Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti, corrupti ad emendatiorum codicum fidem exacti, difficiliores commoda interpretatione illustrati opera et studio Caroli Sebastiani Berardi .. 2.1

발행: 1754년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

4 16 Pari secunda. Caput XLVIII.

Quae contentiones esse coeperunt acres inter Orientalem Ecclesiam, ac Romanam ex caussa Acacii, & Αcacianorum, sive Eutychianorum temporibus Felicis III., Getasii, & Anastasii II., eo graviores factae sunt post ejusdem Anastasii obitum. Dum enim Clerus, populusque Romanus de novo Antistite eligendo deliberabam, qui Acacianis favebant nihil solertius, vividiusque exoptabant, quam ut talis Ordinaretur, qui non decessorum gesta imitaretur, sed potius revocaret. Laurentius quidam Romanae Ecclesiae Presbyter .Αcacianorum Patronis , specialiter vero Festo Senatori spoponderat, se illis morem gesturum, si ad Summum ipse Pontificatum eveheretur. En originem schismatis, quod, Laurentianum apud Scriptores Ecclesiasticos adpellatur. Qui Acacianorum caussam tuebantur Laurentium, qui iblos , illorumque haeresim detestabantur, Symmachum integerrimae doctrinae, ac mdei virum elegerunt. Hinc eo res redacta est ob animorum aestum, ut ad arma,& caedes deveniretur, donec curante Theodorico Rege, qui plurimum de infausto,& adversus Romanam Urbem eventu expavescebat, remoto Laurensio Symmachus tamquam germanus Romanae Ecclesiae Antistes agnitus est. Verum non pintuerunt pacari statim Acacianorum animi ad turbandam Romanam Ecclesiam. Proni, praesertim ubi Laurentius cum suis vires addebat; quamobrem Symmachi Pontificatus ab anno 498. usque ad annum si 4. variis vicissitudinibus obnoxius fuit. quemadmodum ex sequentibus animadversionibus abunde liquebit.

De Concilio Romano I.

Statim ac Symmachus sibi visus est tuto Romanam Ecclesiam regere, nemine contradicente, imo & Laurentio ejecto , Synodum plurium Episcoporum Romae celebrandam indixit, ut electionibus Μaximorum Pontificum in posterum celebrandis consuleretur, ne iterum illarum occasione frequens emergerent seditiones, ac schismata. Celebratum Concilium est initio anni os . convenientibus Episcinpisse a. , & unanimi consensione certae praestitutae sunt regulae, quibus etiam subscripsere Praeter Diaconos aliquot Presbyteri numero 6 ., inter quos primo loco Caelius Laurentius Archipresbyter tituli S. Praxe is, quem eundem esse unt ae Laurentium adversus Symmachum in Pontificem ordinatum. Auctor libri Pontificalis scribit, eundem Laurentium in hoc ipso Concilio hono pacis, & intuitu m .sericordiae Episcopatu Nucerino insignitum fuisse: Verum non omnes historici id. ipsum probant. Id sane in actis Concilii minime legitur: sed tantummodo capita s. ad electionem Romanorum Antistitum pertinentia. Major eorum pars apud Gratianum refertur in can. a. & ao. dist. 79., qui ita erunt jungendi, atque emendandi . Propteν frequentes ambisus quorundam , est Ecclesiae nuditatem , veι populi colliasionem, quae molesta, eae iniqua incompetenter Episcopatum desiderantium generavis avi. ditas , ut extinguatur futuris praesumtio tam pemiciosa temporibus, constituit Sancta SF- nodus , ut Ii Presbyter, aut Diaconus , aut Clericus Papa incolumi , edi eo inconsulto , aut subscriptionem pro Romano Pontificatu commodare , aut pitacia promittere l gunt alii: pittacia committere . Pittacii, seu pitacii, sive etiam pictacii nomen liber tum quendam sve scripturam signifieat. Sic Zaccharias Papa in epistola ad Theodorum Τicinensem Pittacium sibi oblatum esse , sive epistolam profitetur, aues ramenιum praebere tentaverit, alit aliquod certe suffragium polliceνi, vel de hae caus

462쪽

De Ssmmacho . 4sTsa privatis condiraticulis factis deliberare , atque decernere , loci sui dignitate, atque e munione privetur. universa Θnodus surgens, privetur, acclamavit: Exaudi Christer Θmmacho vita . Dictum est decies . Hic pax cum bmmacho . Dissum est quinquies. Cujus sedem , ta annos. Dictum est octies . Pari severstate seriendo eum , qui hoc vivo, scut dictum est , Ponti ce, quoliber modo fuerit amisisse convictus , aut certe tentasse, omnibus pariter hujus culpae reis anathematis poena plectentis. bmmachus Episcopus dixit: Erra iniverstati placet, ta ab omnibus recognicitur, mel prilatur ista sententia ' 'IIniversa Ssnodus dixit: Placet, quod ommbus placet, Iat. Haec leguntur in capite 3. Synodi, nec non in dicto canone a. principio apud Gratianum . Sequitur caput 4. Concilii, quod legimus in can. io . diit. 79. Si, quod abst, transtus Papae inopinatus evenerit, ut de sui electiove successoris, ut supra placuit, non possit ante decernere , s quidem in unum totius inclinaverit Ecclesastici ordinis electio , consteretuν electus Ephcopus. Si autem , ut feri solet, studia coeperint esse diversa eorum , de quibus certamen emerserit, vineat sententia plurimorum: oic tamen, ut Sacerdotio careat, qui ea

rus promissione non recto iudicio de electione decreveνit. Θηεdus dixit: Placet. Dictum est decies. Sequitur hinc caput f., cuius stagmentum habetur in dicto canone a. ejusdem di istinctionis ibit Propter occultas autem fraudes, est conjurationum feeretas i sdias , quas huius sententia districtimis consequitur, squis ad Ecel salicam peritiserit notitiam consita eorum, qui contra hane Synotam de fonti cali egerint ambitu, eae rationabili probatione convicerit, particeps actionis huIusmodi non solum purgatus ab omni culpa si, sed etiam remunerasione, quae non indigna st, sublevetur. Universa S nodus I urgens acclamavit: Placent omnia fri. Unum adhuc observandum est in prioribus verbis Gratianei canonis a. , quod jam observarunt Collectores Conciliorum, videlicet ea verba: ut squis Papa superstite pro Romano Pontificatu cuique quolibet modo favorem praesare convincitur, Ioei sui ordine priveruν , in pluribus codicibus desiderari; Quamobrem probabilis est conjectura, ut illis contineatur integra sequentis canonis sententia quasi per compendium de more aliquorum Collectorum praemissa .

De Concilio Romano IV., & Ennodii Libello.

Pax reddita Urbi Ecclesiaeque Romanae non diu vigere potuit, eam turbantibus

'Laurentiani schismatis auctoribus; ut enim Symmachus nunquam adduci potuit, ut Acacianis faveret, qui erat praecipuus Laurentianorum scopus, ita eorundem Laurentianorum improbitate tanquam publicorum criminum reus accusatus est per calumniam, ut a Summo Pontificatu decidisse declararetur, ad quem juste ascendisse, cludum fuerat pronunciatum. Hinc nova contentionum occasio, quae eo perve

nerunt , ut administratione rerum Ecclesiasticarum Symmacho interdictum fuerit, datusque Ramanae Ecclesiae Visitator, qui vice Pontificis omnia gereret, inter ceteros aut chitatem praestante Theodorico Rege, cujus, ut ipsemet in suis episto- Iis Profitetur, maximi intererat, ne Romana Civitas contentionibus quateretur in sui regni peruiciem. In hac caussa dicitur celebratum Concilium Romae in s. Episcoporum anno soci. , quo & absolutus est Symmachus, & damnatus Petrus Autinensis Episcopus , quem Visitatorem constituerant . Praeterea celebratum aliud

Concilium Romae anno sor. , quo eadem definita fuerunt. Sed celebrior Synodus Μmm est

463쪽

C. n. r.

est Romana 4., quam & Palmarem adpellant, quod celebrata esset in Basilica Sancti Petri, cujus porticus adpellabatur ad Palmaria , quemadmodum tradit Anastasius in Honorio Papa. Posteriorum istarum Synodorum acta nonnulli confundunt codices, nec satis acta unius ab actis alterius secerni facile possunt. Illud unum praecipuum est, Symmachi Papae caussam honam visam fuisse, Pontificios honores illi decretos; itidem consultum esse Ecclesiasticis utilitatibus, decernendo ne a sacris administris bona Ecclesiarum alienarentiar . Duae itaque pol illimae fuerunt ejus Concilii caussae, quarum prior ad Symmachi personam, altera ad bona Eccles,rum , ac praesertim Romanae Ecclesiae regimen referebatur. Quod ad primam peditinet , licet res bene cesserit Symmacho, tamen non destiterunt Symmachi accusatores, sicut & in Symmachum , ita in eandem Synodum invehi, illamque detestari, libello etiam publice edito sub hoc themater Adversus Θηodum absolutionis incongruae. E contrario fuerunt, qui Synodum ipsam, Symmachique caussam defenderent, inter quos Ennodius Ticinens s Episcopus edito libello apologetico . Quoniam vero, ut nuper clebam , acta Synodi posteriore aetate valde consula fuerunt, nil mirum est, si aliquando apud Collectores canonum verba Ennodii usurpata fuerint pro

sententiis Synodi: id enim vel ex eo facile fieri potuit, quod libellus Ennodii ipsim et Synodo subje his edi consueverit. Altera caussa pendebat ex legibus Paul-

Io antea latis anno circiter 483. ab Odoacre Rege Herulorum , & Italiae. Hic Princeps, licet Arianorum Patronus, suasu, ac monitu, ut ipse riebat, Sim. plicii Papae dudum vita iuncti, duo constituerat; in primis ut nemo rite electus in Romanum Antistitem censeretur, nisi consilium suffragiumque Regis Italiae inter. cellisset: deinde ut bona quidem Ecclesiarum minime necessaria diitraherentur , praedia vero, quae necessitati Ecclesiarum serviebant, perpetuo manerent in Ecclesiae potestate . Huc igitur pertinet integra Synodus hodie in octo capita distributa in edistionibus Conciliorum. sIn cap. r. legimus canonem i. dist. 96., in quo sequentia legenda erunt, atque supplenda : Bene quidem fraternitas τυυ . . . fecit. respuere, quos propterea schisma secisse apud vos constitit, quibus misericordiam tamen, quam Deus mandat universs impendi, scut oportuit, non negastis; I duritia eordis estrum non sbi adquirat pcrnam, dum comtemnit oblata remedia, quorum excessiss enarrare . . . ne vero ego inde dijutem, sed ut post vestrum judicare concilium . . . Hormis a Diaconus recitavit: c um in unum apud

B. Petrum Apsolum resedissent sublimis, eminentissimus Vir ... 2uamquam stiduvesri, ae religionis interst... Viri Papae nostri dimplicii, quam ante oculos ... c latretuν electio . Et eum legeret, Cresconius Episcopus ... quocumque titula, atque commento alienemur . . . Hormista Diaconus legit: Muam etiam poenam placuit accipientis haeredes, probaerede que respicere. D qua re . . . convenerat, in alienitatem transferam

tur ... aliqvam pote'atem, cui obsequendi legunt alii: cui subsequendi manet necessias . . . evidentis is docvmemis constat invalida . . . non existente Praestae , qui praer gativa Beati meritis Apostoli Petri per universum orbem . . . Santra JFG4ι dixit: L ρυ et secundum prosecutionem ... nullius esse momenti , quam, etiams ahqri poster si Mere ratione, modis omnctus tae. Sic ad suam integritatem restitutus est Gratia. neus canon, ad quem alia fragmenta reduci debent, videlicet canon 23. & 24. Cau. 26. qu. 7. , ex quibus adparet, ibi revocatam fuisse legem ab Ariano Principe

antea latam, hortatu, ut ille ajebat, Simplicii Papae, de prohibenda alienatione rerum Ecclesiallicarum etiam auctoritate Pontificis Maximi, item de dum 'm Pomtificis Maximi electione . . Quam-

464쪽

De Θmmacho. 4 syQuamquam vero Symmachum ab eadem dudum lata lege synodus solverit, i p. Can. a se tamen Symmachus ne videretur ea in parte liberam nimis, & effraenem sibi Vindicare in rebus Romanae Ecclesiae potestatem, prudentissime novam legem, & 'priori ferme similem, & Synodi & sua etiam auctoritate firmandam edi suasit, quam ebat Ecclesiae maxime utilem futuram. Hinc ait: His ergo perpenses, mansuro cum Dei nostri cons eratione decreto, sancimus , ut nυIli Amsolicae Sedis Praesuli a praesenti die donec dis mente Domino Catholicae fidei manserit doctrina salutaris liceat praedium mineum, quantaecumque fueris veι magnitudinis , vel exiguitatis,

sub perpetua alienatione, vel commutatione ad ciuilibet jura transferre . Nec cujusquam excusentur necestatis obtentu, quippe cum non si personale, quod loquimur: nec aliquis Clericorum, veι Laicorum sub hac occasone accepta tueatur. Sed nec in Uufructuario jure aliquibus dare liceat, nec data retinere, praeter clericos, captivos, atque pore inos , ne malae tractationis ministretuν occasio, cum liberalitati tui alia itinera re- .serventur. Sane tantum domus in quibuslibet urbibus con istae , quarum statum necesse est expensa non modica fustentari, acceptis, s offerri contigerit, sub justa aestim

tione reditibus, ου divini timore judicii, commutentur. legunt alii: commodenrur. Pari etiam Ecclesiarum per omnes Romanae Civitviis tituIos , qui sunt Preibseri, veι quicumque fuerim, a privi volumus lege custodes : quia nefas dictu est, obligatione, qua se per charitatem Christi connectit Summus Pontifex , ea hominem secundi in E

cIesa ordinis non teneri. Quicumque tamen haec habentur in can. I. Cau. 17. qu. Con. r. 4. Plurimum tamen immutata , atque corrupta ) obligatus Dei , ta decreti hujus cau. 37. immemoν , cujus Romanae Civitatis Sacerdotes volumus religiosis nexibus devιnciri, in ς ' ε' constitutum praesens committens, quidquam de jure sitularum, veι Eccles ae superius p-- falx quolibet modo , praeter aurum , argentum , ves gemmas , vestes quoque , s sunt, veι s accesserint aliqua mobilia, ad ornamenta divina minime pertinentia, perpetuo jure , exceptis dumtaxat sub praefata conditione domitus, alienare tentaverit , donator , alienator , ac venditor honoris sui amussone mulctetur. Praeterea qui petierit, aut acceperis, vel qui Presbyterorum , aut Diaconorum, seu Defensorum danti subscripserit, quo iratus fueua animas perstitit, anathemate Ieriatur. Sitque accipienti , vel subscribentide personis superius comprehen s , iis , quas anathemate feriri censuimus instis ut poena contubernalium servata quam praemi muo in alienatore vindicta e diis sorte Malienator Ibi dum repetit, ει qui acceperit celari restitutione , prospexerit. 2-d s minore animae suae cura qui quam remedium oblatum sorte neglexerit , supra ea pomarum

genera, quae superius tenentur adscripta contra fas squod conceptum fuerit documentum, universs viribus , quamvis ab initio nullas habuerit, saetetur . Sed etiam liceat quibus eumque hecisseisis Personis vocem contradictionis afferre, M Ecclesastica auctoritate fulciri, itast cum fructibus possit aIienata reposcere ; nec aliquo se ante tribunal Cis sti obstaculo muniat, qui a religioss animabus ad substantiam pauperum derelicta emi fas sne aliqua pietatis .eos deratione dispergit . Hujus autem constitutionis legem is Apsolica tantum voIumus Sede sempori, in univeos Ecelesis per Provincias secundum anim

rum consederationem, quem propolo religionis convenire Rectores earum viderint, more servato. His non solum ad optimos codices exactus est memoratus Canon I. cau.

17. qu. 4. , quem Perperam Gratianus de omnibus generaliter Ecclesiis, & F pse

scopis editum voluit, verum etiam canon M. Cau. I a. qu. a. , quem Paucis Gratianus expressit, imo & ab ipso authographo dissonum reddidit, praesertim in postremis verbis; Ubi enim Romana Synodus, imo di Symmachus ipse decretur Μ m m a illud

465쪽

illud voluerunt ad solam Romanam Ecclesiam pertinere, aliarum autem Ecclesiarum regimen liberum suis Antistitibus reliquerunt , Gratianus voluit Ecclesias

universas eodem canone comprehendi. Praeterea ex his ita descriptis adparet etiam, qua ratione interpretari debeamus ea Gratianei canonis verba pro aliqua necessitate, cujus necessitatis nomine non Ecclesiarum ipsarum necessitas intelligitur, sed potius privatorum, quorum favore alienatio fieret, quemadmodum exigunt illa Concilii verba: Nec cujusquam excusentur necessitatis obtentu , quippe cum non si personale, quod loquimur. Demum observatione dignum est, eam legem sibimet ipsi Symmachum Pontificem dixisse, liberaque illi se subjecisse voluntate, uti demonstrant ea verba: Sancta Ssnodus dixit . . . in vestra est potesate sequenda disponere, item illa: nefas dictu est, obIigatione, qua se per charitatem Christi connectit dummus Pontifex Se. Quamobrem quod in potirema canonis parte legitur de anathemate, & revocatione rerum alienatarum, verosimilius est non ad factum Romani Pontificis pertinere, sed potius ad factum eorum, qui Romanae Ecclesiae titulis praeerant, qui arctius eodem decreto adit ringebantur. Quae hue usque explicata sunt ad ipsam Synodum pertinent: Sunt & alia apud 'u ' 'φ' Gratianum, quae potius leguntur in libello apologetico , quem pro eadem Synodo Romana 4. scripsit Ennodius Ticinensis Episcopus, uti jam superius animadverti. Ennodius in principio inimicos Symmachi tamquam schismaticos 'non esse audiendos scribit; nihilominus tamen profitetur, se velle eorundem objectionibus satis facere. Cum vero passim objiceretur, Symmachum esse gravissimis criminibus irretitum , respossidit Ennodius nunquam id probari in judicio potuisse , alias vero praesumendum non fore Pontificem viximum talem esse, qualem passim Symmachum ejus holles effagebant. Huc pertinet canon a. dist. 4o , qui sane non Symmachi est, sed Ennodii, uti recte animadverterunt Romani Correctores, repetentis non tantum auctoritatem, sed etiam morum integritatem in Romano Pontifice ex successione S. Petri Principis Apostolorum. Gn. r. Alia inimicorum Symmachi objectio erat, quod Symmachus in propria cauta eau. 8. Synodum ipse Romae convocasset. Ennodius inquit, Synodi Romanae convocationem ad Pontificis Romani auctoritatem pertinuisse, his verbis: Nonne directa verba sunt canonum e quicumque Clericorum ab Episcopo suo, ante sententiae tempus , pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum remanere censuram 7 Ad hujus rei min

serium de tum Deo oportuit agmen occurrere, ut perditi, G profligati gregis ulcer bus medicorum exercitus subveniret; quia quoties morborum violentia celeri gressu ad an mae secreta festinat, obvias manus adferre non potest sesutare consilium, nis ex collati ne multorum . Nam ω hoc a Rege nostra poposcit allegatio, ut abscissis clericorum pr. judiciis de accusatorum Papae merito per humanum os supernum judicaret Imperium .

Vitiamus tamen , s placet ta sitas didascalici sic ironice accusatorum libellum ainpellabat Ennodius, quasi libellum accuratum, & ad docendum aptissimum ιμbelli vestri νelegamus argutias: habentibus etiam nobis ante oculas Patrum Ianctiones, quibus excessuum vestrorum semina ponderetur . Lex Ecclesastica Ponti em ab illis accusatum, priusquam sub Iucem objecta consiterint, exigit non relinqui. Vos vero divini, ut puto, juris memores, qui levia errata despicitis , qui peccati nobilitate gaudetis in. Ex hisce verbis supplendus erit canon I. cau. 8. F. 4. Urge

466쪽

De SFremebo. 461 Urgebant adversarii Symmachi, asserentes etiam sine Symmacho potuisse Con- e jeilium Romae convenire, adjecta hae ratione : Ergo Crecilia Sacerdotum Ecclesia- ου p. influis legibu; quotannis decreta per Provincias, quia praesentiam Papae non habent, valetudinem perdiderunt' Respondit Ennodius : Legite, insanissimi, aliquando in tuis praetre Apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum , non de majoribus negotiis ad eo Iationem squid Oeeurrit, praefatae Sedis arbitrio fuisse servatum. Sic enim habes r squis Episcoporum judicio Provinciali depostus fuerit, Romanum Papam , s placet, rursus ad- penet tae. Haec referenda sunt ad Concilium Sardi cense can. 3. At vero quis statim non videt ex istis emendandum Gratiani canonem 6. diit. x ., qui non solum falso adscriptus est Symmacho, verum etiam in aliam omnino sententia detortus' In eo iterum suffugium quaerebant inimici Symmachi, quod Symmachus jam Coa. 14. sua auctoritate propemodum suspensus esset, dato jam Sedi Apostolicae Visitatore eo. s. Theodorici Regis auctoritate. Respondit Ennodius, irritam esse Vi fitatoris hujusce conititutionem , inquiens : Aliorum forte hominum caudas Deus voIuerit per hom nes terminare : Sedis sius Praesulem suo , Me quaesione , reservavit arbitrio ., Uc., quae

integra habemur in can. 14. cau. 9. qu. 3.

De Concilio Romano V.

Synodus Romana v. sub Symmacho celabrata vulgo dicitur a ducentis octodecim Episcopis: Verum cum Episcoporum plurium subscriptiones ibidem legantur, qui interfuerunt Chalcedonensi Concilio ante annos so. N amplius, illud omnino inverosimile videtur. Ejus celebrandae occasio haec fuit. Prodierat, ut diximus ,

Schismaticorum opera libellus adversus Synodum Romanam xv., ejusdemque constituta in caussa Symmachi. Id cum novas concitaret turbas, ac seditiones, uti ima visa est nova Synodus, celebrata, ut vulgo creditur, anno so3., Vel, ut Pagio placet, anno so4. In ea primum e firmata sunt, quae in praecedenti Concilio decreta fuerant, deinde probatus est Ennodii libellus adversus inimicos Symmachi, & in apologiam Synodi xv. elucubratus. Hinc jure optimo concludemus ea, quae ex libello Ennodii Gratianus retulit, quaeque nuper commemorabam, habenda esse, ac si in hoc quinto Concilio edita fuerint. In hac Synodo legimus verba Gratiani in can. 3. cau. 3. qu. f., in quo adparet, quam graves poenae inflictae fuerint adversus eos, qui Synodi hujus decretis minime paruissent. Nimirum agebatur de auferendo dissidio, quod adhuc lavebant Laurentiani schismatis auctores, qui praecedenti Concilio non solum non obtemperabant, verum etiam conviciis lacessebant, & tamquam improborum hominum conventiculum palam libellis editis vociferabantur. Consonant his postrema Concilii verba, ibit in versa Synodus dixit: Qui quis CIericorum, ast Monachorum, aut Laicorum tam majoris ordinis, quam etiam inferioris, post hanc formam a nobis prolatam, his decretis contraire praesumserit, saturis eanonicis velut schismaticus percellatur . In illis Gratiani verbis: Et eκilio, suis omnibus sublatis, perpetuo tradantur , suspicor forte legendum esse: Et exitio, suis omnibus eo. Etenim similis formula habetur in Synodo Romana vi. , ubi de rerum Ecclesiasticaruin injustis detentoribus dicitur: Ne illi in ruinam incidant, N perpetuo damneηtur miιio, De

467쪽

Pars secunda . Caput XLVIII.

De Concilio Romano VI.

Anno circiter so4. rursum convenerunt Episcopi numero plurimi, quorum ta men nomina incerta sunt ob codicum varietatem. Synodi convocandae caussa fuit Ecclesiarum utilitas, quarum bona undequaque devastabantur, praediaque ab in jultis possessoribus detinebantur. Salubria Episcoporum convenientium decreta Pro havit etiam Rex Theodoricus, quacumque tandem voluntate Ecclesiae Romanae, Catholicaeque utilitates prosequeretur. Apud Calliodorum in lib. a. variar. ePiit. Gn.11. 29. & lib. 4. epist. 17. hujus rei egregia habemus monumenta. Itaque initio Con-ου. ix. cilii ex sententia Symmachi Papae statuitur, eos ei se ab Ecclesiae liminibus arcen

dos Episcopi auctoritate, qui absque eruciem Episcopi jussu Ecclesiastica bona possideant, adjecta ratione : Indigne enim ad Altare Dei properare promittituν legunt alii permittitur qui res hccisasticas audet invadere, aut iniuste , ides sne ii centia Episcopi, posuere, aut iniqua, vel injusta defensone in eis perdurat. Ita legen

dus initio erit canon a s. cau. I a. qu. a. , cujus verba ex sequentibus ita supplenda erunt, atque emendanda : Pergit enim Symmachus, inquiens: Necatores etiam pas

serum judicandi sunt praeso tenore, θ' s non emendaverint vitium , extirpandi . Debet tamen esse proviso, ut vindιctam admonitio manifesa praeeedat , , res usurpatas injuste qui abstulit, aut injuste ablatas retinet, desultate patrocinante legibus restituat . Quods neglexerit, θ' necessitas compulerit, demum prae ionem Saeerdotalis districtio maturata pereeliat. Neque qui Isam per ιnternas νυ Deum defensare nitatur, quia Dei potentis cunctorum regnorum terminos sngulari damnatione concludit. in aliis codicibus ita legitur r Neque enim quisquam per imperia terrena res Domini inter a defensare ni-ratur , quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos Ingulari dominatione cincludit.

Quod I praesumserit, ει ipsus mensam , praedictae damnationis periculum sustinebit. Competitoribus etiam hujusmodi Iraena distνictionis imponimus , qui facultates Eccle sub

specie largitatis Regiae, vel cujuscumque potestatis improba subreptione pervaserim. Serana se his rebuI paenitudine commovemur, cum jam transactis tempoνibus contra hπιυμ modi personas canonum sustulti prodis, se Sacerdotes Domini erigere debuissent, ut nos mansuraudo indulgentiae ad similia perpetranda improborum audaciam adhuc quotidie pro vocaret. Nunc tarde, injuriarum mole depressi , damnis quoque Dominicis compellentibus, excitamur. Quod I is, qui res Dei competit, in aliis , quam ubi res agitur , maximesset territoriis commorari, Sacerdotem loci ipsus, ubi habitat, hujusmodi pravitate contemtus neglectu personae Episcopus literis instructum reddat. legunt alii: ibi habitas Episcopus hujusmodi pra vitate contemtus neglectae personae literis reddat instrueum .

Tunc Antistes ipsus istoris anxietate comperta aut per vasorem rerum Dominicarum a monitione corrigat, aut prae taxata canonica districtione condemnet. nde N in can nibus tae. Quae sequuntur hoc in loco, habentur in can. s7. cau. 16. qu. 1. usque ..i' ... ad verba illa tranuerri, vel converti, ex quibus emendandus erit versiculus Valde Au. ,. iniquum usque ad verba: vel converti permittatur in dicto canone ax. cau. 12. qu.

Hinc statim sequuntur in Concilio, quae in eodem ean. 21. Gratianus descripsit in vers. Propterea usque in finem; ubi tamen pro illis verbis S insitutae poenae coη- ubernium , aliqui codices habent ae in statuta poena eontubernium. Post hac se Muntur in actis Synodi acclamationes Patrum, quibus se Symmachi sententiis cum sentire

468쪽

De Symmaeho. 463 sentire profitebantur. Rursum autem Symmachus Post pauca ita prosequutus est rSimiliter est hoc aiι omnium Ecclesiarum notitiam, lyc., quae legimus eisdem omnino verbis in can. 38. cau. I s. qu. r. & statim: Generaliter vero, tac., quae habentur in dicto canone s . a vers. Generaliter, usque ad Verba, ut praeceptum est judice mur. Sequentia Symmachi verba haec sunt. Sanandum es ergo hoc celerius, ne lamgius execrandus animis morbus inserpat, ut, s medicus cum vi ferit hujus terreni comporis aliquem esse languorem , magnum suae artis ae limat docomentum , s cito quis illius interventu desperatus evadat, veι cum postea vulnus a pexerit, adhibet fomenta, vescetera , quibus silia posset, quod natum suerat vulnus , obduci : ae , s id manens s nari non potuit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat, quod nocebat . quo reliquum integrium servet, ta intactum . Praecidensim id ergo es, quos mesur puro, Duque nimium corpori vulnus obrepsi, ne eum tardius abstergituν in ip s pene viscer bus hujus mali non exhaurienda post semina renudat. Ferro enim abscindenda sunt vis nera, tac., quae leguntur in dicto canone ς . a vers. Ferro usque in finem. Sic plures corrupti apud Gratianum canones rei tituti sunt , & ad codices integros exacti. Unum adhuc superest observandum de canone a. diit. xo. Is legitur poli pauca, ubi nimirum Symmachus auditis Episcoporum acclamationibus , novis repetitisque ad eandem rem sententiis, & formulis sancire firmius visita est. ne in bonis suis Ecclesiae detrimentum paterentur.

De epistola ad Laurentium Μediolanensem.

In Conciliis fere omnibus sub Symmacho celebratis , illis praesertim , quae ad Symmachi ejusdem caussam pertinuerunt, non interfuit tantum, sed etiam maximam auctoritatem explicavit Laurentius Μediolanensis Episcopus, qui, ubi Symmachus non subscripsit , primo ipso subscripsit loco , aut ubi subscripsit Symmachus, a Symmacho primus. Quamobrem nemo non videt, ubi Symmacho causta bene cessit , plurimum idipsum tributum fuisse prudentiae Laurentii , cujus potissimum auctoritate, ac moderatione quotquot adversus Romanum Pontificem op-Posita fuerant, irrita ceciderunt. Id occasionem dedit Symmacho, epistolam in grati animi testimonium , ac monumentum perenne ad Laurentium scribem

di , in qua ejus laudes perstricto quidem , sed praegnanti stylo persequitur ;quod demonstrant postrema epistolae verba et Haec beatitudini tuae quas syνictim

pro linguae meae commendatione dedicavi : Si precibus suis vitae successus adriserit, gestorum tuorum plena me relatione consecrabo , ut quae universs nota sunt , ma suris in posterum literis, quatenus gaudeat aetas secutura ferventur. Ad eandem epistolam referendus est canon s. cau. i. qu. r. , ubi enim Symmachus laudat in

Laurentio & morum integritatem, & doctrinam eximiam, & plane ossicio parem. ait: MIi mis comparandus es, nis praecellat scientia, ta sanaitate, quies bonore praestantior.

De Epistola ad Caesarium Episcopum Arelatensem .

Caesarius Arelatens s Episcopus initio 6. saeculi cum agnosceret nonnullos abusus in varias Galliarum Provincias irrepere , certas regulas Postulavit a Symmacho

469쪽

64 Pars secu L. Caput ICLVIII.

Pontifice IIaximo , quas & ipse cultodiret , aliisque custodiendas proponeret . Nimirum tunc Episcopi aegro animo intuebantur bona Ecclesiarum alienari, eos in Antistites ordinari, qui muneri subeundo non erant pares, feminas Deo sacratas conjugibus iungi, & his similia. Sex capitibus propositis rescripsit Symmachus,

quorum in primo legitur canon 6 I. cau. 16. qu. t., ita emendandus: P Ufiones igitur , quas unusquisque EccIesae proprio dedit, aut reliquit arbitrio , alienari quibusIibet titulis, atque controstibus, veI sub quocumque argumento non patimur: nis forsitan aurClericis honorum meritis, aut Monasteriis religionis intuitu, aut certe peregrinis nec stas Iargiri suaserit, sic tamen ut haec ipsa non perpetuo , se. ι temporaliter , donec viserint, perfruantur. Sententia generalis hujusce canonis , qua Prohibetur , ne hona Ecclesiarum alienentur , consonat cum sententia Concilii Romani VI. sub Symmacho eodem , quemadmodum adparet ex can. 2I. Cau. 12. qu. a. Tres ibidem proponuntur exceptiones. Prior est, si Episcopus bona Ecclesiarum Clericis honorum meritis largienda existimaverit . Hinc nonnulli repetunt beneficio. Tum originem, qualia recentiore aetate obtinuerunt. Etenim vetustissimis temporibus bona omnia Ecclesiarum in manu, & potestate Episcopi erant , ita ut Clerici ab Episcopis, vel ab alio Episcopi nomine , quod sibi necessarium erat, annuis , menstruis, aut etiam diurnis portionibus acciperent. Postea vero primum factum , ut Presbyteris ruralibus, quos Parochos adpellabant, bonorum administrationem concederent, eorundemque exemplo Presbyteris illis , qui in Civitatibus titulos, sive Ecclesias tegere dicebantur. Id etiam totum constat ex Concilio Agathensi , cui praefuit idem Caesarius anno so6., praesertim vero can. 32. , & 3 . Cau. 12. qu. a. Altera exceptio est, si Monasteriis aliquid donetur intuitu religionis. Id sane non habetur in Synodo Romana IV. sub Symmacho ; ibi enim cap. 4. legimus e Sed nee in Gufructuario jure aliquibus dare Iiceat, nec data retinere , praeter L Iericos , captivos , atque peregrinos ' ne malae tractationis minit retur occaso hyc. Item nec habetur in Concilio Agathensi sub Caesario celebrato , nam in can. 7. haec legimus et Minusculas vero res , aut EcAesae minus utiles , peregrinis , veι Clericis , salvo iure Ecclesiae, in ussm praestari permittimus. Quamobrem facile suspicon, eam adjecta in fuisse posteriore aetate , praesertim cum noverim recentioribus demum temporibus nonnulla Ecclesiarum bona Monasteriis addici . Tertia exceptio spectat peregrinos, quam memorata tum Symmachi, tum Concilii Agathensis loca confirmam. B In a. & 3. epistolae capite modum expendit Symmachus, quo quispiam ad Sueau. 36. Periores Ecclesiasticos gradus promoveatur. At in tertio sermonem habet de ς . . oraptoribus viduarum , aut virginum Deo sacratarum. Verba Symmachi habentur in can. 2. Cau. 36. qu. a. , ibi: Raptores igitur viduarum, vel virginum pro imma. nitate laoti facinoris detestamur, illos vehementius persequendo, qui Deo sacratas virgines, vel volantes, vel invitas matrimonio suo sociare tentaverint, quas pro ram nefandi eriminis atraeitate a communione suspendi praeeipimus. Cum hoc capite jungen dum etiam erit caput s. ejusdem epistolae , quod retulit Gratianus sub Gelasii nomine in Can. 3. Cau. 2T. qu. 1. c., .iit. Iungendi simul sunt canon 118. Cau. 1. qu. I. , & Canon I. cau. I. M. 6. .

u. t. uterque enim ex eodem capite ultimo epistolae Symmachi depromtus est , ibi :ἴ et itaque per ambitum ad Episcopatus honorem permittatuν accedere. Nam eum hie' excessus in latea conversatione culpetur, quis dubitat, quod religionis , ω Deo serviemtibus inurat opprobrium 3 Siquis Episcopatum des eras, data pecunia potentes perso-

470쪽

De Symmacho. 46s minime suffragatrices actinati Nee ad deoretumsbi faciendum CIericos , vel Cites subseribere, adhibito cujuslibet generis simore , competiar, vel praemiis aliquibus hortesur. Decretum sne Vistatoris praesentia visitatorem eum fui sis, qui vacanti Ecclesiae dabatur, ut ejusdem necelsitatibus consuleret, jam superius animadverti nemo co1 sciat, cujus resimmio Clericorum, aut Cινium post unanimitaό declarari.

De Ceteris Capitibus Symmacho tributis.

Duplici de caussa potuit Gratianus Aymmacho Papae adscribere canonem a. dist. 8 I. Can. a. Et primo quidem, quia in libello Ennodii apologetico pro IV. Romana Synodo dis. 8s. habeatur ; etenim Ennodius inter cetera Symmachi inimicos. insequitur, Mendo prope finem, neminem debere accusatoris, aut monitoris officio fungi, nisi qui criminis expers habeatur, ibi: Nemo recte monitoris personam juscipit, nis qui astibus suis e

rata condemnat, P amorem innocentiae convenatione demonstrat. Haec sane eadem sunt cum canone a. diit. η t. Altera caussa elle potuit , quod similia quaedam legamus in epistola Symmachi ad Laurentium Mediolanensem; ubi enim Laurentium ipsum laudat, quod virtutibus Episcopalibus egregoe ornatus esset, inquit: Manet re sngularis sapientia, quae licet generariter optanda es, tamen existit in magistro nece saria i frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non praevalet Uimare pondus

o ii . . . Is his eruditus, formatus caeli benesciis, plus agendo populum instrues, qυm docendo. Illa monita discipulorum conscientiam erudiunt, quae probantur exemplo.

Sine pudore inmitat ad innocentiam , qui illam fueris ipse sectatus. Nihil hic adjicio aut de libello Ennodii, aut de epistola Symmachi ad Laurentium ; cum de utrinPue superius egerim. Canonem 8. cau. 3o. D. r. falso esse Symmacho adscriptum, facile ea demon- Cis. 8.serant, quae jam superius tradidi ad canonem s. & xo. eadem caussa, & quaestio- Q-ne; erenim & Symmacho, & Sylvestro ibidem memorato recentior est discipli. s na, quae in eisdem canonibus exhibetur. Mendum profluxit ex auctoribus Poenitentialium, a quibus hoc fragmentum repetendum est. Illi enim recentiores , ut disciplinae a se inductae majorem adderent auctoritatem, solebant adjicere capitibus suis nomina vetustissimorum Pontificum. Ita evenit in dicto canone s. Habetur

SEARCH

MENU NAVIGATION