Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

matrimoniali constringuntur quales sunt conjuges, qui ex mutuo consensu professionem emiSerunt); et regulares amatrimoniali vinculo liberi. Quo ad priores poni potest quaestio in hunc modum : an Papa cum eis dispensare possit, ut licite ad usum matrimonii redire valeant, et nihilominus non desinant esse in statu religioso Juxta citatam Sua resti doctrinam, distinguendum est totalem inter et partialem dispensationem in voto casti latis. Si nempe Pontifex, dum ipsis lacultatem facit redeundi ad usum matrimonii, dispensationem limitet, ita ut vi voti saltem ad conjugalem castitatem teneantur, et a sortiori, si eos inhabiles relinquat ad novum matrimonium mortuo alterutro) valide contrahendum, dicendum cst in eis non cessare veri status religiosi rationem seu essentiam. Si quid enim huic status religiosi essentiae tunc obstaret, esset, vel sublatio duorum aliorum votorum, vel vinculum matrimonii, vel habilitas ad licite utendum matrimonio : non primum, quia sex hypothesi) Pontifex ad duo illa vota dispensationem non extendit: non secundum, quia jam isti erant vere rogulares, quamvis in eis perseveraret matrimonii vinculum : non tertium, id est, habilitas adlicite utendum matrimonio, quia, ut Putat SuareZ, ad status religiosi essentiam absolute loquendo sussicit votum castitatis, cujus materia sit sola conjugalis castitas; et in casu praesenti, ut pariter supponimus, Papa commutaret votum castitatis absolutae, in votum castitatis conjugalis. Et revera, ut inter alias probationes urget Suarosius, cum religiosis militaribusu dispensatum est, ut retento religionis si alia, ad solam casti,u talem conjugalem teneantur. n Si vero dispensetur totaliter in Voto castitatis, jam permanere nequibit status religiosi ementia; cum ad ipsam requiratur triplicis consilii evangelici

perpetuum Votum.

Quoud posteriores, id est quoad regulares non conjugatos, si Papa dispenset ut valide matrimonium contrahant, facta commutatione in votum castitatis conjugalis, votum quidem desinet esse solemne, siquidem tollitur incapacitas valide coi Duilir Cooste

492쪽

trahendi matrimonii, sine qua incapacitate votum solemne esse nequit; remanebit tamen status religiosi essentia, ob rationes quoad priores religiosos conjugatos adductas. Quod si totaliter in voto castitatis dispensetur, cessabit religiosi status ratio, ut ex dictis pariter patet. Hanc Suaresti doctrinam exponere, potiusquam defendere voluimus ; quia etsi nullatenus praclica sit, inutilis tamen non est ad pleniorem quamdam de propria regularium conditione

elucidationem. PnoposITIO V .- positae, sub praecedenti propositione, Su

resti doctrinae eommunius adversari videntur doctores. - COmmunius nempe doctores ad status religiosi essentiam haud susscere existimant votum castitatis conjugalis; sed omnino requiri votum castitatis, quo licitus matrimonii usus excludatur. Id colligere est ex modo, quo de religiosis militaribus loquuntur. Eos nem pe, qui ad solam conjugalem castitatem. tenentur, seu quibus licitus est matrimonii usus, tanquam veros et proprie dictos religiosos non habent. De quo sic Ferraris erbo religiones. art. l, n. 27): u Prosessi in illis religionibusu militaribus, in quibus praeter votum paupertatis et obediena tiae, etiam emittitur perfretum et totale votum castitatis qua-a lis est ordo militaris sancti Ioannis Hierosolymitani, seua Equitum Melitensium) sunt veri ac proprie dicti religiosi;

a cum habeant omnia requisita ad essentiam verae et propriae si religionis, nempe tria vota substantialia, et Pontificis ap-u probationem : communis. Professi autem in illis religionibusu militaribus, in quibus non emittuntur omnia dicta tria votau substantialia, nempe perpetuae paupertatis, castitatis et obeu dientiae, quamvis sint ut dici possint religiosi cum addito

si militares, non Sunt tamen nec dici possunt absolute et simu plicitur, proprie eb rigorOSe religiosi. . Sic BOdrigueZ..., et Miranda ..., Beissensiuel. ., et alii communiter. v Ex hac communiori doctrina inserendum venit :l 'Si Papa dispenset cum viro et uxore, qui ex mutuo con Sensu profeSSionem religiosam emiserunt, ut possint redire ad

493쪽

PARS SEXTA.

usum matrimonii, hoc ipso in eis cessabit status religiosi e sentia : eos nempe faciet Pontifex e religiosis non religiosos. 2' Id a fortiori concludendum, si cum regularibus non conjugatis Papa dispenset, ut matrimonium valide contrahere

valeant, atque eo uti; quamvis Iotum solemne castitatis eommutet in votum simplex castitatis conjugalis. 3' Solum autem vinculum matrimoniale, illicito remanente matrimonii usu, religiosi status essentiae nequaquam repugnat. PROPosiTIO VI'. - Nequit summus Ponti ea proprie dispem sare in solo voto obedientiae, ita ut nihilominus remaneat status

religiosi essentia. - Duplici modo intelligi potest concedi circa votum obedientiae dispensationem : vel ita ut simul dispensetur in aliis duobus votis et in professioue ipsa ac toto religioso statu, veΙ ita ut in solo illo obedientiae voto dispensetur. iv u Priori modo non dubitamus quin fieri possit; dum -u tensum sit professionem esse dispensabilem; imo eo ipsost quod per dispensationem sit aliquis ex religioso non reliu giosus, manet liber etiam ab hoc volo; quia ablato princi-u pali tollitur accessorium; et quia non religiosus non est per u se subjectus regulari disciplinae; em nee voto obedientiae a secundum illam. v SuareZ, de religione, tomo 3, l. 10, c. 12, n. l. 2' Potest a Papa, remanente religioso statu, in voto obc-dientiae dispensari improprie, id est, ita ut religiosus non teneatur tali vel tali superiori obedire; non aurem proprie, id est, ita ut nulli superiori obedire teneatur. Nam si obediendi obligationem totaliter Pontifex solvat, jam deficiet status religiosi essentia; quia, ut toties diximus, ad status religiosi

essentiam requiruntur tria substantialia Vota, nee sussiciunt duo. Praeterea etiamsi fingeremus posse aliquem remanere in vero flatu religioso, licet a voto obedientiae totaliter solutum, id contingere non posset, ex desectu causae sussicientis ad talem dispensationem concedendam. α Quae enim causau legitima excogitari potest ait Suarea, loco cit.), ut periona

494쪽

488 TRACTATUA DE IURE REGULARIUN. a manens religiosa quoad caetera omnia, non maneat etiama obedientiae religiosae obnoxia, saltem respectu ipsiusmet a summi Pontiscis 2 a Caeterum, ut adnotat laudatus auctor, . posset quidem Pontifex intellige , remanente religioso statu u dispensare cum religioso, ut liber ab omni obligatione obe. a dientiae. vitam solitariam vel privatam agat; reliqua quae a sunt de substantia religiosi status observando : non tamenu propterea cum ipso dispensaret in obedientiae voto, sed ad

a summum in uSu Seu exercitio ejus; Semperque maneretu talis religiosus sub jugo obedientiae specialis, et ex votou obligatus saltem respectu ipsius Pontificis. v Imo rigorose loquendo nulla tunc intervenit circa votum dispensatio. Nam religiosus vovit obedire, non tali vel tali superiori, sed superioribus in ipsum potestatem habentibus. Porro eodem modo adhuc remanet obligatus, post suppositam Pontificis concessionem : quia haec concessio facit tantum, ut mutentur, qui potestatem religiosum obligandi habebant.

PROPOSITIO ΥΙΙφ. - equit Discopus religiosos a votomum solemnium et professionis vinculo solvere. - Diximus Papam id

pOSSe : nunc quaerimus num solus id possit, an vero dispensationem hanc valeant etiam Episcopi concedere. BeSpondendum negativo; estque id extra omnem Omnino controversiam. Quoad regulares exemptos res patet: ut enim posset

Episcopus cum religiosis valide dispensare, deberet jurisdictionem in eos habere : in exemptos autem jurisdictionem non habet: ergo cum eis dispensare nequit. Sed et idem dicendum de non exemptis, quia certum est summum Pontificem sibi reservasse potestatem hanc cum religiosis dispensandi in votis solemnibus et professione. Constat reservat io illa ex

consuetudine. u Sicut potuit Papa), ait Suare Z, vota simpliciau eastitatis ut religionis sibi reservare, multo magis professiO-u num religiosam. Quod autem ita fecerit, quamvis nulluma esset jus Scriptum, Suffcienter ostenderet consuetudo. n De religione, tomo 3, l. c. l8, n. i.)Objicies. - Τradunt communiter doctores, posse Episcopos

495쪽

PARS SEXTA.

eum subditis suis dispensare in cunctis votis, exceptis quiu-que sequentibus sedi Apostolicae specialiter reservatis : voto ingrediendi religionem, voto castitatis integrae et perpetuae, voto peregrinationis ad sanctum sepulcrum, ad limina Apostolorum, et ad sanctum Jacobum Compostellanum. Cum ergo luter haec quinque reservata non reperiantur vota solemnia paupertatis et obedientiae, poterit Episcopus in eis dispensare cum regularibus jurisdictioni suae subjectis; consequenter facere eos de religiosis non religiosos. - Respondeo: cum dicitur sola quinque illa vota esse summo Pontifici reservata, id intelligendum de volis simplicibus; nam ad solemnia quod attinet, a regularibus emissa, certum est Omnia esse Papae reSemvata, ut dictum eSt. PROPOSITIO VIII'. - Quamvis possit Episcopus dispensare indictis quinque votis reservatis, si Meessitas urgeat et sit distiellis ad Pontificem aecessus, id tamen nunquam facere potest quoad solemnia religiosorum vota. - α Non censeo, inquit Suare Z, u potestatem hanc extendendam esse ad Episcopos Sino exu pressa Pontificis delegatione, in quocunque casu et quavina tacunque necessitas excogitetur ... Potestas dispensandi inu voto solemni religionis, secundum praesentem Statum et

u usum Ecclesiae, est valde specialis; quam non legimus una quam Pontifices inferioribus concessisse; habetque tam ii dissicilem usum, ut ipsi Pontisces illa uiantur : ergo nun-α quam licet per epikeiam interpretari in aliquo casu esse a concessam Episcopo. n me religione, t. 3, l. 6, c. 18, n. 5. Nomi'. - Ιn citato capite expendit SuareZ an, seclusa dicta reservatione quoad solemnia regularium Vota, possent Episcopi in eis dispensare. Quam quaestionem solvit assirm live ; et putat reservationem illam non Semper exstitis 3e; a penes Episcopos olim stetisse hanc dispensandi potestatem Nola 2'. - Quod dictum est de Episcopis, dicendum et de praelatis regularibus. Certum nempe est neque ipsis competere, vi ordinariae suae in subditos jurisdictiouis, in votis solemnibus et prosessione religiosa dispensare. Duili eo by Corale

496쪽

TRACTATUS DE IDRE REGULARIUM.

AN ET QUATENU8 SOLVI POSSINT VOTA SIMPLICIA PAUPERTATIS, CASTITATIS ET OBEDIENTIAE, EMISSA IN IIS CO GREGATI DBUS, QUAE STATUS RELIGIOSI ESSENTIAM HABENT. PROPOSITIO P. - Ιn iis congregationibus tenentur religiosi perSeverare, non tantum ob tripleae votum perpetuum, sed insupervi contractus utrinque onerosi, congregationem inter et religiosum.

- Nam in iis congregationibus, etsi simplicia duntaxat vota habentibus, adsunt ex h3pothesi) omnia ad status religiosi essentiam requisita. Adest proinde, traditio illa, quam subprima tractatus parte ad status religiosi essentiam pertinere probavimus, qua se vovens religioui donat in perpetuum atque mancipat; atque eam traditionem et promissionem congregatio rite acceptans, vicissim sese obligat ad providendum ei quoad spirituales et temporales necessitates, et ad non ejiciendum ipsum absque justa causa. Intervenit proinde contractus utrinque onerosuS, religiosum erga congregationem

obligans; ita ut, abstrahendo etiam a votis, laedatur jus com gregationi acquisitum, si religiosus, ipsa invita, eam derelinquat. Quia nempe hoc modo ligant ex natura sua contractus onerosi quilibet.

PROPOSITIO IP. - isi ipsa congregatio consentiat, memo proeter Papam potest religiosos a distis votis solvere, ea commutando aut in eis dispensando. - Nullus enim habet potestatem vota

simplicia commutandi, aut in eis dispensandi in praejudicium tertii. Quando nempe dicitur la isse Episcopum dispensare in subditorum suorum votis quibuslibet, Papae non reservatis, id semper intelligitur, eitra praejudicium tertii. Et res Iaer se

patet: ad validam enim commutationem, aut dispenSationem circa Fotum, Omnino requiritur causa : repugnat autem

adesse justam causam, si commutatio aut dispensatio absque praejudicio tertii fieri nequeat. Et a sortiri eum hac restri-

497쪽

etione intelligenda est potestas commutandi aut dispensandi, quae magno poenitentiario, aut aliis etiam confessariis conceditur. In casu autem quem expendimus, fieri nequit commutatio aut dispensatio absque congregationis praejudicio. Ergo, nisi ipsa consentiat et cedat jure suo, nemo poterit uliquem ipsius religiosum a votis substantialibus per commutationem aut dispensationem sol Vere.. Diximus praeter Papam p cum enim summus Ponti sex sit omnium jurium ad religiosas congregationes pertinentium primarius administrator, bene potest praefato jure congregationem Spoliare. Objicies. - Posset cum religioso dispensari in votis, integra remanente ejus obligati Ono ex contractu oneroso orta persevcrandi in congregatione; et sic praejudicium congrcgationi non inserretur. - Respondeo etiam sic eventurum congregationi praejudicium : uam promissio in ipsa perseverandi, est firmior per vola quam sine ipsis : ergo 'qui dispen- sarci in votis roligiosi, obligationem ejus in congregatione perseverandi minueret : ergo aliquod praejudicium congregatiovi inferret. Et praeterea vix adesse posset justa causa dispensandi, si persevcrare debeat obligatio religiosi permanendi in congregatione. Imo excludit obligatio haec ejusmodi di pensationem : uam religiosus promisit perseverare in congregatione ad normam instituti, id est quatenus religiosus, seu quatenus votis adstrictus : ergo vi solius promissionis seu contractus onerosi, teneretur iterum emittere tria vota substantialia, in quibus cum eo dispensatum fuisset.

Pno siTio ΙΙΙ . - ' eguit Episcopus, quamvis congrestutio non siι exempta, sed ipsius ordinariae jurisdictioni subjecta, pereommutationem aut dispensationem, religiosum ullum a votis substantialibus solvere nisi congregatio consentiat. - Etenimi' nequit valide commutare aut dispensare quoad volum simplex castitatis; quia est de quinque reservatis summo Pontifici. 2' Sed neque quoad votum simplex paupertatis et obedientiae, lieet non sint de reservatis. Nam, ex praecedenti

498쪽

TRACTATIIS DE IURE REGULARIUM.

propositione, obstat praejudicium quod per talem commutationem aut dispensationem congregationi inferretur. Nota. - Doctrina tribus p missis propositionibus exposita, omnino tanquam certa tenenda est, prout a fortiori probant auctoritates, sequenti capite adducendae, ad firmandam cam-dem conclusionem, etiam quoad congregationes status religiosi essentiam non habentes, Sed in quibus intervenit votum, juramentumve aut promissio perseverantis . PnoposiTio ΙV'. - Scholasticos societatis Iesu nequaquam potest Episcopus a votis et statu religioso solvere. - Nam i ' sunt

exempti; unde nequit ordinarius in corum votis, quamvis simplicibus, dispensare aut ea commulare. 2' Ligantur ii scholastici duobus votis Papae reservatis : nimirum voto castitatis absolutae, et voto ingrediendi religionem, id est, profitendi in societate Iesu. Proinde nequit Episcopus in iis duobus votis dispensare. 3' Etiamsi dicti scholastici non forent cxempti, et nullum haberent votum Papae reservatum, Sol Vi non P sent a volis suis et a statu religioso per ullam dispensali nem aut commutationem ab Episcopo factam. Nam ii scholastici sunt in statu religioso, prout expresse declaravit Gregorius XIII. Ergo ligantur illa traditione seu donatione sui,s ictati laeta, et vicissim a societate accepta, quam diximus ad status religiosi essentiam pertinere. Ergo societas jus acquisivit, ut ii scholastici, ipsa invita, non recedant; et jus illud acquisivit quatenus votis perpetuis roboratum. Ergo Episcopus nequit in votis ejusmodi scholasticorum dispensare, quin laedat jus societatis. Sed ordinarius nunquam habet potestatem dispensandi in ullis votis cum praejudicio tertii: ergo non potest in votis Scholasticorum dispensare. 4' Doctrinam illam, tanquam omnino certam tradit Suareg : a Quisu enim, inquit, unquam dixit posse Episcopum jure ordinariou sacere ex religioso non religiosum per dispensationem ... u Si autem sunt vere ac proprie religiosi, ut osten Sum est, u ergo. Deinde licet Episcopus possit dispensare in voto sima plici, iron lamen in traditione et donatione Deo facta, et

499쪽

α religioni propter ipsum : et ideo in aliis religionibus nona potest dispensare cum oblatis seu conversis, qui Se Vere acu proprie religioni donarunt, etiamsi proprie religiosi non sinta ex defectu votorum : sed hi religiosi societati vere se tra-a dunt, et persectiori modo, et cum votis suffcientibus ada statum religiosum constituendum; ergo. Praeterea Eliiseo-u pus non potest jure ordinario dispensare in votis religionisa et totalis castitatis perpetuae : sed hi religiosi omittuntu imprimis votum totalis castitatis, et praeterea promittunta ingredi societatem professam, quae promissio re era eSt O-κ tum religionis...; ergo non potest Episcopus in eis dispena Sare. v De religione, tomo 4, tractatu l0, libro 3, cap. 4,n. 22.) u Infero rationem a priori, cur Episcopus, Vel quis cunque praelatus inferior Pontifice, non possit in hoc vin-α culo quo nempe ligantur scholastici metula lis Jesuin dispenu Sare. Hoc enim Verum eSt, non solum quia includit votau reservata castitatis et religionis, sed etiamsi illa per seu alias reservata non essent, quia includit veram traditionem ei religiosam, in qua nullus alius praetor Pontiseem dispenu sare poteSt. v Ibidem, cap. 9, v. b.

AN ET QUATENUS ΜΕΜBRA EARUΜ CONGREGATIONUM, QUAE ST TUS BELIGIOSI ESSENTIAM NON HABENT, SOLVI POSSINT ΛΒ OBLIGATIONE IN IIS PERMANENDI.

Promotamium. - Dautur congregationes, quae aliquid de statu religioso imitantur, non tamen habent hujusce status essentialia : sive quia ipsius membra non emittunt triplex vinium substantiale religionis; sive quia non emittunt in perpetuum ; sive tandem quia, licet tria vota pauperlatis, castitatis et obedientiae in perpetuum emitiant, nemo tameu vota haec nomine religionis et Ecclesiae recipit, prout sit a prest turis

500쪽

missionis, qui Lagaristae nuncupantur, quique ideo sunt de corpore cleri saecularis, ut alibi diximus. Supponimus hic, eos qui hujusmodi congregationibus nomen dedere, iisdem aliquo modo devinciri; id est, vel votis, vel saltem promissione aliqua in congregatione perseverandi. Siqua enim exstet congregatio, quam ipsius membra licite pro libitu deserere valeant, quoad illam nulla occurrit dissicultas, ut patet. Quo praenotato, SitPROP ITio Ι . - Ouoties intervenit promissio perseverantiae aeongregatione M eeptata, nisi congregatis ipsa consentiat, nemo praeter summum Pontificem potest ullum congregationis membrum liberum tacere, sive a dicta promissione, sive a juramento aut

votis eam firmantibus. - Id probat ratio adducta superiore capite. Qui nempe facultatem habent vota commutandi, aut in iis dispensandi, em non habent nisi citra praejudicium tertii. Quod et in juramentis ac promissionibus applicationem habet. In praesenti autem casu lusurretur praejudicium tertio, nempe congregationi : ctenim promimionem perseverantiae ac in tando, ipsa vicissim sese obligavit ad gerendam de membro

Suo convenientem curam; ita ut Verus existat congregationem inter et ipsius membra onerosus contractus. Ius ergo congregationi acquisitum laederet, qui aliquod ejus membrum

solveret ab obligatione in ea remanendi, aut a juramento vel votis obligationem hanc frmantibus. Atque id verum remanet quamvis congregatio Status roligiosi essentiam non habeat; suia sequitur ex dicto contractu utrinque oner o, qui contractus locum habere potest etiam in congregationibus improprie religiosis, seu a status religiosi essentia deficientibus. Diximus praeter summum Pontificem. Nam licet ejusmodi congregationes status religiosi essentiam non habeant, sunt

tamen ecclesiasticae, ita ut nempe earum bona eretesiasticis bonis accenseantur. Potest autem summus Pontifex de bonis ecclesiasticis omnibus, tanquam Supremus administrator, disponere : poterit ergo disponere et de jure dictis congregationibus in membra sua acquisito; cum jus illud sit aliquod ex

SEARCH

MENU NAVIGATION