Dissertatio medica de indicationum doctrina ...

발행: 1818년

분량: 654페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

FREDERI CI EGEL IN G,

QUAM

563쪽

PRAEFATIO,

aeua tantum de causa hanc quaestionem elaborandam decrev/, euod semper maxima mihi visa sunt commoda , quas ex paulo fusiore tractatione alicujus quaestionis medicas ad eos, qui salutarem artem discunt atque curant, redundare necessario debent. Imsuper Clar. OOsterdykii, carissimi nuper, nunc eheus defuncti Praeceptoris , qui haud remeI de utilitate recte cognitae indicationum doctrinae mecum locutus fuit, me impuluauctoritas ad hoc suscipiendum opus. Nec nullas tandem stimulus mihi fuit spes, licet minima, acquirendi praemii, quod ex Legibus beneficentissimi nostri Regis illis erog eum est, qui studium et industriam tali opella Praeceptoribus probent. Laetus igitur ad hunc laborem accessi, sed in ipsa tractatione sensim sensimque tam clare mihi quaestionis di cultas atque amplitudo patuit, ut jam pluries de proposito abiciendo cρgitaverim o perspectum enim in Hes magis Zabebam, minimo viros memfluis materiae osso aequales. Verum Spes etiam valida solatur compede Vinctum. Crura sonant ferro, sed canit inter opus. Nemo certe, me novi quid de hac doctrina prolaturum , de qua jam tot doctissimi viri scribendo et commentando egregio fuerunt meriti, exspectare poterit. Igitur ius A a coia

564쪽

collegi modo atque exposui, quae optima esse et maximo scopum quaestionis ferire vitatvisa erant. Verum praeterea hic illic mdam quoquo qValcmcunque sententiam modesta proponero ausus sum, quum ictum tractstioNem , quos non nisi aliorum sententias et

dicta referret , a Nob. Facultato requiri non possc crodorem. Denique in his omnibus , quantum potui , bxcvissimo versatus sum , ne Ciar. Professores qui de hac scriptions judicaturi sint, nimis lectionis taeddat. Quam eamdem ob causam illa, quae in chartam primum conjeceram , minus claro , ut fit, eaposita , etsi fusius explicare , et nonnulla addero constituissem , tamen ut tu quam constrin re malu quo citius et facilius loci ros, quae in hac dissertations contineantur, perspicorent. Latini autem sermonis facultatem mihi fere deesse fateor, nec unquam hacce lingua publice scribendo huc usque usus fueram. Ut igitur errata, quae irrepserint, benevolo condonent Iectores doctissimi, etiam atquc etiam rogo. Atella haec foro 1unt, Haemonenda haberem

565쪽

DISSER ΤΑΤΙΟ MEDICA

INTRODUCTI

Antequam tractationem' de doctrina indicationum ipsam aggrediar, breviter quaedam videntur monenda de variis veterum rationibus et systematibus in Medica arte, inde a priama hujus Origine, usurpatis, ut sic quodammodo pateat ipsius doctrinae indicationum origo et incrementum, primum rudi, illius et incultae, dein magis ac magis elaboratae et in aegrorum salutem adlaibitae. De prima origine Medicinae vix aliquid certi statui potest; hinc nihil de temporisbus ante Hippocratem dicturus sum , nisi quot Medicina primam suam originem d beat empetriae, i. e. eXperientiae ab omni ratiocinio vacuae, simplici nimirum effectuum observationi absque ulla cognitione causarum , vel harum ad illos relatione. Ιm crementum deinde dabat arti sanandi memoria eXperimentorum, quae obtulerant prae greSSa, deScriptiones morborum, remediorum, eorumque effectuum, in columnis, tabulis et parietibuS templorum, aegrorumque in triviis et foro expositio. Sic Sensim sensim que aliquos Medicina progressus fecit usque ad tempora Hippocratis. Hippocrates autem, qui ab i anni posteritate Medicorum princeps ac Medicinae pater jure habetur, vixit anno A. C. N. 46o, Sapientia et facundia praeditus summis; qui, quamvis longe abhorrens a ratiocinio vago, et scientiae suae fontem petens ex praxi, A 3. O

566쪽

observatis et experientia, semper tamen analogiam adhibuit, caute deductis ex multoties repetita experientia conclusionibus, quae ad bΠn usque diem sere omnes veritati congruae habentur. . Ne Medici empetriam arbitrariam Seetarentur, curam semper instituit secundum certas regulas, quas indicationes Vocant, quaeque in Suae theoria pathologiae erant fundatae. Prima semper ipsi fuit, illa que generalis, indicatio, sive regula, motus salutarcs naturae observare, illosque pro circi stantiis modi are. Demonstravit, ratiocinium, experientia non fundatum, semper in detrimentum Medicinae ruere, et hinc maximi duxit multas observationes et diuturnam eXperientiam, atque his superstruxit

systema Suum practicum, in qua doctrinst, ita dicta, Hippocratica quasi fons haeret omnium progressuum, quos deinde fecit Medicina. Sic omnium certe primus ille senex quoddam Medicinae rationalis fundamentum praebuit, non illud quidem ex omni parte perfectum, Sed tale tamen , qu0d Omnium seculorum et approbationem et imitationem

mereretur.

Verum e contrario ita dicti Dogmatici, cujus doctrinae fundatores fuerunt Thessalus, Draco et Pobbus, anno A. C. N. 37o , ex systematibus Philosophorum ante Hippocratem , ex doctrina ipsa Hippocratica male exposita, nec non ex Systemate Platonis, primum hauserunt, et Μedicinae fundamenta non in observationjbus et experientia, verum in ratiocinio, tantum esse ponenda statuerunt Dicebant quidem, se esse Hippocratis sectatores, Verum et in praxi, et in libris, quos in lucem ediderunt, maximopere ab Hip- crate differunt. Hic enim nunquam experientiam . et observationes transgrediebatur, dogmatici vero etiam necessariam ponebant ab uitarum causarum: notitiam , Statuebantque omnia illa, quae observantur in homine, esse maxime fortuita, fallacia atque mutabilia, et talia idcirco Medicinae fundamenta praesere non posse, sed omnia a primo eXOrdio esse indaganda, ut veritatis certiores fieri possent. Risu digna multa, sed et momentosa nonnulla proposuerunt; variorum autem hujus doctrinae Sectatorum variae saepe la runt opiniones. Sic Herophilus hi timoralis erat pathologus, qui Omnium morborum causas posuit maXime complicataS, quas complicatis etiam remediis amovere conabatur, ita ut hinc simplex praescribendi methodus Hippocratica fere obsoleverit, et ad hoc usque tempus absurda talia remedia a nonnullis in usum vocentur, quorum exempla sunt Pheri ca Andromachae et multa alia; Erasistratus vero omnes morbos ex vitio solidorum et errore loci derivavit. Omnes autem Dogmatici de eo semper consenserunt, a primis indicationibus et generalibus incipiendum esse, si bene methodum curandi instituere volu Tis, atque ex illis, quae generatim dicta et clare patefacta sint, invenienda esse ea, quae Speciatim valeant. Illorum methodus medendi in genere simplex erat , quam .im lius explorati fuissemus et in formam Hippocraticam redegissemus, multo majorea prin

567쪽

eri, sus ars Apollinea fecisset. Notari autem meretur jam iis temporibus cui Ceseus refc Praefat. p. 3.) Medicinam in tres partes diductam fuisse, Diaeteticam nimirum,

quae solo victus regimine, Pharmaceuticam, quae medicamentis, et Chirurgicam, quae manu et instrumentis mederetur. Post Herophilum et Erasistratum, anno A. C. N. 25o - 8o, alia secta florere incepit

eorum, qui se Empetricos appellarent, ducibus imprimis Serapione Alexandrino et Philino Coo, quos Apollonius, Glaucias , Heraclides et multi alii secuti sunt, etsi ab aliis Aoron Agrigentinus pro Empetricorum principe habetur. Medicina illa Linpetrica

vocatur, quae Sola experientia, simplici observatione effectuum et analogia sive ratiocinio eX comparatione Status praeteriti cum praesente ad futurum elicito a nititur. M si tum debemus huic doctrinae, quum artis observationes faciendi quamplurima dederit praecepta, quibus ad hoc usque tempus praestantiora dari nequeunt, et multo magis progressibus Medicinae profuerit, quam secta ista Dogmatica. Multa tamen dederunt Empetrici praecepta noxia et in perniciem Medicinae ruentia, Sie, e. g. morborum caUSarum Occultarum notitiam vituperarunt, Anatomiam et Physiologiam nihili fecerunt, et praestantissimam indicationum doctrinam neglexerunt. Magnopere autem quamvis a Dogmaticis differrent, methodus tamen eurandi semper fere eadem fuit, cuti nos docet GaI. de sectis ad eos , qui intro c. p. 12.) Postea vero hujus doctrinae sectatore&hypotheses citra omnem experientiam formarunt, sibique Systemata finxerunt, ex quorum institutis et praeceptis porro omnia experimenta et Observationes eXplicabant, . atque

sic ad doctrinam Dogmaticam, quam deseruerant, redierunt.

Ultimo loco memoranda venit Medicina, ita dicta, Methodica, cujus Systematis auctor fuit Asclepiades Ioo annis A. C. N. , qui omnem methodum, quae ante ipsum vigil rat, rejiciens Medicinam Hippocraticam sturium mortis c. Θανατου appellavito Non autem Medicina methodica hoc nomen acquisivit ante Themison, qui, licet Asci piadis discipulus, in multis tamen praeceptis a praeceptore differebat.. Primus hic elegit viam mediam Dogmatismum inter et Empetriam, a qua viae sive methodo haecce d ac trinae

nomen suum acquisivit. Fontes , e quibus morborum causae erant arcessendae, hujus Systematis sectatoribus nimis incerti videbantur, quam ut harum notitiam quicquam curarent; quamobrem communia quaedam corporis humani, quae pluribus morbis pro-Pria sunt κοινοτη ες) normam suae theoriae statuerunt, quae tamen ita dicta communia multo magis abdita solent esse, quam omnes causae , quas Dogmatici aSSulΠSerant. Tria harum eOmmunitatum genera ponebant, unum adstrictum, alterum fluens, tertium

missum. Dolandum autem has κοινοτητες tot atque tantis dubiis laborare; quod nisi ita

568쪽

8 FREDERI CI EGELING

ita esset, Methodicorum Systema omnium esset optimum , quum eXperientiam et ca tum ratiocinium duces sequatur, et magni faciat indicationum doctrinam. Methodie is, licet tantum de indicationibus generalibuS loquantur, multum tamen d bet Therapta Generalis, quum doctrinam indicationum fusius eXpOSuerint: atque hoc est, quo inprimis ab Empetricis disserunt. Postea autem GaDnus, anno P. C. N. 13I, multa mutavit, ac theoriam proposuit, quae multum pulchri, multum imitatione digni h bet. Secundum illum indicationum doctrina , quae optime experientiam cum theoria jungit, maximam facit differentiam inter sectam Dogmaticam et Empetricam. Indic tiones praesertim petendaS eSSe docuit ex essentia morbi, qua incognita, ex anni tempore, diversis tempestatibuS, constitutione, vitae genere et i tribus aegri, rarius vero ex symptomatibus. Egregie etiam egit Galenus de coindicantibus et contraindicantibus, et tantopere in universum Medicinae profuit, ut Hlum mortuum divino quasi honore prosecuti sint homines. Tali modo Therapta Generalis, quae indicationum doctrinam continet, senSim incrementa cepit, postea eo majora, quum varii auctores subinde de illa egerint, et nova ac meliora multa introduxerint ; sic anno P. C. N. Iasa. Polannes aes Sancto Amando, Canonicus Turnacensis, librum edidit, inscriptum: Expositio supra antidotarium Nicolai, Menet. Ι562 fol. , in quo, illorum saltem temporum ratione habita, multis praeclare egit de indicationum doctrina..Sequentibus seculis alii auctores libris suis, in quibus magis directe de indicationibus

egerunt, hanc doctrinam perfectiorem reddiderunt, inter quos nominandi seculo Is Lud sicus Mercado, seculo 16 Christianus de Voga, Pohannes Riolan, Johannes Heurnius; Eequentibus seculis alii multi: quibus omnibus effectum est, ut postea, quae de indicationum doctrina sparsim proposita et cognita erant, colligi, sensimque ulterius excoli systematis quodammodo formam redigi potuerint. His nunc breviter praemissis , ad tractandam ipsam quaestionem transeundum erit. ordo, quem in hac tractatione servandum duxi, sponte ex ipsa quaestione proposita profluere videtur, ita ut

U. Demonstrandum, quid ad eam doctrinam conferat Sana ἐμπε is, et III. Memorandum , qualem usum habeat illa doctrina in seligendis remediis , quae eodem titulo, in eadem Classe, eodemque ordine, materies medicae disponi soleant.

569쪽

1. Ut Medicus suo ossicio rite fungatur, requiruntur regulae, quarum beneficio invenire possit, quid in corpore aegrotantis Sit mutandum, et quibus ad illud utendum sit auxiliis; ut autem Medicus ad harum regularum cognitionem perveniat, attendat necesse est ad omnia, quae ipsi eX aegrotante, et Phaenomenis in eo et circa eum apparentibus , per sensus aut ratiocinium innotescere queant. Haec iPSa nunc , quaecunque sint, tam prassentia, quam practerita et futura, quae cognoscuntur in aegro et circa eum, quae mentem Medici ita instruunt, ut discat quid in aegro debeat mutare et qui bus auxiliis, Indicantia dici solent, atque illorum intellectus in Medico natus Boer flavo), sive cognitio eorum, quae ex notitia ipsorum indicantium agenda sunt, dicitur Indicatio; id, quod cognoscitur agendum , sive mutatio, quae a Medico est institue da , vocatur sidicatum. Indicatio ergo est scientia , quae docet, quid sit agendum, ut homo fiat sanus ; Inae cantia sunt ea phaenomena, e quibus indicatio obtinetur, et Indicatum est ipsum auxilium sive remedium. - Liceat mihi exemplo quodam haec declarare. Affertur homo, quem ex signis novi plethoricum esse. Signa nunc indicantia praesentia sunt venarum turgor, rubor faciei et oculorum, dyspnoea, cephalalgia, Vertigo, nimia proclivitas in somnum, caet. Ad

indicantia praetcrita, quae hic et causas possunt, referuntur Vita otiosa, ab Sentia

passionum deprimentium, imminutio Vel suppressio eXcretiomim Solitarum, e. g. menstruorum , quae ultima, si instant, quoniam statu plethorico saepe supprimuntur, et hinc Plethorae incrementum timendum est, indicantia futura formant. Quid nunc omnia illadscent 7 Minuendam esse Sanguinis molem. Haec est indicatio, et remedia, quibus sanguinem minuas, e. g. Venae Sectio, motus corporeus, leniter aperientia, pediluvia, etc.

indicata dicuntur. Multiplices aliae indicationis et indicantium descriptiones et cxplicationes inveniuntur inter alios auctores apud Galen. method. med. l. U. c. 7. C. Spreng. Ther. gen. S sa. Heckor Thor. gen. pag. ao9. Hu I. Θst. der pract. Helia. B. pag. 183 et 184. et apud multos alios, quos tamen ego juvenis recensere neque possum neque audeo. Definitio autem mox relata mihi omnium simplicissima atque optima

videtur.

Datur generalis indicationum divisio , quam fere omnes auctores post Galenum Sequuntur, quaeque et mihi unica atque praestantissima videtur; estque illa instituta S cundum ossicium Medici, qui in aegrotis ritam conservare , mala futura pracycndro,

570쪽

FREDERI CI EGEL IN G,

morbum ipsum auferre, et morbi abigero e cci iνο Umplomata debet; quadruplex hinc quoque nascitur indicatio, quarum Prima est illa, quae in aegrotis vitam conservare jubet, et quae hinc appellatur indicatio Vitalis; altera mala sutura, vel in sano, vel in aegro praevenit, et diicitur pracsd storia; tertia eSt illa, quae morbum ipsum auferre jubet, et dicitur curatoria; ultima tandem indicatio morbi effectus et symptomata urgentia abigere docet, Salvo tamen morbo ipSo, et intactis causis; quamobrem vocari solet indicatio Umptomatica. Has autem tres indicationes ultimas Clar. Voltelen uno titu-Jo indicationem ablatoriam vocat, dum consereatoriae nomen tribuit indicationi vitali. Quas singulas nune pauilla fusius exponere mihi animus est. A. Indicatio vitalis, seu conservatoria, eSt illa, qua Medicus docetur, ut, quamdiu in homine supersunt reliquiae facultatis quasdam exercendi functiones, illas solicite conservet, et, si fieri possit, augeat; quamdiu enim Vis morbi superior est vi vitae, tamdiu mors est timenda. Ex hac igitur indicatione Medico, curandum eSt, ut semper Vires tales se habeant, quales requirantur ad satisfaciendum motibus salutaribus naturae ita regendis morbis, illorumque coctione et maturatione promovendis; jubet ergo restituti

nem in integrum, et licet nullam morbi aut cauSariim habeat rationem, Viribus tamen vitalibus servandis, et moderandis, morboS Vel tollere vel leviores reddere potest. Omnium primaria habetur haec indicatio, quam ubi negligit Medieus, nihil prorsus valet. N hil enim plane, uti ex Physiologicis scimus, remedia sine vita valent. Huic indicationi s tisfacimus, quando e. g in inflammatione laryngis Vel epiglottidis laryngotomiam, aut

in submersis suspensisque ad vitam revocandam et ConS Uandam varia experimenta imstituimus; quando in ultimo stadio istorum morborum, qui eX prostratis viribus in monutem abeunt, eXcitantia, e. g. aetherem Sulphurieum, phosphorum, ete. propinamus; qua do causas, quae vires deprimunt, tollimuS, quod Saepe obtinet in debilitate apparente;iquando ita modificamus et temperamus caeterra indi LiutioneS, ut morbus praeSens nunquam vitae minetur.

B. Indicatio prophtactios, si repraeservatoris, quid jubeat, quid doceat, ipsa den minatio satis clare designare mihi videtur. enim significat praccustodire , ex

προ et , custodio.

Probe distinguenda est haee indieatio ab illa prophylaxi, sive diaetetiea, quae, partem comεtituens ομνης, auxilia et regulas docet, quibus vita et sanitas quam diutissime inc lumes servari possint; indicatio enim, de qua nune erit agendum, tantum in statu pra ternaturali avertendo versatur. Saepe causae morborum adesse possunt, licet nondum illarum effectus, i. e. morbi, locum habeant. Satis diu enim in corpore haerere possunt Multistriae causae morborum, ut tamen non statim ipsos morbos producant. Fuere homines χ

SEARCH

MENU NAVIGATION