장음표시 사용
391쪽
38s Cum Theod eus Gothorum Rex ita scribit Severinus Binius integra Italia
potitus esset, bello diuturno fatigatus duos misit Legatos ad Anastasium Imperato. rem Constantinopoli degentem, Faustum, de Irenaeum, per quos pace una cum Italico Regno libere uti sibi concederetur. Hac occasione oblata Gelasius Papa cum Fausto Theodorici Legato congressus . eidem mandavit, ut Aracii jam ab Apostolica sede damnati nomen ab Ecclesiasticis dypticis deleretur apud Graecos in urbe Constantinopolitana, praesertim vero id curaret apud Euphemium Aeacii, non tam in sede , quam in schismate, atque ambitu successorem. Sane Euphemius tantum aberat, ut Acacii nomen detestaretur, quin potius Gelasio insensus adversus eum Anastasii Imperatoris animum concitabat , inter cetera illud obtestans , Gelasium ab Imperatoris juribus alienum esse, Romanaeque Vibis Sunatum ad proclamandum in libertatem suasionibus crebris impellere. Hanc universam Caussam commendavit Gelasius FauIto Constantinopolim proficiscenti , cui tamen cum res non satis feliciter cessisset, Commonitorium per literas dedit anno 493. , ut scribit Baronius ad eundem annum num. 3. , & seq. Refertur id inter epistolas Gelasi numero 4. sub hoc titulor Commonitorium ad Faustum magistrum suuentem Legationis escio Constantinopoli. Commonitorii hujus propositum eo pertinet, ut conclud tur, Aeacium jure fuisse damnatum , & poli mortem absolvi nullatenus posse , utpote qui in Ecclesiae pace non obierit. Ita adfirmant illi, qui de hujus Commonitorii veritate non dubitant. Verum non desunt, qui illud ipsum apocryphum esse contendunt , ea ducti ratione , quod Faustus nunquam fuerit legatione functus temporibus Gelasii, sed potius Anastasii, qui Gelasio successit: Sic scripsit Harduinus. Si haec vera essent, actum foret de controversia: verum satis obscura res eli in hac pine, nec facile ostendi potest, quibus potissimum temporibus Faustus legationem obierit. Ego sane non video, quaenam alia argumenta suppetere pollint iis , qui Commonitorii auctorem Gelasium fuisse negant, quum alias & stylus, de sententiae ibidem descriptae Gelasio maxime comveniant . Dixeris forte, ibidem legi Epistopum Constantinopolitanae Civitatis nullum
nomen habere inter canones, quando tamen Constantinopolitana EccIesia visa est priorem locum obtinuisse per Concilium Constantinopolitanum I. can. 3. diit.& Concilium Chalcedonense can. y. Verum jam alibi accommode eosdem ean nes interpretatus sum, praesertim vero tradidi, quaenam habenda sit canonum vu, go Chalcedonensium auctoritas, ut propterea hi omnes canones parum , aut nihil prodesse Waleant ad aliquid adversus memoratum Commonitorium demonstrandum . Itaque, quousque validioribus rationibus non demonstretur. Commonitorium hoc falso tributum esse Gelasio, ego non dubitavero, quia commode Getaso eidem adseribatur. c., . Ex hoc Commonitorio aliqua recensentur fragmenta apud Gratianum, quae ut eou. x . Commodius expendam , singula juxta Commonitorii ordinem persequar. Initio Gesu. a. Iasius de Graecis conqueritur, quod Romanam sedem odio habeant , ac Romano Pontifici apud Imperium gravissimis calumniis detrahant asserentes inter cetera, Romanos Antistites nihil antiquius habere, quum ut Graecos ipsos damnent Ecclesain
392쪽
De Gessso. . 387clesiasticis iudieiis, ipsi etiam Imperatori non parcant , tum apud Romanum S
natum, tum apud fideles omnes, proponentes eum tamquam fidei hostem, atque haereseos propugnatorem. Falso hac omnia sparsa suisse adfirmat Gelasius , quidi honorificis literis Imperatorem salutasse se scribit. Imo & Graecis in haeresim, aut schisma abeuntibus paratam esse veniam profitetur, dummodo tamen ad unitatem reverti cupiant; quod si a schismate non recedant , frustra asserit veniam
concedi posse. Huc pertinet canon a. cau. 24. qu. a. , cujuS verba omnino comsonant cum integris Commonitorii exemplaribus. Non est Omittendum, in postremis verbis ibidem a Gratiano descriptis Getasum tacite de caussa Acacii loquintum fuit te, quem veluti de iunctum non in pace Ecclesiae absolvi amplius non . Posse, constantissime Pronunciabat. Et sane poli pauca statim expresse loquitur de Acacio , & ejus legitima dam. 3. natione. Felix Hl. in Concilio Romano damnaverat Acacium velut haereticum , , ac turbatorem Ecclesiae. Μoriuo Acacio Euphemius successor damnationem Aca- tu. a. Cii irritam alIerebat, quod a solo Romano Antiitite, aut a sola Romana Ecelesia damnatus esset , quasi diceret, alias non esse damnandum , nisi in Synodo generali Orientalium Episcoporum. En animum Episcoporum Conliantinopoleos urbis , qui abs jurisdictione Romanorum Antistitum exemtos esse se arbitrabantur . Quid vero respondit Gelaius y Prudemissimus ipse a disceptatione Primatus tem- Peravit , atque illud unum opposuit, Acacium jam fuisse in generali Synodo Chal-Cedonensi damnatum , utpote qui in haeresi eadem conititisset, quam anathemate Proscripserat Chalcedonense Concilium. En verba Gelasii: Euphemium tero miror, in ignorantiam suam ipse non perspicit, qui dicit, Acacium ab uno non potuisse damnari . Itane non perspicit, seeundum formam Ss di Chalceitonen is Aeaeium suille damnatum, nec novit eam , aut se nosse disimulat, in qua utique per numerasam jententiam bace dolum erroris huius auctores constat fuisse damnatos , Aut in unaquaque hinres a principio Christianae Religionis , tu factum fuisse , ω seri , manissa rerum ratione momstratur , Decessoremque meum executorem suisse vereris constituti , non vinae Constitutionis
auctorem y Quod non solum Praesuli Aposolico facere licet, sed cuicumque Pontisci, urquoslibet, ει quemlibet locum secundum regulam haereseos insus ante damnatae , a catholica communione discernant. Acacius quippe non fuit novi, vel proprii inventor erroris , ut in eum nova scita prodirent, sed alieno facinori fua communione se miscuis . Itaque necesse est, ut in uiam recideret justa lance solentiam, quam cum suis Dec βο-ribus per convenientiam synosalem susceperar auctor erroris. Sic emendandus est ca-Non I. Cau 24. D. r. , qui sane ad hanc Gelasii sententiam pertinet; atque huc Feferendus merito erit canon 3. cau. 24. qu.', quem capite praecedenti adsere-ham falso tributum esse Felici III. Sane iste canon 3. Omnino consonat Cum memoratis Commonitorii verbis; & ideo sorte Felici Ill. tributus est, vel quod non defuerint, qui Commonitorium illud Fesici III. tribuerint, vel quod ibidem age-xetur de sententia Felicis HI. adversus Acacium. Amplius prosequitur Gelasius , di propositis Graecorum objectis responder hi g Cm.16. verbis: Nobis opponunt eanones, dum nesciunt, quid loquantur. Contra quos hoc ipso ' venire se produnt, quod Primae dedi fana, rectaque suadenti parere fugiunt , IN Junt ' i' canonra , qui appellationes laetus Ecelsae ad hujus Sedis examen voluere doseνri. Abi a vero m quam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per Me illam de tota fi crisa judicare , ipsam ad Ouuius commare judicium, nec de ejuι vηρ-m praeceperunt judi6o
393쪽
388 Pars seeunda. Cap. XLVI. judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolui, cujus potius flecreta
sequenda mandarunt. Haec retulit Gratianus in can. 16. Cau. s. qu. 3.
Ad eandem rem varia adducuntur exempla Episcoporum Sedis Apostolicae auctoritate damnatorum, & quidem aliquando mandata Apostolica exequente ipso met Acacio , de quo potissimum disceptabatur. Quod vhro urgere plurimum PO terat Euphemium Acacii de sensorem , illud erat, quod Episcopi ipsi plures Orientales , Coepiscopos suos viros optimos aliquando sine Synodo generali dejicere , ac damnare non dubitaverant. Hinc concludit Gelasius post tot proposita exempla: Qua traditione majorum Apostolisam Sedem in D latam et ocant ' An secundae Sedis Antistites , ω tertiae, ceterique bene Ibi consili Sacerdotes depelli debuerunt, qui Religionis extitit inimicus nimirum Acacius depeui non debuit Τ Viderint ergo , s alios habent canones , quibus suas ineptias exequantur . Ceterum isti , qui sacri, qui Ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, Sedem Apostolicam ad judicium vocare non possunt: Ela Cresantinopolitanae Civitutis Episcopus , quae utique per canones inter sedes nullum nomen accepit, in communionem recidens perfidorum , non debuit submoveri ΤHabentur haec in can. s. dist. 22., in quo sane notatu dignum est, quod dicitur, Constantinopolitanam Civitatem inter sedes Ecclesiasticas nullum adhuc nome tunc temporis obtinuisse, quod sane magis , magisque explicat , confirmatque , quod scribebam ad canonem 3. dist. 22., & ad canones Concilii Chalcedonensis,
potissimum can. 46. Cau. II. qu. 1.
Postquam vero Gelasius de potestate Apostolicae Sedis loquutus est , ita subsequitur : Sed religios viri, atque persecti sic Graecos ironice nominat secundum
ea nones concessam Sedi Apostolicae potestatem nimirum conantur eripere , ta Mimet eam contra canones usurpare contendunt. O canonum magistros , atqse ctisto Ieil Nobis nuIIum fas es inire certamen cum hominibus communionis alienae , divina Scriptura praedicante, hominem haereticum post primam, ta secundam correptionem devita Uc. Grativnus in s. ult. canonis 36. cau. 24. qu. 3. pauca ex istis descripsit, sed depravata,
quae propterea ex iis , quae hic oculis subjeci, emendare poterit unusquisque I quod enim Gelasius de Graecis illudcndo scripserat , Gratianus ita retulit, ut Gelasio ipsi, & Romanis Pontificibus tribueretur.
De Epistola ad Episcopos per Siciliam, Brutios,
Collector antiquiis mus Dionysius Exiguus, de Gelasio ipsi fere contemporaneus recensuit epistolam Gelasii, cui haec inscriptio inest: msectissmis Fratribus universsuiscopis per Lucaniam, G Brutios, ta Siciliam constitutis Gelous. Hinc nullusu quam de ejus fide , atque auctoritate dubitavit. Distributa est eadem epistola ina 8. capita, de quidem iis potissimum data, qui Romanae sedi jure etiam metro- Politico subcrant; ut enim patet ex subscriptionibus Episcoporum in Conciliis Romanis qσnti, de sexti saeculi Provincialibus , F piscopi Siciliae , Brutiorum , de I ucaniae habebantur tamquam Romani Antistitis suffraganei. Quod si de caussa quaeratur, cur hujusmodi decretalis epistola scripta fuerit, eam facile percipimus ex epiliolae ipsius exordio, crius fragmentum Gra ianus retulit in san. 6.cau. I. qu. F.,
394쪽
De Gelaso . 3 8 ita ex integris exemplaribus supplendum: Necessaria rerum dispensatione constring
mur, est Apsolicae Sedis moderamine convenimur, sc canonum paternorum decreta librare, est rem Praesulum, deesorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium neces tas temporum resaurandis Ecclesis relaxanda deposcit, adhibita cons ierauione diliranti, quantum potes seri, temperemus , quo nec in totum formam veterum videamur excedere regularum , ω reparandis militis clericalis ossiciis , quae per diversas Italiae partes ita
belli, famisque consumst incurso, ut in multis Ecclesis , Aut sνα ris , Coepiscopi
nostri Johannis Ravennatis Ecclesin Sacerdotis frequenti relatione comperimus , usque quaque desciente servitio minimorum, in aliis codicibus legitur ministeriorum nis remittendo paulipeν Ecessasticis promotionibus antiquitus intervalla proxa remaneant, Me quibus administrari nequeant, neris Ordinibus Ecclesin funsitus destisvrae I atque in pluribus locis per inopiam competentis auxilii salutare subsdium redimendarum de, animarum,
nosque magno reatu , s tanto coarctante periculo , non aliquatenus videamuν innecti ,
Ex his sane liquet, illud fuisse Gelasi in hac epistola scribenda consilium , ut re--hus Ecclesiasticis belli, famisque tempore plurimum conturbatis, alicubi etiam pene labentibus prospiceret , iisque restituendis in pristinum decus invigilaret. Quod
sane tum in Italia decebat Pontificem Μaximum , cujus exemplum, auctoritatemque ceteri Italiae Episcopi facile sequerentur . Quae post haec initio tradit Gelasius sin ministrorum EccIesiasticorum electione , can. a. atque ordinatione, Gratianus triplici in capite comprehendit, ubi tamen eundem dis sy- sequutus semper est ordinem verborum , ac sententiarum . ii sunt canon l. dist. 2' '' canon 8., & p. dist. 77. Ipsa Gelasi verba, prout Jacent in integris Epistolae dis. νη exemplaribus, haec sunt: PriDis igitur pro sui reverentia habentur in d. can. x. dist. ss. manentibus constitutis , quae ubi nulla vel rerum , vel temporum peruetra angustia , regulariter convenit custodire, eatenus Ecclesis , quin vel cunctis sunt privat ministris, vel Iuli cientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se peνtinentibus d vina munera supplere non valeant, tam intuendi, quam promovendi Clericalis obosequii se spatia dispensano concedimur. ut squis etiam de religiose proposio , repetuntur haec in dicto can. ου. dist. 77. di disciplinis monasterialibus eruditus ad , clericais munus accedat , in primis ejus vita prxteritis acta temporibus inquiratuν, snullo gravi sacinore probatur infectus, s fecundam non habuit forensis uxorem , nec amarito relictam sonitus ostenditur : Si paenitentiam pubricam sortassis non gessit , nec uIIa corporis tarte vitiatus adparet , s semidi , aut originariae non est conditioni obnoxius, s curiae jam probatur nexibus absolutui, I adjequutus est literas , fine quibus vix fortassis ostiarii possit implere miniserium : ut s his omnibus, quae sunt prindicta , fulcitur, continuo lector , veι notarius , aut certe desenser effectus, post tres memses existat Acobtus, maxime s huic aetas etiam suffragatur ; sexto mense Abdiaeoni nomen areipiat: ac s modestae conversationis, honestaeque votantatis existit , nono mense Diaconus, completoque anno si Pre1bter , cui tamen quod annorum interstitia fuerant
collatura , sancti proposti sponte suscepta doceatur praesisse devotio. Si veνο de Iastis haec leguntur in dicto can. I. una cum praecedentibus a vers. Ῥι Ii omnibus, quae sunt praedicta, ubi tamen Gratianus perperam de Alonachi ad ordines Ecet fasticos promovendi juribus aliqua interseruit quispiam Ecclesasticis es aggregandus euiciis, tanto sollicitius in Insulis, quae superius comprehensa sunt, huiusmodi decet ex minari personam , quantum inser mundanam , religiosamque sitam constat esse discrimini r uia utique con Peruenita Molesin misiseria re randa suot, non incosperieuibus meritis
395쪽
es institMis , quantum de tempore, quo suerant hac sisequenda, decerpitur: ut morum habere doceaιυν hoe probitas, quod pres ire coUuetudo non contulit, ne per occasonem supplendae penuriae Clericalis , vitia potius divinis cultibus intulisse judicemur, non ι gitimae familiae computemur procurasse compendia et quorum promotionibus βρον anni in eas, sex menses nibilominus Dorogamus, quoniam , sicut dictum est, distare convenit imειν personam divino cultui deditam, ta de laicorum conversatione venientem: quae tam eatentis indulgenda eredidimus, is illis Ecclesiis, quibus infestatione bellorum veι nulti penitus, vel exigua remanserunt, ministeria renoventur ; quatenui hil Deo propitio res ratis, in Emes asticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur; nee contra eos ulla ratione n vadem, quod pro accιdentis defectus remedio providetur, κω adversus scita majorum nova lege proponitur, ceteris Ecclesiis ab hac occastone cest. -- ibus , quas non simili clade vasatas , prisinam Iaciendis ordιηatio ιbus convenit tenere sententiam. His integram proposui Gelasii sententiam , ad quam memorati Gratiani canones exigerentur. Sunt enim apud eum Collectorem nonnihil corrupti . atque ex eis, prout jacent, non satis Pontificis voluntas percipitur , quae in eo tota consistebat, ut generaliter praeceptum Paulli Apoitoli renovaretur de manibus cito non imponendis in ordinationibu sacris, deinde ut quidpiam ex sacrorum canonum rigida disciplina ex temporis illi , & aliquot locorum adjunctis dispens,
retur, quia tamen abrogati generaliter canones ipsi censerentur.
Hinc ne forte quispiam ex Episcopis ex illa dispensatione argumentum sum rei, ut in ordinandis Clericis nullum delectum haberet, statim monet Gelasius: Nec fas esse cons dat quisque Ponti cum bigamor, aut conjugia sortientes ab aliis deis
reli Ea ,sue quoslibet poenitentium, vel Me literis, vel corpore vitiatos , vel comistion rios , aut caria, publicarumque rerum nexibus implicatos, aut possim nulla temporis eam
semis expectatione dis eos divinis servituros anticare maesteriis , neque pro suo libituis a sudeant aliena pervadere absque Sedis Apostolicae justa dispostione mandante . Hieest canon 3s. diae so . apud Gratianum. In capite 4. Gelasianae hujus epistolae leguntur priora verba canonis 6. de cons
dist. a. itar Basilicas noviter institutos, non petitis ex more praeceptionibus, dedicare non audeant, nec ambiant Episcopi /brmeg vinduare Clericos potestatis alienae. Quae tria eodem canone subsequuntur, inlatius expendam, cum habeantur in cap. s. ejusdem epistolae . Huc potius referam, quae habentur in Cap. as. , reserunturque apud Gratianum in can. 4. de conster. dist. a. ita legenda: De locorum consecratione sanaorum , quamvis superius frictim fuerit comprehensum , ηοbis quoque patefactum es , quod ab se praecepto Seias Apsolicae noniati s M Ecclesas, vel oratoria sacrare praesumant e me sumus tamen indicio desesiailiore per Mi, quod in quocumque nomine detum storum , ω quantum dicis nec omnino Idestam , construuio 3 aediscatas sacνis preces.sonibus audacter instituere memoramuν et quae quoniam tam acerba , tam dura sunt , i r .era Christianitatis astellus in illis regionibus certus , ω saeua es , S dilutius ista quaerantur, ω a quibus fuerint gesta . prodantur: QMolom licuo utentibus in hac atrocitateaominibus non extat, in quem sententia debica proser*ur, ita cum manifestis fuerit is comentis expostus, quem legunt alii, & melius quam tanti sceleris poseit imman eas . non effugieι ullatenus ultionem. Isti canones cum similibus, quales sum canons. & . de cons dist. i. nonnullorum torserunt Interpretum ingenia, non satis
Percipientium, qua ratione voluerit Gelasius, Ecclesias sae sua auctoritate sacrari nullo
396쪽
Ilo modo posse, quando tamen veteres canones, & perpetua Ecclesiarum omnium disciplina hanc facultarem Episcopis singulis liberam asseruerit. Qui sacros canones juxta rectas interpretationis regulas explicarunt, asseruere in epistola G Iam sermonem tantum esse de suburbi carus Ecclesiis, videlicet do Episcopis , qui Romano Antistiti subsunt etiam ut Metropolitae. Ita scripsit Fleury in historia Ecclesiastica lib. 3o. num. 34. Non repugnat haec interpretatio generalibus sacrurum constitutionum, & quidem antiquissimis, regesis, quae suadebans, non tantum consecrationes Ecclesiarum, sed etiam cetera gravia Dioecesis negotia nou polle ab Episcopis sine Μetropolitani consilio administrari. Consonat etiam proposito Gelasii, qui ad eos Episcopos scribebat, nimirum Lucaniae, Siciliae, & Brutiorum. qui singulari etiam jure Romano Antistiti subdebantur. verum Ze aliam non minus commodam attingi posse inrerpretationem agnosco. Non sum in praesentia soblicitus de canonibus s. & 7. de cons. dist. r. , utpote qui ad hanc Gelasii epiit Iam minime pertinent. Agam de illis inferius. Tantum consisto in canonibus 4. N 6. principio, eadem dui. i. de cons. Ibi video agi de Episcopis in aliena Dice-ceii institutas Basilicas dedicare volentibus. Nam, ut exordiar a canone 6., quid aliud sonant ea verba , nee ambiant Episcopi sibimet vendi νe Claricos alienae potes iis t Quod eo etiam clarius intelligetur, si verba expendamur, quae immediate is Praecedunt : dieque pro suo lubitu jura sudeunt aliena peruadere absque Sedis Apost Licin jusa dispo one mandante. Bamicas noviter institutas G. In cauone autem 4. Gelatius ip1e sese refert ad ea, quae jam superius definiverat, ibi: Quamvis superius strictim fuerit eomprehensum . At superius loquutus fuerat de Ecclesiis in aliena Dioecesi constitutis, uti nuper demonstrabam . Igitur utrobique nihil aliud voluit Gelasius, quam in Ecclesiis dedicandis unumquemque Episcopum transilire non Posse suae Diceceseos fines, quemadmodum nec in Clericis vindicandis, nisi Pontificis Maximi auctoritas accesserit. Difficultatem forte ingerere videntur verba illa: Non petitis de more praeceptionibus, quasi tunc mos fuisset Episcopis i a consecrati nibus Ecclesiarum praeceptiones Pontificias expectare; aut mos fuisset Pontifici facultatem concedere Episcopis suffraganeis consecrandi Ecclesias in aliena Dioecesi. Verum di id perspicuum fieri potest, quoties adjuncta Gelasiani temporis expeneantur. Memorat in hac ipsa epistola Gelasius, plures tum fuisse bellorum calamitates , sive bellorum caussa plura parta fuisse Ecclesiis incommoda . Hinc facile est agnoscere turbatos fuisse Diaceston Ecclesiasti earum fines; cum enim a Barbatis occuparemur Civitates , seu pars Dioeceseos , quin tamen pagi, aut suburbana loca in Eorum pote itatem redigerentur, quid verosimilius inngi potest, quam propi quiores Episcopos, petitis a Pontifice Μaximo praeceptionibus, eorundem Iocorum
administrationem Ecclesiasticam interea suscepisse, atque ibidem, ut & Clericos suae subdidissent potestati, ita & Ecclesiasum seu templorum dedicationes celebrasse Quid plura r Ipsemet Gregorius Magnus ita interpretatus fui me. videtur haec Gelasii
Ea PAE decreta in can. 3. cau. x6. qu. s. Non esset Praeterea contemnenda alia ia-terpretatio , nimirum si quispiam diceret, singularia quaedam ibidem constituisse Gelasium ex adjunctis illius aetatis peculiaribus in exemplum minime trahenda, aut ad diuturnius tempus non extendenda. Erat tum, ut ipsemet Gelasius testatur primcipio 8pistolae , Italia fame laborans ita, ut vix inveniretur , qua ratione Clericinxiam necessitatibus satisfieret, imo nec invenirentur Clerici, qui Eeclesiis destitutis dici vellent. Quid mirum, si Gelasius extra ordinem novas dedicari Ecclesias i
397쪽
3ς 2 Pars serunda. Cap. XLVI. terdixerit non petitis primum Apostolicae Sedis praeceptionibus ' Praeterea in ded,
eationibus Ecclesiarum Episcopi quidam sua abusi gravis tune fuerant jurisdictione, dum templa ipsa quorumcumque sine delectu detunctorum nomine dedicabant quando tamen plures ex eisdem defunctis aut Christianae Religioni nunquam nomen dederant, aut ab ea recesserant, aut etiam in ea manentes, turpissima vita
functi fuerant , ut perspicue indicant ipsa Gelasi verba superius descripta . Quid opportunius Gelasio videri poterat, quam ut Episcopis hujusmodi non alias dedicationes Ecclesiarum novarum celebrandas indulgeret, quam si primum ipse de cauta tognovicit ' Unum adhuc supereth hac in re observandum, quod spectat adnotationem Correctorum Romanorum adjectam canoni f. de cons. diit. I. verbo, au-tiquis canonibus. Ajunt illi: Socrates in Ecclesiastica Hsoria Iib. a. cap. 8. ij x7. re fert, tamquam antiquissimum caηonem, sne . Romani Episcopi auctoritate nulIam Ecclesiam poste dedicari. Venia ipsorum dixerim , non est haec Socratis 1ententia. Resert Socrates memoratis in locis, Eusebium Arianum Episcopum medio quarto inculo convocasse in Antiochenam Civitatem complures Episcopos ad novam Eccleliam dedicandam, eoque praetextu Synodum celebrasse, qua nonnihil Niciaenae fidei derogaretur. Quibus enarratis scribit Socrates in cap. 8. Sed neque justui interfuit Raman .e 'urbis Episcopus , nec quemquam eo mist, qui locum suum impleret, cum tamen Eccles adlica regula veret, ne aisque consensu Romani Pontis eis quidpiam in Eccles a decernatur . Item in dicto cap. 17. relartur, Iulium Pontificum con a uultum fuisse de Eustiat ausu, adjecta hac ratione : Cum Ecclesiastica regula interitiumst, ne praeter sententiam Romani Ponti reis quidquam ab Ecclesiis decernatur . Itaque Socrates
. non aliud testatur, quam Eusebii, ω Iulii Papae temporibus nihil potuisse adversus Nicoenam Synodum, aut ad ejusdem Nicaenae Synodi explicationem sine Romani
Pontificis auctoritate decerni, quod ideo conititutum fuerat, ne Iiceret Ariauris quibusdam novis conceptis formulis Nicoenas Sanctiones eludere. At vero de Ecclesiis consecrasidis ne verbum quidem legitur apud Socratem , apud quem tantummodo habetur, dedicationem Ecclesiae Eulabianae Pleudosynodo occasionem praebuisse. Can .s . In capite s. ejusdem epiliolae legitur eisdem lare verbis canon 99. cau. I. qu. 1., rara. a. quem si exigere ad optimos codices velis, pro illis Gratiani verbis : P. rorsus exci-
ν' ' pere moliantur, quae e c., legas oportet: I rorsus exigere moliantur, quo es c.
Postquam Gelasius in praecedentibus capitibus de Episcopis egit, ad initituendos
'si' 'i' Presbyteros progredi iur in cap. 6. his verbis: Nec minus etiam Presbteros ut rata modum suum tendere probibemus, Fc., quae habentur tu can. Σ. dii L s s. eisdem omnino verbis.
Can. 6. In cap. 7. ad Diaconos Ordinate pergit Gelasius, quorum quale sit ossicium vors est ostendit etiam in capitibus 8. & v. Inter haec leguntur verba canonis 6. de concφη, se vers eum enim usque in finem o ubi dicitur, neminem a statutis regulis deo his'. flectere posse, sive. quae pro Episcopis; sive quae pro Presbyteris, sive quae proas .e . Diaconis propolitae fuerunt. Haec sane nescio qua ratione ibidem Gratianus assue- P 7, xit capiti praecedenti de dedicandis Basticis. Potius cum dicto vers. cum enim jungere juvabit canonem 23. cau. I. qu. ., legitur enim in eodem Gelasianae epistola capite , S quidem in ea parte, in qua generaliter decerniIur, Sacrorum canonum disciplinam , quoad fieri potest, perpetuo esse custodiendam . . De canone a8. de cons dist. 4. nihil est, quod specialiter animadvertatur. Habetur ille eisdem omnino verbis in cap. 1 o. epistolae Gelasii; quemadmodum etiam
398쪽
in capite sequenti, sive ix. legitur canon . dist. 7s. . in quo tamen observandum die si, pro illis verbis Gratiani : Sed ta etiam Qua ragosmalis initii, ac medianae heb- ει f. n. madae, ει Sabbati jejunio Uα ita legi in codice Dionysii Exigui, aliisque exemplaribus: Sed etiam Quadrage alis initii, ae mediana Puadragesmae die dabbati jejunio eo. Quemadmodum in praecedenti capite de temporibus conserendi baptismatis con- Cis. Q. stitutum est, ita in sequenti capite xa. tempora definita sunt, quibus virgines Deo, ψ devotae velamen acciperent his verbis: Devotis quoque Deo virginibus , nis aut in Epiphaniarum die, aut in Albis Paschalibus , aut in Apostolorum Nataliciis sacrum minime velamen imponant , nis sorstan, scut de baptismare dictum est, gravi Ianguore correptis,
ne sne hoc munere de hoc j eculo exeant , implorantibus non negetur. Et in Capite I 3. Viduas autem velare rim cum nullus attentet, quod nec auctoritas divina delegas, nec eanonum forma praestituit Uie. Habemur haec in Can. II. Cau. Σ . qu. I. In capite 14. ejusdem epistolae legitur eisdem verbis canon xx. dist. ση . ruiuet Gn. a.
tamen poliremus versiculus, qui incipit: Nihil perire credimus, apud Gelasium , aut dip s omnes collectores minime invenitur, uti recte animadverterunt Romani Correctores . Forte autem ad marginem primum adjectus fuit , quasi breviata canonis sententia, a quopiam studioso, & deinde ostitantia librariorum in canonem ipsum
Verha capitis 1 s. ejusdem epistolae haec sunt e consequens fuit, ut illa quoque, quae Can. a. de Piceni partibus nuper αι nos missa relatio nunciavit, non praetereunda putaremus, ides ' plurimos Oericarum negotiationibus inhonesis , U' Iucris turpibus imminere, nullo pudore. cernentes Evangelicam lectionem, qua ipse Dominus negoriatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse, nec Apostsi verba recoIentes, quibus ait: nemo militans Deo implicaι Ie negotiis jacularibus: Psalmi am quoque David surda dusimulantes aure cantantem : 2uoniam nθn cognovi negotiationes , introibo in potentias Domini. Proinde hujusmodi aut ab indignis posthac quaestibus noverint abstinendum, aut ab omni cujual bet negotiationis ingenio, vel cupiditate cessandum, aut in quocumrue gradu snt posti, mox a Clericalibus officiis abstinere cogantur, quoniam domus Dei domus orationis Messe debet, ta dici, ne officina negotiationis , ω spelunca potius si latronum . ita emendare juvabit canonem a. diit. 88., & canonem 'I. Cau . 14. M. q. , quem Romani Correctores ideo non exegerunt ad fidem integrorum codicum, quod Glosso-ἀTiphorum adnotationes stultrari noluerint. Canon a. diit. 36. refertur quidem ad caput 16. ,& et . ejusdem epistolae, cujus C . r. tamen verba a Gratiano corrupta ita erunt restituenda: Diteratos quoque, ta non
nuIla parte corporis imminutos sne ullo respectu ad EccIoasticum didicimus etenire semvitium . Quod smul antiqua traditio , ω Apostolicae dedis vetus forma non recipit ;quia nec literis earens facris esse potes aptus osciis , ω vitiosum noti morsus Deo V. ferri Iegalia praecepta sanxerunt. Itaque de cetero modis omnibus haec vitentur , nec quisquam talis fuscipiatuν in Cierum. Siqui vero vel temeritate propria , vel incuria prasilentium tales ante suscepti sunt, in his, quibus constituti sunt, locis eatenus per se inrent, ut nibiι unquam promotionis accipiant e satisque habeant, hoe ipsum Mi pro nimia miseratione permissum. De bis autem , qui seipsos abscindunt , paterni canones identer sequenda posuerunt , quorum tenorem sussciat indidisse. Dicunt enim , talia perpetrantes , mox ut agniti fuerint , s munere Clericali debere secludi. suod reo ismnibus custodire no/ eomeniς, quia μή esse nulli suppeditat, quidquam praete tua ,
399쪽
3 4 Pars seeunti . costue I LVI.
quae memora ilis Derepit forma, censere . Nomine paternorum emonum intelligendi sunt canones Concilii Nicaeni , inter quos num. I. sententia fertur in eos, qui semetipsos absciderint. Ad hunc eundem canonem referendus etiam eii canon 12.cau. r. qu. T. , Cujus verba ad ea, quae nuper descripsi, sunt exigenda.
Canon s. dist. 33. legitur in cap. 1 . ejusdem epistolae ibi: ' lue adeo sane comperimus , illicita quinque prorumpere, ut daemoniaeis, legit Gratianus daemonibus, alii daemone, aliisque , simitibusiue passoribus irretitis ministeria sacrosancta tractare tribuatur. 2uibus f hoc opere postis aliquid propriae necessitatis occurrat, quis de sua
s lium c legunt alii: de sua, stilium: Gratianus, quis Melium de sua salute
confidet , ubi ministros ipsos curationis humanae tanta perspexerit calamitate vexari tAtque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet, pro quibus Christus es mortu- , scaηJalam generetur infrmis. Postremo, I corpore sauciatum fortassa , aut debilem ve- quaquam sancta contingere lex divina permittit , quamae magis doni cissis dispensatoresese non convenit, quod es sererius, mente perculsos tVerba canonis I 4. cau. 27. qu. x. non solum apud Ivonem , sed etiam apud Budi chardum referuntur nomine Gelasii Papae. Gratianus retulit nomine Concilii Tmburiensis, non quod revera habeantur Patres Triburienses ejusdem canonis germani auctores, sed quod in Triburiensi Concilio ex Gelasii epistolis haec sententia depromta fuerit. Id jam attigi in priore parte cap. 39. pag. si . Addam hoc in loco ita legi in cap. 2o. Gelasianae epistolae: Virginibus aurem sacris temere se quosdam fretare cognovimus , post dicatum Deo propostum incesta foedera, sacrilegaque miscere.. Quos protinus aequum es a sacra communione detrudi; E' nis per publieam, probatumque poenitentiam omnino non recipi , sed tamen viaticum de saeculo transeunti. hus, s tamen paenituerint , non negetur. Μelius igitur, quam Triburiensi Concilio . hunc canonem Gelasio tribuemus , ubi viatici nomine intelligemus non sacram Eucharistiam, quemadmodum nostra aetate designari solet, sed Poenitentiae Sacrumentum , quemadmodum apud veteres Patres adpellari solebat. In capite ax. ejusdem epistolae legimus canonem 42. cau. a T. qu. 1., quamquam pol teriora Gratiani verba paullo aliter in integra epithola describantur , ibi: ne sexus instabilis non tam deterreri, quam admoneri videatur. Quando vero Gelasius ait, se de viduis benedictione non velandis loquutum suisse superius , id exigemus ad ea, quae habentur incan. I r. cau. ao. qu. i. junctis illis , quae ad eundem canonem adjeci superius ex integra Gelasii ipsius epistola. Can. 6. Cau. I. M. I. eisdem omnino verbis legitur in fine capitis 24. epistolae Gelasii. . In cap. penultimo epistolae legimus eisdem omnino verbis Canonem 27. cau. xx. qu. 2. , in quo sane illud observandum est , quadripartitam illam Ecclesiasticorum redituum distributionem non adeo rigide esse intelligendam, ut ad proportionem
quandam, ut vocant , geometricam , non ad arithmeticam rationem exigatur .
Quis enim facile sibi persuadere possit, tantum Episcopo soli illis temporibus fuisse concessum, quantum universis Clericis numero quamplurimis in Ecclesia eadem, non minori aliquando sedulitate singulis ministrantibus 7 Nisi forte quispiam tales Episcopos tum essingere maluerit, quales pingebat auctor canonis assisl. 93. ibi: Singuli quique per potentiam Episcopalis naminis, quam Ibi ias illicite ob que Ecrioa vindicarunt, totum , quod Levitarum est, in Dos usus redigunt dri. Quis praetore a credet , tot tantaque fuisse annua in fabricis restaurandis impendia , quot necessaria
400쪽
De Getaso. 39serant, & quanta ad alimoniam Clericorum ' Id ut a quocumque tempore alienum esse videtur , ita minus congruit Gelasii ejusdem temporibus, quibus ipse testatur Ecelesias de vallatas fuisse belli, famisque urgentis calamitatibus, conqueriturque vix agnosci reditus Ecclesiasticos, quibus Clerici sustentarentur . I tremum epistolae caput , sive decretalis sanctio legitur integra in can. 47. Cau. a. qu. 7. , poli cujus verba nota consularis designat epistolam scriptam essE anno 494. ibi: Data s. Idus Martis A erio , i, Prodio iris Llarubmis Consu-
De Epistola ad Episcopos per Siciliam.
In La eana Collectione post expositam nuper epistolam alia subjicimr pertae. Con. a. vis ad Episcopos Siciliae, data sub Consulatu eorundem Asterii, & Praesidii Idibus
Maii. Hanc integram retulit Gratianus in Can. a. cau. 16. qu. 3. , & Can. I. cau. Can. a. 13. D. 2. His verbis integra concipitur: Praesulum auctoritas nosrorum emanavit , cau. 33.
Mi facultates Fecisae Episcopi ad regendum habeant potestatem , ita tamen , ut vi ua- 'μ' 'rum, pupillorum , atque pauperum , necnon Clericorum stipendia distribuere debeant . Hoc eis etiam statuimus dari, quod bactenus decretum es. Reliquum Ibι Episcopi vim dicent , ut, sicut ante diximus , peregrinorum , atque captivorum largitores esse possint. IIIus etiam adnecti placuit, ut s , quod absit, facultates Ecelsae, necnon θ' Dioereses, vae ab aliquibus posmentur Episcopis , jure shi vindicent, qu3d tricennalis sex conclusi, quia , sliorum nostrorum Principum ita emanavit auctoritas , ut ultra triginis annos nulli liceat pro eo adpellare, quod legum tempus exclust. Data Idibus Maii tae. Ego sane in suspicionem adducor falsitatis hujus monumenti, quod Dagmenti potius , quam epiltolae nomine quisque donaret. Neque enim in primis a Dionyso Exiguo, apud quem praecedens epistola relata est memoratur . Deinde quomodo verum esse potest, Gelasio , qui ad Siciliae Episcopos scripserat s. Idus Martii prolixam epistoIam ad disciplinam Ecclesiasticam pertinentem , Idibus Maii ejusdem anni novam epistolam scribendi porrectam fuisse occasionem, aut caussam y Imo si primum pol terioris hujus epistolae caput velimus conserre cum capite penultimo
epit totae praecedentis , seu cum can. 27. cau. I a. qu. a. , invenimus statim Gela.
sum sibimet ipsi contradicentem, cum enim in epiitola priore dixisset, redituum Ecclesiasticorum quadruplicem fieri debere distributionem, ut una portio Episco-Pis cedat, altera Clericis, tertia pauperibu', & fabricis postrema; in posteriore mutata sententia decernit, omnia bona in manu Episcopi esse , singulaque ex ejus administratione pendere. Scio quidem, hanc disciplinae diversitatem variis in locis, variisque temporibus obtinuisse , sed quomodo intra duorum mensium spatium mutata fuerit apud Gelasium, difficilius intelligo. Quod si stylum hujus posteri ris epistolae perpendas, agnosces illum satis barbarum, & Getasano minime conformem , agnosces informem texturam, atque epistolaribus formulis destitutam . Quod demum de tricennali lege praescriptionum dicitur, facile redarguit mendacii epistolae ejusdem auctorem : Traditur ibi tricennalem Iegem Imperatorum auctoritate Omnem exclusisse appellationem. Id vero nonne apertissime impingit in le-LUm q. cod. de praescript . 3o. , vel 4 o. annorum ' Est haec lex 4. Anastasii Imp peratoris , lata Osibio Consule, cujus Consulatus antecessit tribas annis consulatum
