장음표시 사용
441쪽
ctionibus ex illis, quae ad nos usquς pervenerunt. Deinde proponuntur conquesti fuisse de Praesule sua non solum Foropopiliensis Ecclesiae Clerici , ac Laici , sed etiam Sabinus Episcopus, se Pelagius. Nescio qua ratione Sabinus Episcopus, MPelagius potuerint suum Praesulem adpellare Episcopum Foropopiliensem , qui nullos suae jurisdictioni obnoxios habebat Antistites . Praeterea Gelasius fingitur de ea caussa ad duos Episcopos scripsisse, Rusticum, & Fortunatum; at in postremis
epistolae verbis, ubi probandum demandatur, an revera Foropopiliensis Episcopus morbo gravissimo corriperetur, Gelasius ad unum Rusticum sermonem dirigit, quasi de Fortunati sollicitudine dubitaret, quem tamen ad caussae cognitionem cum Rustico peragendam aeque selegerat. His accedit, visitationem alienarum E clesiarum tunc temporis non consuevisse Episcopis demandari , nisi quoties aut illarum Episcopi obiissent, novusque eligendus foret Antistes , aut Episcopi e rundem gravi crimine admisso ab Ecclesia sua erant deturbandi. At vero ubi Foropopiliensis Episcopus gravi corporis morbo aliquando detineretur , non justa videbatur occasio, visitationem illius Ecclesiae Episcopis aliis demandandi'. Num enim caussa infirmitatis hujusmodi, quasi publico judicio, damnandus erat Episcopus, ut ab Ecclesia sua quodammodo pelleretur' Non haec erat juris Ecclesiastici doctrina, quemadmodum nuper superius ostendebam ad canonem 13. dist. 13. Illud demum mihi negotium facessit, quod in fine ejusdem canonis a. animadverto, nimirum ita Foropopiliensem Episcopum Ruitici Episcopi custodiae mancipari , ut carnibus indifferenter uti compelleretur; quasi Episcopi infirmitas probanda
esset, eo praecepto vitae tenore, quo facilius in infirmitatem, quam forte cibi parcitate , aut qualitate evaderet, collapsus demonstraretur. Hae porro gravissimae conjecturae plurimum me movent, ut concludam, hanc epistolam perperam fuisse Gelasio tributam. Ego sane reor, auctorem hujus canonis prae oculis habuisse epistolas Isidori Μercatoris, atque inter ceteras epistolam Pii Papae, ad quam pertinet Gratianeus canon 3. diit. 33. Nonnihil adhuc superest observandum ad emenda tionem cano is, quemadmodum monuit BaluZius in notis ad Gratianum , cujus verba hoc in loco integra referam. Ait ille ad illa verba canonis triginta diebus. In codice Sangermanens Iegitur, ut eum lxxx. diebus: in regio, ut eum vi lxxx.
diebus. Sed duo puncta supposita sunt literis vl, quae osten uni illas esse superfluas . In
antiquiore Victorino, ut eum l. xxx. diebuς, quo loco litera i divisa es per lineoIam superius, ut Ignifices vel . Verum mendum heis es. Codex Coibertinus, ut eum xxx. diebus . Recentior Historinus: ut eum l triginta diebus; quo etiam loco litera I s-gnificat vel . Prima editio Moramina: ut eum xxx. diebus. Veneta: ut eum vel xxx. diebus, quo etiam modo legunt Demochares, ta Comitis. - Correctores Romani expunxerunt particulam vel, ut Iimpliciter legerent triginta. Fore Is nonnullarum veterum scriptorum auctoritas, ta vesigia sincerae lectionis in aliis estendunt legendum esse
Cis. Quis fuerit Fortunatus Episcopus, ad quem directa est epistola , cujus fragmen-ἀ s, 37, tum habemus in can. s. dist. 8 ., incertum prorsus habeo; fuit enim temporibus Gelasi sive Fortunatus Fulginas superius memoratus, sive Fortunatus Anagninus, sive Fortunatus Suessanus, qui omnes interfuerunt Concilio Romano anni 499., omnes etiam Romano Pontifici tunc immediate, velut Metropolitae, subjecti, ad quos propterea indiscriminatim eadem epistola referri commodisti me posset. Nihil est in eo fragmento, quod aut a Gelasio, aut a Gelasianis temporibus alienum vis
442쪽
r e Gela . 43ν ' eatur. Imo quod ibidem conjicitur de negligentia Diaconi In bonis illorum , qui
ejus curae commendati fuerant, facile de Gelasianis temporibus intelligitur, quibus Minittri Ecclesiae ad alienationes rerum sibi commendatarum libentissime deveniebant , quemadmodum docent Romana Concilia sub Symmacho Pontifice celebrata initio sexti saeculi. Alias vero scimus, Gelatam Papam pia animi adsectione ductum fuiste, ut illorum personis, qui alieno auxilio indigerent, provida quaque.
ratione opitularetur, quemadmodum inter cetera docent monumenta illa, quae rein tulit Gratianus numero plura in dist. 8 ., docerent alia etiam , si ad nos usque monumenta Gelasii integra pervenissent, quae privatorum caussas respiciunt. Pervenit autem memoratus canon s. non tantum opera Gratiani, sed etiam opera Ivonis in cap. Io 9. parie 6., ex quo Romani Correctores GratianeuM codice aliquantisper emendandum voluerunt.
De Epistola ad . Senecionem Episcopum .
Apud Interpretes sacrorum canonum vulgatissimi sunt canones L6. S 27. cau. I 6. qu. 7., etenim nonnulli crediderunt, hinc originem sumsisse jura, praesertim honorifica , Fundatorum, seu Patronorum. Nonnullos e converso paullisper torsisse visum eit jus, quod ibi dicitur processionis, quod & Fundatori concessum esse dicitur, alias vero Fidelibus omnibus esse commune. Nihil est, quod hoc in loco ad canonis interpretationem adjiciam post egregiam , eruditissimamque canonis expositionem editam a Francisco Florente tom. a. operum Iuridicorum pag. mihi 33. & sequentibus. Tantum adnotavero , procellionis nomen pro publico conventu usurpatum fuisse in aliis Gelasio tributis capitibus, nimirum in can. 3. dist. 24. , in canone s. & 7. de cons. diit. r. , eamque ob rum consecrata Ecclesia dari Fun- . datoribus jus procelsonis Christianis omnibus commune , nihil aliud esse potuisse apud Gelasium, quam concessam fundatoribus facultatem, ut ipsi conventum in Ecclesia aedificata fidelium celebrare possint; quidquid alii ad hanc rem tradiderint, qui processionis jura singularia ex errore invexerunt. Potius mihi elaborandum erit, in velligandumque in canonum eorundem vim, atque auctoritatem exhibendam, si tamen exhiberi quoquo modo possit. Nimirum plurimum vereiar, ne uterqu canon commentitius sit, posterioribus demum saeculi q editus, atque ut venerabilior videretur, Gelasio Sanctissimo aeque, atque eruditissimo Pontifici tributus . Nondum Gelasii temporibus invaluerat, ut laici Ecclelias, quas ipsi aedificaverant, in suum quodammodo privatum jus omnino converterent, partim, ut Parochorum vigilantiam eluderent, quod octavo saeculo factum fuisse lugebat Agobardus Lugd nensis in libro de privilegio, & jure Sacerdotii cap. xi. , partim ut reditus Ecclesiasticos a se, vel majoribus suis dimissos quoquo modo recuperarent, quemadmodum saeculorum octavi, noni, & sequentium innumera propemodum monumenta demonistrant. Quamobrem frustra Gelasius cavisset, ut aedificatoribus Ecclesiarum nihil aliud juris concederetur, quam jus processionis, quod Chri Itianis omni- . hus dicitur esse commune. E contrario quum abulus jurispatronatus irrepere coepit post septimum Ecclesiae saeculum, nihil adversus illum accommodatius videri poterat , quam canones edere , quibus Patronorum jura cohiberi viderentur . At vero
ex iis , qui adversus abusum illum scripserunt, non delaciunt, qui sine delectu falsa
443쪽
' 438 Pars secunda. Cap. xLVI.
germanis monumentis jungerent monumenta , imo etiam salsa componerent sub nomine virorum gravissimorum, dummodo proposito tuo servirent . Hujusmodi fuisse videtur Auselmus Lucensis, qui in Collectione sua indiscrimiuatim usus ea illis capitibus, quae rei suae aptiora dignoscebat, quemcumque tandem auctorem haberent. Cum autem Primus ipse fuerit, qui duos canones illos ediderit, qui sunt R6. Sc a T. Cau. 16. qu. 7. apud Gratianum, hinc non levis desumitur conjectura. ex qua iidem vere Gelasio tribui non facile debeant ex unius Anselmi testimonio. Quis non agnoscat nimiam ibi Gelasii sollicitudinem aut in cavendo, ne quidpiam Praeter processionis aditum sibi vindicent fundatores, aut in cavendo, ut Fundat res donationem solemnem conficiant, quod posterioribus saeculis caveri sollicitius ccepit, Coqcilio Hormaciensi anni 868. can. 3. , dc eisdem fere temporibus apud Ionam Aurelianensem in epistola, quam edidit Baluzius poli notas ad Reginonem
Pag. 622., nec non apud Hinc marum in capitulis tit. 4. S. ultimo. His accedit duos illos canones ita descriptos esse, ut, licet ad diversorum caussas pertineant, invicem tamen ita consonent, ut unus quasi exemplar alterius videatur; at Gelasii
tempore nondum vigebant illae Curialium formulae, quae in similibus caussis promiscue describerentur . Praeterea Gelasius in epiliola ad Episcopos Lucaniae gravissime conquestus eth, quod Ecclesiae inititutae, atque jamdiu dedicatae minittris pro . pemodum deititutae essent, eamque caussam opportuno remedio indigerent. Quis ita. que credat in his temporum ad unctis, Gelasium facile concessisse, ut novae dedi carentur Ecclesiae Τ Id enim potius in destitutionem lugendam aliarum Eeclesii rum facile vergebat adversus ejusdem Gelasii voluntatem . Atque haec animadversio eo gravior reddetur, quo simplicius conferatur cum alio Gelasii monumento, quod habemus in can. 7. diit. I. de cons. Ibi enim Sanctus idem Ponti sex adeo caute Megetiae spectabili foeminae oratorii dedicationem concessit, ut tantum ibidem defunctorum nomine celebrarentur divina ossicia, publica tamen frequentatione, MProcessione cessante. Digna illa erat Gelasii sollicitudo, qui destitutis Parochiis consulendum potissimum proposuerat, non fidelium animos ad oratoria privatorum divertere . Imo Gelasius in eadem epistola profitetur, se id indutiisse, humanitatis intuitu, atque ut Matronae, quam spectabilem vocat, quoad fieri per tempora posisset, morem gereret. Non igitur video, qua ratione ampliorem dederit faculta. tem, publicae nimirum processionis, Iulio, aut Frigentio, quin tamen exprimeret singularia illorum merita, & quasi haec dedicandorum oratoriorum concessio tutio vulgaris esset, de sine discrimine obtineretur. Haec omnia si invicem jungantur .
argumento erunt non consemnendo, quo memoratu canonibus parum, aut uinusidere quispiam pol sit.
De Epistola ad Syracusanum, Constantinum,oc Laurentium Episcopos .
Antequam de canone 34. Cau. 17. qu. 4. , qui Gelasio ad Syracusanum , Con. staminum, Se Laurentium Episcopos scribenti tribuitur, verba faciam, Paucis tradenda est , quae apud veteres viguerit disciplina de Iudaeis Christiana mancipia possidentibus, aut etiam circumcidentibus; id enim ad vim, auctoritatemque cliciti
444쪽
emonis 34. expendendam plurimum facit. Vetustissmis Romanorum legibus umtitum erat, indicta deportationis poena, nequis Iudaico ritu se, servosve Rios
circumcidi pateretur , imo Se circumcidens poena capitis plectebatur, uti tradit Paullus in lib. s. sententiarum tit. 22. S. 3. Tantum io Iudaeis permissum erat, ut impune ritum sequerentur suum ipsi, dummodo alios non circumciderent, alienae scilicet nationis homines, ne servos quidem suo dominio obnoxios, indicta poena capitis in reos, vel deportationis, ut rursus tradit Paullus in loco memorato S. ult. , & Modestinus in I. in . T. ad legem Cornel. de Sicariis, ubi dicitur, D. Pium ita pridem constituisse. Constantinus Imperator illud praeterea addidit, ut si Iudaeus mancipium Christianum, vel cujuslibet alterius sectae sibi obnoxium circumiscidisset, cicumcisiis ipse statim libertatem consequeretur , l. r. cod. Theodos. nct Christianum mancipium . Heic vero non constitit idem Imperator, qui cum probe dignosceret, grave Christianis suisse fidei periculum , si in servitutem Iudaeorum abduci aliquando possent, vetuit insuper , ne Iudaei compararent alterius sectae , vel nationis mancipia , poena indicta amissionis mancipii, & si mancipium Christianum suisset, non solum mancipium statim auferendum voluit , sed etiam emtoris na publicari, l. a. cod. Theodos eodem titulo. non desunt qui posteriorer hanc legem tribuant Conitaruio Imperatori, di successori Constantini P . Atque hae Principum Conitii utiones futuras tantummodo Christianorum mancipiorum adquisitiones prohibebant, ad mancipia jam Iudaeis adquisita non pertinebant. Hanc
ob rem Valentinianus, & Theodosius in l. s. cod. Theodos. de contrah. emti ne, Postquam confirmaverunt aliorum impexatorum sanctiones de servis Christianis minime comparandis, voluerunt , ut siqui ex Christianis servitute Iudaeorum adhuc premerentur , soluto per Christianos competenti pretio, ab indigna servitute redimerentur. Verum non multos post annos mitius cum Iudaeis actum est in imperio Occidentali sub Honorio anno circiter 4r s. , etenim Honorius Imperator Plura quidem adversus Haereticos constituit tamquam verae Christi doctrinae Patronus; attamen erga Iudaeos Clemens, ac benignus visus est, quemadmodum demonstrant leges tr. 2o. 23. & 24. cod. Theodos. de Iudaeis, lex ult. eodem codice de Feriis, & lex 8. eodem codice de executoribus. Hinc ipse facultatem fecit Iudaeis, ut Christiana mancipia rursus habere in sua porcitate valerent, e .clumtaxat adjecta conditione, ut propriam religionem servos custodire permitterem, I. 3. eod. Theodos ne Christianum mancipium, edita anno 413. Non ita The dosius Imperator in Oriente, qui eodem anno 4 et s. lege sua Constantianam legem Confirmaverat, sive in ea parte, qua cautum erat , ne Iudaei servos suos Christianos, aut alios quoscumque Iudaica nota assicerent, sive in ea parte, qua constitutum erat, ne mancipia Christiana apud Iudaeos retinerentur l. 22. cod.
Theodos. de Iudaeis. Idipsum idem Imperator probavit anno 4r . Cum enim agnovisset , ex memorata Honorii lege palmam quodammodo tulisse sibi visos esse Iudaeos , quemadmodum circa eadem tempora querebatur Rutilius Numatianus lib. i.
itinerarii de Iudaeis scribens, Victoresque suos natio victa premit, itatim Theodosius
generali lege sanxit, ne Iudaei servos Christianos comparare auderent, nec largitatis titulo consequi, ita tamen legem suam moderatus est, ne videretur Honorii constitutionem nuper latam penitus contemsisse, aut reprobasse, Volens in primis, ut quae mancipia jam antea comparata fuissent, ab anno scilicet *is. usque ad annum 417. , Iibere a Iudaeis possiderentur, imo di in Posterum adquiri alia possent
445쪽
44o Pars serenda . Caput XLVI. universali tantum titulo haereditatis, vel fideicommissi , quibus tamen in casibus
nullo modo Iudaei servos illos in suam superstitionem adducerent , imo nec volantes quidem reciperent. Haec eadem lex relata est in codicem Iustinianeum sub titulo, ne Christianum mancipium I sed hoc ipsum monumentum non laudo, cum Perperam depravatum fuerit a Triboniano, tutiusque sit ad codicem Theodosianum in hac parte confugere. Quum vero obiisset Honorius in Occidente Imperator anno 423. , & Theodosius in Occidentem etiam Imperium suum extenderit , libe- rius , & latius extendendas renovavit veteres Leges de Christianis mancipiis ab Iudaeis minime comparandis his verbis, quae habentur in I. ult. cod. Theodos. ne Christianum mancipium: Christiana mancipia Judaeorum nemo audeat comparare. Nefas enim aesimamus, religio fimos famuIos impiissimorum emtorum inquinari dominis . Ωuod squis hoc fecerit, salutae poenae absque omni erit dilatione obnoxius . Porro statuta poena erat, ut servus ipse id Palam faciens libertate donaretur , aliquando etiam bona emtoris publicarentur , si insuper Iudaeus Iudaica quadam nota servum affecerit, capitali poena plecteretur ; quod demum confirmaverunt Theodosius & Valentinianus in novellis Constitutionibus tit. 3. His ita praehabitis nemo amplius dubitaverit in definienda disciplina juris, quae in hac parte mancipiorum Christianorum ab Iudaeis minime pollidendorum , praesertim titulo singulari emtionis, Gelasii Pontificis temporibus vigere poterat. Hinc vero palam fit canonem 34. Cau. 17. qu. 4. Gelasii temporibus nullatenui convenire; Floruit enim GeIasius anno circiter septuagesimo post leges Theodosi Iunioris, quibus gravissimae inflictae erant poenae adversus Iudaeos Christiana mancipia comparantes. Quomodo itaque ea species Gel alio proponi poterat de Iuda Iudaeo, qui ante paucos annos Christianum mancipium comparaverat ' Forte dices, Iudaeum illum publieas leges fuitIetransgressum' At vero ipsa. facti series in eodem canone exhibita hanc interpretationem non patitur: etenim Iudas ipse exhibetur postuIasse mancipium sibi restitui. serens se ante paucos annos comparate. Nemo facile sponte sua asserit id, in quo
gravissime adversus leges deliquit, quodque professus capitalem poenam securus expectet . Ut igitur verosimilis species proponeretur, oporteret, ut temporibus. Gelasi adhuc viguisse demonstraretur memorata lex Honorii Imperatoris, quam Lamen tantum viguisse ostendi ab anno 4 et s. usque ad annum 417. Num foue Te-
feres adquisitionem servi Chiltiani abs Iudaeo factam ad adquisitionem haereditariam, 'vel fideicommissariam Gelasii aetate forte adhuc permissam, uti deducitur ex Constitutiombus supra laudatis ' Verum verba illae se asserit comparasse ab hac rursus i . terpretatione aliena esse videntur, cum comparandi verbum ad singulares adquistionum modos pertineat juxta phrasim eorundem Imperatorum in eisdem superius memoratis legibus, praesertim in dicta lege Theodosii, quae est ultima in cod. Theodosiano sub titulo ne Christianum mancipium. Si haec , ut arbitror , vera sunt , Dultra Iaborandum esset in investigando , quis si Syracusanus ille Episcopus , aclquem Gelasius fingitur rescripsisse. Ivo Carnotensis in parta x3. Decreti caP. II 3- illum non Syraeuianum , sed Syracusium nominat. De aliis Episcopis Constantino, ει Laurentio facile notitiam haberemus ; etenim Gelasii tempore erat Constantinus Episcopus Venafranus , qui subscripsit Concilio Romano anni 499. , ω ad ipsum non inverosimile est directam epistolam , in qua ageretur de servo , qui ad Ecclesiam Venafranam confugerat. Erat Praeterea Laurentius Episcopus Bovianensis Prope Venafranam Ecclesiam constitutus, qui interfuit Concilio Romano antii 4ox Unum
446쪽
De Geu . 44. Unum 'adhuc adjicio: nimirum apud Ivonem pro illis Gratiani verbis, qua optra
vegra diligenter inter utramque solitetra eura rerum εις. ita legitur: quapropter dia tento vesra intre utrumque sollicitudo rerum Estc.
De epistola ad Victorem, Constantinum , Martyrium, Felicissimum , & Timotheum Episcopos .
Ubi perpendendus occurrit canon Io. eau. x7. qu. 4. laudatus ex epistola Gelasii ad Victorem, Constantinum, Martyrium, Felicis limum , & Timotheum Episcopos , re mature pensata adhuc fateor, me haerere in incerto , cum aequa sint in utramque partem, nec contemnenda argumenta, quibus modo moveri me sentio, ut canonem illum inter germana Getasii monumenta recenseam, modo ut a
Gelasio prorsus abjudicem. Quamobrem liceat mihi eadem tantummodo expone- Te, eorum, qui sanius sapiunt, judicium libentissime expectaturo . Illud quidem
Pro cerio est, eundem canonem a nonnullis Collectoribus Gratiano antiquioribus memorari, inter ceteros apud Ivonem in parte 3. cap. rao. , ubi tamen pro illis verbis Gratianir Sacra communione indicavit . . . qui admittere . . . qui injuriam sanctorum Deorum profluidie probabuntur e . ita legitur: Sacra communione judic-it . . Ptibi admittere . . . qui in injuriam sanctorium locorum prosluisse probantur Sc. Itaque in primis multa in eo canone dignoscuntur & Gelasio ipsi, & Gelasii temporibus convenientia . Nimirum Epiphanius Beneventanus Episcopus, de quo ibidem mentio fit, Gelasio contemporaneus fuit, subscripsitque Romano Concilio anni 499. Item cum proponatur, municipes quosdam Benevamanae Civitatis insecutos fuisse Curialem suum eo usque, ut ille ne in templo quidem securus extiterit, id sane illa tempora designat, quibus Curiales odio apud municipes habebantur. At vero id congruit Gelasii temporibus, quibus non ignoramus, Curiales, Caussa nimis importunae exactionis, civium sibi obnoxiorum odia in se convertisse . Hujus rei testis est Salvianus, qui labente quinto saeculo ita scribebat in lib. 1. de
gubernatione Dei. Quae enim sunt non modo urbes, sed etiam municipia, atque vici, ubi non quot Curialas sueνint, tot uranni sunt Τ . . . Quis ergo, ut dixi, lacus es, ubi non a Principalibus Civitatum , viduarium, P pDiuorum viscera devorentur, Ncum his fere omnium sanctorum Τ . . . Nemo itaque horum tutus est, nec ulli admodum praerter summos a ta Milone latrocinii populantis immunes . His accedit, Propositae caussae disculsionem, diremtionemque mandatam exhiberi a Gelasio Episcopis in Beneventana vicinia constitutis, qualis erat Constantinus, quem tunc temporis Capuanum Episcopum fuisse scimus, cum interfuerit Concilio Romano anni 48 . , subscripseritque alteri Concilio Romano anni 499., qualis praeterea erat Martyrius Episcopus Terracinensis, qui interfuit Romanis Conciliis anni 49s.,& 99., qualis insoper fuit Felicissimus Episcopus Sabinensis, qui etiam intersuit in Concilio Romano anni 48 ., qualis demum fuit Timotheus Episcopus Abellinas, qui subscripsit Concilio Romano anni os . De Victore verba non facio, quum de eo non facile Constet. Hae sane conjecturae si invicem jungantur, quadam similitudine veri
memoratum Gratiani canonem exornabunt. At enim vero nonnullae aliae in contrarium conjecturae non contemnendae trahere nonnullos videbuntur. Vuaaespen in sua d erratione canonica de asylo templo-
447쪽
rum cap. 3. ex eo, quod haec epiliola inter vulgatas Gela nas desideretur apud Collectores etiam diligentissimos, deduxit non exiguum argumentum, ut ipse ait, hane epistolam huic Pontisci recentiore maos suppastam. Id sane levissimum est , quum pateat, Gelasiana monumenta ad privatorum potissimum caussas pertinentia maxima in parte periisse . Potior conjectura est, quae deducitur ex eo, quod Gelasius ex. hibeatur, in duorum hominum caussa singulari tot sere integrae Provinciae Episcopos designasse , ad quorum sollicitudinem Pertineret, inquirore de veritate rei gestae, & in reos anathematis sententiam Pronunciare. imo, quod amplius esse vibdetur , Gelasius caussae cognitorem non designavit Epiphanium Episcopum Beneventanam, in cujus Ecclesia facinus admissum fuerat, sed extraneos Episcopos tantum; Praeterea poena, quae ibidem adversus reos instigitur, asperrimis concipitur formulis, illis praesertim verbis: Nec enim jure ad supplicandum debet admitti, qui admittere saerilegium non dubitavit, quasi Gelasius vir ceteroqui Pillsimus, ac prudentissimus reorum preces spreverit, & irremistibili anathemate damnaverit. Asperior etiam praeter morem est integra epithola, ut Gelasanum stylum exhibere non facile possit. Animadvertere etiam juvabit, in eadem materie recentioribus saeculis nonnulla fuisse veteribus Sanctissimis Antillitibus falso tributa, inter cetera falso adscriptam fuisse Augustino epistolam ad Bonifacium Comitem, ex qua de.
Promtus eth canon 8. Cau. II. qu. 4. , accurati Augustinianorum operum Revisores
testati sunt. At cum hoc ipsum fragmentum apud Ivonem fere junctum habeatur cum eadem Gelasii epistola in eadem parte 3. Decreti cap. ino. , & ina. , videtur Iva codicibus depravatis usus fuisse in illis omnibus describendis , in quibus scilicet spuria germanis commixta deprehenderentur, & quidem eadem manu composita, atque eodem etiam auctore sub diversorum nomine ex industria elaborata. Demum suspicio falsitatis eo gravior redditur, quod auctor epitiolae videatur ignorasse aliquot Christianorum Imperatorum leges in eadem proposita specie Curialium ad Ecclesiam confugientium l. 3. cum simi Iibus cod. Theodos. de his, qui ad E
elesiam confugiunt, cum qua conferri jure Possent, quae in toto eodem titulo tradit Gotho redus elegantissime; at vero Gelasium conititutiones sacras, quae suo P tilsimum tempore vigebant, ubique passim promulgatas, ac receptas ignorasse nemo uspiam dixerit. Potius itaque videretur, memoratam epistolam recentiori auctori tribuendam fore; neque enim ignoro, recentiore aetate eandem, quae ibidem generaliter traditur, dis plinam receptam suisse.
De Epistola ad Victorem Episcopum .
ciis. V. Quod nomine Gelasii ad Victorem Episcopum scribentis resertur in can. s. dist..d . 74. jam eodem nomine descripserat Iuci Carnotensis in parte 6. cap. to 6. usque ad illa verba, in Presbteratum sudeas promovere; quae vero apud Gratianum sequuntur, illic desiderantur . Ivonem itaque secuti sunt recentiores Collectores , quorum aliqui, ut monent Correctores Romani, adjecerunt, epistolam scriptam esse
ad Victorem Alexandrinum. Quis fuerit Victor Alexandrinus, non satis constat ex monumentis Ecclesiasticis. Ego potius suspicarer, eum fuisse Victorem Episcopum Lunensem , quem scimus interfuisse Romanis Conciliis anni sor. so a. sos. Nso4. Quae in eo capite habentur, minime dissonant a Gelasii temporibus; etenim qualis tunc fuerit. Diaconorum ambitur, qui Presbytexatus Ordinem negligebant, facile
448쪽
facire constat ex epistola ejusdem Gelasii ad Episcopos L aniae cap. 7. & 8. Item Ecclesias Sacerdotali officio tunc destitutas fuisse, idem Gelasius conquestus est initio ejusdem epiliolae ad Episcopos Lucaniae , aliarumque Provinciarum.
De epistola ad Theodoricum Regem.
Antonius Augustinus in dialogo is . lib. t. de emend. Gratiani Canonem 1 a. eis dist. io. inter incerta, sivς incertae fidei, atque auctoritatis ca Pita refert. Ego Ve- dis..o. ro nil dubito, quin jure Gelasio Papae ilibutus fuerit, & quidem ad Theodoricum Regem scribenti, non solum ex eo, quod Ivo Carnotensis in Parte 4. cap. 38 o. eodem nomine monumentum retulerit, verum etiam, di potitii Nym, quod temporibus Gelasii I heodoricus Rex Italia fere universa potitus fueris, maxim que decuerit Romanum Antistitem, novi Principis animum per epistolam ad Romanae Ecclesiae benevolentiam excitare, ea praesertim aetate, qua imperialibus privilegiis Romana eadem Ecclesia jamdiu decorata fuerat, ac distincta, quibus se vandis, custodienti sue plurimum valere poterat Theodorici auctoritas; ut omittam etiam alias caulias, ac prae Ceteris caussam fidei, quae ab Arianis sub eodem Principe turbabatur. Sane in memorato Gratiam fragmento Gelasius exhibetur apud Theodoricum Regem postulare, ut privilegia jamdiu Romanae Ecclesiae concessa servaret. Quid congruentius esse poterat, dum Theodoricus ipse Italiam regendam susciperet, α supremam loco Imperatorum pote tem explicaret y imo quoties hanc epistolam Gelasio tribuemus, exinde illud honorificentissimum Gelasio eidem accedet, quod nimirum plurimum apud Theodoricum valuerit: Nam scimus Theodoricum Regem, etsi Arianorum potius haeresi faventem, Romanam tamen Ecclesiam benevolo animo excoluisse , quemadmodum testatur Isidorus Hispalensis in Chronico Gothorum aera s14. , ac deduci etiam potest ex praecepto ejusdem Theodorici ad Senatum Urbis Romae directo edito apud Lucam Holstentum. Quemadmodum igitur, quod favore Mediolanensis Ecclesiae idem Theodoricus statuit, tribuendum jure optimo est petitionibus Eultorgii Μediolanensis Episcopi, uti colligitur perspicue ex epistola Theodorici ad Adilam Comitem apud Calliodorum lib.
a. Variar. epist. 29., jure merito conjicere possumus Theodoricum eundum Romanae Ecclesiae benevolentiam exhibuisse ex petitione Gelasii Antistitis prudentissimi Romanae ipsius Ecclesiae .
De Ceteris Canonibus Gelasio tributis.
Quae huc usque descripta sum nomine Gelasii monumenta , ex certis eiusdem zia.. 8.epistolis , aut aliis actibus excerpta indicantur. Alia adhuc supersunt apud Gratia- dist. so. num, quae ita Gelasio tribuuntur, ut ignores, quo illa exigi merito possint. In primis ex iis est canon 48. dist. so. in cujus inscripti ne minime consonant codices Gratianei: ctenim in aliis Gelasio, in aliis, & quidem vetustissimis, Pelagici tribuitur . Uerum non opus est argumentis, ut quis facile percipiat, neque ad G
lasium , neque ad Pelagium, sive ille primus sit, sive secundus, illum referri posse. Stylus ipse capitis ab illorum Pontificum monumentis Prorsus alienus est, NΚ k k a Per
449쪽
perspicue dignoscirur ex formulis , saeculo septimo, aut etiam posterioribus, fuisse elu.cubratum canonem, cum apPrime conveniant cum stylo Legum Longobardarum. aut Legum Bajuvariorum septimo Ecclesiae saeculo editarum ; quod illico videt quicumque vel tu earundem legum lectione aliquantisper versatus fuerit. Nonnihil cum eodem canone videtur commune habere constitutio quaedam Regis Roth, xis in lib. t. legum I.ongobardarum tit. 26. num. 6. ibi: Si mutire libera sulfreia super funum comprehensa suerit, surrum, quia fecerit, Mi tinum reddat; nam alia es a non requiratur pro eo, quod injuriam passa est, edi visio Do reputet, quia operam indecentem facere tentavit. Unum adhuc juvabit animadvertere, quod ex codicum Gratianeorum varietate dependet ; nimirum ubi in recentioribus aliquot Gratiam editionibus legitur, I caballos aIienos tulerit, in antiquioribus editionibus ita Iegbtur: s eabadios alienos suratos tulerit. In vetustis Gratiani codicibus etiam tribuebatur Gelasio canon I. cau. a. qu. 3., sed jam Correctores Romani pro Gelasii nomine subitituerunt nomen Ccli Pomtificis , quatenus idem fragmentum legitur in epistola Crio a Mereatore tributa. At vero jam superius cap. 26. de hoc fragmento actum est, simulque traditum, Isidorum Μercatorem usum fuisse in eo componendo legibus codicis Theodosiani. Nomine etiam Gelasii Papae laudatur canon 48. cau. a. M. T. , in quo Romani Correctores tantum solliciti fuerunt, ut illum ad vetulta Gratiani exemplaria exigerent , & quid apud alios Collectores desideraretur, adnotarent. Illud adhuc observandum arbitror, hunc eundem canonem apud luonem in parte s. Decreti cap. Is i. J actum legi cum verbis canonis a s. cau. xa. qu. a. , itaut Post illa verba canonis a s. in detrimentis alicujus rei pMiamini generari, hac statim sequantur e Siquod viem in Ecelesae vestrae damnum, aut in his, quae sunt praeceptionis nostrae pro hibita, Ponti cem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus relatione gnate, ut quid feri debeat, censeamus. Iam superius haec ipse verba retuli ad canonem aes. ninper memoratum, tradidique Gelasio jure congruere posse, una tamen animadverti in eodem capite describendo Ivonem prae oculis habuisse corruptos codices, in quihus varia fragmenta ex diversa decerpta locis simul adsuta continerentur . Hinc hoc in Ioeo illud adjicere non dubitaverim, Ivonem variis forte ex Iaciniis hoc ipsum caput contexuisse , imo & ex variis Gelasii fragmentis unum monumentum com sarcinata. Habetur epistola Gelasii ad Iustinum Archidiaconum , & Faustinum Defensorem, ex qua IVO excerpserat caput is x. , & Gratianus dictum canonem a f., inter miscellanea Baluzii tom. s. ex Vetusto ΜS. eruta; in ea tamen legum
tur quidem verba canonis a s. Cau. I a. qu. 2. , non vero verba Canonis 48. Cau. a.
qu. 7. , quemadmodum leguntur apud Ivonem in cap. is x. pari. 3. Alias vero verba canonis ejusdem 48. video in Collectione Deusdedit Collectione Ivonis paul- Io antiquiore lib. 3. eap. 99. depromta referri ex epistola Gelasi ad Respectum. ει Leoninum Episcopos, hisce verbis concepta: Johannes Archidiaconus I aleri mos ictis eversonem Ecclesae ab eo, qui Praesulis nomine censetur sinum grandi nobis suppIDaiione coηquestus est, Daut se videlicet de Dei sui administrasione dejecta iteν Ibi liberum ad depopulandas faculiares aperiret EccIesae . Nam ministeriis, ornatu pro sua voluntate distracto praedium etiam paternum, quod in Himoniam Clericorum decerpter ejus reliquerat, velut proprium suis utilitatibus vindicavit, obviantemque supra. dinum Archidiaconum , cetero que complurra, qui pariter resamabant, ab Ordinibus suis credidis excludendos; ideo, Fr,rel ebarismi, divinitatis intuitu Eccissae caussam .
450쪽
forma attentione trutinantes omni veritate discussa de compertis cita nostris auribus e latione Anate , ut perspisa instructione diligentiae vetrae, quid fieri debeat, censeamus. Video quidem, hoc suo fragmento antiquitati universae sortasse ignoto Deusdedit voluisse instituto suo servire; verum fortas Isis etiam video, haec eadem posteriora verba apud Ivonem transferri in aliam epistolam potuisse , live alteri Gelasianae epistolae adsui, sicut & alia, quae Gelasii non sunt , in fine Ivoniani capitis juncta fuerunt , quemadmodum superius de monitrabam ad dictum canonem 23. Cau. 12. D. 2. Quamobrem jure concludere Potero, auctoritatem canonis 48. cau. a. qu. 7. ex Deusdedit fide omnino pendere, ex quo Ivo videtur in suum codicem monumentum traduxisse, ad calcem alterius epistolae Gelasianae, &ex utroque Gratianus reticito nomine epistolae , cujus fragmentum describebat, ideo, quod non una eademque epistola Iaudaretur apud Deusdedit, quae apud Ivonem. In vetustis Gratiani exemplaribus Gelasio Pontifici etiam tribuebatur canon is. ζ Τ' eau. 3. qu. s. verum Romani Correctores jam retulerunt ad epistolam, quae Pe- D. Iagio II. Pontifici adscripta est. Nominis similitudo errandi occasionem dedit. De
ipso autem canone commodius inserius agendum erit in cap. s8. Canonem 37. & 38. cau. 11. qu. 3. jam nomine Gelasii Papae in decretis cap. can. 3'. 2. & 3., sive, ut aliae editiones exhibent, r3. retulerunt Burchardus lib. xx. cap. IS. 47. & 48. , & Ivo parte a 4. cap. m. & a. Et quidem canon 37. consonat
cum aliorum Collectorum editionibus, dummodo in postremis verbis ita legamus 'eum Ivone, quibus vivis non communicavimus , mortuit communicare non possumus, aut cum Burchardo, mortuis non communicare possumus. Haec sane lectio erit Gratianeae anteferenda, Cum videatur magis consonare cum sententia Leonis Magni, ad quam refertur, juxta canonem x. cau. a4. qu. a. At canon 38. Gratianeus ita
suppleri poterit ex codicibus Ivonis, & Burchardi, quos sequendos voluit auctor
Palearum : Hi sane, qui ante audientiam communicare tentaverint, donec per poenite riam reatum suum defleant, ad communionem nullo modo reducantur ita legitur apud Burchardum; apud luonem vero habetur perducantur excepto mortis interitu υν-
gente . Qui vero excommunicato scienter communicaverit, ει amodo saltem in domo cita Burchardus: legit Ivor animo sestem in domo uι oraverit, atque latebras d feninnis, ne cominus aliqui Ivonis codices exhibent: ne quominus ad satisfactionem perducatuν , praebuerit, donec ab excommunicatore poenitentiam suscipiat, Co oris , ει Sanguinis Domini communione privatum se esse cognoscar, ω delictum secundum e nones paeniteas. Non dubito, quin haec fuerint a recentioribus Collectoribus com- Polita , aetate nimirum Burchardi, qua eommunione Ecclesiastica plurimi ob res Ecclesiasticas vi possessas dejecti fuerant, iidemque eandem Ecclesia censuram comtemnebant: Ideo vero tributa fuerunt Gelasio, quia nonnulla hi similia apud Gelasium legantur adversus Acacium, & Αcacii Defensores. Revera Gelasius in epistola ad Euphemium, sive, ut alii vocant, Euphemium, docet non alia de cauha Aeacium jam fuisse damnatum, quia Chalcedonensis Synodus anathemate Perceu Iendo Eutychianos haereticos, tacite & Acacium praedamnavit, utpote, qui cum Eutychianis postea communicavit. Idipsum tradit in epist. ad Episcopos Dardaniae, in epistola ad Natalem Abbatem, & in commonitorio ad Faustum scribit r Decessores mei, Sacerdotes, qui praevaricatoribus se communicasse propria voce costsi sunt, a communione Apostolica submoverunt. Et paullo infra de iis, qui in errore persistentes obierint: Nortuta suscitasse legimM Ebrisum, is errore mortuos absolvisse non Iet .
