장음표시 사용
481쪽
- Verteit liet hart naer myn geboortStadi Muten, et aliis multis locis testatur 3). Semper enim patriae civitatis laudes, data opportu-tate . nOSter ad coelum eXtulit. Patrem habuit cognominem, matrem Saram Kranen, Petri filiam, qui Aritversiae natus, suae aetatiS more, RhetoriceS nomine, poesin eXercebat. Inde testatur rerum hujusce temporis callentissimus idem et accuratissimus auctor Gerh. Brantius 4 mositus Vondelio dictitare solebat: is Te poetam esse non miror, cum dotem istam ab se mo tuo Kranen acceperis. Ceterum Pusti Vondolii pater pileorum fabrica vietum quaerebat, quo deinde opificio relicto, Colonia- Agrippina profugus, ad aliud vitae genus sese contulit. Cum enim et ipse et conjux ad TελΠο- baptistarum pacis amanti SSimam Sectam, pertineret, parvulo adhucdum filio, in Belgium migrare decrevit. Ibi , ad finem vergente bello Hispanico, renata libertate, Τελεῖο - baptistis, ceteriSque Reformatis Christianis, suam Sectam sine metu et ex animo profiteri licebat. Hac igitur libertate friti cupiens, cum conjuge et liaberis , primum Franc urtum, inde BremGm Petiit, unde in Hollandiam est advectim tanta iter faciens frugalitate et modestia, ut auriga, quo fuerat usus, saepius dictitarit et si sibi Posephum et Mariam itineris comites esse videri. In Hollandia primum Trajecit ad Rhenum deinde Vero, animo mutato, Amstelae mi quae urbs, illo tempore, navigatione et mercatura, ita vigebat, ut quae maxime migrando sinem imposuit, victum non tantum, Sed et postea lucrum nactus. Summo igitur jure Nostrum inquilinum sibi civem Amstelae menses vindicant, puerilem aetarem, ceterataque ad nonagestinum et Secundum annum fere totam, hortuit in urbe eXegerit.
Jam mature in eo verum fieri coepit dictum illud celebratissimum: is non fieri sed nasci
482쪽
se poetas. V Doctrinae enim et eruditionis commoda, per angustias rei familiaris, ipsi minus obtigerunt. Id, ea praesertim aetate, qua non admodum Literae Nostrae excultae fuerant, efformando eximii adolescentis ingenio, multum detrimenti adtulit. si Adsis rat s) poeticum ingenium, deorant Omnia , quae Drmando et excolendo ingenio per-ὐ necessaria merito habentur: Sermonum Veterum cognitio, facultas Latinos et Graecosia legen6i, ex divina illorum poesi mella sibi conquirendi; deerat omnis illa doctrina, se qua ars poetica , in sollertissimis ingeniis , tanto opere indiget Sola eruditionis
origo et fonS erant opera, ea jam aetate, a poetastris, nostro sermone 'constata. Quid itaque est quod miremur, prima Vondosii poemati an ut fert adolescentum ingenium) nimiis, vel nullis, ornamentis insignita fuisse Τ meritis enim rudia ista et incomta primoris dia non plane fuisse destituta, vir summus Ho tius testatur 6 . - Εn Koster, Vondelen, Ire oo en Victo*n, se Die nu al toonen wat et' hier namaeis gullen ηyn. Quod testimonium si anno MDC datum esse reputemus, Patebit jam anno aetatis decimo tertio innotuisse Vondelium. S. 3. De primo tragico speciminc. Decennio post, anno aetatis vigesimo tertio, UXorem duxit Mariam Mogam, cujus pater, Coloniae natus, ornamentis sericis vendendis, Vitam cum lucro agebat. Noster vero, mercatura conjugi relicta, poesi sese totum tradidit, et, biennio elapso, primum edidit Tragicum specimen, Pascham, sermonis elegantia et enthymematis, prior, ' bus opusculis praecellens. Id in Arabantio Coetu publice fuit actum. Ceterum haecce tragoedia, multis rudioris ingenii et imperitiae maculis foedata, cum luculentissimis, provectiori aetate editis, Nostri tragoediis c Lucifero e. g. et Gabberto, stelio , minime pari numero potest haberi, a quibus aeque distat, ac primum tirum culi alicujus in Literis exercitium a peritissimi praeceptoris celebratissimis operibus. Cujus rei in ipsis temporibus caussa quaerenda videtur. Nempe in ipsa Vondeta aetate, et paullo antea, ut in plerisque Europae gentibus, ita apud nostrates, cum omnis poeseos, tum inprimis Scenicae et Tragicae incunabula, rudem inscitiam redolebant.
483쪽
Pfavissimae ) Rhetorum fabulae, scitis personis ad fastidium oppletae, omni vero simili actione, omnibus fere animi affectibus, earentes, unica erant in Belgio nostro, artis tam egregiae, specimina. Fatemur ineunte seculo decimo septimo, binas Tragoedias, Baetonem et Gerlardum a Velaera tium edidisse , locis ad movendum animum idoneis, sublimibus poeticis ornamentis, minime orbatas; sed, ut istae consummatum Tragoediae exemplar posteris traderent , longe aberat. Quonam itaque pacto Vondelii , in noribus multo, ad eXc Olendum ingenium, fontibus usi, primis Tragoediis magnas corruptae Poeseos tragicae in Be io notas inhaesisse miremur 8 Sequentibus vitae annis, interiori ut suo loco videbimus 'cum veterum Tragoediis familiaritate contracta, ab . iis artis suae regulas ediScere noster conatus est 8 , neque in n61inullis saltem ex P terioribus in hoc genere operibus , tantis exemplis imparem plane scse praestitit P . Sed, cum ab hac parte nimis illorum vestigiis inhaeserit, ab illa in gravissimos et captu dissicillimos artis recessus non satis sese penetraverit,' non ubique idem atque illi ait, git gloriae fastigium; neque Vondelii Tragoediae, licet 'maximo jure, propter pulcerrumos, sublimissimos et ciendis affectibus aptissimos, locos, exquisitam o et majeStare imSignem , dictionis gravitatem, tanquam poemata laudentur, easdem, quaS vetereS illae, tragicae perfectionis laudes meruere. Iis praemissis adi disputationem redeamuS.
. De reliqua Vondelii vita, ceterisque Tragoediis., Ahn6 MDCxm, Vondelius, cum sese Literarum cognitione indigere sentiret, ut in arte,
Prudens saepe fuit Noster, ae Graees et Romani Tragoediae inventores i diverbia nonnulla, eXtra decori fines progressa, Veterum exemplo servi iter inhaerens suis ira Mui1Κ-im fiscui . - Λ, alia parte veterum negIigens, nusis quam fere tu dilogis arbitrium de dictis et factis choro tradidit, quem, aliis personis scenam ingre8Sis, fere SemPer remo 'it. Cum autem illa chori, pro populo universo agentis, cui diserte SchlegeI, Gesch. d. Toneeik, en 'ρηφοφοδεν, parte I. libertas veterum Dagoediis sit propria, non satis in artis suae recesbus sese penetrasse Nostrum patebit.
484쪽
quam excolendam statuerat, progrederetur, huic desectui supplere voluit, Gornherti, aliorumque, in senectute Literis ediscendis Operam navantium, exempla secutus. Primum apud Angliam quemdam, deinde apud Frisium Abbamam, in Scholis Latinis praeceptorem, ulterioris cognitionis fundamenta posuit. Deinde diversissimi argumenti plurima poemata conscripsit, in quibus, ut Si omnibus, at plerisque tamen, ingenium a natura efformatum, singularis vis et elegantia dictionis eminent. Ceterum neque mihi propositum est ista omnia enumerare, neque in Carminibus Ethici et Lyrici argumenti Vondelium sequi, cum Literariam tantum notitiam sim dat rus, deinde vero ad Tragica sola deflexurus specimina. Peractis hisce studiis, alteram Tragoediam Noster edidit, Hieroubmas Vastatas, quam deinde ex prioribus scriptis, quae, exemplo, rapidis flammis tradi jusserat, Solam servandam est arbitratus. octo demum annis post quibus infrina laboravit valetudine) novo ardore, poeticis studiis operam dedit, multos, nec minimos illos, brevi
tempore progressus faciens, m tu, Reati, Breonii anno MDCXXV, Literas Gra cas et Logicam Gndelium docuit aliorumque meritis celebrium virorum ope adjutus. Hoc autem prae ceteris admiratione dignum est, quod tantis domesticis laboribus, molestiis et aerumnis, tanta paupertate et miseria, praepeditus noster, artem libero, si ulla alia, et sereno animo indigentem, excoluerit. Rixae de religione, lites de politices stur dio motae, infirma corporis et animi valetudo, frater, qui ipsi fuerat conjunctissimus, Guillelmus, immatura morte peremtus, iter in Daniam, erepta sibi, tristissimo fato, dilecta conjux, mulctae pecuniariae inflictae , grande aes alienum a dissoluto filio constatum, dolor paternus, in senectu e summa pauperies, vile munus ipsi delatum, quodque; maximam diligentiam requirebat, Poetam nostrum, cui de filio filiaque, tenerrima aetate
exstinctis, taceam haud impedivere, quin innumera carmina, versioneS multas e Graeco Latinovae sermone in nostrum, et triginta Tragoedias ederet, quarum novem- ex Latino Graecog ue Sermone, patriae linguae traditae. Harum nomina sunt: Troades Senecae,
Hippolrtus , Hecuba ejusdem: Posephus sive S hompandas, ex Grotu Latina Tragoedia cognomine, Electra , Oedipus TFrannus , Hercules Trachinius ex Sophoclis , Iphigeniam Tauris et Phoenis ae ex Euripidis Tragoediis. Illarum, praeter jam dictas Pascham et Hierosobmas Vastatas , Palamedes , Messalina deperdita ob actorum imprudentiam, Satyram hujusce temporis in hae Tragoedia sua rentium, a quibus sibi cavendum Vondelius est ratus Virgines , GIsbertus Amstellus, Frρι es Sauli siti , Iosephus in Dothan, in AtDp o , UPetrus et Paultas , Maria Stua νώ, dolomo, Lucifer, Samoneus , Pephta, Darides ExsuI , idem in Regnum re titu-
485쪽
etis, Saam us, Adonias, Fratres But νi, Phadton, Adamum exul, Mn hinus, Nom us, quibuS unum drama addiderat c 1o ). Ceterum observandum non minus est quam dolendum, tantum virum, non pleno jure. a Reformata, quae dicitur, Christianorum secta sibi posse vindicari. Anno aetatis sexagesimo et Secundo G clius, non , ut Opinatur Branditus , matrimonii spe, sed miraculorum et solito majorum rerum amore allectus, Romano-Cat obcorum numero sese adjunxit, eadem, sive sit illa puerilis ratio, sive simplicitatis negligentia,) veri ignorantia deceptus , qua pueri Varios colores expetere, qua Gentiles plures Deos unius et omnipotentis cultui solent praeferre. Cujus rei nisi maximus. et non optimus ille, in Nostri tragoedias effectus fuisset, mentionem nullam facturi fuissemus. Ultimum, jam mortis limina adeuntis, Vondeui opus in Tragico genere fuerunt Ve siones Phoenissarum et Herculis Trachinii, quas octoginta annis uno major confecit. Obiit senectute confectus, die Februarii X, anni MDCLXXIX. cum nonaginta anniS, dU bus mensibus, diebus undeviginti, adeoque septendecim annis Euripide diutius, septe Sophocia brevius, viXiSSet.
DR VON DELII IN GENERE TRAGICO VIRTUTIBUS. S. I. Pro gomena.
I t de alicujus, in quocunque vitae genere, virtutibus agamus, primum videndum est, quaenam ad perfectionis, in hoc genere, culmen requirantur, deinde, secundum tempora ex locos, judicium est ferendum.
486쪽
Tempore Vondelli 1b Tragica scena, apud Nostrates, ad Graeci moris formam sese composuerat, nondum invectis illis Franco-Galloriam Subtilitatibus. - Morem hune SerVavcrat patriae lumen Ho tius, VonLoi fere aequalis. Haud igitur fieri potuit, quin NOSter, hoc fere unico usus eXemplo, eodem modo TragoediaS Suas conficeret, immo majori etiam studio illorum vestigiis adhaereret, quippe qui diligentius in hoc genus incumberet.
Hae de caussa spectandae nobis erunt leges, ad quas Graeci suas Tragoedias accommodarunt; cum Vondelius Graecos , Latinosque Graecorum imitationi suam , in hoc genere, Praestantiam debentes, plerumque Secutus sit; quod si hisce, pro Viribus, Satis feciSSe Vondelium probare queamus , de ipsius in genere Tragico virtutibus constare
Et quidem conjecturas doctorum virorum de Tragoediae ortu, ipsius artis fata, hie tradere, nemo a nobis exiget. Rem ipsam definire, ut inde necessarias Veteris Trago diae Virtutes effetamus, minime a proporito erit alienum. Tragoediam veterem, a qua tanto opere nova deflexit, ita desinit c ab Aristoteles:
Εςιν ουν Τραγῆλα- πράξεως σπουδαἱας καὶ τελείας , μέγεθος εχουσης ,εκαστου των εἰδῶν ἐν τοῖς μοιρίοις δρωντων , και Ου επαγγελίας , δι' ελεου καὶ φόβου περαίνουσα.
Est igitur Tragoedia imitatio actionis probae et persectae, magnitudinem habentis, m SuaVi Sermone, V habente scilicet numerum , harmoniam et elegantiam) se separatim is 8ingulis formis in partibus agentibus, et non per enarrationem , Sed per misericor is diam et metum progressa c3 P. VJam ex hacce definitione essicitur, ut AristotHem sequar quem sibi proposuisse 'sed lium, ex praefatione ad Tragoediam Pephta, us de aliis locis taceam, manifestum est bonam Tragoediam sex partibus contineri: Fabula, Sive rei gestae imitatione, moribus, convenientibus scilicet illis, quos imiteris, et Sibi Semper constantibus, dictione , s eundum Horatii dicta 4 , personarum indoli accommodata, sententia, apparatu, reis τ Videatur poeta Clar. Βωer6Hus, Praef. ad oeil. Dr. versionem Ed. L p. s. ab In rite Poetica, C. VII. Ed. Dur. p. in fine. 3 Alia definitio praesto est in R. P. Brumo, e Socs v, opere celebratissimo Le Theatre Hes Grees, ibique in Di q. de Tragoediae Origine; cadeatur Ed. Ainstelae . anni I732, Τωm. I. pag. 73. et aput Horatium A. P., aeversu 95 - 135. ψ ibid. Conferri inter alios metetur Sohisael, Gesth. der ToneρHunst en Doneelpoeu, verti dostr N. Ga γε pen, liber qui te atur dignissimus.
487쪽
II gestae tempcribus idoneo, si tandem Versuum compositione. Veteribus Pambicum carmen maxime placebat, quo, in rebus gravis. imis pertractandis, saepe inviti utebantur. Noster vero sermo cum tali metro prorsuS Sit impar, gravissimum, Epicum nempe sive Ueroicum, sibi Vondebus elegit. ia Spectentur deinde in veterum Tragoedia necesse est: Prologus, Disodium, Exodus et Choricum. Prologus exordium quoddam erat, quo Tragoediam spectantibus, ad ipsam fabulam intelligendam , via patefacta est. Disodium, nexus, sive rerum perturbatio qua dam, ea praesertim de caussa inserta, Ut intentior servetur animus. Exodus, Solutio
totius rei, quae Episodio quasi aenigma est facta s ).
InprimiS autem requirebantur unitas loci, to oris, actionis, in personarum denique numero PrudenS parcimonia. Cnoricum carmen, a quo fonte tota Tragoedia fluxerat, Vario Metri genere conditum, actorum colloquiis interfectum erat; id autem, Sive a Populi, Sive a Seniorum, Sive a sacerdotum choro, musica et saltatione celebrabatur. Chorus ille totius fabulae vinculum erat, audientium visentiumqtie animos leni et grati OSO, Vel, re postulante, graviori carmine, ad majores affectus sensim sensimque praeparando. Rerum a .principibus gestarum testis erat perpetuus; quod pro tanta temporum , quibus maxime apud Graecos ars scenica viguit, libertate et simplicitate, nullo pacto mira dum 6 . Assiduum, si interjecta carmina excipiamus, factorum dictorumque arbitrium agebat. Carminum autem argumenta potissimum eligebantur: laus Deorum, virtutis , Heroum s vel antea factorum accurata consideratio, Lyricam formam induta. Jam vero, quod maximum essiciat, inter veri nominis Comoediam et Tragoediam , discrimen, Argumentum esse nemo infitias ibit. Argumentum Comoediae exodum hilarem, Tragoediae tristem requirit. Tristitiam in genere quae moveant, duo sunt, Misericordia nempe et Terror. Hisce igitur accommodetur Tragica fabula necesse est: quod ut si ret, binas vias Tragoediae parentes invenere: περιπλειαν αναγνωρισινο id eSt: comm
lationem ut definit Aristot. l. cit. status felicis in pejorem, sive ex bona in adversam fortunam subitam ruinam, et personas antea non satis cognitae agnitioncm, quae
metum . misericordiam, vel utrumque, movere debent, ut ex Oedipo Dranno et Electra Sophoclis patere quis neget Requirebatur et tertium a Veteribus , nempe παδες. Volebant scilicet a spectantibus dilucide statum doloris et videri et intelligi , in quem περιπέrεια agenteS dejecerat: eX quo
S De hisce omnibus vix ullus e recentioribus, qui conseratur, dignior videtur Boiuavis, A P. C. Iri
488쪽
quo in Veterum Tragoediis effectum est , ut longior ipSis Exodus, sive actus quintus, quam vulgo nobis, eSSet. Non enim mist, a scena, agenteS discedere solebant, quam omnia absoluta forent, quod hodie rariuS Observatur. Quam Saepe enim, de statu perusonarum, animis haerentes, a εpectaculo hodie discedimus Quam saepe ita subtila absolvitur, ut plurima desideremus 2 Spectabatur denique Tragoediae Scopus, qui, non, ut nostra aetate, contemplantium fere oblectamento, Sed Virtuti et religioni Promovendae, erat accommodatus. Qua de caussa Exodus omnium fere Veterum fabularum est, vel Poenae Numinis laesi voluntate, ab homine aliquo scelerato Sumtae, vel hominis justi integrique salus restituta et vindicata: quod ut essiceretur 7) nunquam περιμετει , improbum miserum bonam nancisci fortunam, aut . Virum, omni parte probum, malis adfligi licebat. Haec igitur Tragoedia vetus, hae partes , hae normae fuerunt, quas sibi Noster imita das proposuit, ad quarum exemplar omnia censuit accommodanda. Quod si in istis virtutes et merita fuerunt, et fuisse quis neget y eisdem virtutibus, in genere Tragico, consequendis Noster incumbere debuit: qui si conatus feliciter ipsi cessit, virtutes in genere Tragico illi nemo detrahet. Si praeterea, majestate, elegantia, Vi et gravitate dictionis, quae et nunc magni habentur, multos vicit, merita et nunc Vondesio esse adsignanda patebit.
V delii Tragoediarum, in genere, doudicatio. Lieet in nullo Nostri poetico opere non emineat eXeelsum, elegans, magnum et grave ingenium; attamen in nullo tanta dicendi Vis atque peritia, in nullo tanta merita, quanta in Tragoediis, inveniuntur. Ex isto scripti genere, quod secundum Verissima Veteris poetae verba) omne ceterum vincit gravitate , magna Vondolii mens , ad quodvis elatum et austerum ab ipsa natura formata, Suavissimum oblectamentum , maXimas delicias, petebat 8 d. Latissimus ibi patebat campus ad exercendum 'summoque studio excolendum ingenium. Pulcerrima ibi occasio dabatur, illecebris gravis et clati scripturae generis indulgendi. Suul, aliorumque animum, picturis sublimibus, misericordiaeque movendae idoneis, evehendi, affectusque ita vehementissimos excitandi, data ibi opportunitas l
489쪽
Itaque quid est, quod miremur, nobilissimo illi sed et dissicillimo Poeseos generi, divinam suam artem nostrum consecrasse Τ Quid mirum Vondotii, cujus, ut Vidimus, animus domesticis et externis doloribuS fractus ad tristitiam vergebat , tantos in arte tristitiam movente progressus fuisse Τ Quid, istis perpensis, denique mirum est, tali successu . omnes fere Nostri conatus insignitOS fuiSSe, ut, quorum in percipienda divinavi poeseos animus non plane sit hebes, ii omnes, lectis Vondeisi praestantissimis Tragoediis, lectis pulcerrimis illis et omni laude majoribus Choricis carminibus, indignatione, misericordia, gaudio et dolore, spe et metu , in alium quasi orbem rapiantur, et sui obliti, ea, quae lectione perceperint, oculis credant supposita ΤS. 3. Singularum Tragoediarum consideratio. Multum sane proficerem , si in laudem, Vondolii data ab aequalibus testimonia, in
singulas Tragoedias, possem invOCare. In omni enim κρIGι, temporum et locorum magiama semper ratio eSi habenda, ne, nostrorum morum studio perducti, perversam sente tiam feramuS.
Sed monendum est, nonnullas ex Nostri Tragoediis ejus fuisse argumenti, quod commendare, cum temporiS Saepe iniquitas, tum ipsius poetae culpa, aliquoties vetuit. Ita Palamedem vivo Uyndebo nemo laudare est ausus : hanc enim fabulam Veteri Como Hae, quam Tragoediae Veterum, Similiorem esse, quis nescit 7
In Maria Stuarta et Petro Paulloque Apostolis Romano - Catholicae religionis praeeeptis Vondelius, at mostio quam maxime displiceret. Deinde etiam ob pessimis c loribus depictam Reginam Anglica Elisabet iam in jus fuit raptus poeta , mulctaque pecuniaria adflictus, quam poenam, ob publice actum Palamedem, jam semel erat χ
Ego vero iis, quae praesto sunt, testimoniis, ubi datur occasio, utar, quae Sententiae meae tanqUam argumenta adjiciam; aequo non minus, ac fuit HuFdocoperi, animo ad laborem memet accingens 9y. In me rosobmis Vastatis, altero Tragico Nostri specimine, argumentum aptum Tragoediae desideramus. Partes a Veteribus requisitae non omnes adsunt. Status Commutario et Anagno risis desunt; multa rudi oris ingenii vestigia passim inveniuntur. Haud
490쪽
tamen ita se res habet, ut pulcerrimis, et ad assectus movendos aptissime excogitatis, I eis hocce poema prorsus sit deStj tutum. Eminet enim , ut luna inter sidera minora, ira inter locos, qui legantur, minus dignos elegantissimus ille simulque artificiosiss mus Chorus, primus in altero actu , famis mala et OppreSSa: urbis calamitates continens. in dilogis autem finis primae scenae primi actus, qui citetur, dignissimus. In Palamede, praescripta Veterum accuratiuS et diligentius Observantur. Optimus est prologus: indoles personarum ubique Sibi, conStans. Oppressus et cruenta nece trucid ius vir integerrimus horrorem Spectantibus incutit. Decora quies principis viri jam in
mortis limine stantis; ipsius Verba Iob cum Socratis in carcere dictis II) pari numero fere habenda; dignum, falso accusantibus inimicis, silentium, vel brevissima ut
pro re nullis argumentis egente) responsa; animus nullius sibi conscius mali, admiratio. nem , adorationem, inquam, sibi nostram depoScunt. Animum terrore complet 'oppressorum nefaria crudelitas. Neptuni praedicta de Numinis laesi Vindicta, calce sceleratorum calcem premente, demissa nostra et indignatione tumentia praecordia sensim sensim que deliniunt. Chorus tertium actum concludens, omni laude major videtur, c licet in eodem contra temporis locique colorem peccetur). Appendix vero illa, qua ex Graecorum castris, nullo adhibito intermedio, in Priami regiam migramus, minus/placet; obstrepit enim Ioci unitati. Ceterum pulcerrima ista Tragoedia nos invitare videtur, ad A quendum in ulteriori vita . Iustum et tenacem propΟSiti Virum, quem Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni
Mente quatit solida. - Ιa De G1sberto Aemstilio verba viri nunquam non laudandi, Hugonis Grotii, proferre liceat. Is ex Lutetiis Parisiorum ita fere ad Vondelium, missa Sibi hacce Tragoedia, scripsit Iab: se Quodsi de opere isto, quae sentio, effari Velim , timeo, ne in me si suspicio incidat, dedicationis ossicium elogiis aliquo modo remunerandi, quod, neque
se hac neque alia via, me Secundum merita POSSe, Sentio. - Opus illud, optimo et se elegantissimo partium neXu, sapienter quaeSito argumento, tenero affectuum motu, se fluentissimis, sed et conjunctissimis, versibus, undique eminet. V
