장음표시 사용
71쪽
Licet Isidorus Μercator duas epistolas decretales Sixto I. DIso tribuerit, unicam tamen, posteriorem videlicet, memoravit Gratianus, ex qua sunt sequentes canones. Apocryphi om- C Can. 4. cas. a. qu. 6. ex integra epistola suppIendus.
Ex epit L a. Can. 41. de cons dis. x. ex integra epi'Ia supplendus . Adjicitur. Can. 27. cas. 3. qs. 6. pertinet potius ad Capitula Hadriani Papae. VIta iuncto Alexandro suffectus in ejus locum est Sixtus patria Romanus anno Domini 132. juxta vulgarem Chronologorum traditionem; vixitque usque ad annum 142. De priore epistola ipsi a Mercatore tributa nullam heic menticinem faciam; Tantum de posteriore , quam & apocrypham esse , dca Sixti ejusdem rua. te prorsus alienam multa demonitrant, S quidem perspicua argumenta. raus inscriptio haec est: Sixtus universalis Apostiam e Ecclesiae Episcopus omnibus f piscopis in Domino DIutem. Porro ex Gregorio Μagno lib. 4. epist. 36., 38., & 39. abunde liquet, neminem ex antiquioribus Pontificibus blaximis universalis Episcopi titulo sese nominasse; neque enim ulla tum erat occasio explicandi talem titulum, cum omnes in Primatum Romani Episcopi consentirent; ac demum hujusmodi vocabula in usu esse coeperunt, cum Graecorum Patriarcharum ambitio cohibenda suit, recolendumque frequenti memoria, eos Romano Episcopo subjici. In fine episto. Iae haec habetur temporis nota. Data p. Kal. Aprilis Hadriano, ta Vero viris claris. Cost. Siquis evolverit veterum Romanorum annales, nulli bi reperiet hujusmodi Con. sulatum, immo ab anno 132. usque ad annum i*2., quibus Pontificatum tenuit Sixtus nullum Consulatum gessit Hadrianus. Isidorus Mercator, qui in notis consularibus non erat satis edoctus, hoc nobis argumentum gravissimum praebet, quo tot, tantaque ipsius mendacia detegamus. Quod si sententias hujus epistolae perscrutari velimus, agnoscemus facile Μercatoris ejusdem manum , eo ut Plurimum tendentem, ut accusationes Episcoporum declinandas velit a Metropolitanis, aut Conciliis provincialibus , adversus receptam priorum temporum disciplinam. Non memoro latinae elocutionis barbariem , quae sane secundo Ecclesiae taculo non comvenit illi, qui & Romae natus erat, & Romae degebat. Non memoro etiam illa, quae ex Sozomeno, ex Concilio Romano s. sub Symmacho, & Martino I. describuntur, ex quibus omnibus clare liquet, quaenam nostra, Omniumque debeat esse de subjectis Gratiani fragmentis sententia. Et quidem huc in primis pertinet canon or . de cons dist. r. , qui referendus priora haec epistolae verba, immo & ex eisdem supplendus: Cooescat me a dist. i. sapientia, charissimi fratres, quia in hac Sancta Sede Apostolica a nobis, ta resi sis Episcopis, ceteri que Domini Sacerdotibus, statutum est, ut sacra vasa non ab aliis , quam a Dcratis, Dominoque dicatis contrectenι- timinibus', indignum enim valde est, ηι
72쪽
quam a Domino famulantibus, eique dicatis tractentur viris: ne pro talibus praesumtionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo , EP hi etiam , qui non peccaverunt , mala patiantur, aut pereant, quia perit Iustus saepissime pro impio. Priora hujus fragmenti verba, quibus videtur insinuari, Sixtum nonnulla in Concilio Episcoporum
Romae celebrato stituisse, Gratianus omisit, aut quicumque Gratiano auctor extitit; videbatur enim absurdum , tempore dirarum vexationum fingere celebratum.
Romae Concilium a Sixto, ad quod plures Episcopi confluxissent . Revera nemo haec percipere poterit, nisi ex iis sit, qui Isidoro Mercatori velint adhaerere prorsus, di quibuscumque figmentis, aut fabulis delectentur. Praeterea sententia illa postreisma, Perii justui sapissime pro impio, mihi non satis apta videtur, immo divinae aequitati quandam injuriam ingerere. Post pauca in eadem epistola haec leguntur : Si quis mera vestrum pulsatus fuerit in Con. 4. aliqua adverstate , licenter hanc Sanctam, postolicam appeti et Sedem , ta ad eam,
ruo ad eaput, suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesa sua detrimentum tau i. patiatur. Si autem ei necesse fuerit, eamque appellare minime ausus fuerit, eae vocatus eari. 8. tamen ab hac Samia Sede suerit, non renuat diem re , sed consesim, ut ei nuntiatum q fuerit , venire festinet, id c stas , pro quibus vocatus es, prudenter disponat, atque snecesse aliquid corrigere fuerit, cum his , quos hic primos invenerit, eorrigat. Ad hces sam tamen suam non prius revertatur, quam literis Apostolicis, vel formatis pleniter instructus , atque purgatus st, s fuerit unde: ut psquam domum reversus fuerit, agnoscant vicini sui, qualiter hic sua, aliorumque causa discussa fuerit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nunciare , est praedicare omnibus post. Ab hac enim Sanina Sede ,
a Sanctis Apostolis tueri , defendi, ta liberari Episcopi jussi sunt, ut Aut eorum dispo-stione , orat nante Deo, primitus sunt constituti, se hujus Sanctae Sedis cujus di postis- ni eorum cau=as , , judicia servaverunt proiectione suturis temporibus snt ab omnibus
perverstatibus semper liberi. 'unde culpantur hi, qui aliter circa fratres egerint, quam hujus Sedis Rectoribus placere cognoverint. Sunt haec, quae Gratianus retulit in can. 4.cau. a. qu, 6., & in Can. I. cau. 8. qu. s. Nemo autem non agnoscit in eisdem consuetas Mercatoris cantilenas, quas in omnibus serme epiliolis ab eo consectis audimus. Mirari sane debemus, qua ratione potuisset Sixtus Episcopos universos admonere , ut in quacumque adversitate confugerent ad Romanam Sedem , quasi tunc temporis non aeque vexaretur diris persecutionibus Ethnicorum Romana Ecclesia, ac ceterae vexarentur, aut quasi in Romana Ecclesia ceteri Episcopi tutum quodammodo asilum, aut etiam patrocinium invenire potuissent.
Romani Correctores jamdiu agnoverunt canonem I . cau. 3. qu. 6. Sixti P-tificis esse non posse, immo & observaverunt apud Ivonem laudari nomine Eleutheri, aut Felicis I. . Ego sane non dubitarem, quin canon ille aut Eleuthero , aut Felici tribuendus esset, si germanae , & genuinae sorent epistolae, ex quibus idem depromtus dici posset. Proferam in primis epistolam Fleutheri ad F pisco-Pos Galliae , in qua haec leguntur: De accusationibus vero comprovincialibus ita let
νον esse satistum : Iguis super quisuilibet eriminibus clericum pulsandum crediderit, is I a pro
73쪽
provincia, in qua consistit illa, qui pulpitur, suas exerceat amon et, nec aestimet eum alibi, aut longius as judicium protrahendum. Ilii vero , qui pulsatus fuerit, s iudicem si pereum batuerit, liceat appellare . Proferam praeterea epistolam Felicis I. ad PD ternum, ubi ita habetur: Si quis super quibuslibet criminibus Curteum pulsandum crodiderit , in provincia , in qua eoostit His, qui pulsatur, suas exerceat actioneι : nec aestimet eum accusator alibi, aut longis; protrahendum ad judicium. Illi vero , qui pu fatui suerit, liceat appellare Primates. Haec porro si cum Gratiani fragmento Conferantur, adparebit ab illo minime distare, & potius Eleutheri, aut Felicis nomen fuisse inscribendum . Sed, ut liquet, parum id interest, cum memorata loca Eleuthero, aut Felici falso tributa sint ab Isidoro Mercatore, eodemque jure tribui potuerint Sixto a Gratiano. Neque vero hujusmodi sententia convenire potest temporibus vetultissimorum memoratorum Pontificum; vix enim sub Leone, &Anthemio Imperatoribus haec statuta de provincialibus judiciis audiri coeperunt , quemadmodum liquet ex l. 33. cod. de Epist. & Clericis. Non est contemnenda altera Romanorum Correctorum observatio , qui adnotarunt in vetustis aliquot Gratiani exemplaribus Sixti nomen desiderari, & haberi hanc tantummodo inscriptionem: item, quasi videatur laudari eadem Romana Synodus, ad quam pertinebat caput praecedens. Porro canon I 6. Praecedens est Synodi Romanae, cujus nomine apud Gratianum aliquando accepta fuerunt capitula Hadriani Papae, utioitendi in parte I. cap. 4s., atque in eisdem capitulis Hadriani, idest in collectione Hadriani Ingetramno data cap. 8. eadem verba leguntur, quae in memorato canone i . ibi: Si quis Clericus supeν quibuslibet criminibus pudatur fuerit, in provincia, in qua con stit ille qui pulsatur, suas exerat actionet i nee desimeι eum alibi, aut longius ad judicium pertrahentium . Illi vero, qui pulsatus fuerit, s judicem suspectum habuerit, liceat appellare . Atque haec eadem sententia eisdem Omnino verbis translata est in Capitularia Franeorum , uti adparet ex additione 4. Capitularium cap. 18. in editione Parisiensi anni 1677.
Telesphoro Papae sequentia tribuuntur,
Gn. 4. dist. 4. supplendus ex integris epistota exemplaribus. Can. t. ca . 3. qu. s. supplendus ex integris epistolae exemplaribus.
Con. 48. de cres dist. i. supplendus ex integris epistolae exemit
IMperante Antonino Pio ab anno i x. usque ad initium anni is 4. Summum Pontificatum gestit Telesphorus natione Graecus, si fides est auctori libri Pontifica- liq: N quidem sub Antonini imperio erat enim vir suavissimus indole videbatur Ecclesia a diuticis vexationibus paulisper quiescere; sed Ethnicorum Imperatoris
74쪽
De Tetis ora. 63 adstimium lateri invidia plurimum potuit, ut rursum Ecclesia concuteretur, qua
de re etiam factum eth, ut Telesphorus ipse martyr occubuerit, uti testantur Irenaeus lib. 3. cap. 3. , & Tertullianus in carmine contra Marcionem lib. 3. in fine. Prodiit ex ossicina Isidori Mercatoris unica hujus Pontificis nomine epistola,
cui haec eli inscriptio. Charissimis fratribus, ta dilectu is Episcopis Telesphorus Romanae urbis Arabie seopus salutem in Domino. Nota consularis haec adjicitur : Data x s. RaI. Martii Antonino, G Marco viris .claris. Consulibus. Ex hac tantummodo nota consulari facile evincunt viri eruditi, hanc epistolam inter apocryphas jure, ac merito recenseadam; etenim nullus esse potuit sub Telesphoro consulatus Marci cum Antonino. Neque fortassis quispiam observaret, intelligendos heic esse binos consulatus Marci Aurelii Antonini cum Antonino Augusto, qui inciderunt in annum Domini I 42. , & annum I 47., nam contra jam observaverunt viri hisce in . rebus versatissimi, in primis Consulum non nomina, sed cognomina potissimum adnotari consuevisse; deinde Antoninum Augustum a Marco dii tingui non debere, cum ipse Μarcus Antoninus dictus fuerit; demum hanc epistolam convenire non Posse anno x 42. , in quem incidit primus hujusmodi consulatus: quia Sixtus Telesphori praedecessor obierit eodem anno 8. idus Aprilis , & haec epiliola edita perhibeatur x s. kal. Martii. Sed & alia sunt argumenta gravissima, quibus Mercator
hac in re, ut in ceteris, de mendacio arguatur. Dum enim sacrarum literarum testim nia restruntur, accepta sunt ex interpretatione Hieronymi, pallim etiam mem Tantur recentiorum Patrum, & Scriptorum sententiae, quales sunt Damasi,.Pr cli , Isidori, ει Animi interpretis , ut alios omittam, atque etiam Praeteream vulgarem iIlam Μercatoris traditionem, quae ici Episcoporum, ac Clericorum accusationibus versatur, quemadmodum jam multoties fuit animadvertendum. Priora hujus epistolae verba haec sunt: Credimus sanctam sdem vesram in Apost Morum erudiatios fundatam hane tenere, ει hanc populis universa exponete, quae videlicet a constitutis Apost rum , eorumque successorum nulla ratione dijsentit, per quos justum es cet res erudiri. Haec porro vel ad minimum apicem sunt ipsissima verba epistolae D, masi ad Episcopos Illyrici. Prosequitur sub Telesphori nomine Mercator ibi: Ω - propter cognoscite a nobis, ta a cunctis Episcopis in hac Sancta , solica Sede . ilis. congregatis statutum esse, ut sepum hebdomadas ante Santium t Pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne jejunent, quia sicut discreta esse debet mita Clericorum alaicorum conversatione; ita est in jejunio debet feri discretis. Et scut laici, P sedulares homines nolunt eos recipere in accusationibus, infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in impulsationibus suis; quoniam in omnibus discreta debet semper esse, , segregata vita, id conversatio Clericorum ac secuIarium laicorum scut hi amplius isunt applicati diminis cultibus , ω familiares Domini dicuntur Sta toris, ita mortius, P conversatione, atque sanctitate debent esse distincti . Has ergo septem hebdomadas omnes Clerici a carne, ta deficiis: jejunent, ta hymnis, ta vigiliis, atque orationibus D mino inhaerere die, noctuque sudeant. Hic, ut liquet, e It canon 4. dist. - 4., in quo tamen describendo nonnulla Gratianus omisit, ex his propterea supplenda. Interea vero ex hoc fragmento ita ad integros codices exacto liceat plura, ac plura deducere , ex quibus magis magisque adpareat, falsam prorsus epistolam esse. Prae pri- ornis exhibetur Clericorum vita, qualis saeculo demum Ecclesiae quinto esse coepit,sejuncta a conversatione laicorum, quasi jam Telesphori aetate communem vita
Clerici ducerent, quod non tam illis temporibus factum non fuisse scimus, qMam fieri
75쪽
a Pars secunda. Caput VI. fieri nullo modo debuisse, ne forte Ethnicorum saevitia Christianos, ac praesertim 'Clericos insequentium Clericos ipsos sub uno tecto viventes unico impetu perdeiare potuisset. Praeterea Concilium illud, quod Romae a Telesphoro una eum uiscopis cunctis celebratum dicitur, eadem ipta de caussa fictilium dici debet: neque enim vexationum dirarum temporibus potuerunt in urbe imPeriali cunctorum Episcoporum conventus fieri caussa religionis maxime apud Romanos invita . Quid vero erat grave illud negotium , quod in hoc cunctorum Episcoporum concilio fuerat pertractandum y Jejunium septem hebdomadarum a Clericis celebrandum , inquit Μercator. Sed sit haec constituta antiquis limis Conciliis tribuimus, oportebit redarguere Augustinum, qui in tra t. i . ad caput s. Iohannis, sive in can. as. de cons dist. s. nullum aliud, nisi quadrages mae jejunium ante Pascha celebratumisi Ecclesia agnoscit. Vehementius autem redarguere oportebit Patres Aurelianenses, qui in can. 6. de consecr. dist. 3. nullum aliud ante Pascha celebrandum ie-junium indixerunt, quam quadragesimae , rejecto jejunio quinquagesimae , quod apud nonnullos usu recipiebatur. Haec adeo vera sunt, ut viri eruditi fragmentum illud, quod Ambrosio tribuitur in can. s. dist. 4. , ab eodem Ambrosio abjudicent, hac potissimum de causis, quod memoretur ibidem, Telesphorum septem hebdomadarum jejunium initituisse . Quamobrem parum tuta hujusmodi exempla sunt, quae ad probandam opinionem suam Gratianus adhibuit; postquam enim asseruit moribus utentium leges confirmari, quemadmodum moribus utentium in contrarium infirmantur, hoc adduxit exemplum de jejunio septem hebdomadarum a Telesphoro constituto, quod ideo asserit non obligasse, quia moribus receptum non fuit. At vero nemo non videt, quam infirma sint haec argumenta ex apocryphis monumentis omnino depromtae . Ulterius infirmum quoque argumentum est , quod depromitur ec accusationibus, & infamationibus , ut dicitur, Clericorum, ad adstruendum jejunium septem hebdomadarum ratione Clericorum. Quid enim commune habet diversitas judicii Clericalis cum diversitate jejunii ' Praeterquam quod nemo videre usquam potest, quomodo temporibus Papae Telesphori vera existerent ea . quae de judiciis tum laicorum, cum Clericorum traduntur. Sicut laici, inquit Telesphorus, ta seculares homines nolunt eos recipere in accusationibus, ει infamationibus , notatu digna est haec vox infamationibus , quae, & minus apta est, & minus latina, proptereaque inconveniens temporibus Telesphori) suis, ita nec Clerici debent eos recipere in impulsationibus suis. Peterem ergo quinam nomine laicorum ,
di secularium hominum tunc intelligerentur ' Num Ethnici Magistratus Τ At quis inde Percipiet, Telesphorum potuisse statuere Ethnicos Magistratus non posse recim in accusationibus Clericorum, quo tempore ne dum Clerici, sed christiani omnes religionis caussa vexabantur Τ Num viri fideles 3 At qui erant viri fideles lai- et , qui accusationes Episcoporum suorum, ac Clericorum in suis judiciis declinurent , dum Clericorum, ac praesertim Episcoporum religio tunc esset perspectissima, ac probatissimat Captet qui velit hujusmodi nugas Mercatoris, ineptissimasque
Utinam vero hic finem haberent Μereatoris commenta . Prosequitur ille his et M. 8. verbis r Nosse vero Sancta Nativitatis Domini Salsatoris missas celebrent, G bmnum angelicum in eis solemniter decantent; quoniam N eadem nocte ab Angelo pastoribus nun- tiatus est, scut ipse veritas testatuν dicens: Pastores erant in regione eadem vigilanto,
76쪽
ilios, ει timuerunt timore magno, dixti iliis Angelas: nolite timere. Ecce enim evangelieo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus es vobis hodie Salviator, qui es Chrisus Dominus in civitate David. Et hoc vobis suum: inuenietis infantem pannis sexolutum, postum in praesepio. Et subito fassa est cum Angelo multia ιudo militiae corIestis laudantium Deum, ta dicentium: Gloria in altissimis Deo, EP in
terra pax hominibus bonae voluntatis. Reliquis enim temporibus, mi artim celebrationes ante horam diei tentam minime sunt celebrandae, quia ta eadem hora Dominus crucis-κυι es, edi supeν Apostolos Spiritus Sanctus descendisse legitur. Hic sane est canon .
48. de cons dist. r. , ubi nonnulla Gratianus omisit ex istis supplenda. Vonespen in observationibus ad tertiam partem decreti Gratianei expendens hoc Gratiani fragmentum ita notat: ex Pseudodecretali Iesesphori Papae asseritur can. 48.eaecepta nocte Natiuitatis Domini missarum solemnia celebranda non esse ante horam diei tertiam, quia
I eadem hora Dominus eruci xus es, super Apsolos Spiritus S descendisse Iegitur:
me nimis aperte recentiorem aetatem reserunt, ut vel hoc sola titulo hae decretriis merito suppostitis rejiciatur. Sequamur Mercatorem, & ad ejus sententias, qualescumque tandem sint, Gratiani fragmenta exigamus. Ita ille: Ab Episcopis autem idem Angelicus bonus pro tempore, ta loco missarum solemniis celebrandus es, atque solemniser recitandui; ibi
enim, qui proprio ore orpus Domini conjiciunt, ab omnitas sunt audiendi, obediendi, atque timendi, edi non dilacerandi, aut detrahendi, quia a quilus se Domini popalus benediet , falsari, edi instrui cupit, nullatenus debet res arguere, nec vulgus in rerum
accusatione suscipi . Populus enim ab eis docendus est, edi corripiendus, est non issi ab eo, quia non es discipulus supra magistrum. Ilo modo igitur D ini Ponti ces, ta re-ἰiqui Sacerdotes, quibus Domini commissa es plebs, rite Icsulum possunt corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari: unde justum es omnes in uniterso orte Doctores legis ea, quae legis sunt, sapere, ta non Sacerdoteι Domini labiis suis, aut quibuslibet
machinationibus maculare. Dum enim ipsos disponsuet, aut cupiunt maculare, potius se ipsos maculant, edi vulnerant. Dei ergo accusat ordinationem, qui eos, qui ab eo consituuntur, Sacerdotes accusat, vel damnari cupit. A quibus se omnes Iideles cavere δε-hent, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientitas, rei sunt. Chrisus enim Dei filius Dominus noster bumano generi salutem condonans plenam de nobis ait: qui vos recipit, me recipit, ta qui τοι spernit, me spernit. Si ergo Dominus in eis recipitur, P rejicitur, procul dubio Usus sunt, qui in eo rejicitur, vel suscipitur. Et tu qui es, qui judi- eas servum alienum ' Proculdubio transgressor er legis Dei, ta Apostolorum, atque I rophetarum, ta non solum harum , sed etiam legum humanarum. Omnes enim leges tam divinae, quam P humanae alienum servum judicare prohilent. Ivid putas erit de te, cum transgressores, P conculcatores Iegis Dei damnabuntur ' Profecto ει tu damnaberis, quia pomosuisti mandatum Dei , M tuam adimplesti voluntatem. 9uoniam Aut digni sunt vita, qui mandatum Dei adimplent, atque custodiunt, ita rei, edi perdigni sunt morte, qui ea polonunt, P in manum ducunt. Est enim in Apsolicis scriptum insitutis: alterias vitam nemo
Iaceret, malo alieno os suum non coinquinet. Accusatores vero, P accusationes, quas leges seculi non admittunt, ta nos submoriemus. Et accusatori omnino non creti
decernimus , qui alsente adversario caussam suggisit ante utriusque panis justam discus nem. Nee hi, qui non sunt idonei, suscipiantur ad accusatibnem, Edi omnes qui a versus
Patres armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi, aut insiliavdi. Hi sunt Gratianei canones x. cau. 3. qu. 9., & 8. cau. 6.
77쪽
να Pars secunda . Caput M. m. i. ad integrorum codicum fidem rellituli, in quibus plura Ieguntur & a recta
ratione dissona, N invicem parum, vel nihil connexa: in prioribus enim verbis quis probe intelliget, ideo hymnum Angelicum esse in sacris solemniis celebrandum, quod Sacerdotes ab omnibus audiendi sint, obediendi, ut ait Mercator, non diracerandi, aut detrahendi y Quid rursum habent haec commune cum accusationibus Episcoporum non admittendis, qua de re mirum in modum agere solet Pseudo Isidorus in suis decretalibus 8 Interea vero insulsam aliam Μercator adjicit rationem, cum scribit, ideo non esse recipiendas accusationes Episcoporum, quia Episcopi sunt Servi Christi, ac servi a solo Domino suo debent judicari. Si quid ista valent , non tam Episcopi, quam laici omnes, christiani PrastyIim, a nemine erunt arguen. ei, aut accusandi, quia nemo est, Praecipue ex Christianis, qui Dei se, aut Christi servum non profiteatur lubentissime . Praeterea ibidem dicitur, esse Apsolitis scriptum institutis: alacrius vitam nemo laceres, ta de malo alieno os suum nom eoiαμ net; quae sane nulli bi in Apostolorum scripturis reperire uspiam poterimus; sed tantummodo apud Isidorum Hispalensem, qui in lib. a. Synoni morum cap. 9.
ait: AIienam vitam non laceres: de malo alieno os tuum non coinquines. Verba canonis x. cm. 3. qu. s. sunt Aniani interpretis ad librum a r. codicis Theodosiani tit. 39. lege s.; quemadmodum ex interpretatione leSis I 3. eodem titulo aliquot de . promta legimus ex iis, quae habentur tu S. ult. canonis 8. cau. 6. qu. I., cum
quo conserenda erit epit tota Procli ad Domnum Antiochenum , ubi dicitur eos infamia notari, qui a rersus Patres armantur. Nihil his omnibus addo post haec , vel quia satis superque constat, epistolam hanc una cum Gratiani fragmentis ex illa depromtis nullum posse Ecclesiasticae disciplinae aptum monumentum adferre , valquia in iis, quae in epistola sequuntur, nihil supereit, quod ad Gratiani canonos
78쪽
En subjecta Gratiani Fragmenta , quae Hygini Papae nomen
praeseserunt. Apocryphiom- s Can. 12. eas. a. qu. 7. potius Antans interpretis. De R. a Can. 4. cas. s. qu. 3. consonat cum canos s. Comitii Attio. Ex epist. r. L cheni. Ex epist. a. Can. r. caia. 3. qu. 4. ad integros epi De codices exigendus. Can. 24. cas. II. qu. 4. est potius Paenitentialis editi ab Antonis Augustino.
n. q. cau. 3 s. qu. Io. seculo undecimo , aut duodecimo confissus. Can. 3. de consecr. dist. r. pertinet potius ad Capitulaνia fra Adjiciuntur. - corum Can. 19. de cons dist. I. pertinet ad excerptiones Ecgeberti Ebora-
Can. 38. de cons dis. r. potius tonvenit Eugenio II. Can. Ioo. de cons dis. 4. potius es Theodori Cantuariensis. Post Telesphorum anno is a. imperante Antonino Pio, & saevientibus adhuc adversus Ecclesiam vexantium Ethnicorum animis successit in Romano Pontificatu Hyginus, quem alii Hyginium vocant; & post aunos quatuor martyrii palmam adeptus est, anno videlicet a s 6. Huic Pontifici duas epistolas Mercator adscripsit,
quae non majorem, quam ceterae, fidem merentur .
Epistola r. hanc habet inscriptionem: 'ginus in Christi nomine almae urbis Ro- me Episcopus, cunais in Apostolica fide, ω doctrina degentibus salutem : & in fine d la tr. Kal. Octobris Magno, ta Camerino Consuιibus. Ex hoc autem facile colligi potest, hanc ipsam epistolam falso Hygino fuisse tributam, etenim Consulatus Μagni, & Camerini incidit in annum Christi nati l o. , & nonnisi post annos duodecim Hyginus in Pontificem Maximum clectus est. Praeterea hujus epistolae auctor passim de more suo usus est fragmentis recentiorum Patrum, videlicet Leonis Μagni , Μartini I., Hadriani I., Ennodii, Concilii I. Arelatensis, & Ithacii Clari . Ipsa epistolae materies satis etiam indicat, eandem recentiore manu editam elle . etenim initio nihil pressius persequitur auctor, quam Christum Dominum esse Fi- Iium Dei, & Filium Dei verum Deum esse, eandemque cum Patre habere su stantiam, seu naturam, quae doctrina adeo perspicue tradita, non ab alio, aut nou
79쪽
aliis temporibus palam fieri poterat, quam quibus jam Arianorum haeresis exorta fuisset. Sed continere non potuit Mercator diutius, quin poli sublinum de Verbi
Divini natura disputationem statim descenderet ad accusationes Episcoporum me. Coa. 4. thodo nulla servata . Polhquam enim scripsit: Nec Patiem esiquo tempore credimus δ' - 9. praecepisse, ut major si Filio, nec Filium postea natum esse, ut Divinitate Patris minoretur, statim subjicit: Ceterum, fratres, salvo in omnibus Romanae Eccles, ae privi- Iegio nullus Metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium Episcoporum instantia , aliquorum cassis audiat eorum; quia irritae erunt aliter actae , quam in conia spectu eorum omnium ventilatae, G ipse, si secerit, coerceatur a fratribus. Verba haec re tulit Gratianus in can. 4. cau. 9. qu. 3. at vero quis non miIatur tam inordinatam sententiarum, verborumque congeriem Τ nuin necessarium, aut opportunum videri cuipiam poterat, quo ad accusationes Episcoporum certis cum solamnitatibus initii uendas deveniretur, multa prajacere ad probandam Divinam Verbi Dei naturam , eandemque cum Patre substantiam 7 Porro verba haec nuper relata habemtur in collectione Hadriani I. Ingilramno data cap. x 4., & nonnihil consonant cum canone 3 s. ex Apostolicis, & canone 9. Concilii Antiocheni. Verba canonis Apostolici haec sunt ex Dionysio Exiguo. Sed nec ille, idest Metropolitanus, praeter omnium conmentiam faciat aliquid ; se enim unanimitas erit, ta glor cabitur Deus preChristum in Spiritu Sancto. Verba Antiocheni canonis habentur in Can. 'a. cau. 9.qu. 3 cisis.s,. Post haec in epistola sequuntur ea , quae Gratianus retulit in Can. 1. Cau. a. u. t. qu. T. eisdem omnino verbis, quae Isidorus Ilercator non dubitavit integra repe-
' tere, sive in epistola Lucio Papae supposita, sive in epistola adscripta Iulio . Cet rum nec Hrgini sunt, nec Iulii, nec Lucii, sed potius ad Animum interpretem Pertinent ad leg. x s. cod. Theodos. de accusation. ita scribemem: In criminalibus causis, veι objectionibu/ pre mandatum nullus accuset, nec s per rescriptum Primipis hoc potuerit impetrare. Sed ipse, qui crimen intendit praesens per se accuset, inscripti ne praemissa.
Posterior epistola, erius haec habetur inscriptior 'ginus Papa Atheniensbus f
ι tem, Pares habet apocryphi monumenti notas , ac prior; etenim eadem est consularis nota, videlicet consulatus Magni, & Camerini , qui, ut diximus, incidit in annum Christi 14o. , & sic t a. annis ante, quam Hyginus Petri sedem occin Paret . Brevis admodum est haec epistola, & composta ex variis sacrarum literarum fragmentis, omnibus tamen ex versione Hieronymi, quam unam sequi nove-Gn. r. Tat de more suo Μercator. Ad hanc epistolam pertinet canon 1. Cau. 3. M. g. , ψη cujus verba ita sunt ex integris exemplaribus describenda. Postquam fingitur Hy-i' ginus mandare Atheniensibus, ne cum Ethnicis, aut alienae religionis hominibus Conjugia celebrent, aut conversentur, ita loquens inducitur : unde aIieni erroris socium a sui preposti tramite vecedentem, aut Apostolicae Sedis iussionibus inobedientem suscipere non postumM, nee impetere recte credentes , vel Sanctorum Patrum jussonibus obtemperantes permittimus, quia inter Ideies . infideles magna debet esse dijcrerio .
En tandem quid intendere de more suo Isidorus volebat, scilicet aliqua heic inter--. serere
80쪽
De 'gino. 7s.serere de accusationibus piorum virorum , quas ab aliis non ejusdem religionis , fideique consortibus noluit initituendas. Intereat enim Mercatoris identidem hujusmodi sententias interjicere, ut suo proposito satis laceret.
De ceteris capitibus Hygino tributis.
Sex adhuc supersunt capita apud Gratianum Hygino Pontifici adscripta , quae
tamen omnia minus Hygino, aut temporibus Hygini conveniunt. Primus est ca non 14. Cau. II. qu. q. Palearum auctor laudavit fragmentum ex Hygino: aliqui
collectores , inter quos Burchardus , laudaverunt ex Iulio . Sed nec Hygino , nec Iulio tribui potest, at potius alicui poenitentiali poli nonum, aut decimum saeculum . Revera in Poenitentiali, quod Antonius Augultinus Romanum appellavit atque editi, idem omnino legitur tit. 4. cap. x . sine ulla inscriptione auctoris his verbis tIncendisu EccIesiam , aut consens sti: Si fecisi, Ecclesiam restitue , est pretium raum , des GDeIdum fortasse Geregildum, cujus mentio saepissime fit in legibus Longobardorum pauperibus distribue, ω quindecim annos paeniteas. Idipsum habetur in Poenitentiali Burchardi, quem ad usum Ecclesiae suae Burchardus edidit in lib. 19. suae collectionis , ubi inter cetera haec leguntur : Dcendi li Eecissam , aut consenti it 'Si fecisti, Ecclesiam restitue, ae precium tuum, ides Giregesdsm tuum pauperibus distribue, ta x s. annos per Iegitimas serias poeniteas. Porro non temporibus Iulii, eove minus Hygini, occasio esse poterat u Ila imiugendi pcenas adversus eos, qui Ecescitas incendio perdidissent; vix enim jam tum conitructa templa reperiet quispiam; aut si conitructa adpareant, nemo ex Christianis facile adducebatur, ut eadem incendio dirueret; atque adversus Ethnicos, qui odio fidei Ecclesias incendis lent, Dultra poenas pecuniarias Ponti sex Romanus indixisset. Haec incendiariorum libido potius cerni potuit post octavum saeculum , quemadmodum constat ex legibus eodem tempore latis. Nam in Capitulari Chil-derici Ill. Regis circa annum 44. cap. 26. adversus incendiarios alienarum aedium poena indicta eit, ut aedificia restituerent , di quidquid arserit, componerent, NPraeter Poenam solidorum 6 o. , publica Poenitentia multarentur . Et in Capitulari Caroli Μagni anni 798. tit. 18. S. t. statutum legimus : Siquis Ecclesiam sant Ἀ- catam. vel ubi reliquiae sanctorum reconditae junt, incenderit, vel infra ipsa Ecclesiae . ἀιiquam expoliationem de altari, aut infra Ecclesiam aliquid tulerit, osso mille denariis, qui faciunt solidos ducentos , culpabilis iudιcetur, excepto capitale, ta delatura. Demum in alio Capitulari ejusdem Caroli Magni anni της. cap. 3. definitum scimus: Si
uis .... ipsam Ecclesiam igne eremauerit, morte moriatur. Itaque incendiariorum
hujusmodi scelus ut perpetrari consuevit Octavo Ecclesiae saeculo, ita eodem tem Pore puniri debuit, & adversos eosdem incendiarios poenitentia definiri, ac Proin erea non Hygino, aut Iulio vetultissimis 1'ontificibus, sed recentioribus poenite cesibus memoratum fragmentum jure, ac merito tribuemus. Alter est canon cau. 3 s. qu. io . sed de eo nihil propemodum hoc in loco adjiciendum videtur post ea, quae diximus in ad can. 3. Cau. '3 s. qu. Io. in ca P. t. prioris partis, ubi demonstratum est, secundum, tertiumve genus adfinitatis vix undecimo Ecclesiae saeculo agitiium fuisse di dei num in Lateranensi Concilio ToProbatum, uti conitat ex cap. 8. de confingu. N adfinitate.