장음표시 사용
241쪽
quaestione, eo magis licuit laudati Lambertini sententiam aderisim voeare, quod expressae Clementis X decisioni opposita videri possit. Nihilominus subjectas adnotationes, ob tantam apud me viri auctoritatem, non absolute, sed dubius proferam, et doctiorum judicio subjiciam. 1 ' Existimavit revera Lambertinus, fas esse Episcopo approbationem limitare regularibus etiam steneraliter idoneis. Nam absquidi ulla distinctione inter generaliter idoneos et non
adeo idoneos, pro sua Bononiensi dioecesi sancivit, ut nunquam ultra annum regulares approbarentur. Atque idem palam sa-eiunt haee alia ipsius verba, ita ut magis idoneis ad annum, eaeteris autem ad minus temporis spatium eadem facultas protrahatur. Unde ego non video quomodo concordare possit ipsi sententia cum hae tam expressa Clementis X sanctione, a eernimus illos religiosos qui idonei generaliter reperti fuerint, absque aliqua limitatione admittendos. Iam Vero recenseamus
rationes, quas adduxit ad ostendendam hujus suae dioecesanae legis cum jure consonantiam. 2' Memorat sententiam, quae ante Clementem X tenebat, approbationem regularibus aut penitus denegandam aut sine ulla limitatione eomedendum p et addit Clementis X decretum potestatem Episcopis fecisse, ut limitatas licentias darent minus idoneis. Id quidem verissimum est; sed non probat etiam generaliter idoneis posse facultatem limitari; prout tamen limitaverat Lamberlinus in sua dioecesi Bononiensi. 3' Post adductum Clementis X textum sic arguit: a Quam-u obrem cum haec doctrinae virtutisque praestantia dignoscia nequeat, nisi examen circa quaestiones theologiae moralisu instituatur, quod ita facile non est, ideo facultas tantum limitala.. tradi consuevit, ita ut magis idoneis ad annum,u caeteris autem ad minus temporis spatium lacullas protra-u hatur. η Ralio haec mihi peremptoria non videtur Esto dignosci aliquando nequeat generalis idoneitas nisi per examen rsequitur duntaxat examen esse faciendum. Quod autem id non ita sit facile, non intelligendum videtur quoad Episcopum Duiligeo by Cooste
242쪽
235- aut examinatores ab ipso deputatos ; siquidem ubique fiunt ejusmodi examina, et ipse Lambertinus diligenter ea seri curabat. Unde loquitur ibi de disseultate quoad regulares examinandos. Sed imprimis, si regulares sint docti, non erit eis dissicile examen subire. Si sint indocti, eo magis neceme est eos examinari. Unde dissicultas quam haberent religiosi ad
subeundum examen, non ost ratio ad examen illud omittendum. In examine autem si reperiantur generaliter idonei, nulla est ratio cur limitetur facultas, siquidem lex praescribit in eo casu eam absque limitatioue dandam esse. Unde ratio haecox difficultate examinis non mihi videtur peremptoria. 4' Invocat postea Lambertinus auctoritatem doctorum:
seriptores, etiam eae regularibuscidem unanimes asserunt. eitat ex
Cardinali de Lugo verba haec, hinc infero primo, etc. Sed ibi non dicit de Lugo denegari posse facultatem illimitatam iis regularibus qui generaliter idonei reperiuntur; sed dicit tantum
multas dari posse rationes Ob quas Episcopus regularem aliquem merito judicet non esse generaliter idon m ς et consequenter vituperandum non esse Episcopum quando regulares approbat cum limitationibus, quia adesse facile possunt ejusmodi rationes. At posito casu, quo Episcopus regularem agnoScat tanquam generaliter idoneum, omnino sustinet de Lugo ei deberi facultatem illimitatam. En ipsius verba :. Quando in particulari circa aliquam personam, maxime re-α ligiosam, non procederent praedictae rationes, sed Episcωα pus haberet notitiam sussicientem ut eam absque limitatione η nyprobaret, non videntur absque alia justa causa apponi α posse ejusmodi limitationes. Nam ille habet jus, ut petata approbationem simpliciter et absolutam pr vio examine, u cui Se offert: ergo supposita plena notitia, quae de ipso ha- η betur, non potest Episcopus pro solo libitu negare apyro-- bationem simpliciter. η5' Addit Benedictus XIo: a Congruit etiam Famanus, qui η fatetur probari a S. Congregatione, ut limitatae facultvtesu regularibus tribuantur. a Aliud est quod possit Episcopus
243쪽
dare facultates limitatas; aliud quod possit non dare nisi tim
tatas. Potest dare limitatas aliquibus regularibus, nempe me. dioeriter idoneis, quod negabat antiqua Sententia, averens aut illimilate, aut nullo modo esse approbandos. Unde quando rignanus dieit, possunt enim regulares ad certum tempus approbari, idem est ac si diceret dari etiam locum approbationi limitatae. Qui sensus Fagnani inde patet, quod sese reserat ad decretum S. Congregationis Episcoporum et regularium hae de r editum. Videtur enim loqui de decreto a nobis supra tran- Scripto, necnon in constitutione superna inserto, in quo sit di tinctio inter generaliter idoneos et non adeo idoneos, et facultas
sit Episcopis ut posterioribus approbationem limitent, non autem prioribus. 6' Allegat Benedictus XIV constitutionem Urbani VIII. Sed in hac constitutione nullibi decernitur posse regularibus generaliter idoneis donegari approbationem illimitatam. Equidem ibi memorat Urbanus VIII approbationem concesSam ad tempus, et approbationem concessam absque limitatione ; ac varia statuit quoad utrumque casum : sed nequaquam dicit liberum esse Episcopo approbationem illimitatam denegare regularibus generaliter idoneis. Constitutio haec, quae incipit alias, 30 januarii l629, legi potest apud Pignatellum, tOm. 4, eon-8ult. 174, n. 22.ὶ γ' Allegat Benedictus XIV. ex Cabassutio, propositionem ab Alexandro VII damnatam. Sed primo, Cabassutius truncavit propositionem, truncavit ut censuram. Nos supra sub quaest. 5ὶ decretum illud S. Inquisitionis integrum exhibuimus. Propositio illa integra sic se habet: Ubi concilium Tridentinum est receptum, non possunt Discopi restringere vel limitare approbationes, quas regularibus comedunt ad confessiones audiendas, neque illas nulla ea causa rev are. Ouinimo ordines mendicantium religiosi ad eas approbationes obtinendas non tenentur pet si ab Episcopis religiosi non probentur, rejectio illa tantumdem valet, ac si approbatio concessa fuisset. Cenaura autem fuit in hunc modum : complea accepta, est falsa, temeraria, scandalom Diuiilred by Corale
244쪽
et erronea. Cabassutius dimidiam partem propositionis suppressit. Et postea in censura suppressit voceS istas, compleae areepta. Sed haec praetermittamus. Secundo, ut falsa sit haec propositio: Episcopi non possunt limitare approbationes, Satis est dari casus in quibus eas limitare possint: non autem Ite cesse est ut possint eas limitare semi er et in omni casu. Ergo hujus propositionis condemnatio non probat posse approbationem limitari regularibus gen
8' Τandem allegat Benedictus XIV S l7 bullae Apostoliet 13 mali i723 Innocentii XlII. Et ibi quidem agitur de regularibus
qui licentiam limitatam obtinuerunt. At ne verbo quidem statuitur liberum esse Episcopo illimitatam approbationem denegare regularibus, qui reperti suerint generaliter idonei. 9' Hinc allatae a Benedicto XlV rationes optime quidem evincunt dari scepe locum approbationibus limitatis, et falsam esse sententiam quam multi olim defendebant, regulares aut illimitate aut nullo modo esse approbandos. Et sorsan hoc solum probare voluit clarissimus Pontifex. Sed tunc non valent ad ostendendam decreti sui dioecesani cum jure consonantiam. Nam tu suo hoc decreto, approbationem illimitatam denegabat omnibus regularibus absque exceptione, ac proinde etiam generaliter idoneis p et monebat Se ad anuum duntaxat lacubtatem eis conceMurum. V. ponitur sententia Clericati. - Etiam auctorem illum
thesi nostrae adversarium habemus ; sed ex alio capite. Ipso Milicet concedit in rigore juris teneri Episcopum ad dandam facultatem illimitatam iis regularibus quos reperit generaliter idoneos. Sed contendit contra jus illud praevaluisse consuetudinem ; et vi hujus consuetudinis Ias Episcopis esse ut nullos regulares approbet nisi limitate. Eu ipsius verba de meramento poenitentis, decisione 38ὶ : u De rigore juris consessores a regulares praetendere pomunt licentiam absolutam et indeo finitam audiendi laicorum consessiones. n Loco cit. n. 20. v lii puncto juris dicendum est, quod si coiiseMarii regulares Duiligeo by Cooste
245쪽
a reperiantur absolute idonei, in doctrina, prudentia ae bo-a nitate, fiunt absque ulla temporis limitatione simplicitera approbandi et admittendi ad consessiones audiendas ; secusa si non persecti in studio totius theologiae moralis et casuum a conscientiae; ut declaravit S. Congregatio Cardinalium, dieu 2 julti l 587.... et docet Eminentissimus Cardinalis de Lugo, a de poenirentia, disputatione 2 l, n. 60, et alii plures ...u De Iacto autem aliter est respondendum, quia invaluitu praxis et usus Urbis et orbis, in omnibus episcopatibus, utu quantumcunque consessarii, tam saeculares quam regulares, a reperiantur idonei et virtuosi, non admittantur ad excia piendas Iaicorum consessiones nisi ad annum, ut testatura Nicoli ..., et observatur in hac curia episcopali Patavina, α in qua ego plurimis annis portavi hoc gravissimum onusu examinandi, approbandi et licentiam concedendi audiendia confessiones Sacerdotibus saecularibus et regularibus . n ibid. n. l T. V l. Confuta lur eaeposita Clerieati sententia. - 1' Nimia videtur assertio haec, universalem esse consuetudinem ut nulli regulari approbatio cone edatur, nisi ad aunum, aut cum alia limitatione. Fateor tamen me nondum inquisivisse quaenam Romae aut alibi vigeat hac de re praxis. At disseilo mihi po suadeam nullos esse regulares, Romae praesertim, qui absolutam approbationem habeant. Id saltem non admittam, nisi exhibitis suffcientibus testimoniis. 2' Supposita etiam in facto dicta consuetudine, qualem asserit Clericatus, non inferri posset regularibus deperiisse praefatum jus absolutam et sine limitatione approbationem obtinendi. Quomodo enim inducta sit asserta consuetudo, tradit ipsemet Clericatus hoc modo : Regulares acquiescunt lιmitatas uiωntiis n. 17 . Reyulares redunt juri suo, et in laeto eontenti sunt eam recipere ad annum, ut jam fit in omnibus episeopatibus. Noto-tur autem dictum jus regularium in eo esse ut, si petant Se approbari simpliciter, et reperiantur generaliter idonei, absque limitatione approbentur. Si vero hoc non exigant, non est Diuiti red by Corale
246쪽
contra ipsorum jus quod limitata duntaxat approbatio concedatur. Ut ergo valeret consuetudo ad perimendum dictum jus, deberet constare repetitis denegationibus, quando regulares absorutam approbationem, et volunt jure guo uti non autem susscit praxis dandi ipsis limitatam facultatem, si aliam non exigant. Quod autem regulares plerumque hac in re jus suum non urgeant, inde facile explicatur, quod curiae episcopales non semper eis Sint admodum benevolae, ut constat ex tot perlatis ad S. Congregationem Episcoporum et regularium causis. Ac ne in re non adeo necessaria novae excitentur dissensiones, prudenter silere malunt quando limitatadmtaxat eis approbatio conceditur. Haec qui perpenderit, facile concedet, ex allegata praxi etiamsi revera generalis soret) nequaquam praelatum regularium jus pro perempto esse haben
Caeterum liceat et illud addere : haud videri a spiritu Dei
ductum, quod absoluta facultas iis regularibus, qui plane --scuntur generaliter idonei, non concedatur ; quamvis ipsi ex humilitate, aut pacis amore, non reclament. Imo quia non reclamant, et cedunt juri suo, aequius laret et menti Ecclesiae magis consonum, ut hoc sduciae atque benevoli animi testi
QUAESTIO VIIη. - An regulari, absolutam pro eonfessionibus approbationem postulanti , possit Ordinarius denegare mamen, et vel nullam, vel limitatam duntaxat approbationem eo medere f- Despondendum negative, nisi sorte absque examine Episcopo certo constaret, regularem illum non esse generaliter idoneum. Nam decernit Clemens X, religiosos qui idonei generaliter reperti fuerint, generaliter quoque et absque aliqua limitatione esse admittendos. Coeteros vero qui non adeo id ei reporiuntur, si petierint se admitti, arbitrio Ordinariorum relinqui ipsos eum limitata facultate admittere. Verba haec aperte supponunt teneri Episcopum, si ignoret idoneitatem regularis approbationem postulantis, ad eam inquirendam seu ad examen laciundum. Alioquiu lex foret absona. Posset enim eam
247쪽
240 TRACTATUs DE IURE REGULARIUΜ.
Ordinarius semper eludere dicendo, regularem illum non fuisse a se repertum generaliter idoneum, intelligendo scilicet nescire se an hac idoneitate polleat, et simul nullum examen faciendo. l x quo sequeretur, liberum ordinariis esse, ut nullos regulares pro confessionibus approbent, quod admitti nequit. Unde sensus legis est: l ' Posse quidem ordinarium, si alias quam per examen st solutam religiosi idoneitatem compertam habeat, ei absolutam
approbationem absque ullo Mamine concedere.
2' Si vero ignoret hujus religiosi idoneitatem, tonetur, illo postulante, ad examen devenire. Ex quo examine Si constat generalis idoneitas, tenebitur Episcopus absque limitatione approbare. 3' Quod si ante ullum examen certo constet Ordinario, regularem non esse generaliter idoneum quod quandoque contingere potest , poterit examen omitti, et denegari absoluta approbatio. Omnino ergo tenendum est quod dicit Clericatus : De rigore
juris confessores regulares proetendere possunt licentiam absolutam
et indefinitam audiendi laicorum confessiones loeo cit. Sub primcedenti quaestione), hoc autem praetendere non POSSent, Si Episcopus, dum ei certo neque idoneitas neque inidoneitas constat, posset ipsos ad examen non admittere, ut patet. QuAESTIO VIII . - CGu quo regularis non repertus fuerit 9 neraliter idoneus, an possit Ordinarius ne limitatam quidem facultatem ei comoedere 3 - Bespondendum assirmative. Nam in hoc casu decernit Clemens X, arbitrio Ordinariorum relinqui ipsos
eum limitata facultate admittere. Quod autem arbitrio relinquitur, non praescribitur; ergo licite contrarium fieri potest; ergo potest tunc Episcopus cum timitata facultate non admittere, id est nullo modo admittere. Unde hoc ordinarii prudentiae omnino relictum eSt. QuAESTIO IX'. - An regulares generaliter approbati ab Ordinario praevio Mamine, possint iterum ab eodem ordinario Maminari' - Bespondendum negative. Constat tunc bulla Romani
248쪽
Pontificis sancti Pii V, tum declaratione quadam S. congregationis Concilii vide duos illos textus apud Ferraris, Voce πλ- probatio, n. 49ὶ, tum denique ex constitutione superna Clementis X in qua sic decernitur : Regulares vero ad ejusmodi
confessiones audiendas, praevio Mamine, simpliciter et absque ulla temporis praefinitione ab ipsomet Episcopo saecvis autem si ab ejus visario aut ab antecessoribus Episcopis approbatos, non posse ab eodem qui sis approbavit, iterum e minari, aut ab eisdem confessionibus audiendis suspendi, nisi nova superveniente cauSa, quod
Dubium tantummodo esse potest, an restrictio haec nisi nova superveniente causa, cadat etiam in membrum non posse iterum examinari, an Vero duntaxat in membrum non posse a confessionibus suspendi. Ego non video cur non sit ad prius etiam membrum reserenda. Num contingere potest ut consessarius quam maxime idoneus, ob morbum aliquem vel senectutis essectum, memoriam et scientiam necessariam deperdat. De quo si dubitet Episcopus, non video cur nou pOSSit
ex ea nova causa consessiones concernente, eumdem consessarium, quem ipsemet simpliciter approbaverat, iterum udexamen Vocare. Quod si textus Clementis X ita intelligendus sit, responsioni nostrae addenda est limitatio haec, nisi nova superveniente caum, etc. QuaesTIO X'. - An Episcopus possit iterum examinare regularem quem non ipse, sed vel antecessor, vel alius simpliciter nyprobavit' - Respondendum assrmalive . Nam in modo citato Clementis X textu dicitur, Meus autem si ab ejus Pleario, aut ab antecessoribus Episcopis. Unde ut nequeut Episcopus regularem simplieitor approbatum iterum examinare, debet adesse haec circumstantia, quod ipsemet Episcopus per seipsum illimitatam approbationem huic religioso concesserit. Qumnio XI'. - An Discopus e minare possit relistiosum, quem ipse quidem per seipsum simpliciter approbavit, sed absque promio Mamine Z - Videtur respondendum amrmalivo. Nam ubi Clemens X decernit non posse iterum examinari simplici.
249쪽
tor approbatos, expresse agit de iis, qui ab ipso Episcopo fuerunt simpliciter approbati proevio eaeamine. Quas voces non addidisset, si voluisset idem jus currere de iis, quos absque Winvio Gamine EpiscOlius simpliciter approbasset vide textum Clementis X Sub quaestione 9ὶ .
QUAESTIO XII'. - An Episcopus a confessionibus audiendis suspendere possit regri rem simpliciter approbatum Z - Distinguendum ait regularis Simpliciter approbatus fuerit ab ipso-m et Episcopo, an vero ab ejus vicario, vel ab Episcopo prae-
i' Si approbatio absoluta data fuerit ab ipsomet Episcopo is jam nequit regularum illum ab audiendis consessionibus
suspendere, nisi ex nova Superveniente causa consumtones
concernente. Ita clare disposuit Clemens X vide textum sub quaestione 9, vel bullam ipsam sub quaestione 5 .2φ Si dicta approbatio data fuerit ab ejus vicario generali, vel ab Episcopo I, raedecessore, potest Episcolius religiosum
illum, non tantum examinare, Sed etiam ab audiendis conse sionibus suspendere, si milius idoueum illum rcperiat. Sequitur ex istis Clementis X verbis, secus autem si ab ejus vicariouut ab amecessoribus Episcopis. Item in constitutione Romani Pontisseis S. Pii V sic ducernitur: A successore autem Discopo pro majori conScientiar sum quiete eaeum inari de novo poterunt, etsi minus idonei reperti fuerint, reprobari. Item declaravit S. Congregatio Concilii his verbis : Cceterum msse iterum a successore e minari. Si pOSSit a SucceMore examinari, utique ut videatur num sit idoneus, et a conseMiOuibus arceatur, Si talis uoti suerit repertus vide duos ultimos textus apud Ferraris, Voce approbatio, art. l, n. 52). QUAESTIO XIII . -- An et quatenus fueullas, sive absoluta, sive limitata, regularibus concessa, possit ab Episcopo revocari vel
restringi ' - Quaestio liaec ex jam dictis pro sussicienter soluta haberi posset. Eam tamen posuimus, ut in unum colligeremus varios casus, tu quibus Episcopus potest vel non potest facul
250쪽
PARA QUINTA.1' Si Episcopus ipse regularibus absolutam lacullati m praevio examine concc8sit, non potest cam revocare, nisi ex nova Superveniente causa, confessiones concernente. Id jam probatum eSt. 2' In eo casu non tantum non I Otest omnino revocare ah-
solutam facultatem, sed neque eam mutare in facultatem limitatam. Nam Clemens x pro iisdem casibus in quibus decernit non posse religiosum a confessionibus audiendis suspendi, pariter decernit non posse licentias ipsi concessas revocari vide S 5 bullae, supra, quaest. 5 . Jam vero limitare ad certum tempus, vel locum, vel personarum genus, Vel ad bene Illae i- tumὶ facultatem confessiones audiendi quam quis hahohat absque ullis ejusmodi restrictionibus, est licentiam aliquum ipsi concessam revocare, ut Her Se patet. Ergo, POSito casu, quo Episcopus ilise abwlutam facultatem pri vio examine concesserit, ne luit jam ulla limitatione cani restringere, nisi
ex nova superveniente cauSa, consesSioneS concernente.
3' Si facultatem illimitatam, non Episcopus ipse, sed vel ejus vicarius vel praedecessor tribueril, poteSt Episcopus rc. gulares ad examen vocare, et nisi eos generaliter idoneos reperiat, absolutam illam facultatem eis adimere, et vel nullam vel similatam concedere. Constat ex quaestione 9. 4' Facultas limitata sive ad tempus, sive ad aliquem locum, Sive ad aliquod genus personarum, sive ad beneplacitum), potest ab Episcopo restringi, Vel omnino adimi, absque
nova causa confessiones concernente. Nam quod nequeat Episcopus, ni Si ex nova causa conseMiones mi eDrnente, regulares ab administrando poeta itentiae meramento SusI endere,
expresse restringit lex ad solum casum, quo ipse Episcopus eis illimitatam facultatem concesserit vide bullam superna, sub quaest. b . Ergo quoties agitur de facultato limitata, Iiberum est Episcopo, prout visum Sibi fuerit, eam retrahere, vel ad arctiores limites reducere.
5' Ex propositione damnata ab Alexandro VII decreto S. Inquisitionis, 30 januarii l659j, perperam concludunt non-