Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

a quam aecepit, usque ad excessum quartae partis; quia pos-α tulat gratitudo ut semper plus reddatur quam sit acceptum. v S. Liguorius. I. 4. c. i, u. 2 l. Nota. - Diximus, regulariter loquendo non esse licitum religioso quidquam dare absque tirentia. Quaenam autem lice tia requiratur et sussiciat, expenditur infra. QUAESTIO II . - An et quatenus regularibus prohibitum sit munera elargirip - Ius hac de re desumendum priecipuo est ex constitutione religiosae Clementis VIII, nection ex decreto nuper, praelatae constitutionis declara livo, et Urbani VIII jussu edito. Utrumque documentum in extenso reperies apud Ferraris sverbo regulares, art. 1, n. 67ὶ. Quid juris sequatur

ex iis dispositionibus Clementis VIII, per Urbanum VIII

moderatis, summatim nune exponendum venit.

i' Generatim prohibetur ne ullus regularis ullum munus ulli personae largiatur, aut mittat, sive per se, sive per alios Iet prohibitio comprehendit, tum regulares quoslibet quatenus singulares, tum ipsa capitula et conventus; atque item comprehcndit munera etiam de bovis ex livello seu pensione prinvenientibus, et de quibus libera dispositio religioso relinqueretur.

2' Qui contra illam prohibitionem munera recipiunt a rogularibus, tenentur ad restitutionem. 3 A dicta generali prohibitione exeipiuntur leviora ea lenta et poeulenta : item munuscula ad devotionem vel religionem

pertinentia.

4' In deereto Urbani VIII declaratur, munera a religiosis

utriusque seaeus tribui posse eae causis gratitudinis, conciliationis, benevolentis, ejusque eonservationis, erga ipsam religionem vel conventum; aliisve causis eae sui natura aetum virιulis et meriti eontinentibus p modeste tamen et discrete, eι dummodo id non μι nisi de superiorum localium licentia, ae etiam cum mmensu majoris partis eonventus, si talis e sensus de jure, vel eae constit tionibus seu eonsuetudinibus evusque religionis respeetire, in hujusmodi e ibus requiratur. Duili od by Corale

562쪽

556 TRACTAM DE IUBE REGULARIUM.5' Item in decreto Urbani VIII declaratur, consensum eonventus a Clemento VlII requisitum pro levioribus esculentis et poculentis, nec noti munusculis ad devotionem pertinentibus, non requiri, nisi alias de jure requiratur, et concurrat ambitionis suspicio; et insuper quoad haec non requiri licentiam superioris in scriptis, sed susscere Verbalem. 6' Ex eodem decreto Urbani, in recipiendis benefactoribus, protectoribus vel Ordinariis, non sunt illicitae compotationes et convivia, nisi quatenus status religiosi ducentiae adversarentur.

- γ' Bestitutio munerum quando lacienda est, debet fieri iis conventibus ad quos pertinent munera data Seu miSsa, Si coinmode fieri potest: alias conventui viciniori ojusdem religionis. 8' Qui receperunt munera contra praemissas prohibitiones, in neutro soro absolvi possunt ante lactam restitutionem. 9' Regulares autem qui easdem prohibitiones transgrediuntur, ipso facto poenam incurrunt privationis digni latum et ossiciorum, inhabilitatis ad ipsa, et privationem vocis activae et passivae.10' Per dictas sanctiones non prohibetur, Sed e contra valde commendatur hospitalitas, praesertim erga pauperes et peregrinos. i P Regulares non possunt uti livellis seu pensionibus suis vitalitiis, nisi servata forma praelatorum decretorum Clementis VIII et Urbani VIII, prout a S. Congregatione decisum refert Ferraris verbo regulares, art. l, n. 70ὶ.QU Enio I ΙΡ. - An et quatenus possit religiosus aliquid aereptare vel non acceptare' - 1' Certum Ust eum non posse renuntiare legatis quae ipsi obvenerunt; neque mercedibus quae ipsi pro laboribus ex justitia debentur; quia horum jus monasterio immediate acquiritur; unde iis renuntiando, de bonis monasterii disponeret, ac proinde paupertatis Votum violaret vide S. Liguorium, libro 4, c. l, n. 20 . 2' Potest tamen religiosus absque voti paupertatis laesione,

563쪽

PARA SEXTA.

quidem obligat ad non alienandum acquisita monasterio; non autem ad aequirendum monastolio. Diximus absque voti paupertatis laesione ς nam si conventus ipsius indigeat, et ipse pecuniam aliudve munus sibi oblatum pro suo conventu, acceptare renuat, procurando, verbi gratia, ut id amicis suis aut consanguineis tribuatur, peccabit contra charitatem erga conventum Suum; non tamen contra justitiam vide S. Liguorium, Ioco citato, n. 20 . 3' Non potest religiosus quidquam acceptare aut sibi absumere absque superiorum licentia. Qualis autem licentia requiratur et sussciat, et an sussiciat praesumpta, sive ad dandum sive ad accipiendum, infra expenditur.

QUAESTIO IV . - An et quatenus possit religiosus solemniter professus aliquid per testamentum dare' - l ' a Begulares pron fessi, iam superiores quam subditi, nequeunt condere tina Stamentum. η Ferraris, Verbo regulares, art. l, n. 62.ὶ

Textus juris vide ibidem. Balio est, quia religioSus per SO-lemne votum paupertatis factus est cujuslibet dominii ine pax ; unde repugnat ipsum quidquam habere, de quo per testamentum disponere valeat. Praeterea testari est actus dominii seu proprietarii : porro quilibet ejusmodi actus religiosis interdicitur. 2' u Neque regulares testari possunt ad pias causaS. M

3' u Ιmo neque de licentia Praelati seu superioris. v Ibid. , n. 64.)4' u Neque etiamsi ante professionem Sibi aliquam sum-u mam suorum bonorum reservament, cum facultate testan

5' u Quinimo regularibus professis neque licet testamena tum a Se conditum ante professionem, moderare per viamu declarationis. S. Congregatio. ., Monacelli ... v Ibid. , D. 66. 6' u Possuut autem regulares professi teStamentum a se et sactum aute prosessionem interpretari et declarare, si de-

564쪽

558 TRACTATUA DE IUBE REGULARI . a claratione aut interpretatione egeat. v Ferraris, Verbo testamentum, Bri. 3, n. 37.)γ' u Si novitius ante professionem testari omittat, succedit et in ejus bona, actiones et jura monasterium, si sit capax et bonorum : si autem monasterium sit incapax, succedunt

a consanguinei ab intestato. n Idem, ibid. , n. 4l.ὶ 8' Si religiosus a superiore licentiam petat aliquid donandi post mortem, et is promittat exequi, tenetur praelatus stare promissis S. Liguorius, libro 4, c. l, n. 22).9' Tradita doctrina, de incapacitate religiosorum ad testan-dnm valido et licite, duas patitur exceptiones, quae non parvam disscultatem faciunt. Primo enim certum est, patrem familias, sitos hahentem, qui ante professionem suam de bonis suis non disposuit, posse ea inter filios distribucro vide Suaresium, de religione, i. 3, l. 16, n. 2). Porro dissicultas est in explicando; quomodo religiosus ille post solemne votum, possit valide actum hunc exerere. Varias hujusce dissicultatis solutiones vide apud

Suaresium, loco citato, D. 4. Secundo, tradunt etiam communiter doctores cum Suaresio

loco citato, n. 9ὶ, posse testamentum licite et valide fieri a religioso solemniter professo, ex licentia summi Pontiscis. Id pariter quomodo intelligendum sit, videri potest apud Suare-sium, citato loco. QUAESTIO V . - An et quatenus religiosi, qui simplicia dun- ωoeat vota emisere, valide possint testamentum condere, aliove

modo de bonis suis disponere' - Loquimur de religiosis, qui omnia ad flatus religiosi essentiam requisita habent, quamvis simplicia solummodo vola emiserint, et consequenter bonorum suorum dominium conServare valeant. Porro certum Omnino est ejusmodi religiosos non posse licite absque superioris licentia testamentum condere, aut alio quovis modo de bonis suis disponere. At non parva dissicullas est, num id possiot

saltem valide.

Hanc dissicultatem proponit SuareZ quoad Scholasticos s.

565쪽

eietatis Iesu, in hunc modum : a Bio vero interrogabit alia quis ulterius, an licet alienatio facta absque directioneu superioris illicita sit et sacrilega, valida nihilominus ova-a dat. Cum enim ejusmodi religiosi, de quibus loquimur, et domini sint et propria voluntate sua bona tribuant, ut sup-α ponimus, spectato jure naturae valida est talis donatio. a Nullum autem est jus positivum, quod illam irritet: nama jura quae dicunt donationes vel alienationes a religioso sa-a etas non esse validas, loquuntur juxta antiquum et communeu jus, de religiosis qui capaces non sunt domi uti. Hic autemu loquimur de religiosis habentibus aliqua hona de quibusu possint disponoro ... Nullum autem in*enitur jus specialeu societatis. quo talis alienatio irritetur. Ergo retinet valoremst quem habet jure naturae. α In contrarium autem est, quia religiosus non est sui juris, ii neque habet velle neque nolle. Hi autem sunt veri religiosi; u et quoad hanc partem tam perfecte subjecti, et alieni juris. α lier votum Obedientiae, ac quilibet alii religiosi. Ergo licet a dominium habeant, non habent voluntatem susscientem adu transferendum illud. Propter quam rationem, partem hanc et amplexus est Ludovicus Molina ... Hinc etiam colligit test stamentum factum ab hujusmodi religiosis sine lieentia sui a superioris nullum esse .n Me religione, tomo 4, tractatu lo, 1. 4, c. 6, D. li.)Sic expositis pro et contra rationibus, sententiam suam subjungit laudatus auctor: et Nihilominus sinquit in ego existimost hujusmodi alienationes vel dispositiones ab his religiosisu laetas do propriis bonis sine licentia superioris, non esseu nullas ipso sacto, sed validas: infirmas tamen, et irritabiles et per voluntatem superioris. η Ibid. , n. 12. Quod sint validae, concludit Sua E ex rationibus, pro sontentia valorem affirmante modo transcriptis. Quod autem sint per superiorem irritabiles, evinci putat rationibus sententiae oppositae. Et in confirmationem adducit exemplum de volo a

566쪽

560 TRACTATUs DE IURE REGULARIUM.

religiosis emisso ; quod quidem per se non est irritum, sed tamen voluntate superioris irritari potest. Si vera sit haec Sua resti doctrina, extendenda est ad religiosos et moniales omnes earum congregationum, in quibus reperitur cum votis simplicibus status religiosi essentia. Quoad hoc ejusdem conditionis sunt ae scolastici societatis Iesu ; et caeteroquin rationes omnes quibus nititur Suareχ in dictarum etiam congregatiouum religiosis applicationem habent.

An sussiliat superiorum licentia tacita aul etiam praesumpta, ut religiosus lieite aliquid aceipiat, relineat, absumat. permulet, alteri donei vel commodet.

Supponimus rem de iis esse, quae certo licita erit, modo aecedat sufficiens superioris licentia. De licentia autem e pressa nulla est dissicultas, quia haec certe sussiciens erit. Sed seri potest ut religiosus, etsi non habens expressam praelati sui licentiam, habeat tamen tacitam vel praeSumptam. Taeita dicitur, quando praelatus sciens a religioso aliquid accipi, retineri, vel duri, non prohibet, quamvis lacile prohibere

possit: tum enim Superior tacite ConSentire censetur. Proesuinpta vero, quando praesumitur ex circumstantiis et notis praelati dispositionibus, ipsum vel hic et Ilunc consentire, vel consensurum si rogaretur. Porro de utraque hac posteriore licentia quaestio movetur, an sussciat.

I. Sussicit licentia taeita. id ust, silentium superioris scientis et non prohibentis, cum lacile prohibere posset. Ita doctoreseommuniter vide S. I iguorium, libro 4, c. I, n. 17ὶ. Cavendum tamen est, ut verisicetur conditio haec, quod superior faeile prohibere possit. Nam si dissimulet ne majora eveniant mala, conventus verbi gratiaὶ perturbationes, et murmurationes,

immerito consensus ex silentio concludetur. Diqitigod by Corale

567쪽

PARS SEXTA.

II. Sussicit etiam licentia proesumpta de praesenti; quando scilicet merito praesumitur superiorem hic et nunc, virtualiter saltem, consentire. Et hoc etiam admittunt doctores communiter ido S. Ι iguorium, loco citato, n. l8j. III. An autem sussiciat licentia praesumpta de futuro, qua scilicet praesumitur superior concessurus si rogaretur, contrinvertitur, sed dicendum cum S. Liguorio, et istam ad liceitatem sussicere vide ejus rationes, loco citato). VII.

Quaenam quantitas requiratur ad peccatum mortale contra paupertatis votum.

u Ex Navampo, Azor, Paluus, SancheZ amignant pro mate-u ria gravi quatuor argenteos; plus Vero conventibus pin- η guibus; et adhuc plus, Si res non sit ex pecuniis, sud exu vestibus, libris et similibus. Cardinalis de Lugo de justitia,u d. 3, n. 173ὶ pro conventibus mediocriter opulentis assignatu septem Vel oelo argenteos, si accipiantur a religioso ex dea stinatis ad ejus usum : et plus, si res surripiatur ad usum et proprium et remaneat in communitate. Si vero res surri-n piatur ex rebus communibus monasterii et detur extraneis, a putat Sex argenteoS eSSe materiam graVem. Plus tamenu requirunt Ledegma et Cenedo ...; nam cenSent non esseu mortalo accipere 8 Vel 9 argenteos, ex rebus quae usu nonu consumuntur, modo id non plusquam semel aut bis sat inu anno. Alii, ut Solus et Bod rigueZ..., dicunt requiri ad mat

u riam gravem duos aureos. Alii demum quoad gravitatem a materiae putant idem dicendum esse de furtis religiosorum, is quod dieitur de furtis siliorum. Ο S. Liguorius, libro 4, c. 1, n. 24.) Hanc ultimam opinionem habet S. Liguorius tanquam probabilius fulsam. Consentiunt autem doctores multo plus requiri ad matellam gravem quando religiosus donat alteri religioso, quam si det extraneo.

568쪽

Mihi vero videtur omnino distinguendum inter Varios actus quibus possunt regulares Paupertatis votum tolare. Nempei ' Si religiosus surripiut res monasterii ad eas consumendas in proprium usum, materiam gravem aestimo valorem 20

francorum.

Dixi ad eas eonmmendas in proprium unim ς quia Si absumat ad utendum per aliquod tempus, absque rei consumptione prout si surripiat magni valoris manuscriptum aut librum, postea loco suo reponendum) non erit materia gravis. 2' Si det cxtraneis, materia gravis videntur l0 Danci, Sup ponendo monasterium nec egenum eSSe, nec opulentum. 30 Si det alteri religioso, materia gravis videtur valor 20

francorum.

4' Si recipiat aliquid absque licentia, cum animo illud assumendi in proprios usus, ad materiam gravem requiri videtur 20 francorum Vnior. 5' Si recipiat nomine monasterii Seu praelati, cum animorem donatam in praelati manibus conSignandi, nullum regulariter loquendo aderit peccatum, quia tunc merito praelatus consentire praesumitur. 6' Si occulto delineat absque licentia pecunias resve alias, ad materiam gravem requiri videtur 20 francorum valor.

I VIII.

Quaevam sit speetalis obligatio ex volo pauperialis, in iis religionibus quia ineommuni possidere nequeunt.

bona immobilia possidere ' - η Scire oportet concilium Tridona tinum sess. 25, c. 3ὶ eoueessisse omnibus religionibus,u Minoribus de observantia et Cayuccinis exceptis, i osse habere. bona immcbilia; etiamsi ante eis esset prohibilum ; ct conii sequenter ut possint habere dominium in communi et red-a ditus, usuSsructus, etc. Quia Vero concilium non praecipit

569쪽

PAM SEXTA.

α hoe geniri paupertatis ab aliis religiosis non servari, sedu indulget tantum, ideo, non obstante illo decreto, potestu quaecunque religio illi juri renuntiare, et ideo suam obse a vantiam et obligationem retinere, prout de lucto fecitu societns Iesuὶ, quoad domos professas... De aliis vero reli a gionibus. non constat de hujusmodi renuntiatione. . ssu reE, de retistione, tomo 3, I. 8, c. l7, n. i.)QD, Tio tr. - uomodo intelligendum sit, dietas religiones non posse bona immobilia in communi possidere ' - 1 ' Praeter domum ad habitionem, ecclesiam, et hortum domui conjunctum, nequeunt retinere ullius boni immobilis proprietatem. 2' Miliores et Capueetiit, etiam domus quam iuhabitant, horti et ecclesiae dominium, ex vi paupertatis quam vovent, habere nequeunt; sed tantum usum laeti: unde horum immobilium proprietas seu dominium penes summum Pontificem seu Ecclesiam residere censetur. 3' Dari possunt religiones, quae licet immobilia in sustentationem religiosorum possidere nequeant, habeant tamen dominium domus quam inhabitaui, eum horto et ccelesia. Et ita se res habet quoad domos sessas societatis Iesu vide apud Suarctium, tomo 3, libro 8, cap. 17, n. 7 . 4' Iuru et actiones ad annuas ponsiones et redditus bonis immobilibus adnumerantur vide Suaresium, ibid. , n. 17 . Unde religiones quae bona immobilia habere nequeunt, neque ejusmodi jura et actiones habere possunt. QuasTio In'. - An religiones immobilia possidendi ineamera, possint in remmuni mobilia possidere' - 1' Quamvis exstent religiones quae immobilia in communi possidere nequeunt, nulla tamen est quae nequeat bona mobilia habore, colligere

et ad convenientem usum pro tempore necessario conservare.

2' Hic autem occurrit quaestio, an quaelibet ex dictis religi nibus, possit bona haec mobilia habere in communi ut propria, seu cum dominio 2 a In hoc, inquit Suarez, non potest assi-u gnari generalis regula ; sed unaquaeque religio conservareu debet modum sibi praescriptum. Aliquae enim religionesa observant paupertatem in continuui quoad immobilia bona,

570쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.

quae non recusant in communi proprietatem horum mobseu lium, ut de domibus societatis Jesuin professae suo loco a dicemus ... Beligio autem Minorum hunc singularem modum

a paupertatis se prosituri dicit l). n De religime, tom. 3,

1. 8, c. IT, n. 6. QUAESTIO IV . - An incapacitas dictarum religionum immobilia possidendi excludat etiam fundationes et annuos redditus pro expensis divini cultus, verbi gratia, pro luminari, ecclesim reparatione, paramentis et similibus 8 - Bospondendum negative vido Suarusium, de reti9., tom. 3, l. 8, c. 17, n. 27 . Ratio est quia tunc proprietas harum sundalionum et reddi- tuum non acquiritur Domine regularium, sed nomine ecclesiae ipsorum; et quamvis religiosi actionem habeant ad ea exigenda, non tamen illam habent tanquam domini, sed tanquam ecclesiae suae oeconomi Sed inde sequitur non possc redditus illos ad ipsorum sustentationem converti.

QUAESTIO V . - eo quod Rinores de Observantia et Capueeini sint incapaces legatorum Seu censuum annuorum, an Sequatur irritum esse legatum annuum, ipsis pro sustentatione relictum, et an possit horres in conscientia illud non solvere Z

i' Certum est, et pluries fuit deciSum, dicto8 regulares non esse incapaces hujusmodi legata recipiendi per modum eleemosynoe. Id fuse ingenti documentorum copia probat Furraris verbo legatum, ia 95 et seq. . 2' Dicti regulares, neque per se, neque per Suos SJndicoS aut alios quoslibet possunt eas annuas praestationes Seu legata exigere, aut coram ullo judice pro iis impetraudis agere; et si Secus agant excommunicationem ipso facto incurrunt. 3' Legatum non est irritum, nec potest haeres tu conscientia non solvere. 4' Si nolit dictis regularibus sponto, per modum eleemos i:ae, illas praestaliones

erogare, ad fabricam S. Petri ob facultates ipsi a Bomanis Pontificibus tributas) devolvuntur; quae per Se vel ministros

Nempe prostentur Minores et Capueeini, se non habere proprietatem, eliam tu eommuni, bonorum mobilium, quibus utuntur, sed duntaxat merum usum.

SEARCH

MENU NAVIGATION