus caussis Arelatensibus Episcopis opponerent, si forte illi potestate sua abuti quoquo modo videremur . Duo sunt fragmenta, quae ex ea Leonis epistola depromta fuerunt, apud Gratianum relata. Primus est canon T. dist. I9., cujus priora verba non integra e scripsit Gratianus, ita propterea supplenda . Initium epistolae istud est: Divinae eu tum Religionis , quem in omnes gentes , Omnesque nationes Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis Salvator instituit, ut veritas , quae antea Legis , ω Prophetarum praeconio continebatur , per Apostolicam tubam in salutem uniνestatis exiret, scut scriptum est: In omnem terram exiet ita legit Quesne, Iius, legunt alii exivit sonus eorum, est in fines orbis terrae verba eorum . Sed ι jus muneris Sacramentum ita Dominus ad om tum Apsolorum oscium pertinere voluit, tit in Beati mo Petro ApostoIorum omnium summo principaliter collocarit , edi ab ipse quas quodam eapite dona sua velis in corpus omne manare eri. Paullo aliter , quae descripta heic sunt, Gratianus exhibet ; cetera , quae apud Gratianum sequuntur,

cum optimis epistolae exemplaribus consonant, Pertinentque universa eo, ut concluderetur , perperam discessisse Roma Hilarium exasperato animo post discussam , finitamque Celidonii caussam, quasi Hilarius idem Sancto Petro, & Petri successoribus morem gerere detrectasset. Alterum fragmentum habetur in can. 27. dist. ω. , pertinetque ad caussam Psejecti Episcopi, de qua superius verba feceram. Assereb It Leo inter cetera, no potuisse ab Hilario alium Episcopum in locum P ejecti ordinari , nisi primum

suffragia civium exquisita fuissent, his verbis; Εκμtarentur certe vota civium, te stimonia popuIorum, quaereretuν honoratorum arbitrium 1eIectio Clericorum, quae in Smcerdotum solant ordinationibus ab his, qui noverunt Patram regulas, eustodiri. Et post Plurima monens Leo, quomodo facienda in posterum sit Episcoporum ordinario, iubdit: Per pacem, ly quietem sacerdotes , qui futuri sunt, posulentur: Teneatursu, scriptio Clericorum, bonoratorum testimonium, ordinis consensus, eae plebis. Ex his f.

cile & emendabis, di interpretaberis memoratum canonem 27.

De Epistola ad Dioscorum Episcopum Alexandrinum.

Extat inter opera Leonis epistola quaedam ad Dioscorum Episcopum Alexam drinum data Kalendis Iulii, alias 11. Kal. Iulias; sine consule tamen, ex quo i certum esse videtur, quo anno scripta fuerit. Sed cum videatur ad Dioscorum missa, cum primum is fuit Alex1ndrinus Episcopus ordinatas, uti ottendum priora epistolae verba : Quantum dilectioni tuae Dominicae charitatis impendamus afectum, ex hoe poteris a probare , quod tua Irmius fundare desideramus initia; ει Dioscorus Al xandrinam sedem tenere coeperit aut sub finem anni 444. , aut sub initium anni 44s., ad illud sane tem 'us commode referetur. Forte quispiam de hujuq epistolae fide dubitaret, animadvertens in codice Dionysii Exigui desiderari. At vero duplex Renus epiliolarum secernere Iuvabit , quarum aliae familiares , qualibus Summus Pontifex privatum amicum init ruit monitis peculiaribus ; aliη decretales , quoi legunt, hel pluribus Episcopis quidpiam agendum quas lege mandatur. Hanc, de

qua agimus, epistolam familiarem esse nemo ambiget , qui larmulas a Leone

expres

350쪽

De Leone Mag . . . 34, expressas consideraverit. Appellat hanc epistolam Leo Paternam, V Fraterram eo

lationem, item ait: Studiose ergo dilectuinem tuam, S sareiliariter admonemus. Porro Dionysii Exigui propos tum non illud erat, ut in Codicem suum familiares etiam Romanorum Anii litium epistolas referret. Romam miserat Dioscorus Possidonium Presbyterum, per quem de electione sua Pontificem Maximum redderet certiorem. Possdonio redeunti Alexandriam commendavit epistolam Leo, Dioscorum hortatus ad unitatem cum Romana Ecclesia custodiendam, ad quam obtinendam se retulit C .r6. ad ipsa Alexandrinae Ecclesiae initia, asserens Sanctum Μarcum Alexandrinae Ec- η

lesiae primum institutorem fuisse S. Petri Discipulum, ejusdemque doctrinae jugiter

adhaesisse. Huc pertinet cancn 16. cau. 24. qu. I., cujus verba apprime consonant cum integris epistolae exemplaribus post Romanam Correctionem . Post haec docet Leo , quonam die Clericorum ordinationes sint celebrandae. Verba can. 4. Pontificis referuntur in can. 4. , & s. dist. f., sed quoniam in Codicibus varietas o s. quaedam inelt, eadem reseram , qualia edidit Quesnellius. Iuod ergo a Patrihus nos is propensore cura novimus esse servattim, a volis hoc volamus custodiri, ut nor passim diebus omnibus Sacerdotalis, vel I. uisa ordinario celebretur, sed post diem sabbatι ejus noctis, quae in pνima sabbati lacescit, exordia deligantur . Gratianus scribit: Exoesia consecrandi eligantur: Addiderunt alii in editione La eanae Hoc est, sub lege

Dibini Oficii sub uuantur. Sed forte hac adjectio e margine in textum irrepsit in quibus his, qui consecran ii sunt, ieiunis, a jejunantibus sacra benedictio conferatur . Quos ejusdem is servantiae erit, si mane ipso Dominico die continuaro sabbati jejunio celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt, quam ad diem Re.

Drrectiois , scut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est . Nam praeter auctoritatem censuetudinis, quam ex Apostolica novimus venire doctrina, etiam dacra Jcriptura mani sat, quod eum Apostoli PasIlum , edi Barnabam ex praecepto Jp ritus S ad h vangelium g ntibus mitterent praedicandum , jejunantes , ω orantes impo- fuerunt eis manus; ut intestigamus, quanta ta dantium, G accipientium devotione curandum sit, ne tantae bene isticinis Sacramentum negligenter videatur impletum . Et ideo

pie , , laudabiliter Apostolicis morem gesseris institutis, s hanc ordinandorum Sacerdotum formam per Ecclesias, quibus Dominus praeesse te voluit, etiam ipse feri steris 'tit his, qui consecrandi sunt, nunquam benedictio, nis in die Resurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespera sabbati initium constat adscribi, EP quae tantis divinaνum diis

postilanum alibi legitur dispensationum steriis es consecrata, ut quidquid est a

Domino in gnis constitutum, in hujus diei dignitate si gestum. In hae mundus jumst exordium: In hac per Resurrectionem Christ ω mors interitum, edi visa accepit initium ' In hae Ge. In conspectu hujus doctrinae disputari posset, num I eonis sententia ea fuerit, ut in sola annui Paschatis nocte Sacri Ministri ordinaremur, quemadmodum colligi videtur ex illis verbis : Nunquam benedictio, nis in die Dominicae Resurrectionis, tribuatur ' Verum meo judicio nihil prohibet, quominus haec verba deianoquoque Dominico die intelligamus, quem sane in honorem Resurrectionis Dominicae singulis hebdomadis celebramus, dummodo tamen jejunium sacrum praecesserit. Quo enim in plinis pertinent verba illa Leonis, quibus docet, eodem die& mundum sumsisse exordium, & illapsum suisse Spiritum S., & Apostolos praedicandi auctoritatem a Domino accepisse ; uno verbo , quidquid a Domino insignius constitutum est, in hujus diei dignitate gestum fuisse ' Haec non pertinent ad unum Paschalis diem , sed generatim de quocumque die Dominico intelliguntur . His ad Tm. II. X x de re

SEARCH

MENU NAVIGATION