장음표시 사용
571쪽
nes, qui per multos dies, septimanas, imo per plures menses, nulla signa hydrophobiae ediderant, etsi jam per totum illud tempus ex morsu canis rabidi hujus mali seminia in
corpore gesserant, quae Vero tandem, nisi indicatione praeservatoria eX pulsa, horridis cum symptomatibus prodibant. Hinc eX auctorum opinione morbi causas aufert vel corrigit i dicatio prophylactica, utpote causae ablatione morbum futurum praevertens. Quod omnino quidem verum est, ast, quando paulo accuratius circumspicimus, in multo latiore campo haec prophylaxis versari mihi videtur, quum et ipsae causae et Symplomata, utpote quae praeter naturam sunt, quoque ad morbum pertineant, atque cum illo cohaereant, et horum igitur praeservatio non minus, quam ipsius morbi prophylaxis, ad hanc indicationem pertineat. Exponere mihi liceat paulo fusius, quae mihi de hac indicatione cogitanti in mei tem venerunt, a nullo huc USque auctore , quod magnopere miror, ut ad hanc indicationem pertinentia, quod Sciam, proposita, sed de quibus haud dubium, quin ab illis ad alia Therapiae capita referantur. Quid enim ego juvenis, omnis eruditionis eXpers, gloriar de meliore expositione indicationis prophylacticae, quam tot viri, illique doctissimi saepis Sime jam tractarunt. Sequens hujus indicationis divisio non plane improbari debere
mihi videtur. Itaque indicatio haec prophylactica primo versatur circa causam morbi, i. e. docet vel Praeservationem a causa morbi, Vel, Si hoc fieri non Io SSit, leniorent effectum causae, si forte aliquando haec ingruat. Secundo versatur haec indicatio circa ipsum morbum, i. e. jubet ut, causa morbi jam prae Sente, morbus ipse praecaveatur, vel saltem lenior reddatur, si causa agere aliquando incipiat. Tertio versatur circa morbi Umplomata, praeservando aegrum a Symplomate nondum praesente, sed tamen metuendo , vel, Si omnino praecaveri non poSSit , symploma hoc saltem jam in antecessum lenius reddendo. Primo locutus fui de indicatione Prophylaetica Spectante ad ipsam causam morbi noniadum praesentem, qua haec cauSa Vel omnino praecaVetur, Vel saltem ejus vis, si quando
agat, frangatur; quod duplici iterum modo fieri potest. Ex Pathologicis enim notum,
causas morborum dari praedisponenteS et occaSionaleS, quae, Ut morbus oriatur, semper concurrere debent. Sic causa VariolarUm praecavetur, agendo in causam praedisponentem, qua corpus aptum redditur ad accipiendam ipSam causam morbificam; agitur nunc in hanc causam praedisponentem, instituendo Vaccinationem, vel, ex sententia Levreti exprimendo in neonatis funiculum umbilicalem , qua , saltem prima operatione, haec dispositio tollitur: - vel agendo in causas occasionales, quando scilicet causa praedisponens nondum est sublata; hac enim remota, nullius essicaciae sunt causae occasionales. IIuc sit, ut in eodem variolarum eXemplo imaneamus, praecavendo infantes ab aere con-B a ta
572쪽
tagione variolosa infecto , etc. Lenior aliquando reddi potest variolarum decursus, si ante actionem ipsius nilasmatis, corpus Plethoricum VendeSeetione , laxantibus, cet. magis dispositum redditur ad reageudum in morbum VariolOSum, Si quando hic aggredi tur corpus; sic agendo in CaUSam praedisponentem, i. e. consti tritionem et habitum eo poris , variolas nondum Pa8Si, leniorem reddimuS morbum : - causae autem occasionalis i. e. in hoc casu, miasmatis Variolosi Vim frangimus, et Sic morbum aggressurum lenimus, insitione variolarum. Quo utroque eXemplo illustratur, quando, agendo in ipsam morbi causam, vel hane omnino praevertere, vel hujus Saltem Vim frangere possumus. Secundo versatur haec indicatio circa ipsum morbum, ita ut doceat, caus1 morbi jam praesente, morbum praecavere, vel Saltem, Si morbuS praeeaVeri plane non possit, hune lenior m reddere. Eodem qui praecessit modo, huic parti indicationis prophylacticae satisfacimus, agendo nimirum vel in causam Praedisponentem, vel in occaSionalem. Si, V. c. corpus aliquid heterogeneum in intestinis haereat, adest causa inflummationis nondum praesentis, sed fortassis exstiturae, quae inflammatio nondum orta praecaveri, vel sal tem lenior reddi, potest agendo in causam inflammationis praedisponentem , i. e. sensis
bilitatem intestinorum horumque sanguine repletionem, quod sit venaesectionibus, laXa tibus, oleosis, Cael. Agendo in cauSam occasionalem, i. e. Corpus ipsum heterog, neum, hunc scopum ferire aliquando possumus, propinando medicamen evacuans, quo hanc causam removere et sic etiam ipSum morbum praecavere conemur.
Ultimo tandem loco diximus, doeere indicationem prophylacticam praeservationem a Umplomate morbi nondum praesente, vel, si illud adveniat, ejus niminutionem. Sic in morbo varioloso praecaveri vel saltem minui dicitur eruptio Pu Stularum in facie, symptoma illud molestissimum , determinando humores ad inferiores partes , quod sit semicupiis tepidis, fricando nates ope Setae, rubefacientibus, caet. id autem monendum, ut in tota Medicina, ita et in hac indicatione cautissime agendum eSSe, et omnia indicantia atque contraindicantia probe atque prudentissime esse indaganda et inter se comparanda; hoc enim ubi negligitur, Deile ipse ille morbus producetur, quem praecavere atque avertere erat scopuS. Sic Venae SVctioneS, quae temere quondam ad fere omnes morbos praecavemdos instituebantur, saepissime e eontrario morbos produxerunt, qui non nisi hisce v naesectionibus originem suum debebant. C. Indicatio ther cutica , curatoria , primaria , nonnullis male confirmatoria , quemadmodum ex ipsa esljus denominationis significatione quodammodo patet, est illa indicatio, quae praesentis morbi curationem docet, Si fieri possit, plenariam, veI Saepe tantum partialem, Si Status corporis ita se habet, ut plenaria curatio impediatur, ubi non nisi levando et minuendo morbo vacare d bemus . Versatur Lrgo circa ampli Simm
573쪽
partem Therapiae, et patet illam omnium plurimum in actum ducendum esse, quum nullus fere deo' morbus , in quo curatio non indicetur. Spectat haec indicatio tum ad causas morborum, quando effectum Suum jam produxerunt, quae indicatio a Clar. hichtero vocatur causalis, tum ad ipsum morbum, quae iudicatio ab eodem indicatio in phaenomena praesentia Non plane igitur a recta via mihi aberrare videor, seque tem hujus indicationis proponendo subdivisionem, qua primo indicatur ablatio vel levamen causae morbi praeSentis , V. g. Vermium , quae epilepsiam producunt, ejectio ope aibthelm inthicoruta ; licet hinc non semper sequatur Sanatio morbi, qui saepe eX stimulo consueto remanere potest. Aliud exemplum praebet co Sta defracta, quae pressione Sua in pulmones inflammationem produxerat, quando vel tota Vel pro parte tollitur, aut in pristinum naturalem Statum reducitur. Ex hisce exemplis jam satis patet, in omni mo bo, in quo obtinet indicatio therapeu ica, non semper ablationem causarum susscere; quin Saepissime, quod maxime dolendum, causae morborum latent, vel illarum remotio impossibilis est, in quo casu nobis secundum ipsam morbi indolem et empetriam sanam agendum est. Atque hinc secundo docetur hac indicatione ablatio, vel, hac impedit 1, levamen ipsius morbi; sic inflammatio illa pulmonum, quae est morbus productu S a coSta retropressa, aufertur methodo antiphlogistica; multi morbi chronici, epilepsia, hydrops,caei. saepe tantum pro parte tolli possunt, et hinc non nisi partialem curationem a Uittunt. Semper therapeutica est dicenda haec indicatio, quamdiu versatur circa curationem aeg torum. Neque illis assentior, qui hanc indicationem confirmatoriam dicunt, quando recidiaua morborum praeServanda est; haec enim praeservatio ubi requiritur, semper aliquae mo hi reliquiae latent, et hinc Medicus nondum indicationi therapeuticae, quae morbi curationem docet, si fieri potest, plenariam, plene Satisfecit; sic, v. c. Si fluorem album ex laxitate Solidorum roborantibuS, adstringen ibus, caet. jam sanaveris, indicatio illa, secundum quam per aliquot tempus methoduS illa, quam institueras, continuanda est, sine ullo dubio mihi therapeutica dicenda videtur, quia laXitas illa solidorum nondum ad pristinum raboris statum reducta est; vel aliquanto etiam ex indicatione prophylactica hoc fieri potest, si, restituto jam illo robore, tamen praedispositio quaedam ad laXitatem remanet. Quamquam latissime pateat indicationis hujus therapeuticae campuS, dantur tamen nota, nulli casus, in quibus, licet morbi sint sanabiles, minime tamen huic indicationi satisfi Ti dcbet. NODI unquam enim morbi occurrunt sanabiles, qui, quum pejoris morbi sint prae
. Servatio et Sanatio, Vel Vitam sustineant et protrahant, curationem non admittunt. Febris intcrmittins Veruali S, quae saepe periculosiores morbos praecavere Videtur, et quae multum subvade valet ad promovendam solutionem Obstructionum , quae durante hi, me,
574쪽
ex vita sedentaria aliisque causis, oriuntur; talis igitur febris interdum non tantum non supprimenda, verum etiam suppressa omni opera revocanda eSt. Vitam interdum sustinent variae secretiones et excretioneS, quae, licet alias morbosae, ita tamen.in consuetudiunem abierunt, Ut suppresSio Vitae minetur; eXempla Sunt varia ulcera chronica,
D. Indicatio Umptomatica mitigatoria, secundaria, , pallia sua , quum jlla duce saepe quasi pallio obtegere totum morbum possumus. Di recte in morborum symptomata agere docet, et: haec Si vehementiora et periculosa sint, vel si curationem ipsam morbi impediant, abigere, aut, si hoc fieri nequit, imminuere et mitigare jubet,1ntactis tamen morbis ipsis et morborum causis ; sic tussis aliquando vehementior in pulmonum inflammatione abigenda vel sedanda est venaesectionibus, demulcentibus, ubi tamen morbus ejusque causa remanet. Homo, calculo Vesicae laborans, qui sese opponit orificio interno urethrae, ischuriam veram patitur, et, nisi urina excernatur, metum nobis inducit, ne crepet vesica; periculosum est hoc symptoma, et format indicationem symp- tomaticam, quae jubet catheterismo huic symptomati prius mederi, quam ad operationem ipsam transeamus, qua calculus exsecatur. Imo in hac sola implenda indicatione saepe unicum versatur Medici officium, quando occurrunt morbi insanabiles, qui una cum causis suis omnem recusant curationem ; Sic cura medica carcinomatis aperti ex quorundam sententia tantum constat in sistenda et mitiganda hemorrhagia, caet. Dicitiir haec iiudicatio secundaria, in quantum opponitur indicationi primariae, quae
causas morbi auserens, et ipsum morbum curans, indicationi secundariae dignitate sua semper antecellit; παρηγορικh quoque nuncupatur, i. e. consolatoris a παρηγορέω, consolor,
mitigo, eX παρα et αγορεω , coΠrasenor, lses or, ab αγορα, forum. A plerisque auctoribus haec indicatio quoque dicitur urgens, quod tamen ex mea sentemtia minus recte fieri solet; qUum, ad hane indicationem formandam non semper requiratur, ut urgeant symptomata, sed et illi saepe satisfaciendum sit, licet nullum periculum minitentur; quando V. c. Symplomata Valde sunt ineommoda, ingrata, caet. Propterea ex hae denominatione non bene character hujus indicationis a caeteris dignoscitur, verum falsam omnino ideam praebet, ac Si haec tantum indicatio urgens foret dicenda, quum omnis e contrario laac indole urgente sit designanda, quando indicantia, quae hanc illamve indicationem formant, ita instant, ut illarum obtemperatio nequaquam differri possit; saepissime ita indicatio vitalis urgens est dicenda, quando e. c. haemorrhagia, in quacunque cauSa nata, adeo est vehemens, ut, nisi statim si statur vel saltem imminuatur, vitae subitam exstinctionem minetur.
Praestantissima est indicatio symptomatica, quum saepe non adeo a morbo, quam a εym Ptomatibus, aeger male se habeat, et symptomata aliquando periculosiora sint, quam ipse
575쪽
morbus. Odontalgia, morbUS leViSSimus et Per Se omnis periculi eXpers, diuturnis i men insomniis et intolerabili aliquando dolore, periculosa evadere poteSt, convulsiones , aliosve systematis nerVOSi affectu S producendo. In tali casu, quum Saepe tollere causam non possimus, tantum indicationi Symplomaticae est satisfaciendum. Nonnunquam interim fit, ut morbus ipse impediat, quo minus debito modo in symptomata agamus; exemplum est in hydrope, aliquando symptota a febris intermittentis diuturnioris constituente, qui hydrops evacuantia aliquando fortiora requirit ad sui imminutionem, quorum autem usu prohiberi possumus a febre praeSente, ita ut tunc huic indicationi, quae est symptomatica, satisfacere non possimuS. Alia nobis nascitur hujus indicationis praestantia, si
consideremus, morborum causam proximam et indoIem internam Saepius nos plane latere, neque indicationes inde petitas adeo claras esse ac eXploratas, nec eam habere evidentiam, quae e manifestis functionum laesionibus et Symplomatibus existit. Febrem enim curaturus, si solam sequitur ideam, quam multi auctores sibi de hujus morbi natura fingunt, opinabiles saepius et fallaces sequetur indicationes, quae hypothesibus vel commentis nituntur. Qui vero calorem et sanguinis impetum minuere et Vias aperire conatur, quihus natura semet 1iberare possit, is, licet SymplomaticaS formet indicationes, multo tamen tutiorem viam eligit, eamque quae hominem febre laborantem ad sanitatem reducit. Neque negligenda sunt ea symptomata, quae facile novoS aut compositos morbos producunt; illis igitur nosmet opponamus, ut sic alii morbi avertantur. Itaque atroces capiti Sidolores in Itypho studiose mitigandi sunt, ne vel encephalitis. Vel apoplexia aegrum
. Maximi saepe momenti est cura, qHae hae indicatione docetur, et therapeuticae indicationi par, quando nempe Symploma morbi ita est vehemens, Vpl tam directe agit in Jpsain morbi causam, ut morbi vim et causas augeat. Sic tollendo Vel minuendo symptoma, praecavemus, ne ipse morbilo Vi creSeat, et hoc sensu indicatio 4ymptomatica simul sit thea, tapeutiqa v. g. in pleuriti de tussis est Symptoma, Usum mor U N: hempntiis pulmonum concussione augens; minuendo propterea, non leniendo, hane tusSim , t euram agimus Illex petaticam ipsius moesta. 1 Abunde sic patet, Symptumata sola quamvis medendi vias minime in omni casu aperiant; indicatibnem tamen symptomaiticam, complecti momentosissimum The-1 rapiae caput, et saepe plurimi illam esse faciendam in cura aegrorum. Cavendum autem, ne citius quam par est, hanc indicationem formet Medicus. Dedecet enim eum ista negi
gentiai, quae mOX morborum vel causarum latentem indollami omittens , tantum moderandis αεγmptomatibus Vacat. Itaque prius in sola hac indicatione aequiesceret est 14 as , qua Cum vel desperamus curationem ipsam, vel persuasumi nobiS est, nec causas nee mor
hum nos cognituros esse , aut denique cum obstacula talia ipsi plenariae sauationi se
576쪽
opponunt , qualia auferre non Valemus. Sie Paraeenthesis in hydrope ascites, quando scilicet hanc operationem tanquam indicationem mitigatoriam Spectamus, tunc tantum instituenda, quando omnia jam remedia Sine Sperato effectu sunt Propinata, atque igitur Omnis curationis spes est deleta.
Multiplices dantur ipsius indicationis distinctiones, quarum plurimae quid sibi velit, per Se patet, aliae, quum memoriam tantum Onerent, minime necessariae mihi videntur. Dicitur indicatio vera ac tuta, quando clara sunt indicantia ac manifesta; opinabilis vero et allax voeatur, quando hypothesibus vel commentis nititur ipsa indicatio; simuit nec, quando omnibus indicantibus eodem tempore satis fit; successiva vero, quan do contrarium obtinet; sic memoratur quoque indicatio perfecta imperfecta; simplex et composita οῦ mediata et immediata, caet. Ad has distinctiones ex mea opinione probe referri possiti diccum, urgens, qua denominatione, uti vidimus, plurimi auctores tantum indicationem symptomaticam designant. Multa leguntur de harum indicationum varia dignitate. Ipse jam antea Verbo monui, indicationem vitalem essε dignissimam; quod et facile patet cuique conside1anti, quod, Si huic indicationi non obtemperetur, et vis vitalis ad istam gradum diminuatur, ut in- sussiciens sit ad vitam ipsam ulterius protrahendam , de vita actum sit, et remedia sine vita nihil prorsus valeant. Mammi igitur momenti summaeque dignitatis est haec indicatio, et Semper cuicunque alii, quae aeque urgentia praestat indicantia, est anteponenda. Quod i
attinet ad reliquas tres indicationes ; harum pro variis circumstantiis etiam Mariata mihi Ividetur esse dignitas, quippe quae dependet a varia dignitate, periculo, praestantia, num ro, cael. indicantium; ita ut harum singularum indicationum praestantia minime dete minari possit, et hodie illa, crastino die altera, sit replenda, quum dissicillimum saepe sit dijudicatu, quaenam praevalere semper debeat. Attamen indicatio symptomatica, licet summi quoque momenti in Therapia generali sit, eique soli obtemperando licet aliquando omnibus caeteris i indicationibus satisfieri possit; quum tamen non omnia tollat, quae praeter naturani sunt, sed uni tantum symptomati medeatur, et morbum caeterum imiaetulit relinquat, ex mea opinione dignitate aliis indicationibus cedere debet. Si quaeras tamen aliquam earum quoad variam dignitatem, differentiae existimationem, ordinem equi, dem illum proponam, quem in illarum expositione secutus sum, ita ut primi ordinis sit indicatio vitalis, secundi, indicatio prophylactica, tertii, indicatio curatoria et quarti denique ordinis indicatio symptomatica. Omnes autem indicationes naturali quodam vinculo inter se junguntur, quum versen tur omnes in statu praeternaturali avertendo, et vel morbos praecavendo vel sanitateM
577쪽
redtieendo; ita ut hoc respectu omnis formatae indicationis idem sit scopus, atque fieri non possit, quin, si uni indicationi satisfacias, Simul vel plures, vel omnes adeo, observes et obtemperes. EXempli loco Sumamus hominem laborantem pleuritide sthenica cum tussi vehemente, indicatio vitalis nil ne Vitae conservationem, propho lactica praese vationem a suppuratione vel gangraena; thur cutica primo ablationem causae, secum do ablationem ipsius morbi; Umptomatica tandem ablationem vel mitigationem symptomatis, i. e. tussis, monet. Hisce Omnibus nunc Satisfit eadem methodo, eodem medic mento, venaesectionibus et Salibus neutri S; Sic enim Sanguinem evacuando et ejus phto. gosin minuendo vita conservatur; cavetur, ne nimio Sanguinis aestu gangraena oriatur;
causa morbi proxima nempe aucta stimulo irritabilitas et sanguinis congestio) et ipse morbus inflammatio) tolluntur; tussis ex stimulo nimii sanguinis in pulmones, inflammatione sensibiliores, aufertur vel mitigatur.' SaepiSSime quoque obtinet, ut, satisfacie tes indicationi symptomaticae eodem tempore therapeuticam repleamus, quum Saepe Symptomata Vi morbi producta, v. g. vomitus in gaStritide, cael. morbi vim augeant. Neque omittendum, indicationes vitales saepissime cum curativis maximam habere relationem; siquidem in multis morbis cardo totiuS Sanationis Versetur in viribus ita regendis ac moderandis, ut pares sint morbo vincendo; sic in febre asthenica ope corticis peruviani simul utrique huic indicationi satisfacimus, prospiciendo nimirum viribus prostratis, eodemque tempore ipsam febrim curando. Mutua tamen haec relatio non semper obtinet, quum et nonnunquam repugnantia quaedam indicationum locum habeat, qua, quaenam eligenda sit indicatio, saepe difficillimum judicatu redditur. Hinc est, quod indicatio vitalis, quae dignitate omnibus aliis antecellit, non semper tamen Praevaleat, verum etiam interdum prius indicationi minus dignae sit 'satisfaciendum, quam Vitalem, licet adSit, Sequi audeamus. In febre putrida, v. c. cum materie saburrati, indicatio Vitalis, quae est dignior, docet virium restaurationem ope stimulantium et roborantium, et usum e euantium proscribit, indiacatio vero therapeutica causae, i. e. Saburrae , ablationem indicat ; huic autem, nisi valde urgeat indicatio vitalis, primo est satisfaciendum; sed hic n0tandum, per ipsam hane evacuationem, quae videtur debilitans, ipsas Vires aliquando egregie refocillari; si nempe antea ipsa causa morbisic 1 oppressae sint, et hinc tunc simul indicationi vitali satisfieri; unde videre est in morbo ejusdem generis atque indolis circumstantias occurrere posse, quae nunc vitae conservationem, nune causae ablationem, etiam quae cum ulteriori virium prostratione conjuncta sit, ut primariam actionem, indicent. EX hac repugnantia autem fit, ut non tantum electio indicationum saepe dissicultate
ιδb0ret, sed. et nonnunquam ipsa formgtio indicationis Plane fere impediatur, quum illa
578쪽
quae repugnant, non permittant ea, quae alias rite indiearentur; debilitas, v. c. summa hominis a gravi vu nere haemorrhagiam passi, adminiStrationem vini cael. indicat; huic vero repugnat motio sanguinis, quae hoc Stimulo producta, novam minatur haemorrhagiam, qua aeger exspiraturim esset. Sic nascitur quoque summa dissicultas, quando hoc tantum inquirendum est, num aegro Sine dubio moriendum sit, an Vero cum summo vitae psriculo operatio sit instituenda gravis, e. g. amputatio Vel eXStirpatio partium moment sarum, caet. et hinc iterum videre est, uti ex omnibuS Praecedentibus, quanta prude tia Medicis in formanda indicatione opus sit. Non omnia semper phaenomena, quae in aegrotante et circa eum observantur, ita comveniunt, ut sine ullo dubio Medicum, quid sibi faciendum, doceant, licet artis periti Jam per longum tempus omnem impenderint operam, ut dissicustates, quae occurrant, quantum fieri possit, e medio tollant. Illustr. Boerharius jam locutus fuit de utili illa et celebri doctrina indicantis, contraindicantis, repugnantis, permittentu, comi Gn- is, correpugnantis, quae, licet ex dictis facile intelligantur, breviter tamen memorare mihi incongruum non videtur. Indicans, quemadmodum jam ante dictum fuit, est id, quod, cteprehensum in aegro vel circa aegrum, Medicum doeet, quid agere et quibus auxiliis agere id debeat. Contraindicans est id, quod longe aliud quid indicat, quam alterum indicans. Febris, eontinua acuta exigere potest venaesectionem, Sed Ganthemata, quae hane febrim comutantur, illam non facile admittunt ; si ergo homo febre continua acuta exanthematos
laborat, duo dantur contraindicantia ; contrarium enim febris, contrarium indicabunt. exanthemata.
Repugnans, quod quidem directe contrarium non monet, Sed tamen prioris indicati insign m limitationem faciis sic, v. g. in homine Pleuritide laborante indicantur largae .ae repetitae venaesectiones, quando Vero ille aegrotuS est Senex, senium, quod non facile profusiores fert evacuationes, est repugnanS. . Permittens illud est, quod indicatum non quidem postulat, sed ei tamen non opponitur; inflammatio, quae venaesectionem fere semper requirit, Oritur in corpore debiliore; vires autem non admodum magnae nee eam omnino impediunt, nec eam jubent, permittunt ergo.
indicans idem iubet, quod aliud indicans fieri jusserat; sumite mulierem plethoricam
inenostasi laborantem; venaesectionem tunc et methoria et menSium suppreSsio coindis
Correpugnans tandem dicitur phaenomenon eum alio concurrens, ad certam indicationem
prQbibςndRm; ponite, in praecedenti repugnantis exemplo, senem illum pleuritide laboran
579쪽
tem simul debilem admodum esse, tune senium et debilitas venaeseetioni correpugnabunt.
Priusquam autem nunc ulterius procedamus, nonnulla, quae ad hanc indicantium doctrinam pertinent, paulo amplius memorare mihi animus est, quum bona indicantium cognitio atque distinctio sola sit , quaelin formanda indicatione lucem nobis afferre possit. Indicans est generale, particulare et individuum. Indicans generale omnia illa, quae morbum fecerunt, complectens, re ipsius diagnosi profluit, et omnia illa, quaezunque sint, continet, quae ad curationem morbi pertinent; exempli loco sint sordes primarum viarum, quae, quum illae solae saepissime morbi forment diagnos in, sunt indicans generale evacuationis. Sic porro status asthenicus est indicans generale methodi stimulantis, roborantis. Saepissime autem indicans particulare, quod nascitur ex modis v riis, quibus morbi se exserunt, i. e. ex diversis morborum characteribus et formis V. c. eX febre biliosa, ex febre saburrali, caet. , ita generali indicanti repugnat, ut huic Sine periculo satisfieri nequeat; quemadmodum Saepe patet e Statu asthenico, in quo
Btimulantia, roborantia, caet. non Selmper conceduntur. Huc tandem accedit indicans
individuum, quod proficiscitur ex singulari ratione, qua morbus se in quoque individuo, ratione habita ipsius aetatis, sexus, Vitae generis, consuetudinis, cael. manifestat. Sic , v. c. febris nervosa alio longe modo se in tenera puella, alio longe modo se in rudi agricola exserit, atque hinc longe quoque alio modo tractanda eSt, et Sic porro. Alia est distinctio in indicantia perfecta, completa, et imperfecta. Perfecta dicuntur, quae sussieiunt ad formandam indicationem aliquam, ita ut varia indicantia, per se imperfecta, simul sumta tamen sussicere possint ad indicationis formationem, et e contrario indicantia, quae ad formandam generalem indicationem sussiciunt, imperfecta tamen dicantur quoad indicationem specialem; doceri Potest, V. g. sordium evacuatio indicantibus, quae tamen minime, quomodo generali huic indicationi sit obtemperandum, ostendant. Sunt porro indicantia certa, incerta et probabilia. Certa sunt , de quibus , quid indicent, nullum dubium superest. Saepius autem, quod dolendum , Occurrunt incerta, quum nec morborum interior indoles, nec modus, quo causae corpus mutaverint, nec Tatio, qua symptomata cohaereant, semper nobis cognita sint. Medici igitur est, haec indicantia incerta colligere, et collecta comparare, ut sic eX singulis incertis inter se Comparatis, quando coindicant, indicans formet, Si non certum, saltem probabile atque
ad certitudinem accedens. Monendum autem, non omne indieans certum susscere ad formandam indicationem, i. e. non omne indicans certum esse perfectum, quemadmodum omne
indicans persectum est certura. Namque Phaenomena Obvenire possunt, quae huic indi
580쪽
canti certo repugnent, i. e , qilae contraindicent, atque hinc formationem indicationis secundum alia indicantia certa non admittant; sie, V. g. in apoplexi a Sanguinea certum est indicans , derivationem a capite Producere; Verum perfectum; nescimus enim, quando et quomodo hoc fieri debeat; quum circumStantiae ades Se possint , quae hane illamve methodum vetent; sic nimia incitabilitas vel nimis provecta aetas vesicatorii sunt contraindicantia, caet. Datur quoque indicans ita dictum conditionatum , quod sub certis conditionibus alis quid indicat; sublatio febris, v. c. indicatur ea conditione, ne per hanc suppressionem turbentur exanthematum curatio, criSes, vel alii motus salutares naturae. nudicantia gentia sunt illa, quae ad grave aliquod imminens periculum spectant, et exspectativa tandem dicuntur ea, quae docent, viribus naturae per aliquod tempus statum morbosum relinquendum esse; quae indicantia in morbis acutis, praesertim Sthenicis, Saepissime occurrunt , atque, ad sui indagationem, cognitionem pathologicam imprimis requirunt. Medicum oportet semper paratum esse, 'nam differendo saepe sero venit; hinc necesseeSt, ut Sibi regulas quasdam atque axiomata ante oculos ponat, e quibus in ancipiti
casu, quid faciendum atque eligendum Sitis SemPer cognoscat. Sequentes duae maXimi sunt momenti et probe semper ob Servandae.
Primo ad maxime urgentia indicantia attendendum est; urgentia autem illa dico, quae, prae caeteris momentosa, aliquid agendum indicant, et hinc subitum saepe exigunt auxilium. In hydrope e. g. suffocationis metus aliquando paraeenthesin exigit, licet ali
etiam adsint indicantia, quae causam hydropis tollere doceant, quibuS tunc non prumarie, vel eo ipso momento, satisfaciendum, quum magi S Urgeat illud indicans, ΘΟparacenthesis indicatur. Verum non tantum saepissime dissicillimum dijudicatu est, qua nam sint magis urgentia indicantia, Sed inSuper eXeePtionem patitur hoc aXioma, quam do scilicet indicatio, quantumvis urgens, indieatioci digniori cedere debet, de quo. ubi de indicationum dignitate diximus , jam sermo fuit. Probe igitur distinguendum esse inter indicationem dignam atque urgentem, facile hinc patet, et melius adhuc ex sequenti axiomate intelligetur. Ubi duplex indicatio, adest, utraque aeque urgens, tunc semper primum satisfaciet dum digniori. Ad hanc regulam imprimis attendere debemus in morbis compositis , quorum una affectio hoc, alia aliud quidpiam, indicat. Ponamus aegrum, viscerum a dominalium labe inveterata laborantem, et simul diarrhoea colliquativa ex hoc fonte orta affectum; utrumque hoc Vitium praebet indicationem urgentem; primum, ex indicatione therapeutica, viscerum Sanationem monet, et saepe medicamenta resolventia requirit; ab terum vitium , ex indicatione vitali, jubet, ut diarrhoea ope medicamentorum adStringem tui